CAPVT IV.

CAPVT IV.

Duæ aliæ obligationes. Et difficultas specialis circa earum vnam, cùm jussio Proregis vrget.
17
*ALiâ etiam prohibitione cauetur, ne
militum stipendia alio quàm pecuniâ soluant, de quâ, sicut & de præcedenti, Dom. Solorzanus Pag. & §. citatis num. 14. Et verò non sine vrgenti ratione: nam cum ingenti miserorum incommodo mercimonium exercent, & auidis stipendii res, quo volunt pretio, ingerunt, Deo, Regi, Reipublicæ multipliciter infideles. Vbi & præter graue peccatum obligatio est restitutionis aperta, quandoquidem stipendiarii tales detrimenta pretio æstimabilia patiuntur inuiti, & tolerant; vt suam redimant vexationem. Vbi quidem non fit satis, si id,
quod de pretio est auctum, tribuatur: vt si linteum sex regalibus emptum, iuxta octo æstimationem datum sit, ad constituendam æqualitatem tribuantur duo: potest enim contingere vt plus aliquid debeatur. Si enim miles non ita indigebat linteo, & illud viliori pretio, vt aliud magis sibi necessarium compararet, vendidit; totum illud compensandum est detrimentum. Si cùm deberet soluere pecuniam, pro quo stipendium sperabat, eâ non acceptâ, aliquod à creditore illi grauamen illatum: pro illo etiam facienda satisfactio, & sic pro aliis, quæ juxta rerum circumstantias consideranda, quando huiusmodi homines de componendâ conscientiâ per misericordiam Dei magnam pertractarint.
18
*Nequeunt insuper pro quacumque,
etiam publicâ, necessitate pecunias extrahere, nisi ex præcepto eius, qui jubere potest. L. Sciant judices. C. de his, quæ ex publica collatione illata sunt, Lib. 10. & alibi. Pro quo P. Fragosus Tomo 1. pag. 921. num. 3. Vnde & in eo grauiter peccant, cum restitutionis onere: neque enim illi partem aliquam Gubernationis habent in Republicâ, vt ad id, quod occurrit, ærarium debeant suo arbitrio Regium aperire. Circa quod sunt leges Indicæ statuentes quando & quomodo pro necessariis sumptibus Regia debeat pecunia contribui. Illud autem specialis quæstionis est, an sufficiat Proregis mandatum, quando ad sumptus est extraordinarios, & non lege designatos. Et non
sufficere quodcumque, sed vrgens, post factas à Regiis Officialibus instantias, vt forma in hoc statuta seruetur, pro quo & ad Regiam Audientiam prouocatum. Doctè resoluit Dom. Solorzanus in Politicâ Pag. 1027. §. Pero sin embargo, & seqq. Vbi tamen cum distinctione loquitur. Quoad criminalem scilicet causam non vrgendos: quoad ciuilem autem secùs: & ita ad soluendum obligandos: quia id erga Regias pecunias neglexerunt facere, quod verosimile est facturos erga suas. Iuxta quam regulam omnes eos, qui facultates alienas administrant, se gerere in eorum tuitione debere, plures probant Textus | & Doctores ab eodem adducti. Si ergo pecuniam propriam non ita facilè traderent, iubente Prorege: neque alienam, & maximè Regiam, tradere debuerunt. Quin etiam quòd Principis mandatum non excusat, quando est notoriè iniustum, & ita illi debuit reluctari. Nec timor, qui allegari potest, est cadens in constantem virum, sed vanus: Prorex enim non potest excandescere ex adeò iustâ petitione ad Regis seruitium spectante, qui & pro sui officij dignitate, fidelis ministri debet obseruantiam collaudare. Vnde & in facti contingentiâ sic contra quemdam iudicatum affirmat Paulus de Castro in l. 1. D. de iudiciis. Præterquàm quòd Officiarij publici non solùm possunt conueniri ex dolo & latâ culpâ, sed etiam ex leui, & leuissimâ, vt post alios resoluit Menochius Lib. 3. Consilio 246. num. 61. In præsenti autem casu videtur euidens culpam inueniri, quando pro obseruatione legum vrgentissimarum aliquod non adhibetur obstaculum ab iis, quibus earum obseruatio præsertim commendatur.
19
*Sic vir ille doctissimus, qui tamen alios ex Collegio aliter censuisse testatur; omnino absoluentes
eum, qui iussioni est Proregis obsecutus. Et quidem rationes adductæ aliquod Officialium peccatum ostendunt, quod & tandem citatus Auctor esse fatetur, & rationibus præfatis euinci; licèt id, quod ad ciuilem obligationem spectat, præcipuè probare contendat. Potest autem sententia vtraque in concordiam redigi, si
dicamus peccare grauiter Officialem, qui Proregi non resistit eâ, quâ debet, reuerentiâ, si ille talis indolis sit, cui protestationes tales possint securè proponi. Tunc enim statim annuere iubenti, & sic gratiam eius aucupari cùm leges grauiter vrgeant, non sine graui peccato stabit; immò & restitutionis suberit obligatio, ob malam administrationem: vt aperiant illi oculos, videantque caudata hæc crimina multùm esse formidanda. Si autem Prorex vir duro ingenio sit, & qui impatienter ferat sibi non protinus obediri; obediat Officialis, si nolit indignationem experiri eius: id enim facere sine peccato potest, iuxta communem doctrinam Scriptorum, dicentium teneri quidem ad vitanda damna sub mortali, qui administrationem ex officio suscepit, & obligari ad restitutionem, si secus accidat: id tamen non sic habere, quando tale quid sine suo notabili damno præstare nequit. Pro quo videri potest Bonacina Tomo 2. Disput. 1. de Restitutione. Quæst. 2. Puncto 11. num. 5. P. Lessius lib. 2. Cap. 13. num. 69. 70. & 71. & alij apud ipsos. Esse
autem damnum notabile indignationem Proregis, sicut & generaliter Principis, in eo, qui cum ipso frequenter est acturus, & qui adeò inferioris conditionis habetur; non videtur posse dubitari. Quod ex receptâ aliâ doctrinâ confirmari potest asserentium militem non posse stationem deserere, aut arcem tradere non defensam, etiam cum periculo vitæ, eò quòd stipendio conductus sit ad huiusmodi opus vitæ periculosum: addunt tamen hoc ita intelligendum, si speret fore,
vt defendendo stationem, aut tuendo arcem, præualeat contra hostem: hac verò spe sublatâ non tenetur certæ morti se exponere, nam id frustrà esset. Sic ex P. Molina. & P. Filliucio, aliisque Bonacina suprà. num. 4. Atqui in casu nostro idem accidit, licet enim Officialis resistat, Prorex id est executurus: quod iubet ergo sublatâ spe profectûs in resistentia, frustranea illa erit, & ita pro eo obligatio nulla.
Loading...