CAPVT IV.

CAPVT IV.

Minarum pretium quomodo computandum.
22
*EX dictis Cap. 1. vers. 35. habetur in
venditione Minarum non posse læsionem etiam enormissam allegari. Cuius ratio esse videtur quia per lites solet opus istud adeò vtile impediri, & ita quod ad hoc spectat, conscientiæ contrahentium remittitur: neque enim credendum est leges velle iniuriis patrocinium exhibere; & prætereà pretij iusti exactior æstimatio difficilis probationis est: Mina enim numquam quid intra se contineat, ostendit; venæ namque fertiles visæ, solent quandoque languescere, & vel finiri, vel vix sumptus æquatura præbere. Et aliquando èex contrario accidit, diuitiis non speratis: vnde ex eo, quòd post venditionem deprehenditur, non potest enormis læsio probari; quandoquidem venditio juxta | præsentem æstimationem rei venditæ debet celebrari, & non ex euentu, qui varius esse potest, & cui se, qui emit, & qui vendit, se exponunt, vt est communis doctrina, in iacturetis, in sponsionibus, assecurationibus, ludo, & aliis comprobata.
23
*Ex hoc autem videtur deduci in venditione
huiusmodi non posse locum habere enormem, vel saltem enormissimam læsionem, cùm enim adeò incertùm sit, quod ex Minâ sperare quis potest, non apparet vnde talis læsio accidere possit, & ita quouis pretio potest obtineri, & hoc quidem magis conforme dispositioni legis, de quâ dictum: ob incertitudinem namque latentium diuitiarum rectè judicare potuit quodlibet pretium esse iustum, circa quod partes scienter & prudenter conuenerunt. Et circa aliqua modum hunc venditionis, vt quodlibet pretium censeatur iustum, circa quod partes conueniunt, communis sententia firmat in venditione sub hasta, de quâ dictum aliàs, & valdè etiam probabilis in rebus multis, quæ non sunt vitæ humanæ necessariæ, sed ad voluptatem, aut ornatum seruiunt, ob peregrinitatem æstimabiles. Sic enim sentiunt, Sotus, & Nauarra, apud P. Lessium Lib. 2. Cap. 15. num. 15. & alij. Quod & probant Belgici Turipani. Quod ergo in his, & aliis licet, saltem probabiliter, poterit etiam in Minarum venditione licere. Pro quo
24
* Dico primò. Circa venditionem
Minarum cùm primò deteguntur, iustum pretium censeri probabiliter potest illud, circa quod contrahentes conueniunt, sublatis dolis, & fraudibus. Hoc videtur ex nuper dictis sufficienter persuaderi.
Dico secundò: si Mina iam cognita sit, &
iuxta peritorum judicium illius valor sit definitus, enormis in eo læsio non licet pro foro animæ. Probatur ex dictis suprà Titulo 4. num. 219. circa rerum pretium, & deinde, quia iuxta communem æstimationem Mina hæc tantùm valet; ergo varians notabiliter pretium, lædit etiam notabiliter, & ita iustitiam notabiliter violat. Prætereà; ordinatio non obstat quia iuxta illam dolus nequit alligari: atqui dolus in conscientiâ non licet, neque ex eo quisquam commodum reportare potest, & licet certa regula sit, quæ inter alias Iuris in Sexto, ait, scienti & consentienti non fieri iniuriam neque dolum. Est. 25. qui tamen dolo ad consentiendum inducitur, non est dicendus consentire, quia ignorantia facit inuoluntarium; non ergo ordinatio ad forum conscientiæ debet extendi: sicut neque ea, quæ Doctores circa modos alios venditionis dicunt, quia in illis specialis ratio est, quæ in præsenti non occurrit; & vt occurrere diceretur, deberet eorum auctoritate fulciri, quia est exceptio communis regulæ; cùm tamen nihil tale contingat.
25
*Dices in casu prioris Assertionis rationem
eamdem occurrere, quia etiam in eo datur communis æstimatio; iudicio enim peritorum habetur quid Mina recèns inuenta promittat. Cùm ergo eo non obstante, possint contrahentes sibi legem circa pretium statuere, quod regula Iuris admittit in Sexto, dum sic habet: Contractus ex conuentione legem accipere dignoscuntur: videtur idem in Casu Assertionis secundæ dicendum.
Ad quod dico instantiam non vrgere; quòd
si vim aliquam habet, èex conuerso potiùs arguendum, vt scilicet in casu priori etiam possit esse obligatio conscientiæ ad compensandam læsionem. Et certè id est verosimile; vnde tantum diximus oppositum posse verosimiliter sustineri. Et est sanè diuersa in vtroque ratio iam insinuata: Mina enim recèns detecta, etsi communi iudicio possit quoad pretium æstimari, est tamen verosimile iudicium illud esse fallax, vnde neque omnium, neque peritorum semper est; quod secus accidit in Minâ, cuius per experientiam est conditio deprehensa: vt in nonnullis aliis est videre: vinum enim nouum aliter æstimatur, ac iam temporis processu probatum, & similiter mancipium, de quo experientia nulla habetur, vt alia omittam, de quibus frequentia experimenta succurrunt.
Loading...