CAPVT V.

CAPVT V.

An, & quomodo, debeat, & possit Rex Catholicus, Conquisitorum, & Conquistatorum merita munerari.
47
*QVòd debeat genere aliquo debiti, in
dubitatum apparet: meritis enim remuneratio debet proportionabilis respondere. Quæ veritas luce est meridianâ perspectior. Et in materiâ, de quâ agimus, specialiter à Cassiodoro his verbis exornata; Tribuenda est justis laboribus compensatio: quia exprobrata militia creditur, quæ remunerata transitur, Athletam populis palma designat
Cassiodor.
esse victorem. Sudores bellicos Ciuica corona testatur. Expectant etiam equi (alij: Equos, sed minus benè) præmia sua: & tanta justitiæ vis est, vt nec illis tardiùs detur laboris pretium, qui sentire non poterant denegatum. Sic ille. lib. 2. 28. Debentur ergo saltem gratitudinis debito Conquisitoribus præmia, qui in Catholici Regis obsequium incredibiliter laborarunt. Ad gratificationem sanè voluntas
obsequendi requiritur, quod lib. 6. de beneficijs cap. 10. à Senecâ eleganter dictum verbis illis: Non enim profuisse te mihi oportet, vt tibi obliger: sed ex destinato prosuiße. Pro quo & cap. 19. Conquisitores autem ex destinato profuisse, non potest in dubium reuocari. Regum Catholicorum auspiciis, sumptibus, & mandatis profecti, eius nomine possessionem terrarum, quascumque inuenissent, formulâ solemni captabant, quam multi scriptorum afferunt, & extat Tomo 4. Rescriptorum Indicorum pag. 226. & sequenti. Et est sanè nota
bilis, quia in illâ Reges nostri, ex quorum præscripto ordinata est, Pontificem Romanum vti mundi dominum recognoscunt, à quo proinde fieri amplissima donatio potuit regionum Indicarum. Non potest ergo circa obligationem titulo gratitudinis dubium esse vllum, vnde ad alios quæstio reuocatur, circa quos
48
*Dico Primò Reges Catholici debent
Conquisitores (quo nomine etiam Conquistatores aut Conquestatores accipimus) juxta quantitatem impensi laboris ex justitiâ præmiare. Sic P. Acosta lib. 3. de procurandâ Indorum salute cap. 11. Illust. Ioannes Zapata in Disceptatione de justitia distributiua parte 1. c. 4. n. 18. & parte 3. c. vlt. n. 1. D. Solorzanus to. 2. li. 2. c. 2. n. 59. & 60. & in Politica pag. 257. 303. 482. & 483. & alii. Ratio est clara. Nam justitiæ obligationem fundat proprium jus
Ratio Assertionis aperta.
in eo, cui debet reddi, & consequenter proprium debitum in debitore respicit: Atqui ita contingit in præsenti: ergo est propria justitiæ obligatio. Maior est explorata, & Minor ostenditur: nam laborans in alterius commodũcommodum ex illius directione, & non vt meram gratiāgratiam conferat, sed vt laboris sui proportionatam compensationem accipiat, proprium jus fundat aduersus illum: non est autem aliud nisi justitiæ: ergo ex justitiâ obligat debitorem. Irrefragabilis est discursus, & applicandus causæ præsenti juxta dicta.
49
*Dico secundò. Obligatio dicta est justi
tiæ commutatiuæ. Sic Illustrissimus Zapata suprà, quod & Dom. Solorzanus videtur approbare, & hoc planè conuincit ratio adducta pro Assertione præcedenti. Et prætereà ex eo ostenditur, quia justitia commutatiua talis dicitur proptereà quòd circa commutationem versatur, dum vnum pro alio datur, & ita commutatur: Atqui Conquisitores operas dederunt, & labores eximios in Regum Catholicorum quæstuosissimum obsequium: ergo illis debetur compensatio æquivalens, justitiæ commutatiuæ titulo. Audiendus
Seneca lib. 3. de beneficijs, ita scribens: Æquißima vox est, & jus gentium præseferens: Redde quod debes: Hæc turpißima est in Beneficio: Redde. Sic ille.
50
*Dico tertiò. An cum justitiâ commutatiuâ etiam distributiua intercedat, communis est
quæstio. Cùm enim communia bona distribuit gubernator, si pro ratione laboris impensi reddat, pacto aut expresso aut tacito intercedente, solùm exerceri commutatiuam, etiamsi proportionem geometricam attendat, vt inter eos, qui præmiantur, sit respectus personæ ad personam, & non tantùm rei ad rem, multorum sententia est: cùm tamen oppositum alij sentiant, ex quibus videri potest P. Molina 1. p. q. 21. §. Hinc jam facilè, & de quo nos alibi. Estque illud præsenti causæ parùm necessarium: in quo tamen
Propria vtriusque proportio.
citati pro Assertione præcedenti priori sententiæ videntur adhærere, & potest facilè defendi, cùm tamen contrarium probabilius videatur: quia proportio illa personæ ad personam est quid consequens ad contractum cum multis, in quo sola est commutatiuæ justitiæ ratio, & consequenter obligatio ex solâ illâ resultans, & ipsi propria. Et quando vnicuique secundùm proportionem Arithmeticam redditur quod suum est, valdè per accidens se habet, quòd respectu alterius etiam interueniat obligatio, vnde eâ seclusâ similiter redderetur. Id quod etiam ad commutatiuam spectat, cui proprium est, cùm non potest reddi æquale, id quod est possibile reddere, siue vnus tantùm sit creditor, siue si plures. Quod tamen in distributiuâ non accidit, cuius est proprius respectus ille in debiti redditione præcisus, & solùm ea, quæ sunt communia, diuidentis: hic enim justitiam aliquam constituit: sed non aliam: ergo illam; vnde immeritò confunduntur.
51
*Dico quartò. Reges Catholici redden
tes Conquisitoribus pactam mercedem laborum, non videntur ad aliquid vlterius obligati ex rigore justitiæ, etiamsi posteà minùs proportionata videatur. Sic Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 2. Cap. 30. n. 20. vbi pro eo Hispanas leges adducit. Ratio est, quia generaliter loquendo vltra pactam mercedem nihil debetur vlterius: dicere enim potest ita soluens Euangelicum illud Matt. 20. v. 13. & 14. Amice, non facio tibi iniuriam:
Matt. 20. v. 13. & 14.
Nónne ex denario conuenisti mecum? Tolle quod tuum | est, & vade &c. Et tamen isti minùs proportionatam sibi redditam mercedem querebantur, vt patet ex v. 11. & 12. immeritò tamen; in quo fundatur Assertionis ratio. Licèt enim pacta
merces minùs proportionata appareat iis, ad quos illius pertinet interesse, illa semper solet esse talium querela, & nullus suis aut suorum meritis æqualem redditam mercedem arbitratur. Quod tamen secus accidere, debet prudenter æstimari; quandoquidem Reges nostri non solùm iustissimi, sed liberalissimi esse solent: & quando pactio inita est, negotium istud est diligenter expensum, vt nullum iniustitiæ periculum timeri possit, etiamsi nihil vlteriùs redderetur. Pro quo sunt Iuris regulæ in 6. 27. & 85. Scienti, & con
sentienti non fit iniuria. Et, Contractus ex conuentione legem accipere dignoscuntur. Præterquàm quòd Princeps potest rebus pretium competens assignare, aut lege, aut arbitrio, vt est recepta doctrina: ergo laboribus Conquisitorum potuerunt Reges Catholici assignare illud, quod reipsâ contulerunt; & ita est iustum reputandum.
52
*Dico quintò, etiamsi Conquisitores
sub pactâ mercede non laborauerint, sed sperantes se à Regibus Catholicis iustè remunerandos; si id detur quod tunc iustum visum est, non tenentur successores ex iustitiæ rigore quidquam ampliùs impartiri. Constat ex dictis pro Assertione præcedenti: quod enim à Christianissimis Regibus est proportionabile iudicatum, tale debet ab aliis reputari. Si enim iustum stipendium militis illud est, quod Christiani Reges, tyrannico se minimè more gerentes, eisdem assignant; cur non etiam reputari iustum debet illud, quod Conquisitoribus, qui nihil aliud, quàm speciale militiæ genus exerceant, à Regibus est Catholicis constitutum?
53
*Vbi illud ex P. Lessio lib. 2. cap. 24. n. 24.
opportunè cadit; ait enim iustum stipendium spectatis omnibus circumstantiis attendendum. Etsi enim functio aliqua multos labores coniunctos habeat: tamen si honores, & emolumenta alia ei adnexa sint, stipendium poterit esse paruum: nam honor, & adiuncta commoda, sunt veluti pars stipendii. Sic ille in rem nostram: Nam Conquisitores eximiè honorati sunt à Catholicis Regibus, nobilitatis, & Equestris gradûs titulis: habuerunt etiam emolumenta maxima, dum auro atque argento plenas prouincias subegerunt, aliisque pretiosis fructibus locupletes. Quòd si minùs prouidi hac in parte fuêre, sibi imputent, & non Regiæ defectui largitatis.
54
*Neque ex eo quòd ingentis pretii sint,
quæ Catholicis Regibus conquisita sunt, merces venit computanda, sed iuxta laboris qualitatem & proportionem. Pro quo elegans est Senecæ doctrina lib. 6. de beneficiis cap. 14. in quo ita scribit; Illos ex toto præteribo, quorum mercenarium beneficium
Seneca.
est, quod qui dat, non computat cui, sed quanti daturus sit, quod vndique in se conuersum est. Vendit mihi aliquis frumentum; Viuere non possum, nisi emero; sed non debeo vitam, quia emi. Nec quàm necessarium fuerit æstimo, sine quo victurus non fui; sed quàm gratuitum, quod non habuißem, nisi emißem, in quo inuehendo mercator non cogitauit quantùm auxilij allaturus esset mihi, sed quantùm haberi sibi quod emi non debeo. Hæc ille. Iuxta quæ, quòd Conquisitores multa & magna Catholicis Regibus suo labore contulerint, non debet ita atten
di, vt laboris pretium debeat iuxta illius magnitudinem æstimari, sed iuxta illius quantitatem, quandoquidem rem volunt iuxta iustitiæ rigorem agi. Quemadmodum militi pugnanti in Regiâ classe contra Anglos, conantes thesauros Indicos in Hispaniam transmissos diripere, & bono quidem euentu, non debetur ingens aliquod stipendium thesauris dictis proportionatum, sed idem quod pugnantis similiter pro qualibet alia caussa. Quòd si Conquisitores dicant se eum, cui
Obiectio quædam depulsa.
labores impendebant suos, etiam attendisse, & non id tantùm quod ab eo dandum; inde iustitiæ titulus nequit allegari; quia solius est gratitudinis, vt ex verbis Senecæ compertissimum habetur. Si illud etiam addamus, generale esse & connaturale vasallis Regiis, & maximè Hispanis, Regum suorum gloriam & amplificationem regnorum, consequenterq́ue eorumdem obsequium, affectare.
55
*Dico sextò, etsi ex rigore justitiæ non
teneantur Reges nostri Conquisitores ampliùs munerari; ex justitiâ tamen latè sumptâ, prout gratitudinem complectitur, aut prouidentialem seu architectonicam, & ex decentiâ maximâ, debent illos, si ad miserandam fortunam deuoluti fuerint, eiusdem remedio subleuare. Hoc luculenter ostendit Dom. Solorzanus citato cap. 30. n. 21. & seqq. & cap. 10. n. 78. & 79. & in Politicâ lib. 3. cap. 11. in fine, &c. 30. & quidem vt ex Cas
Cassiodor.
siodoro vidimus nu. 47. justitia remuneratiua ad ipsos se equos ostendit, & tanta justitiæ vis est, vt nec illis tardiùs detur laboris pretium, qui sentire non poterant denegatum. Quomodo ergo illa non se ad benemeritos cum insigni prærogatiuâ & excellentiâ meritorum, extendat, qui denegatum præmium sentire possunt, & sensum lachrymis & gemitibus declarare?
56
*At dices Conquisitorum iam nullum
superesse, ad quem possit remuneratio peruenire. Verùm etsi illi non sint, sunt tamen nati natorum, & qui nascentur ab illis: in quibus oportet parentum merita compensari. Beneficium equidem collatum filio ad patrem spectat, quod iste pluris æstimare solet, quàm si ad propriam illius personam deueniret: pro quo Seneca lib.
Seneca.
5. de beneficijs cap. 19. vbi sic loquentem inducit: Etiamnùm, cùm filium tuum seruaui, ad genua pro
cumbis, dijs vota soluis, tamquàm ipse seruatus. Illæ voces exeunt tibi: nihil interest mea, an me seruaueris: duos seruasti; immò me magis. Hæc ille: iuxta quæ parentum remuneratio est, quæ erga filios exercetur; qui licèt patrem amiserint, naturæ principium, in alterius patris curam venire debent, qui eorum amoliatur incommoda, & opportunis subuentionibus tueatur. Et talis profectò
Christianus Princeps, & Christianorum maximus, de quo agimus: cui veriùs, quod Theodorici nomine à Cassiodoro dictum, venit adaptandum. Sic enim lib. 4. 42. scribit ille: Benè principalis clementia suscipit, quos pietas paterna destituit: quia sub parente publico, genitoris minimè sentiri debet amißio. Ad nos siquidem recurrit infantia destituta, quibus vniuersorum hominum proficiunt incrementa. Sic ille, qui de senatorum filiis loquebatur. Cuius adnotanda ratio, quòd scilicet vniuersorum | hominum incrementa, ad profectum Principum spectant. Id quod in causâ præsenti videtur præcipuum locum habere, quando de remuneratione eorum agimus, quorum laboribus incrementa Regibus nostris ingentia profecerunt, dum noui mundi facti domini, & immensis locupletati diuitiis, ac diuersarum gentium subiectione amplissimè decorati. Neque de his opus est addidisse complura: qui enim benemeritos se sciunt, suam agent causam; & Regia pietas semper est ad talium voces exprompta, si èex proximo audiantur. Quod tamen non licet omnibus: vnde oportet vt Indiarum Gubernatoribus cura ista seriò & sæpiùs inculcetur. Ex dictis autem constat non esse audiendum Fr. Ioannem de
Silua in Animaduersionibus ad Regem nostrum Philippum Tertium pro gubernatione Indiarum Fol. 32. pag. 1. vbi contendit neque Conquisitoribus, neque eorum successoribus remunerationem deberi, ob crudelitatem ipsorum, & Conquistæ qualitatem. De labore enim vtiliter impenso constat, & quod inhumanum in conquistâ asseritur, nulli in speciali, de cuius meritis aliàs constat, poterit imputari.
Loading...