CAPVT III.

CAPVT III.

De conquirentibus Minas in fundis alienis.
17
*CIrca hoc sunt duæ priores Ordinationes
Tituli 1. Prima pœnam imponit resistentibus conquisitioni dictæ in terris Commendæ agriculturâ exercitis, pastioni deputatis, & similibus. Secunda de volentibus conquirere in vineis, aut arboretis, & his fideiussio imponitur de damno compensando. Quod si Minæ diuites euaserint, vnum pro centum domino reddendum. Si verò conquisitores fundum emere voluerint, nullum illis tributi onus relinquitur: nequit autem ad venditionem compelli, nisi ob Minarum prosecutionem. Quâ cessante, venditum potest fundum repetere pretio redhibito. Registrationis autem tempore debet domino fundi pars Minæ adiudicari, sexaginta vlnarum; neque illa pro parte est pretij computanda, circa hæc
18
*Dico primò. Peccat grauiter, absolutè
loquendo, qui Minarum conquisitioni resistit. Constat; quia Ordinationi Regiæ in bonum commune promulgatæ nequit tutâ conscientiâ resisti. Pro quo est illud D. Pauli Rom. 13. vers. 2. & 3. Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt:
Rom. 13. v. 2. & 3.
nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Dixi absolutè loquendo; quia multoties occurrere possunt rationes, propter quas possit conquisitio talis impediri: vt si conquisitores homines sint
Limitatio quædam.
occupationi isti iam diu vacantes, & frustrà, vnde pro ridiculis habentur; meritò tales possunt ab huiusmodi occupatione repelli, & curari, vt ad sanam mentem reducantur, somnia potiùs, quàm vera iudicia secuti.
19
*Dico secundò: quod de vineis dicitur, videtur
extra rem, quia vbi vineæ proueniunt, neque auri neque argẽtiargenti Minæ esse possunt. Vnde volẽtibusvolentibus in illis conquirere meritò potest resisti, quia malitiosè videntur procedere, aut inscienter. Idem etiam ferè de arboretis fructiferis dicendum, & ita prudenter ordinatio cauit de fideiussione damnorum. Legendus Plinius Lib. 33. cap. 4.
Dico tertiò: si inuenienti Minam in fundo alieno non obstet domini eiusdem fundi possessio, non debet per potestatem publicam ad venditionem compelli: vnde quod dicitur. Sino fuere para seguir las minas, ita est intelligendum, vt possessio prioris domini obstet prosecutioni. Ratio autem est clara; quia nemo possessione proprij fundi etiam à Rege potest expelli, nisi quatenus illa communi bono obstare constiterit. Quia secus circa vineam Naboth res se habebat, Regi Achab ad voluptatem, & non ad necessitatem, arridentem, etsi impiissimus, non tamen est ausus, etiam dato pretio illius, vsurpare. De tragædiâ autem hac occasione excitatâ copiosè agitur 3. Reg. 21. vnde & scriptores communiter ita, vt dogma certissimum secuti, pronuntiant.
20
*Dico quartò. Pensio vnius pro centum,
ita est accipienda, vt non debeant deduci expensęexpensæ, sed juxta modum soluendi quintum, & decimas, & communem pensiones soluendi rationem.
Dico quintò: obligatio soluendi illam est
grauis in Conscientiæ foro. Probatur; quia est pretium oneris impositi, & ita ex justitiâ: si dicas damna persolui. Id certè non satisfacit, quia præter damna, amissionem scilicet fructuum ex euulsis plantis aliisue, inducta est seruitus pretio æstimabilis, & incommoda multa, quæ facilè possunt peruideri. Item quia Minæ sunt Regis, & eas cum eo onere effodiendas concedit, ad quod se obligant Conquirentes.
21
*Dico sextò: si pagus, in quo Mina est
conquirenda, ad Ecclesiam pertineat, verosimile est posse similiter circa illum procedi. Quod ex eo probatur: nam terra cum eo onere transit, & cum eo ab Ecclesiasticis acceptatur: neque enim debent illi bono communi se opponere, cùm præsertim ex conquisitione tali nullum ipsis sit damnum superuenturum, immò magnum possit emolumentum prouenire, expensione, & parte Minæ, quam, etsi per se exercere nequeant, possunt tamen vendere, & redditus in eâ considerabiles constituere. Quamuis hoc minùs conueniens sit ob Minarum fallentias, & ita venditio ea commodior accidet, quæ pecuniâ constiterit numeratâ, aut post spatia non longa securè persoluenda, sed hoc ij, ad quos spectabit, pro re nata poterunt meliùs arbitrari.
Loading...