CAPVT XIV.

CAPVT XIV.

An Proreges Indici ex Regiis bonis possint facere donationes.
142
*DIco primò. Sine Regis beneplacito
nequeunt Proreges ex illius bonis facere donationes. Sic Ioannes Lopez in Repetitione Rubricæ de donationibus inter virum & vxorem §. 66. n. 30. Ioannes Matienzus in Lib. 5. Recopilat. l. 3. Tit. 3. Glossa 2. num. 3. Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 4. Cap. 10. num. 31. & | in Politica. pag. 878. Col. 1. Et alij. Quod probatur ex generali Doctorum consensu, qui affirmant ei, cui libera administratio commissa est, non posse facere donationes: quod de Procuratore Cæsaris specialiter statutum l. 1. §. 1. D. de officio illius & generaliùs alibi: pro quo MartienzusMatienzus plures Textus iuris ciuilis adducit. Videatur P. Lessius Lib. 2. Cap. 18. num. 77. & etiam Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 4. num. 27.
Ratio pro illa.
& ratione videtur manifestâ conuinci. Quia nullus vult patrimonium suum minui, sed augeri: neque illius administrationem alteri præbet, nisi vt tueatur & augeat: quod iuxta naturalem est hominum institutionem, iuxta quam etiam iudicandum. Quâ ratione furtum non licet, quia inuito domino res aufertur: ergo neque donatio, in quâ militat eadem ratio.
143
*Dico secundò. Non possunt etiam
Proreges debita Regi, remittere. Id constat: quia debitum remittere est donare. l. Si quis delegauerit. D. de donationibus. Et notat MartienzusMatienzus suprà.
Dico tertiò. Non possunt item Regia emo
lumenta negligere, liberalitatis intuitu, nisi quando eo pacto negotium Regis vtiliùs peragitur. E.Exempli g.gratia, Vectigal, quod ex argento in Hispaniam transmittendo soluendum lege præcipitur, & est valde moderatum, remittere nequeunt, simulantes se illius quantitatem ignorare. Et sic in aliis. Vnde sicut & in casibus prædictis ad restitutionem tenentur, iuxta generalem doctrinam de Officialibus Regiis pro rebus huiusmodi salarium accipientibus. Cùm enim ex iustitia ad curam & custodiam teneantur, ex illius violatione obligatio resultat damni integrè reparandi. Videndi P. Lessius Lib. 2. Cap. 32. num. 26. Pater Gaspar Hurtadus de Iustitia & Iure Disput. 5. Difficultate 10. & alij apud ipsos. De quo & nos a
libi. Tunc autem vtiliter negotium Regis ageretur, si nolentibus mercatoribus aliquando argentum transmittere ob timorem non leui suspicione conceptum, vel registro exponere; eisdem significetur de rigore aliquid remittendum. TũcTunc namque plus habebit Rex, quàm si iuxta rigorem legis ista versarentur. Donationes autem esse licitas quando ab administratore fiunt, & in domini commodum cadunt, communis sententia est, pro qua videri potest P. Lessius citato n. 77. & ea, quæ Dom. Solorzanus congerit Libr. 2. Cap. 4. num. 59. & nos etiam aliquid Titulo 1. num. 8. Cauendum tamen ne Proreges commodo potiùs suo quàm Regio prospiciant, indulgenitæindulgentiæ suæ pretium non leue recepturi. Quo euentu fraudata Regi emolumenta restitui debent.
Obligatio inde restitutionis.
Indulgentia enim talis non suo, sed Regis nomine exhibetur, qui non vult semper vassallos suos nimiùm grauari. Et ita Proreges ad id ratione officij tenentur, pro quo & salarium satis copiosum accipiunt, vnde non possunt vlteriùs aliquid extorquere.
144
*Dicò quartò. Ad donationes faciendas
satis est præsumpta Regis voluntas. Colligitur ex iis, quæ adducit Matienzus suprà bonis Textibus & Auctoribus contestata. In aliis certè præsumpta, seu tacita voluntas Superioris est sufficiens, etiam in iis, qui voto ad non donandum adiguntur: quales sunt Religiosi. Pro quo videndi P. Lessius Lib. & Cap. 18. citatis num. 85. & P. Fragosus Tomo 2. Disput. 24. §. 12. num. 7. vbi alios adducit. In quo si bonâ procedatur fide,
& adhibito Auditorum consilio, timendum nihil. Quòd si Rex fortè non annuat, donationis factæ conscius, & restitutionem iniungat; restituat Prorex, & Auditores pariter, qui consilio suo donandi auctores extiterunt: immò illi soli. At in foro conscientiæ neutri, cùm bonâ fide processerint, neque ex eo sint locupletiores redditi, vt suppono: nam si tales facti, aliter iudicandum. Donatarius autem retinere rem donatam potest, cùm Rex eam redhibendam nolit: sin autem velit, obsequendum ipsi, & restitutio ex obligatione graui conscientiæ facienda. Res enim illius erat, & possessio alteri contra eius est tradita voluntatem.
145
*Dico quintò. Quod apprehenditur ex
auro, argento, & aliis in pœnam commissi, nequit prioribus dominis reddi, neque in eo Proreges gratiam facere possunt, cùm nequeant rem ad Regium iam fiscum pertinentem ab eo tollere, & alteri condonare. Hoc videtur certum: & qui damnum passi, id sibi imputent, qui ob immoderatam cupiditatem, quod multis congessêre sudoribus, certo periculo non sunt veriti deuouere. Si naufragio amisissent, sibi certè imputarint, qui maris non sunt periculis à lucri cupidine reuocati. Si latronum incursu: dolendum equidem, sed remedio nullo; cùm tamen sibi consulere auaritiæ moderamine potuissent. Non ergo iam mirum si registrum detrectantes, quo salua esse omnia possent, irremediabili amissione multentur, & amantes periculum, pereant in illo.
146
*Quia tamen cùm res ita accidunt, non
ita esse aperta transgressio solet, vt locus penitus reo ad recuperationem nullus relinquatur, vnde & lis solet super talibus excitari. Tunc licebit Proregi rem ita peragere, vt neque Rex suis iuribus, nec miser inter angustias deprehensus omnino spolietur. Cùm enim in delictis probationes esse debeant luce solis clariores, & in dubio sit reo potiùs fauendum quàm actori, etiamsi actor Fiscus sit, iuxta hæc poterit benigna sententia pronuntiari. Cauendum tamen ne manibus adhæreat macula, de quo Sanctus Job sanctissimè gloriabatur. Iob. 31. v. 1. Si enim adhæreat, adhærebit etiam restituendi obligatio, & vsque ad æternæ damnationis pœnam, si eidem satis non fuerit factum, adhærebit.
147
*Dicò sextò. Proreges Indici nequeunt
tutâ conscientiâ stipendia pro libitu augere: in augmento enim illo donatio interuenit, cùm id, quod non est debitum, tribuatur. Nequeunt etiam militiæ stipendia famulis assignare, qui minimè in militiâ seruiunt, & dicuntur Plazas muertas. Non seruientibus enim stipendia non debentur, & ita donationes tantùm sunt ex Regio patrimonio infideliter & iniustè in rebus talibus dissipato. Quis autem hîc de obligatione restitutionis dubiter, vbi adeò est iniustitia manifesta? Sic circa similia poterit discursus efformari. Pro sumptibus extraordinariis videatur Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 3. num. 45. & in Politicâ pag. 769. §. Lo duodecimo.
Loading...