CAPVT IX.

CAPVT IX.

An Rex Catholicus tutâ possit conscientiâ eligere ad Indica officia quos velit, Regio non audito Concilio, vel ipsius judicium non secutus, etiam in Ecclesiasticis.
83
*DIfficultas hæc omnibus, & circa omnia, communis potest esse Prin
cipibus, quibus omnino necessarium sapientium esse consilium, res est penitus explorata, pro qua multi multa. Et quàm hoc cordi fuerit Regibus nostris, tot Consiliorum erectorum in Curiâ grauissima & sapientissima Tribunalia demonstrant. Consiliorum enim nomine nobilitata sunt, etiamsi diuersarum causarum decisiones ab eisdem progrediantur; quia pro Consiliis Regum nostrorum auribus ingerendis videntur quàm maximè constituta. Videant ergo illi quos eligant, cùm non alij esse debeant, nisi quos in rebus momenti magni dignentur. Ne si secùs fiat, minùs idoneis adlectis, id eueniat, quod apud exteri Legati relationem ad suam transmissam Rempublicam jam pridem me legisse memini: Nullibi scilicet plura esse quàm in Hispani Regis Curiâ Consilia, & Consilij minùs. Quod certè ex eo processit animo, quem æmulatio dura sicut infernus solet in extraneis pectoribus contra Hispaniæ magnitudinem & gloriam inflammare. Erit autem quæstio specialis in ijs, quæ ad Indias spectant, ob peculiarem distantiæ rationem, & minoris earum notitiæ, vnde maior Consiliorum ratio videtur militare. De vtroque aliquid.
84
*Dico Primò. Quædam sunt, in quibus Rex
suum sequi potest arbitrium, officia conferens, honestatis semper habitâ ratione. Id probo; nam si Rex sciat aliquem in Belgio aut Orano egregriè militasse, & occurrat prouisio militaris alicuius officij, non est vnde oriatur impossibilitas talem eo sine consultationibus honorandi. Si enim illæ requisitæ, id esset propter notitiam comparandam; quod tamen necessarium non est: Eum enim, qui certus est, certiorari vlteriùs non oportet, vt habet Regula 31. juris in 6. Neque obstat pro rebus talibus Consiliarios designatos: quia cùm eos designauit, non sibi manus ligauit Rex, quo minùs possit sine illis id agere, quod rationi non constat aduersari.
85
*Dico secundò. Si officium à Rege con
ferendum, gubernationem concernat non parui momenti, etiamsi cum militiâ connexum, non est secura in conscientiâ designatio militis strenui, licet benè notus sit Principi, si de illius prudentiâ & maturitate non habetur satisfactio. De hoc actum à me in Epithalamio sacro circa Titulum à num. 7. vbi plura adduxi consideratione dignissima, & ad Indias spectantia, quæ operæ erit aliquale pretium adiisse. Ratio autem est irrefragabilis: quia aptus ad militiam, non adeò est aptus ad præfecturam; sunt enim dotes diuersæ, & ita non se inuicem inferentes; pro quo & experientiæ frequentissimæ, non sine
magno animi dolore succurrunt. Videmus enim (vt alia omittam) Chilense regnum, optimam Occidentalis huius Tractus portionem, hac ex causa ferè deperditum, cæde multiplici, deprædatione ac deuastatione consimili, violatione sacrorum, multorum captiuitate, & totalis præsentissimo periculo ac irreparabilis amissionis. Hîc ergo, quod de Galliâ Theodoricus, cuilibet istarum possumus aptare Prouinciæ, dum ait: Desiderat viros egregios coacta cladibus suis, Gubernatores scilicet, de quibus agebat, & qualem ipse ibidem in aliorum exemplum sic commendat Gemellum: Firmum est judicium, cuius tenetur exemplum: nec locus ambiguitati relinquitur, vbi experimenta probabilia suffragantur. Explorauimus efficaciam tuam per diuersos industriæ gradus; sed non imparem meruisti gratiam varijs actionibus æqualiter approbatus. Hinc est quòd præsenti tempore in Gallias, nobis Deo auxiliante subiectas, Vicarium te Præfectorum nostra mittit auctoritas. Sic ille, & in causam
Cassiodor.
præsentem opportunè, apud Cassiodor. Lib. 3. 16.
86
*Pro eodem juuat P. Thomam Sancium
excipere Tomo 1. Consiliorum lib. 2. cap. 1. dub. 36. n. 5. sic scribentem; Tertiò nota non sat esse electori ignorare esse indignum electum, sed tenetur scire electum positiue esse dignum, aut per se ipsum, aut testimonio fide dignorum: & aliàs peccat mortaliter, & tenetur restituere damna, quia exponit se periculo eligendi indignum. Sic Salon ibi (scilicet 2. 2. quæst. 63.
fol. 1041.) & quidam docti iuniores; quorum nonnulli notant in suis Manuscriptis hoc habere verum, etiam in priuatis renuntiantibus & vendentibus hæc officia, & in vendentibus ea nomine Regis; non enim vendere debent maius offerentibus pretium, sed idoneis. Hæc ille, qui præcipuè loquitur de officiis jurisdictionem habentibus, de quibus & nos loquimur: & præcipuè locum habent in illis, qui ad gubernationem Indicarum Prouinciarum destinantur, quorum errores difficilem habent correctionem. Et in Ecclesiasticis magis vrget, vt benè expendit P. Lessius lib. 2. cap. 34. num. 56. cùm
Adriano quos & secutus videtur P. Sancius. Idem tenet, positiuam notitiam dignitatis exigens, Dom. Zapata Parte 2. cap. 6. num. 35. & seqq. qui etiam cap. 15. n. 3. & Parte 3. cap. 1. num. 2. cùm
multis affirmat eligentem ad restitutionem teneri ob damna ex indigni electione secuta: Ecclesiæ quidem, si officium Ecclesiasticum sit: | Reipublicæ verò, si sæculare: pro quo & cap. 3. num. 5.
87
*Dico tertiò. Circa electionem Ecclesia
sticorum benigna est Salonis doctrina suprà. Fol. 1003. & sequenti, quam P. Sancius amplexus citato capite dub. 12. num. 4. sic dicens: Si quis elector habet amicum vel familiarem, quem certißimè scit esse dignum, potest eligere illum, quando non videt certissimè & euidenter alium esse digniorem, sed probabiliter tantùm. Ratio, quia ea certitudo, quâ nouit suum familiarem esse dignum, habitâ longâ experientiâ, præferenda est opinioni, quæ habetur de maiori alterius dignitate, estq́ue elector securior quando nouit hunc certò dignum, de digniori verò est dubius. Sic doctus Pater: juxta quæ, & alia superiùs dicta, non tenetur Rex Catholicus in huiusmodi prouisionibus Consilium Indiarum aut Cameræ consultare, sed juxta priuatam scientiam prouidere. Quod quidem potest in Confessariis, & Capellanis accidere, & in aliis assistentiæ frequentioris. Immò ad
do. Etiamsi Consilium & Camera alium proponant, & digniorem censeant, non teneri se illis conformare, ob rationem dictam; quia scilicet ipsius est certa notitia, & sic præualet alteri, quæ de aliorum habetur dignitate. Licet enim Consilij judicium interueniat, illud probabilem cognitionem non excedit: nisi fortè aliqua esset persona Consiliariis nota, de quâ Regi non minùs quàm de aliâ sibi familiari constaret. Quo euentu eorum attestationi standum esse videtur, quæ moralem infert certitudinem.
88
*Sed nihilominùs dici potest etiam tunc
certitudinem Regis esse maiorem, quia est experimentalis, quod non habet alia respectu ipsius, licèt talis sit respectu aliorum. Cùm dici item possit, etiam stante æqualitate notitiæ, posse Regem familiari suo gratificari, quia alius à Consilio propositus, posteà poterit simili aut meliori officio donari; juxta valdè probabilem sententiam eorum, qui dicunt, minùs dignum posse in dicto casu præferri. Non enim est nimis curandum, quòd hic vel ille primò eligatur, cùm poßint alij pruden
Cardinalis Lugo.
ter reseruari ad alia similia officia, & fortaßè meliora, citò vacatura. Neque enim magnum Ecclesiæ incommodum timeri potest, quòd paulò antè hic quàm ille alius, qui fortaßè dignior est, promoueatur. Verba sunt Cardinalis Lugo Tomo 2. de Iustitia, Disputat. 35. num. 25. & 48.
Loading...