CAPVT VIII.

CAPVT VIII.

An Rex Catholicus specialiter instructus esse debeat circa res Indicas, & ea quæ in ipsis geruntur, graui conscientiæ obligatione.
77
*AFfirmatiuè respondeo, & ratio est
clara. Quia vnusquisque tenetur earum rerum notitiam habere, quæ ad rectè administrandum officium, quo fungitur, necessaria est, vt communis sensus Doctorum firmat, pro quo videri potest P. Thomas Sancius Tomo 1. Consiliorum lib. 2. cap. 1. dub. 36. num. 6. & Illustrissimus Zapata Parte 1. Disceptationis de Iustitia distributiua cap. 9. quod pro Indiis ait specialiter vrgere num. 18. Atqui Rex Catholicus omnium præstantissimo inter humanos officio fungitur: ergo debet scire, quæ ad illius rectam administrationem requiruntur. Atqui in administratione regnorum locum habent, & quidem satis nobilem, Indiæ: ergo quæ ad eas spectant scire debet sub graui conscientiæ obligatione. Omnia sunt adeò perspicua, vt suâ se luce manifestent. Et ita in specie casus nostri tenet Fr. Ioannes de Silua in Animaduersionibus pro Rege ipso fol. 54. pag. 1.
78
*Nec jam de notitiâ illâ rerum sublimiori
loquimur, quæ se ad studium litterarum extendit, qualem in Theodahado Amalascuncha Regina regni consors prædicauit Cassiodori verbis lib.
Cassiodor.
10. 3. sic locuta: Acceßit historiæ desiderabilis eruditio litterarum, quæ naturam laudabilem eximiè reddit ornatam. Ibi prudens inuenit, vnde sapientior fiat: ibi bellator reperit, vnde animi virtute roboretur: inde Princeps accipit, quemadmodum populos sub æqualitate componat. Nec aliqua in mundo potest esse fortuna, quam litterarum non augeat gloriosa notitia. Sic ille.
79
*De aliâ nobis sermo est, quæ ad artem
regendi spectat, vt sciat Princeps populos sibi commissos imperio regere, bono communi consulens, quod ex eius maximè prouidentiâ deriuatur. Pro quo Psal. 2. v. 10. sic vates Rex: Et nunc Reges intelligite: erudimini qui judicatis terram. Vbi Ioannes Campensis ita vertit: Idcircò Reges
Campensis.
quæso sapite, & disciplinam recipite, ô judices terræ! Vult ergo illos esse sapientes: atque vt tales sint, eruditionem, & disciplinam libenter excipere: & ea certè sapientia, quæ ad rectam administrationem muneris sibi commissi conducit. Vnde sequitur: Seruite Domino in timore, &c. Seruiunt
enim Reges Domino in timore, dum non suam, sed communem causam agunt, intelligentes de omnibus sibi concreditis reddendam esse rationem, & quis ad hæc non timeat? Quis non judiciale illud Interrogatorium seuerissimi omnium Iudicis extimescat? Quando ad examen ii, qui aliorum fuerunt judices, vocabuntur. Ideò Sapiens, post alia inculcanda Regibus, sic Sapient. 6. v. 10. eosdem adhortatur: Ad vos ergo Reges sunt hi sermones mei, vt discatis sapientiam, & non
Sapient. 6. v. 10.
excidatis: qui enim custodierint justa justè, justificabuntur: & qui didicerint ista, inuenient quid respondeant. Quid inquam respondeant ad finale illud Interrogatorium, tremore artuum omnium formidandum.
80
*Et hæc quidem communia Regibus om
nibus sunt, & Catholico erga omnia sua regna ac multiplices congruunt principatus. Sunt autem pro Indiis necessariò refricanda, quia illarum distantia in causâ esse potest vt res earum aut ignorentur penitus, aut minùs attentè disponantur. Quâ consideratione homines quidam, in quorum persona loquitur Eliphaz, existimarunt Deum res humanas non curare, vtpote ab illis longissimo discretum interuallo. Iob 22. v. 14. &
Iob 22. v. 14. & 15.
15. vbi sic ille: Et dicit: Quid enim nouit Deus? & quasi per caliginem judicat. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, & circa cardines cœli perambulat. Circa quæ P. Gaspar Sancius terque quaterque venerandus interpres ita scribit: Immò puto hunc
esse Idumæis prouerbialem dicendi modum, cùm significare volunt aliquid longè esse remotum; aut aliquem ab aliquâ curâ sic abesse procul, vt in alia omnia quàm longißimè abierit. Sic ille. Longa ergo distantia curam rerum sic distantium abolere solet: ex quo satis humanitus consideratione fundato, id rati homines illi, quod & fassi: Deo scilicet non morem alium in suâ gubernatione seruari, super cæli cardines ambulanti, & ita res humanas non curare: vel si fortè aliquantulùm circa illos digreditur, quasi per caliginem judicare.
81
*Sed omninò illi decepti: Deus enim,
Eorum redarguta deceptio.
etsi sublimis, rebus tamen omnibus est præsentissimus: omnia manu tangit, & attentissimè conspicit, quæ remotissima judicantur. Quia in manu eius sunt omnes fines terræ, & altitudines montium ipsius sunt. Sic Psal. 94. v. 5. vbi Psalterium
Psal. 94. v. 5.
Romanum: Quia in manu eius sunt omnes fines terræ, & altitudines montium ipse conspicit. Ipse inquam
conspicit fines terræ, & distantissimas montium altitudines, manuq́ue tenet, vt regat. Per se, & non per caliginem judicat, vt se Regem magnum hac ratione demonstret, & faciat hominibus manifestum. Ideò sic præmisit vates: Quoniam Deus magnus Dominus & Rex magnus super omnem terram. Verè Rex magnus, qui distantis terræ terminos & manu tractat & intimâ inspectione probatur habere præsentes: & altitudines montiũmontium ipsius sunt. Benè hîc congruit lectio alia: Ipse conspicit. Quomodò enim non conspiciat quæ sua sunt? Certè si non conspiceret, non essent sua, sed aliena deberent meritò judicari.
82
*Iuxta hoc ergo Rex Catholicus se gerat
oportet, vt Dei scilicet imitatione formetur. Si enim Reges Numinis instar sunt, vnde Homerus de quodam sic:
Vadentemque per vrbem adpectant Numinis instar.
Pro quo & Seneca lib. 1. de Clementiâ cap. 14. sic
Seneca.
scribit: Nec alio nomine Rectorem suum intuetur, quàm si dij immortales potestatem visendi tui faciant, intueremur venerantes, colentesque. Quid autem? Non proximum illum locum tenetis? &c. Si inquam alij Reges tali debent imitatione præcellere: quid Rex Catholicus, quem Deus amplissimo omnium imperio decorauit? Fines ergo terræ, Indicas inquam Regiones, non per caliginem judicet: manu eas teneat, & notitiâ solicitè partâ conspiciat: suæ enim sunt; vnde & manu & conspectu dignissimæ. Decet prudentiæ | nostræ curam, subiectorum negotijs adhibere custodiam; quia nobis ordinantibus illa fieri debent, quæ Regiam possunt demonstrare præsentiam. aiebat Theodoricus apud Cassiodorum lib. 4. 37. Qui per caligi
Cassiodor.
nem videt, nihil potest per se conueniens, & ex quo eius demonstretur præsentia, in negotiis subditorum ordinare. Si ad judicandum processerit, judicabit per caliginem; cùm tamen Regale judicium debeat ipsum meridianum splendorem exæquare. Et judicium tuum tamquàm meridiem. Psalm. 36. v. 3. Si ergo Rex Catholicus suæ
Psal. 36. v. 3.
velit conscientiæ consulere, vt velle semper deprehenditur, optet instrui circa ista, & eruditionem non tantùm oblatam excipiat, sed animitus ipse conquirat: vt qui duobus illis præ aliis gaudet titulis, vnde & alij multoties omittuntur, contentus dici Hispaniarum, & Indiarum Rex Catholicus: Hispanias meridiano fulgore judicet, & Indias manu pariter & benigno conspectu complectatur.
Loading...