| |
Vol. 1
R. P. DIDACI DE AVENDAÑO SOCIETATIS IESV, SEGOVIENSIS, In PERVVIO iam pridem publici & primarij S. Theologiæ Professoris, & in Sacro Inquisitionis Sanctæ Tribunali adlecti Censoris,

THESAVRVS INDICVS, SEV GENERALIS INSTRVCTOR pro regimine conscientiæ, in iis quæ ad indias spectant. TOMVS PRIMVS, Ea continens, quæ ad Ciuilem præsertim conducunt Gubernationem.

ANTVERPIÆ, Apud IACOBVM MEVRSIVM. Anno M. DC. LXVIII.

REGIO INDIARVM CONSILIO inter svprema catholici HISPANIARVM REGIS INSIGNI.

THesavrvs Indicvs Regij sanè iuris
est, Senatvs Amplissime, & Thesaurum Indicum, non èex terræ visceribus extractum, sed ex Sapientiæ receptaculis profundis elicitum, & Sapientium ductu ad communem vtilitatem studio peruigili coaptatum, publicæ tradendum luci, Indicâ ex regione, omnium Reginâ, transmitto. Suos enim habet Sapientia Thesauros receptaculis pretiosis inclusos, de quibus Siracides, Om
Eccli. 1. v. 21.
nem, inquit, domum illius implebit à generationibus, & receptacula à Thesauris illius. Cùm ergo Regij iuris sit, Regijs videbatur obtutibus destinandus. Sed Claritudinem illam, humanissimam licèt, formidinis ingenuæ vellicatione suspiciens, familiarius quærit hospitium, in quo & iustitiæ debitum, dum Cæsari, quod est Cæsaris, redditur, & censuræ votum, litteraturæ omnigenæ Primoribus reseruatæ, cum maiore animi mei latitudine copulentur. Celsitudinem proptereà Vestram S. A. SapientięSapientiæ gloriosa Congeries, singulare integritatis Exemplar, probatęprobatæ fidei selectissima Concio, prudentiæ plus meritis quàm annis coronata Senectus, confidenter adeo: in quâ & Regius splendor, & fortu
Caßiodorus Lib. 3. 33.
nandi operis argumenta conueniunt. Lætamur tales viros | emergere, qui Senatoriâ mereantur luce radiare, vt laude conspicuis deferatur gratia dignitatis. Erit ergo Thesavrvs præsens tali luce conspicuus, si & probari contingat: in quo & pro Senatoriâ augendâ luce documenta non penitùs contemnenda succurrent. Vestra res agitur, Viri Clarissimi; nec qualiscumque, sed animæ, conscientiæ, æternitatis: & sacra Sapientia, quæ in Consilio habitationem suâ dignam Maiestate constituit, vt clamat ipsa, dum ait: Ego Sapientia habito in Consilio; suos etiam
Prou. 8. v. 12.
per me clamores cumulat: dignissima equidem quæ & per me clamans, contemptibile aliàs organum, dum oracula tantummodò veritatis insonant, audiatur. Vt & hoc loco sit etiam illud verissimum: Sanauit iterum Sapientia, per contemptibile lignum iustum gubernans.
Sapient. 10. v. 4.
Cumq́ue opere in ipso clamem, nec paucis profectò clamoribus, ad felicissimi cursus Celsitudinis Vestræ fortunatum exitum, vt sperare sat iuuat, profuturis: hîc multus non ero, animum expressisse contentus; temporarium nihil, pro quo Vestra solent fatigari subsellia, penitùs affectantem. Deo, Deo, (ipsum testor) non carni vnquam, aut sanguini militaui: & modò Æternitati proximus militabo? Ne etiam
In publica commoda peccem,
Horatius Epist. 1. Lib. 2.
Dum longo sermone moror tua tempora, Præses,
Præsidiumque Noui, curis & legibus, Orbis.
CELSITVDINIS VESTRÆ minor seruus didacvs de avendaño.

INGENVO LECTORI.

SAcratioris Theologiæ partus iam pridem meditatus, ex quibus aliqui publicam iam lucem conspexerunt, & scholis & suggestibus pro meo voto, vtinam & successu parili, profuturi; aliud nunc scriptionis genus aggredior, vt quod est ætatis & virium reliquum, inter occupationes alias, religioso proprias instituto, communibus faciam vtilitatibus deseruire: & quamuis ætas & infirmitas quietem potiùs desiderent, quàm laborem, vt cum Goffrido loquar Lib. 1. Epist. 14. illum
Goffridus.
tamen, non quia necessarium, sed quia vtilem (quamquàm & necessarium erit fortè qui iudicet) non recuso, vbi & debiti officij videtur titulus perurgere. Per quinquaginta enim iam ferè annos Indiarum incola, & in nobilissimo earum Tractu benignam & peculiarem Dei prouidentiam expertus, non possum non me iisdem multipliciter agnoscere debitorem. Vt ergo grati animi aliquale exhibeam monimentum (vtinam esset illud ære perennius) id destinaui animo, quod operis Titulus repræsentat. Neque enim generalem debui, aut potui, instructionem moliri, & ea omnia, quæ ad iudiciales caussas pertinent, geminatis & magnis voluminibus comprehendere, pro quo alij Iuris vtriusque Consultissimi desudarunt.
Buccæ
Iuuenalis.
Noscenda est mensura tuæ:
quod prudenter admonuit Iuuenalis Satyra 2. Ideò rem conscientiæ præsertim ago, & per sacra discurro, dilucido, licèt breui sæpiùs sæpè compen
dio; quandoquidem materiæ grauitas non semper patitur breuitatem; amabilem profectò, vt me alibi cum Diuo Hieronymo admonuisse recordor.
Quòd Thesaurum dixerim, nemo, vt arbitror, sugillauerit: frequens enim ille apud scriptores Titulus; vnde extant: Thesaurus sacræ scripturæ, Thesaurus linguæ sanctæ, Thesaurus linguæ Latinæ, Thesaurus linguæ Græcæ, Thesaurus vtriusque linguæ, Thesaurus linguæ Castellanæ, Thesaurus Catholicus, Thesaurus Ecclesiasticus, Thesaurus vtriusque Theologiæ, Thesaurus casuum conscientiæ, Thesaurus Concionatorum, Thesaurus Geographicus, Thesaurus Politicus, Thesaurus Criticus, Thesaurus temporum, Thesaurus Sacerdotalis, Thesaurus Accursianus, Thesaurus precum, Thesaurus verborum, & omnium antiquissimus Thesaurus orthodoxæ Fidei D. Cyrilli Alexandrini. Quos, & alios, vti iactantiæ quidpiam præseferentes, nullus sanæ mentis suis Auctoribus exprobrauit. Et in præsenti quidem opere, vt Thesaurus dici possit, præter communem illam rationem rerum plurium & vtilium in multorũmultorum commodum congestarum; illud speciale occurrit, quòd scilicet pro Indiis militet, de quarum promouendâ, & conuenienter vrgendâ conuersione agitur; quod eximium ministerium D. Paulus, Gentium Doctor, Thesaurum compellauit, dum 2. Cor. 4. v. 7. ita scripsit: Habemus Thesaurum istum in vasis fi
2. Cor. 4. v. 7.
ctilibus: sic enim graues Scriptores explicant, vt videri potest apud Patres Cornelium & Menochium, & exactissimos alios Litteræ Scrutatores. Tum etiam quòd cùm ex Indiis magnæ in Europam transmittantur diuitiæ, quas Thesauri nomine vsus frequentissimus indicat, vnde vulgatissimum illud, El Tesoro de su Magestad; qui transmitti scilicet quotannis | solet: Non equidem eâdem compellatione indignæ iudicandæ diuitiæ sapientiæ ex magnorum Auctorum scriptis, quasi ex locupletissimis Mineris, eductæ, & in opus pro Indiis, & in Indiis elucubratum solerter aptatæ, indeq́ue in Europam traiectæ, vt ad plures etiam vtilitas Thesauri huius deriuetur. Sapientissimi Regis, cuius ore diuina est ipsa locuta Sapientia, verba sunt illa: Si quæsieris eam quasi pecuniam, & sicut Thesauros effode
Prou. 2. v. 4.
ris illam: tunc intelliges timorem Domini, & scientiam Dei inuenies. Sic Salomon Prouerb. 2. v. 4.
Minerarios ergo vult esse sapientiæ candidatos, & ita sibi Thesauros comparare. Sed non qualescumque; eos tamen, qui sapientiam habeant Dei timore peruigilem, & sic conscientiæ securitati indefessè consulentem. Hoc meum Opus, hic labor est Thesaurus Indicus: sed pro conscientiâ Indicorum quorumlibet instruendâ, Diuitiæ salutis sapientia & scientia: timor Domini ipse est Thesaurus eius. Et hoc etiam ex cælestis sapientiæ promptuario. Isaiæ 33. v. 6. cuius vaticinium ad Ecclesiam spectat, cùm propagabitur fides, vt ibidem subditur: & erit fides in temporibus tuis. Sic multi apud P. Cornelium. Vnde congruentissimè ad Indiarum conuersionem adsciscendum, per quam est fides amplissimè propagata. Et isthæc satis, vt instituti nostri, & Tituli ratio sufficiens habeatur.
De ordine nihil, quem series ipsa designat, & sacrorum Canonum potest imitatione aliquatenus commendari. Stylus ipse se prodit; non equidem nimis elaboratus, quia pro huiusmodi rebus incongruus; sed non penitùs inconcinnus. Cur enim talis? Quod in Ioanne Cassiano à Gennadio laudatum in illustrium virorum Catalogo, laudabiliter vsurpandum, dum sic
Gennadius.
ait: Scripsit experientiâ magistrante, plano & librato sermone. Sic ille. Potest ergo & planus esse & libratus, vbi de conscientiæ instructione, experientiâ magistrante, tractatur. Scio Origenem Homilia 9. in Numer. Thesaurum,
Origenes.
de quo locutus Apostolus, gratiam esse diuini spiritûs censuisse, quæ in vasis fictilibus, id est, in sermonibus rudibus, inelegantibus, & impolitis, Legis & Euangelij abscondita continetur. Sed quis potens sicut Deus noster, qui sic gratiæ suæ potentiam manifestat? Nobis de humanis adminiculis addendum aliquid, quia humani sumus, & cum humanis agimus, vt & humano etiam palato, hæc illecebra ad sublimiora trahendo, blandiamur. Sic Patres, sic Doctores sacri; in quo, vti in re compertissimâ, non est cur ampliùs disseramus. Neque plura, vt æstimo, à me Lector exquiret, cùm sit experientiâ notum, paucis ex ijs, quæ huiusmodi sunt, contentos esse Lectores.

INDEX TITVLORVM, CAPITVM ET PARAGRAPHORVM TOMI PRIORIS.

  • TITVLVS I.

    • De Indiarum iure, & Catholicorum Regum obligationibus circa illarum administrationem.
    • CAPVT I.

      • AN liceat de Jndiarum iure, in Catholicis Regibus dubitare.
      • §. I. Negatiua Positio stabilitur. Num. 1.
      • §. II. Responsiones quorumdam confutatæ. 7
      • §. III. Certissimum donationis Pontificiæ fundamentum. 13
      • §. IV. De gradu certitudinis Assertionis propositæ. 17
    • CAPVT II.

      • An earum terrarum, quæ occupatæ à Catholicis Regibus non sunt, poßit tutâ conscientiâ expugnatio, & Coloniarum deductio, alijs Christianis Principibus impediri. 23
      • §. I. De infidelibus & hæreticis quædam notatu digna præmittuntur. Ibid
      • §. II. Circa Christianos Principes resolutio affirmatiua. 27
    • CAPVT III.

      • An Rex Catholicus Ministros Euangelicos in Indias proprijs expensis mittere teneatur; & quales futuri. 34
      • Corollarium peculiare. 41
    • CAPVT IV.

      • Vtrùm exteri in negotio conuersionis Indorum rationabiliter excludantur. 42
    • CAPVT V.

      • An, & quomodo debeat & possit Rex Catholicus Conquisitorum merita munerari. 47
    • CAPVT VI.

      • An præmia, quæ videntur Conquisitorum propria, tuta conscientia poßint alijs, in Hispaniâ præsertim degentibus, applicari. 57
    • CAPVT VII.

      • An licitè possint Reges Catholici Ecclesiasticos benemeritos Indiarum ob eum titulum in BeneficiorũBeneficiorum præsentationibus anteferre. 62
    • CAPVT VIII.

      • An Rex Catholicus specialiter instructus esse debeat circa res Indicas, & ea, quæ in ipsis geruntur, graui conscientiæ obligatione. 77
    • CAPVT IX.

      • An Rex Catholicus tuta poßit conscientia eligere ad Indica officia quos velit. Regio non audito Consilio, vel ipsius iudicium non secutus, etiam in Ecclesiasticis. 83
    • CAPVT X.

      • An in Beneficijs simplicibus, quæ sunt Regiæ prouisionis, in Indijs: & per concursum conferuntur, possit Rex Catholicus minùs dignum præponere digniori. 89
    • CAPVT XI.

      • An Rex Catholicus sine lethalis culpæ reatu Indos possit, aut eorum aliquos, in totalem redigere seruitutem.
      • §. I. De generali seruitute resolutio negatiua. 98
      • §. II. Quomodo aliquando licita Indorum seruitus. 103
    • CAPVT XII.

      • Minerisne effodiendis possint Indi, talem non meriti pœnam, sine labe culpæ lethalis addici. 109
    • CAPVT XIII.

      • An Reges Catholici securâ conscientiâ indulgere possint, aut permittere, Indorum seruitium personale. 119
    • CAPVT XIV.

      • An Indi licitè possint ad labores alios Reipublicæ vtiles inuiti conduci, vel id debeant sub grauis culpæ reatu Reges Catholici prohibere.
      • §. I. Recensentur labores, & diuersæ sententiæ, ac prima Assertio proponitur. 125
      • §. II. Assertiones aliæ pro Indorum operis magis in speciali. 129
      • §. III. Duæ aliæ Assertiones cum resolutione vtilis quæstionis. 133
      • §. IV. Assertio 7. circa Cocam, & no|tanda quædam circa illam. 138
      • §. V. Circa nonnullos alios Indorum labores extrema resolutio. 149
      • §. VI. Additio circa genus quoddam seruitij Indorum ab eorum originem trahentis voluntate. 153
    • CAPVT XV.

      • An sine grauis conscientiæ grauamine annua classium expeditio à Rege Catholico poßit vllatenus impediri. 156
    • CAPVT XVI.

      • An officia honoraria in Indijs vendi licitè à Rege Catholico possint. 161
    • CAPVT XVII.

      • Reges Catholici, vt poßint tributa Indis imponere. 170
  • TITVLVS II.

    • De Regio Indiarum Consilio, eiusque coram Deo obligationibus, vt conscientiæ securitas habeatur. Num. 1.
    • CAPVT I.

      • AN Regij Indiarum Consiliarij sub mortali teneantur rerum Indiarum specialem notitiam studio & inquisitione solicita comparare. 2
    • CAPVT II.

      • Consiliarij Regij qualiter ad prouidenda ea, quæ negotium fidei in Indijs concernunt, teneantur. 9
    • CAPVT III.

      • In proponendis ac consultandis idoneis Ministris qualiter Consiliariorum Indicorum conscientiæ circa sæcularia officia poßint grauiter onerari. 14
    • CAPVT IV.

      • Circa Ecclesiasticas prouisiones quæstio eadem. 22
    • CAPVT V.

      • Grauia quædam incommoda, quæ vitare Regij Consiliarij debent in Episcoporum prouisione, vt tuta esse ipsorum conscientia queat. 31
    • CAPVT VI.

      • An Consilium Indiarum tutâ conscientiâ caussarum decimalium cognitionem & decisionem assumat.
      • §. I. Assertio prima proposita & comprobata. 44
      • §. II. Responsiones quædam confutatæ. 48.
      • §. III. Circa duos Nouenos obseruanda doctrina, & nouum robur ex Regiâ cessione. 53
      • §. IV. Vlterior probatio, & notanda quædam. 57
      • §. V. Jnstauratur probatio, & manifestus pro Assertione discursus. 64
    • CAPVT VII.

      • An Regium Jndiarum Consilium possit sine graui conscientiæ grauamine caussas Ecclesiastici fori, & præsertim ad personas Ecclesiasticas pertinentes, per viam violentiæ ad se delatas, adhibita cognitione tractare.
      • §. I. Diuersæ sententiæ, & quædam specialia pro affirmatiua. 68
      • §. II. Pro negatiua quæ videantur vrgere. 73
      • §. III. Resolutio difficultatis, & quædam pro Indijs. 79
      • §. IV. Assertiones aliæ pro Religiosis, & dubij specialis decisio. 83
    • CAPVT VIII.

      • Vtrùm Regium Indiarum Consilium Pontificias Bullas ad res Indicas spectantes licitè transmitti prohibeat, nisi post earum inspectionem, &c. 91
    • CAPVT IX.

      • An Ordinationes Regiæ pro Consilio Indiarum in conscientiâ obligent Senatores. 96
    • CAPVT X.

      • An Regij Indiarum Consiliarij suis legibus teneantur. 103
    • CAPVT XI.

      • Vtrùm Regium Indiarum Consilium possit personas Ecclesiasticas inordinatè procedentes in Hispaniam auocare.
      • §. I. Duplex sententia, & vtriusque fundamenta. 109
      • §. II. Resolutio Assertionibus explicata. 115
    • CAPVT XII.

      • An idem, quod de alijs, de Episcoporum auocatione aut remotione dicendum. 123
    • CAPVT XIII.

      • An ratione styli possint Regij Indiarum Consiliarij in rescriptis ad Ecclesiasticos transmissis conscientiæ grauamen incurrere. 127
  • TITVLVS III.

    • De Proregibus Indiarum, eorumque obligationibus ad negotium animæ pertinentibus.
    • CAPVT I.

      • QValiter Proreges Indici ad exemplum vitæ teneantur. Num. 1.
    • CAPVT II.

      • Erga familiam qualis futurus Prorex Indicus, vt conscientiæ stare iura possint. 8
    • CAPVT III.

      • An liceat Indicis Proregibus quæstuosos contractus exercere. 15
    • CAPVT IV.

      • An Proreges Indici munera possint accipere.
      • §. I. Tribus Assertis obligationis qualitas stabilitur. 22
      • §. II. Tres aliæ pro eodem Assertiones. 28
      • §. III. Pro Religiosis Resolutio postrema. 32
    • CAPVT V.

      • An Proreges Indici vendere officia sine lethali culpa possint. 43
    • CAPVT VI.

      • Proreges an peccent, ab alijs statuta mutantes. 51
    • CAPVT VII.

      • Vt debeant Indici Proreges Regiorum Auditorum Consilium adhibere. 57
    • CAPVT VIII.

      • Proreges Indici quomodo debeant Regios Ministros honorare. 59
    • CAPVT IX.

      • Pro Iustitia quomodo teneantur Proreges Indici militare.
      • §. I. De obligationibus circa Commutatiuam. 63
      • §. II. De Iustitiâ distributiuâ. Quomodo erga Benemeritos exercenda, & in Beneficiorum prouisione. 66
      • §. III. De Iustitiâ vindicatiuâ; & quæ pro illâ vrgeat Proreges Indicos obligatio. 79
    • CAPVT X.

      • Ordinationes Regias quomodo debeant Indici Proreges obseruare. 85
    • CAPVT XI.

      • De obligatione in negotiorum expeditione, ac in nonnullis alijs. 89
    • CAPVT XII.

      • Quomodo Proreges possint in iudicum Ordinariorum annua electione, & aliorum Officialium, Capitulis Ciuitatum indultâ, peccare. 94
    • CAPVT XIII.

      • De Proregum Indicorum obligationibus circa grauamina impositionum, siue exactionum.
      • §. I. Non licere illis; pro quo Assertiones tres. 98
      • §. II. Circa Sisam notanda quædam, & Assertiones aliæ. 103
      • §. III. Quoad Ecclesiasticos quid in præmißâ exactione cauendum, vbi de speciali quadam penitus reprobanda. 108
      • §. IV. De exactione alia, & quomodo toleranda; ac de obligatione restitutionis. 113
      • §. V. Circa licentiam Pontificis doctrina multiplex, varijs necessitatum generibus explicatis. 120
      • §. VI. Obligatio recursus ad Pontificem ampliùs declaratur: & quando non censeantur laicorũlaicorum sufficere facultates. 128
      • §. VII. Circa Jndias, & Religiosos quid speciale, cum vtili animaduersione. 135
    • CAPVT XIV.

      • An Proreges Jndici ex Regijs bonis possint facere donationes. 142
    • CAPVT XV.

      • Proreges Jndici quomodo excommunicationi deferre teneantur. 148
    • CAPVT XVI.

      • Circa nonnulla alia ad Jndicos Proreges spectantia postremæ & breues Resolutiones. 152
  • TITVLVS IV.

    • De Regijs Auditoribus, seu Indicarum Cancellariarum Senatoribus, & de iis, quibus illorum conscientiæ obligationibus prægrauantur.
    • CAPVT I.

      • CIrca Jndicorum Auditorum vitæ moderationem excursio. Num. 1
    • CAPVT II.

      • Quomodo Togati Iudices in munerum receptione delinquant. 8
    • CAPVT III.

      • De obligatione, quam habent Togati Indiarum Judices assistendi Tribunalibus, & qualiter in officij negligenti administratione peccetur. 14
    • CAPVT IV.

      • Auditores Regij Jndiarum an licitè possint decimarum causas iudicare. 18
    • CAPVT V.

      • An Jndicæ Audientiæ intromittere se possint in moderandis stipendijs Ministrorum Ecclesiasticorum. 26
    • CAPVT VI.

      • AndientiæAudientiæ Jndicæ an circa funeralia possint iudicialiter diffinire. 33
    • CAPVT VII.

      • Quid Jndicæ Audientiæ sine conscientiæ labe possint circa spolia Episcoporum. 38
    • CAPVT VIII.

      • In recursu per viam violentiæ, & similibus, Jndicos Auditores quomodo peccare contingat. 46
    • CAPVT IX.

      • Circa Religiosorum iudices Conseruatores qualiter peccare sit obuiũobuium.
      • §. I. Assertiones quatuor decisiuæ. 56
      • §. II. Assertio 5. magis specialis. 60
      • §. III. Assertio 6. de verbalibus nocumentis. 64
    • CAPVT X.

      • Circa inquisitionem de commißis mercium prohibitarum, vulgò de Contrauando, qualiter delinquere Indici poßint Auditores. 67
      • §. I. Pro resolutione Assertio duplex. Ibid
      • §. II. Duæ aliæ Assertiones, & doctrina multiplex. 72
    • CAPVT XI.

      • De Auditore pro Defunctorum bonis Judice constituto, & qualiter illius possit conscientia in huius officij executione grauari. 76
      • §. I. Explicatum officium, & prior pro illo Resolutio. Ibid
      • §. II. Duplex pro eodem Assertio. 78
      • §. III. Circa iurisdictionem notandæ decisiones. 83
      • §. IV. Quid effici pro animabus oporteat Defunctorum. 88
    • CAPVT XII.

      • De Auditore Regiæ Claßis, Visitatore, & nonnullis alijs ad specialia munera deputatis. 90
      • §. I. De quatuor ex illis. Ibid
      • §. II. De Judice Mediæ Annatæ. 94
      • §. III. De Judice Mensatæ. 97
    • CAPVT XIII.

      • Qualiter Indicorum Auditorum conscientiæ grauari possint, dum se inhonorantium vindictam prosequuntur.
      • §. I. Inhonorationem non esse sacrilegium, & quando crimen læsæ Maiestatis. 101
      • §. II. Quid de Ecclesiasticis iniuriarum auctoribus. 103
      • §. III. Circa Concionatores in munere moderationis regulas transgredientes. 110
    • CAPVT XIV.

      • In ijs, quæ ad Academias spectant, qualiter delinquere sit obuium Indicos Auditores. 115
    • CAPVT XV.

      • Circa salarium, quæ conscientiæ onera esse possint in Regijs Auditoribus. 124
    • CAPVT XVI.

      • Auditores Indici an peccent sine licentia Regis Matrimonium intra Prouinciam contrahentes, vbi quædam alia circa illud.
      • §. I. Licita esse statuitur. 129
      • §. II. Asserta alia pro eodem. 134
      • §. III. Ampliatio Resolutionis. 137
      • §. IV. Quid de filijs ex occulto coniugio natis. 139
      • §. V. Peculiaris casus disquisitio. 143
    • CAPVT XVII.

      • De obligatione secreti in Auditoribus Indicis. 146
    • CAPVT XVIII.

      • De obligationibus Togatorum iudicum pro criminibus puniendis.
      • §. I. Quædam cum reis agendi ratio in eisdem improbata. 151
      • §. II. Circa eos, qui in Hispaniâ vxores habent, quid præstandum, & alia pro eorumdem vigilantia rebus diuersis applicata. 155
    • CAPVT XIX.

      • Regij Prætorij Fiscales quibus conscientiæ oneribus vrgeantur. 163
    • CAPVT XX.

      • Ministri Togati qualiter grauare suas conscientias possint, dum sunt obnoxij Syndicatui. Vbi de Proregibus aliquid.
      • §. I. Circa falsò iurantes, & inducentes, notandæ resolutiones. 171
      • §. II. De inductione testium speciali, & obligatione restitutionis ratione illius. 176
      • §. III. Nonnulla alia notatu digna circa materiam eamdem. 187
    • CAPVT XXI.

      • De Ministris alijs Indicarum Audientiarum & quomodo negotium conscientiæ debeant pertractare.
      • §. I. De Maioribus Alguacellis. 192
      • §. II. De Relatoribus, & Cancellario. 200
      • §. III. De Tabellionibus seu scribis, qui dicuntur de Camera, & alijs Indicorum Prætoriorum. 204
      • §. IV. De Senatoribus. 211
      • Appendix de Aduocatis. 214
      • De Procuratoribus. 219
  • TITVLVS V.

    • De Regiis Officialibus pro administrando Regali patrimonio in Indiis deputatis, & eorum in foro animæ obligationibus.
    • CAPVT I.

      • RAtionalium Maiorum obligationes pro maiori etiam referuntur. Num. 1
    • CAPVT II.

      • De Officialibus Regiis minorum tribunalium, & Primò circa munerum acceptionem. 12
    • CAPVT III.

      • De negotiatione cum Regia pecunia, & emptione eorum, quæ in subhastatione venduntur. 14
    • CAPVT IV.

      • Duæ aliæ obligationes, & difficultas specialis circa vnam, cùm iußio Proregis vrget. 17
    • CAPVT V.

      • Obligationes aliæ. Et de vitiata pecunia damnabile lucrum ex punctum. 20
    • CAPVT VI.

      • De Officialibus ad iura Regia curanda in partibus deputatis. 23
    • CAPVT VII.

      • Quomodo vnus Regius Officialis pro aliorum delictis in conscientiæ foro teneatur. 29
    • CAPVT VIII.

      • De iis, ex quibus in Indiis Regium patrimonium integratur. Et quomodo illa tractanda ne tractantium conscientiæ degrauentur.
      • §. I. An Quintatio in conscientiâ debeatur. 32
      • §. II. Dubiorum quorumdam circa præstationem Regiorum iurium resolutio. 50
    • CAPVT IX.

      • De Thesauris Indicis, & quæ conscientiæ obligationes circa illos.
      • §. I. Duo quædam specialia ex Regiâ Ordinatione. 55
      • §. II. Duo alia. Vbi specialiter de inuentis in locis sacris. 61
      • §. III. Vlteriores resolutiones de Visita|toribus Ecclesiasticis, & inuentis industriâ diaboli. 66
    • CAPVT X.

      • De margaritis, pretiosis lapidibus, & quibusdam alijs. 74
    • CAPVT XI.

      • De argento viuo & quæ in illius emolumentis conscientiæ nocumenta possint admisceri. 79
    • CAPVT XII.

      • De bonis vacantibus, & ijs, quæ ab intestatis relinquuntur.
      • §. I. Quæ circa hoc leges, & qualiter obligent. 86
      • §. II. Quid circa obligationem distribuendi in opera pia. 91
      • §. III. Circa bona Intestatorum. 97
      • §. IV. Præscriptio vt iuuare in præsenti poßint. 100
    • CAPVT XIII.

      • De Naufragantium bonis, & quæ Rex possit inde sibi emolumenta vendicare. 104
    • CAPVT XIV.

      • De emolumentis Regijs ex bonis Ecclesiasticis. 110
    • CAPVT XV.

      • De Gabellâ, quæ dicitur Alcauala. 117
    • CAPVT XVI.

      • De vectigali maritimo, vulgò Almoxarifazgo.
    • CAPVT XVII.

      • De vectigali alio maritimo, vulgò Aueria. 129
    • CAPVT XVIII.

      • De Regijs alijs emolumentis ex pœnis Commißi prouenientibus.
      • §. I. Duæ speciales prohibitiones expenduntur. 137
      • §. II. Circa tres alias prohibitiones. 143
    • CAPVT XIX.

      • De pœnis Regiæ Cameræ, & pro expensis iustitiæ. 147
    • CAPVT XX.

      • De Regijs emolumentis ex confiscationibus. 154
    • CAPVT XXI.

      • De agris, pascuis, montibus, & fluminibus, ac Regio eorum in Indijs dominio, compendioque fiscali ex eisdem. 158
    • CAPVT XXII.

      • De officijs vendibilibus & prouentibus ex eisdem Regio patrimonio adiectis.
      • §. I. An transactâ venditione possit Rex contra illam reclamare, & læsionem opponere, eò quòd minori valde pretio fuerit celebrata. 167
      • §. II. An ob non seruatam contractus fidem possit esse locus compensationi. 169
      • §. III. Cùm Rex præcipiat vt in venditione officiorum idonei & benemeriti præferantur, & minori pretio illa habeant; an hoc decretum in conscientiâ obliget ex iustitiâ cum onere restitutionis. 170
      • §. IV. An leges renuntiationis sint iustæ & obligent in conscientiâ. 173
      • §. V. An liceat renuntiatio facta in fauorem filiorum in eâ ætate, in quâ illi seruire nequeunt, dummodò per substitutum id præstare queant. 175
      • §. VI. An qui officium emit, allegare possit enormißimam læsionem. 179
      • §. VII. An officium renuntiari poßit in fauorem Ecclesiæ, aut Religionis. 180
      • §. VIII. Difficultas specialis de venditione post retractum à Fiscali Regio facta circa officij pretium. 182
      • §. IX. De obligatione petendæ confirmationis. 183
    • CAPVT XXIII.

      • De Regijs Commendis, & magnis inde prouentibus. 186
    • CAPVT XXIV.

      • De Monopolio niuis & Regio inde compendio. 189
    • CAPVT XXV.

      • De tabernarum peculiari designatione ad incrementa Regij patrimonij. 193
    • CAPVT XXVI.

      • De prouentu vinearum Indicarum. 197
    • CAPVT XXVII.

      • De papyri signatæ quæstuosa nundinatione. 202
    • CAPVT XXVIII.

      • De conceßione Bullæ Cruciatæ, & emolumentis Indicis, secundùm specialia pro Indijs.
      • Dubium I. Quid faciendum si transacto biennio, Bullæ pro sequenti publicatione non suppetant. 212
      • Dub. II. An Prorex inhibere possit Commissarium, quando ille commissionis limites videtur transilire. 220
      • Dub. III. Circa taxam pecuniæ ab accipientibus Bullam tribuendæ. 222
      • Dub. IV. Circa vsum ouorum, lacticiniorum, lardi, & butyri suilli. 226
      • Dub. V. Circa Bullam compositionis. Vbi specialis difficultas cùm quantitas est ingens, & supra communem compositionis modum. 231
      • Dub. VI. Circa Bullam Defunctorum. 242
      • Appendix. An Religiosis liceat vsus Bullæ Cruciatæ. Et qualiter.
      • §. I. Vsum esse quoad aliqua licitum, & qualis debeat modus in eleemosynæ contributione seruari. 254
      • §. II. Quoad ieiunia quid Religiosis liceat per Bullam. 259
      • §. III. An vsus Bullæ quoad ieiunia, & alia, possit à Prælatis limitari. 266
      • §. IV. Bulla an sit Religiosis necessaria ad Indulgentias lucrandas, & gratiarum aliarum fruitionem. 273
      • Difficultas I. Quid nomine Indulgentiarum, Gratiarum, & Facultatum intelligatur in exceptione pro Ordinibus Mendicantibus. Vbi de formâ absolutionis per Bullam. 275
      • Difficultas II. Quid Religiosis circa Indulgentias liceat sine Bulla. 282
      • Difficultas III. Circa Indulgentiam concessam visitantibus quinque Ecclesias aut altaria. 295
      • Difficultas IV. Circa Gratias quid sine Bulla poßint Regulares. 307
      • Difficultas V. De Facultatibus non reuocatis pro Religiosis, & præsertim circa electionem Confessarij. 316
      • Bullam pro eligendo Confessario non suffragari in ordine ad reseruata. 324
      • Vnica solidißima, atque irrefragabilis probatio ex Pontificiâ auctoritate. 328
      • Prima responsio confutata. 329
      • Nonnullæ aliæ disiectæ responsiones. 333
      • Circa Nouitios quomodo fauorabilis Bulla. 340
      • De Religionibus Militaribus. 344
  • TITVLVS VI.

    • De Gubernatoribus, & Prætoribus Indorum.
    • CAPVT I.

      • AN iuramentum, quod Prætores Indorum præstant, sit obligatorium in conscientiâ. Num. 1
    • CAPVT II.

      • Explicantur in particulari ea, ad quæ Prætorum Indicorum iuramentum extenditur. 7
    • CAPVT III.

      • Qualis restitutionis obligatio ex præcedentibus capitibus oriatur. 17
    • CAPVT IV.

      • Quædam alia Indicorum Prætorum conscientiæ onera percurruntur. 25
  • TITVLVS VII.

    • De Indorum Commendatariis. N. 1.
    • CAPVT I.

      • DE iuramento fidelitatis & aliorum, ad cuius Commendatarij præstationem obligantur. 2
    • CAPVT II.

      • Obligatio tuendi Indos sibi commendatos expenditur in Commendatarijs, & quomodo qui in Hispania degunt, debeant eidem satisfacere. 5
    • CAPVT III.

      • De obligatione circa spiritualia specialiùs agitur. 12
    • CAPVT IV.

      • Grauamina conscientiæ in Commendatarijs ex oneribus circa Commendatos cumulatis. 16
    • CAPVT V.

      • Circa modum restitutionis Commendatarijs seruandum. Vbi & pro alijs respectu Indorum. 19
    • CAPVT VI.

      • In tributis exigendis qualiter grauari Commendatariorum conscientiæ possint. 22
  • TITVLVS VIII.

    • De Capitulis Ciuitatum, & diuersis eorum Officialibus.
    • CAPVT I.

      • CApitulares Ciuitatum, siue Rectores, an pro electione officialium accipere aliquid possint, & quædam alia circa illud. Num. 1
    • CAPVT II.

      • De electione Alcaldiorum, & qualiter in illâ soleant delinquere Senatores, vbi & de iuramenti obligatione. 8
    • CAPVT III.

      • Alcaldiorum obligationes in conscientiæ foro specialiùs explicatæ. 13
    • CAPVT IV.

      • Senatores vrbani an abesse possint ad cœtum vocati in Indijs. Vbi de peculiaribus quorumdam muneribus. 25
    • CAPVT V.

      • Circa obligationes Fidelis Executoris. 30
    • CAPVT VI.

      • Generalis Depositarij obligationes pro foro animæ. 33
    • CAPVT VII.

      • De Ministris Vrbanorum Senatuum. 38
  • TITVLVS IX.

    • De Consulatu Mercatorum, & aliis ad Indicos contractus spectantibus. N. 1
    • CAPVT I.

      • QVi iudicandi modus in Consulatu debeat obseruari. 2
    • CAPVT II.

      • In quibus Judices Consulatus grauiter peccare contingat. 6
    • CAPVT III.

      • De contractu argentearum pinnarum. 11
      • Difficultas circa obligationem legum, quæ perfectionem auri & argenti præscribunt, in quibus contractari licet. 20
    • CAPVT IV.

      • De contractu argenti signati Regia marcha, vulgò de Barras. 23
      • Difficultas I. An sit graue peccatum Barras ponderis maioris efficere. 23
      • Difficultas II. Contractatio in illis quomodo licita habentibus determinatum valorem. 26
      • Difficultas III. Qualiter Ecclesiasticis prohibita. Casus specialis. 33
    • CAPVT V.

      • De contractu Argenti viui. 45
      • Circa venditionem alijs præter Regem factam, Disquisitio. 52
      • Circa pretium Difficultas, 55
      • De obligatione alia ex contractu prædicto resultante. 58
    • CAPVT VI.

      • De contractu circa Indos pro Mineris assignatos. 67
    • CAPVT VII.

      • De contractu alio Indis & Hispanis Metallarijs vsitato. 73
    • CAPVT VIII.

      • An Mercatores Jndici possint merces ex Europâ allatas pro libitu vendere, aut per publicam potestatem poßit pretium debita cum moderatione taxari. 81
    • CAPVT IX.

      • De lucro cessante, & quomodo in contractibus Indicis illius sit habenda ratio. 98
      • Circa lucrum cessans in mutuo Difficultas. 105
    • CAPVT X.

      • De periculis quæ habenda ratio in Indicis contractibus.
      • Difficultas I. In mutuo an pacisci de aliquo præmio possit. 111
      • Difficultas II. Stante assecuratione. 121
      • Difficultas III. Ex præfata emergens. 122
      • Difficultas IV. De simulante se fidelem & securum. 123
      • De Molestia. 124
      • Specialis argumenti enodatio. 125
    • CAPVT XI.

      • De damno emergente circa Indicos contractus. 127
    • CAPVT XII.

      • Contractus alij Indici percurruntur, præsertim Ecclesiasticorum.
      • §. I. De contractu circa Cocam. 140
      • §. II. De aliquibus Religiosorum Contractibus, qui negotiationem videntur præseferre. 141
      • §. III. De contractibus Clericorum, & speciali pro Indijs prohibitione. 145
      • §. IV. Circa Parochos Indorum quid speciale ex Concilio Limensi. 151
      • §. V. Circa dispensationem notanda doctrina. 155
      • Digressio circa potestatem dispensandi in Decretis Concilij Prouincialis. 158
      • §. VI. Postrema resolutio, & solutæ obiectiones. 167
      • §. VII. De nonnullis alijs Religiosorum & Clericorum contractibus. 173
      • §. VIII. De contractu Æthiopicorum mancipiorum. 180
      • P. Molinæ Pronuntiata vt faueant, & quàm consequentia sint. 187
      • P. Rebellus pro Æthiopum libertate vt pugnet, cuius Asserta proponuntur. 195
      • Quid sentiant alij, & quid in præsenti caussa iudicandum. 200
      • §. IX. De contractu cum Commendatarijs Mercatorum. 212
  • TITVLVS X.

    • De Indicis Minerariis. Num. 1.
    • CAPVT I.

      • ENumerata quædam, in quibus Minerarij manifestè delinquunt. 2
    • CAPVT II.

      • Vtrùm Ordinationes circa detectionem, & iuridicam manifestationem Minarum, obligent in foro conscientiæ. 13
    • CAPVT III.

      • De conquirentibus Minas in fundis alienis. 17
    • CAPVT IV.

      • Minarum pretium quomodo computandum. 22
    • CAPVT V.

      • Minerarius an possit viuum argentum vendere pro Minis proprijs à Regiis Officialibus acceptum. 26
  • TITVLVS XI.

    • De Protectoribus Indorum ac quibusdam aliis.
    • CAPVT I.

      • PRotectores Indorum quibus sint obligationibus intra conscientiæ forum obnoxij. Num. 1
    • CAPVT II.

      • De Administratore censuum Indorum. 7
    • CAPVT III.

      • De Administratore Hospitalium Indorum. 12

FACVLTAS R. P. PROVINCIALIS.

PHilippus de Ossa Societatis Iesu in Prouinciâ Toletanâ Præpositus Prouincialis, potestate ad id mihi factâ à R. Admodum Patre nostro Ioanne Paulo Oliua Præposito Generali, facultatem facio vt liber inscriptus Thesaurus Indicus, duobus tomis distinctus, Auctore Patre Didaco de Auendaño nostræ Societatis Theologo, & eiusdem Societatis grauium, doctorumque hominum iudicio approbatus, typis mandetur. In quorum fidem has litteras manu nostrâ subscriptas & sigillo nostro munitas dedimus. Matriti in nostro imperiali Collegio die decimâ-quintâ Decembris, anno Millesimo sexcentesimo sexagesimo quarto.
PHILIPPVS DE OSSA.

APPROBATIO CENSORIS.

INfrascriptus legi librum, cui titulus R. P. Didaci de Auendaño Societatis Iesu Thesaurus Indicus, cum attestatione R. P. Philippi de Ossa eiusdem Societatis, Prouinciæ Toletanæ Præpositi Prouincialis, quâ declarat eumdem grauium doctorumq́ue hominum iudicio approbatum, typis mandari posse; præsentium tenore fidem facio eumdem nihil continere quod Fidei Catholicæ aut bonis moribus aduersetur. Datum Antuerpiæ xii. Septembris, anno Domini m. dc. lxvii.
Aubertus Van den Eede I. V. L. Protonot. Apostolicus, Canon. & Archidiac. Antuerp. Librorum Censor.

SVMMA PRIVILEGII REGII.

CArolvs Dei gratiâ Hispaniarum Indiarumque, &c. Rex Catholicus, Archidux Austriæ, Dux Burgundiæ, Brabantiæ, &c. Serenissimus Belgarum Princeps, diplomate suo sanxit; ne quis librum, cui titulus est R. P. Didaci de Auendaño Societatis Iesu Thesaurus Indicus, duobus tomis distinctum, citra Iacobi Meursij voluntatem, proximis nouem annis imprimat, aut alibi terrarum impressum in Germaniæ inferioris ditiones importet, venalemúe habeat: qui secùs faxit, confiscatione librorum & aliâ graui pœnâ mulctabitur, vti latiùs patet in litteris datis Bruxellæ xvi Decembris anni m. dc. lxvii.
Signat LOYENS.
Loading...
| |