CAPVT IX.

CAPVT IX.

An Ordinationes Regiæ pro Consilio Indiarum in conscientiâ obligent Senatores.
96
*DIco primò. Ordinationes, quæ ad
necessariam notitiam rerum Indicarum, caussam conuersionis, & electionem Ministrorum spectant, obligant modo dicto Cap. 1. & sequentibus, vsque ad 5. inclusiuè.
Dico secundò. Ordinationes aliquæ vim tan
tùm directionis habere videntur ad negotiorum commodiorem expeditionem; quibus si non ad litteram seruatis nihil inde damni in dictâ expeditione resultet, non est graue peccatum, & fortè nec leue, prudenter, & bonâ fide procedendo. Colligi autem potest directionem, & non vim legis strictæ, in ordinationibus reperiri, si verbis præceptiuis non vtantur; tunc enim le
ges etiam pœnam imponentes non obligare in conscientiâ, tenent P. Suarez lib. 5. de legibus cap. 9. num. 9. P. Azor Tomo 1. lib. 5. cap. 6. quæst. 5. P. Thomas Sancius lib. 6. Operis moralis cap. 4. nu. 70. P. Palaus Tomo 1. tractat. 3. disput. 1. Puncto 15. num. 10. P. Arriaga Tomo 2. in 1. 2. disputat. 21. num. 24. & alii. Et quidem directiones illæ, etsi à Regiâ auctoritate prodierint; id non nisi doctorum virorum in Consilium adlectorum directione dispositum. Cùm ergo qui ordinariè in Consilio adstant, viri sapientes & quandoque non inferioris doctrinæ ac probitatis quàm priores illi, sint, poterunt res conuenienter peragere, etsi punctis atque apicibus legum ad suum munus spectantium, non penitus addicantur.
97
*Dico tertiò. Etiamsi ordinationes ver
bis præceptiuis vtantur, non est indicium obligationis sub mortali. Probatur ex valdè probabili sententiâ grauium scriptorum, asserentium obligationem sub reatu peccati in legibus à Principis eas ferentis voluntate pendere, & ita eam posse, vt conueniens sibi visum fuerit, moderari. Sic tenent Nauarrus, Castrus, Ioannes Medina, Caietanus, & alii apud P. Salas disput. 10. de
legibus num. 29. quod & ipse amplectitur num. 33. & optimè probant P. Suarez lib. 3. de legibus cap. 27. eosdem & alios Auctores adducens P. Arriaga suprà disput. 16. num. 71. & seqq. P. Palaus Tomo 1. tractat. 2. disput. 2. Puncto 8. P. Valentia Tomo 2. disput. 7. quæst. 5. Puncto 2. quæstiuncula 2. P. Thomas Sancius lib. 2. de Matrimonio disput. 9. num. 6. & libro 6. Operis moralis cap. 4. num. 25. P. Escobar de Mendoza Tomo 1. Theologiæ moralis lib. 5. num. 109. P. Baldellus Tomo 1. lib. 5. cap. 20. num. 5. Ioannes Sancius in Selectis disput. 15. num. 16. Bonacina disput. 1. de legibus quæst. 1. Puncto 7. §. 4. num. 23. P. Lessius lib. 2. cap. 41. num. 74. dum satis probabile esse ait, nec quidquam in contrarium adducit; quem sequitur Diana Parte 3. Tractat. 6. Resolut. 91. & alii. Ratio est: quia tota vis obligandi in lege ex voluntate legi|slatoris est; ergo sicut obligare, & obligationem
Efficax pro eo ratio.
tollere absolutè potest, ita & obligationem moderari. Neque satisfaciet qui dixerit positâ grauitate materiæ non esse locum obligationi: InstoIsto enim apertè: nam positâ grauitate materiæ potest non condere legem, aut jam conditam abrogare: ergo & moderari obligationem. Antecedens constat, & Consequentia probatur: quia plus est absolutè obligationem tollere, non obstante grauitate materiæ, sic enim vtilitas legis penitus cessat: ergo sicut materia substat voluntati eius in ordine ad positionem & reuocationem, ita & in ordine ad moderationem obligationis, videtur sanè euidens Consequentia. Quæ vrgeri potest ex juris regulâ; cui licet quod est plus, licet vtique quod est minus.
98
*Licèt autem ex præfatis quidam affir
ment, cùm de voluntate legislatoris aliunde non constat, standum esse materiæ qualitati; vt grauis obligatio sit, si grauis sit materia; & leuis, stante materiæ leuitate: alii aliter censent, existimantes, cùm aliunde non constat de legislatoris mente, scilicet per consuetudinem sic legem interpretantem, aut quia aliter non videretur sufficienter communi bono prouisum, ob summam legis conuenientiam, aut alio ex capite; benignè esse
Benignè interpretanda.
legem interpretandam, ciuilem præsertim, de quâ agimus. Cùm enim obligare sic possit, & aliunde non constet de seueriore legislatoris intentione; cur graue jugum debeamus imponere, & damnationis occasiones cumulare? Cùm præsertim de legibus agatur, quarum est publicum exercitium; quod si non sit vt lege ipsâ præcipitur, sanum legislatori, aut eius locum tenenti brachium relinquitur, vt pœnis impositis illius obseruantiæ consulatur. Videantur Nauarrus in Manuali cap. 23. num. 49. Beia Parte 1. Casu 13. & P. Arriaga suprà disputat. 16. num. 64. & seqq. P. Escobar suprà cap. 6. aliiq́ue ex citatis.
99
*In casu autem nostro specialis ratio est,
quia ordinationes pro Regio Indiarum Consilio, pro iis sunt dispositæ viris, de quibus valde Maiestas Regia confidit, magnis profectò sapientiâ & probitate, vt dixi, & ita cum illis agi vrbaniùs debuit, eorum conscientias ab onere illo grauissimo subleuando. Quia verò aliquæ leges tales sunt, vt juxta dicta nuper, non videretur sufficienter communi bono consultum, nisi sub
Exceptio notanda.
mortali obligarent, & respectu earum, de quibus loquimur, aliquæ tales sint, negari nequit quin eorum grauis sit obligatio. Videant ipsi, & juxta sibi familiarem materiam, Dei, & Regis placitis obsequantur.
100
*Dico quartò. Etiamsi ordinationes
Consilii non obligent sub mortali; immò & quandoque sine veniali stare earum omissio possit, juxta dicta circa secundam Assertionem: Præses tamen Consilii peccabit mortaliter, si eas non curet communiter obseruari: secùs si aliquoties conniueat, de Senatorum Christianâ agendi ratione confidens. Probatur: nam ad hoc præcipue eligitur, & est pars gubernationis eius eximia, pro quâ stipendium recipit satis pingue; ergo tali obligationi non satisfaciens plusquàm leuiter peccabit; de quo non videtur posse dubitari, sicut neque de obligatione restitutionis, si stipendium integrum recepit.
101
*Accedit obligatio obuiandi damno,
quod ex communi ordinationum violatione oriri potest; licèt venialiter tantùm contingat delinquere transgressores. Iuxta doctrinam, quam tradunt Sotus detegendo secreto quæst. 2. Conclus 3. Bañez 2. 2. q. 33. artic. 1. dub. 2. & P. Azor Tomo 2. libro 12. cap. 14. quæst. 4. scilicet gubernatorem Reipublicæ teneri multoties ad expellendos veniales defectus à Republicâ sub mortali peccato, quando ex illorum permissione possunt damna grauia in ipsam resultare.
102
*Dico quintò. In Præside Regii India
rum Senatûs aliquid est specialis obligationis circa dicta, vnde minùs excusari à peccato potest. Constat; quia Reges nostri propriam conscientiam se exonerare testantur, Indiarum curâ in regium Consilium transfusâ, præsertim circa Indorum conuersionem. Item. Prouinciæ, ad quas illius prouidentia se debet extendere, sunt plurimæ & remotissimæ; vnde circa earum notitiam, & maxima Regum nostrorum ex illis emolumenta, maior quàm in Consiliis aliis solicitudo debet adhiberi: est ergo grauis obligatio Præsidi, vt Senatores faciat juxta sibi impositas leges in rem momenti tanti vigilare: neque enim omnia eorum sunt conscientiæ remittenda, quia neque in omnibus æqualis illa, & Reges ad hoc munus viros in omnibus primarios eligentes, eos volunt operi strenuam nauare solicitudinem. Et vt aliquis à prædicto remoueretur officio, id
vnum esset sufficiens; scire inquam Senatorum libito omnia relinquentem. Confidat equidem aliorum conscientiæ, sed suam præferat; quod Præfecto Prætorii ore Cassiodori. Libr. 9. 24.
Cassiodor.
sic Rex Athalaricus iniungit: Nam licet omnes penè honores summos æqualiter egeris; habes tamen proposita conscientiæ bona, vbi nullam decet esse mensuram. Hîc enim decorum est terminum non habere. Hîc honesta probatur ambitio, cuius etiam & nimietas placet. Omne siquidem prædicandum, quantò profusiùs quæritur, tantò gloriosiùs inuenitur. Sic ille.
Loading...