CAPVT XVI.

CAPVT XVI.

Circa nonnulla alia ad Indicos Proreges spectantia postremæ, & breues resolutiones.
152
*PRima sit, non posse illos tollere ius
quæsitum priuatis, pro suo libitu. Et certè pro libitu erit, etiamsi Assessoris consilium accedat, si illud manifestata voluntas, cui tutò contradici non possit, extorserit. Et quod ad ius attinet, benè obseruat Dom. Solorzanus Lib. 4. cap. 10. num. 72. & in Politicâ pag. 883. §. En quanto. Et ratio est clara; quia hoc nec illis concessum est, nec concedi licitè potuit. De consilio autem etiam constat: quia coactum iudicium non potest vocari consilium, quod omnino liberam exigit voluntatem. Et ad hoc iniustitiæ genus pertinet, quando factâ alicuius officii prouisione, & titulo tradito, dispositio reuocato titulo reuocatur. Iam enim ius quæsitum fuerat, & nisi noua aliqua superueniat causa, quæ indignitatem prouisi constituat, manifesta illi irrogatur iniuria. Si enim talis esset in donatione gratuitâ; multò id certius habetur in prouisione secundùm justitiæ leges consummatâ.
153
*Secunda, sine justis causis non posse
Neque dilationes debitoribus.
debitoribus dilationes, seu litteras moratorias, vulgo Esperas, concedere. Quod patet ex eo quòd tales dilationes sunt in præiudicium tertii, circa quod Proregibus potestas nulla conceditur, vt patet ex eorum titulis, & legibus, quæ de eisdem loquuntur: nec dari conuenienter posset, cùm in eo iniustitia appareat manifesta. Videndus Dom. Solorzanus suprà num. 73. & 74. qui alios adducit. Quando autem justæ causæ sunt, dila
tiones concedere possunt, vt testantur adducti à citato scriptore num. 73. & in Politicâ §. citato: quod & ipse tenet. Sunt autem justæ causæ, quas iniquis hisce temporibus experimur, retardationem inquam Classium ob bellorum incursiones, pro quibus eligans èex Societate scriptor sic cecinit:
Temporibus bello infectis, & Marte inimico
P. Millieu in Moyse viatore.
Mercurij, queis cũctacuncta palàm cōmerciacommercia cessant. Fortuitum etiam aliquid, propter quod bonâ agentes fide soluendo esse minimè potuerunt. Homines prætereà esse in commercio principes, & de Republica benemeritos: circa quos si executio vrgeatur, status cum honore pariter vacillabit. Et generaliter dilationem debitori valde esse vtilem, & creditori parùm nocumenti afferre. In quo quidem Proreges non gratuitum aliquid præstant, sed justitiæ actum exercent, ad quem tenentur; cùm id ad bonum Reipublicæ spectat, cui ex officio debent prouidere.
154
*Tertia, Peccare concedentes licentiam
ædificandi Monasteria aut Conuentus, quod Regiis rescriptis serio prohibetur. Et quidem non desunt, qui censeant leges huiusmodi contra immunitatem Ecclesiasticam militare, & ita non esse obligatorias, pro quo multos adducit Diana Parte 1. Tractat. 2. Resolut. 62. & 129. quos & ille sequitur. Contrarium tamen alii tenent, quos congerit & sequitur D. Solorzan. Tomo 1. Lib. 2.
Cap. 20. & Tomo 2. Lib. 3. Cap. 23. n. 31. & seqq. & in Politicâ pag. 695. Col. 2. habetq́ue in ipso naturæ iure magnum fundamentum. In solo siquidem priuati hominis nullus eo inuito ædificare potest, etiamsi illud, quod ædificari contenditur, maximè sacrum sit: ergo neque inuito Rege in eius terris: quarum licèt dominus dominio basso non sit, est tamen dominio alto & præcellenti, vnde terræ eius vocantur: sicq́ue in Bullâ Cœnæ, vt vidimus num. 99. qui præter supremos Principes in terris suis noua pedagia imponunt, excommunicantur: cùm tamen constet maiorem terrarum partem ad priuatorum dominium pertinere. Quidquid autem de hoc sit alibi, in Indiis
certè alia est ratio, in quibus concessione Sedis Apostolicæ jus habent Reges Catholici, vt sine eorum licentiâ nequeant Ecclesiæ, aut Monasteria ædificari. Sic enim concessit Iulius secundus in Bullâ, quæ incipit, Vniuersalis Ecclesiæ, die 28. Augusti An. 1508. quam adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 2. num. 10. in cuius fine mendosè scriptum datam Anno 1580. non numeris, sed verbis expressis: qui lapsus in Politicâ correctus pag. 506. in principio. In illâ ergo sic
Concessio Iulij 2.
postulant Ferdinandus Rex Catholicus, & Serenissima Ioanna eius filia, & Hispaniæ Regina; Quòd nulla Ecclesia, Monasteria, aut locus pius, tam in prædictis jam acquisitis, quàm alijs acquirendis Insulis & locis, absque eorumdem Ferdinandi Regis, & Ioannæ Reginæ, ac Regum Castellæ & Legionis pro tempore existentium consensu erigi aut fundari poßint. Postulatis autẽautem annuens PōtifexPontifex, sic indulget: Nos præfati &c. eisdẽeidsdem Ferdinando Regi, ac Ioannæ Reginæ Castellæ & Legionis pro tempore existenti, quòd nullus in prædictis acquisitis, & aliis acquirendis Insulis, & locis maris huiusmodi, Ecclesias magnas, & locis statui præfati Regis importantes, alias quàm Ferdinandi Regis, & Ioannæ Reginæ, ac Regis Castellæ, & Legionis pro tempore existentis expreßo consensu, construi, ædificari, & erigi facere poßit, &c.
155
*Circa quæ Dom. Solorzanus Tomo 2.
Lib. 3. Cap. 23. num. 40. & in Politicâ pag. 696. §. Y eumque, ait Pontificem de solis Ecclesiis Cathedralibus videri concludere. Sed quidem immeritò: nam concessio postulationi respondet, cùm profiteatur Pontifex se ad magnam instantiam, quam super hoc fecerunt Ferdinandus Rex, & Ioanna Regìna, debitum habere respectum: & illorum profectò instantia pro Cathedralibus non tantùm erat Ecclesiis, de quibus minùs esse difficultatis poterat, cùm juxta Bullam Alexandri Sexti, earum dotatio, vnde & erectionis cura, ad eos pertineret. Deinde, Ecclesia magna per comparationem ad paruam dicitur, & Pontifex iuxta mentem postulantium statuit, qui de magnis Ecclesiis loquebantur: neque enim pro quauis Capellâ, Oratorio, Hospitio, aut Residentiâ, Regis est licentia requirenda. Quod & sequen|tia verba declarant: & locis statui præfati Regis im
portantes. Quorum est sensus, Ecclesias tales debere esse, quæ locis aut statui præfati Regis importent, seu momenti considerabilis sint; quod nos dicimus, Cosa de importancia, quales Ecclesiæ paruæ non sunt, & loca alia dicta. Quamquàm textus videatur obscurus, neque eodem modo semper legatur apud citatum Auctorem. Capite enim secundo citato, in quo Bulla integrè exstat, sic legitur vt à nobis propositum. Capite autem 23. num. illo 40. sic: Et locis præfati Regis importantibus: vbi & vox statui omittitur, & in participio casus variatur, ac sensus parùm redditur expeditus: qui tamen expeditior videtur, si legamus; & locos statui Præfati Regis importantes: vt postulationi de locis piis sine licentiâ Regum non erigendis respondere videatur. Monasteria autem nomine magnarum Ecclesiarum possunt conuenienter intelligi, aut etiam piorum locorum: vtrumque enim habent, & res, vt more loquamur nostro, importantiæ est magnæ; vnde sine Regis licentiâ nequeunt ædificari. Et ita praxis obtinuit, vt idem Auctor affirmat.
156
*Iuxta hæc ergo sufficienter intelligitur
peccare Proreges, & quidem in re graui, licentiam ædificandi contra prohibitiones Regias concedentes. Vnde iam non habet locum, quod tradit Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus Hispano-Latinis pro Confessarijs Indorum fol. 307. §. Dari etiam, posse scilicet cum solâ Proregis licen
tiâ Religiosos Cœnobia construere, etiam reluctantibus Episcopis, & quidem cùm scribebat hic Auctor, iam prohibitiones extabant, vt patebit conferenti Libri publicationem, & rescripta, quæ adducit Dom. Solorzanus Cap. 23. citato n. 26. & seqq. Sed quidquid ille dixerit, jam non licet circa rem istam dubitare. Est insuper ratio alia, ex quâ constat peccare Proreges in huiusmodi concessionibus: nam Rex solet ædificia, quæ sine illius sunt licentia constructa, destrui penitus imperare: ex quo damna Religiosis, aut Fundatoribus, non leuia proueniunt, expensarum ingentium frustratione. Et licèt Reges nostri, quæ illorum est eximia pietas, contra ipsorum voluntatem erecta ædificia ob precum instantiam non semel sustinenda censuerint: non tamen semper ita factum; sed neque faciendum potest quis sibi prudenter persuadere.
157
*Quarta, peccare item grauiter, juxta
materiæ grauitatem, si ante assumptam officii possessionem, quod ostensis titulis in loco à Rege destinato fieri debet, jurisdictionem exerceant. Licèt enim circa hoc opinio probabilis fuerit, juxta quam post ingressum in Prouinciam possunt Magistratus iurisdictionem exercere, pro quâ plures & Doctores & rationes adducit D. Solorzanus Lib. 4. Cap. 11. num. 2. & seqq. & in Politicâ Lib. 5. Cap. 14. Non tamen potest illa subsistere, quando Principis circa hoc est expressa decisio: in claris enim & manifestis non est locus disputationi, neque est necessitas inuestigandi mentem per coniecturas, L. Continuus & ibi Glossa, cum aliis Textibus & Auctoribus, quos adducit Petrus de Luna Consilio 37. num. 4. Pro quo & faciunt adducta à Dom. Solorzano suprà Cæp. 3. num. 49. sunt autem aliqua Regia rescripta circa præsentem casum, quæ videri possunt apud D. Solorzanum citato Cap. 11. num. 25. & 36. quod & praxis receptissima comprobauit: vt de hoc non videatur posse dubitari. Dubitauit autem Doctor Saz Carrascus, laudatus aliàs
Iurisconsultus, Principis Squillacensis Assessor, & Senator posteà Panamensis: nec solùm dubitauit, sed intrepidè oppositum asseruit, & scripto vulgauit ad II. Recopilat. Cap. 9. à num. 9. ad 15. Et quidem si ad Textus, qui adduci pro Indiis possunt, verosimilis responsio sit, res in terminis iuris communis relinquitur, & opinio ista satis probabilis est; cùm & Textus & Auctores habeat minimè contemnendos.
158
*Ad schedulam ergo Anni 1555. in quâ
statuitur Sexennium, quod Proregnatui assignatur, computandum à die aduentus in ciuitatem Regum, & captam muneris possessionem: dici potest computandum quidem ab illo die possessionis solemniter captæ, & citra omne dubium & opinionem: quod quidem Rex ita disponere potuit, cùm posset & aliter, vt in officiis aliis fieri solet, in quibus sumptæ possessionis tempus non solet in Indiis obseruari. Praxis autem iuxta opinionem securiorem procedit, & vt bellum iustum ex vtraque parte videtur, inter successorem inquam & decessorem, si vterque velit probabili se opinione tueri.
159
*Quinta, & vltima. Peccabunt etiam
grauiter Proreges Indici si contra Regiam prohibitionem, quæ extat, per terram iter agant, vt ad ciuitatem Curiæ Sedem perueniant, cùm agere per mare debeant, ne grauent populos, & Indos præsertim, in quos semper talium conductionum onera congeruntur. Pro quo videndus Dom. Solorzanus citato Cap. 11. num. 31. & 32. & in Politicâ pag. 889. §. Y para que. Dubitari
In quo & graue peccatum.
enim nequit quin materia grauis sit, nec de intentione grauandi eorum conscientias, quando ex non facto dicta grauamina subsequuntur. Quod tamen regulariter intelligendum est: si enim aut fortium periculum, aut grauis infirmitas aliud faciendum cogat, id nequit non voluntati Regis esse conforme. Tunc autem nullius labor sine mercede relinquendus, aut datum quidquam sine pretio: nullus enim tenetur Proregi suis stipendiis militari. Et quidem satis inauspicatum interpretari poterunt suæ gubernationis exordium, si eam miserorum grauaminibus auspicentur. Neque ego de illis plura, satis contentus, si quæ de ipsis disserui, ab eisdem diligenter obseruentur. Iam ad alios, sed proximiores illis, stylum nostrum traducamus, de quibus agentes, quæ pro syndicatu desiderari poterant, tribuemus.
Loading...