CAPVT XIII.

CAPVT XIII.

De Naufragantium bonis, & quæ Rex inde possit sibi emolumenta vendicare.
LIcet speciales leges quoad hoc pro Indiis non extent; quia tamen Regis auctoritate solent Indica hæc spolia conquiri, & acquisitionis titulus videtur esse aliquando legitimus, ideo de illis hoc loco non nihil ad doctrinæ complementum adiiciendum.
103
*Dico Primò. Naufragantium bona sibi
Principem per legem adscribere, est iniquum. Sic Couarruuias in Regula Peccatum. Parte 3. num. 5. P. Lessius Lib. 2. Cap. 14. num. 50. vbi ait intolerabilem esse consuetudinem, quæ in quibusdam locis dicitur esse, vt bona naufragantium in littus eiecta habeantur tamquàm a despota, & occupentur à Gubernatore loci: sunt enim excommunicati per Bullam Cœnæ Domini. Idem autem esse in Principibus supremis manifestum est,
vt agnoscit Dom. Solorzanus in Politicâ pag. 964. tenentque prætereà Nauarrus in Manuali Cap. 27. num. 117. P. Azor Tomo 2. Lib. 11. Cap. 11. §. Prætereà iniquæ. P. Fragosus Tomo 1. pag. 260. §. Insuper, & alij. Et præter excommunicationem dictam, constat ex iis, quæ de bonis inuentis diximus Cap. præced. non enim ista peioris conditionis sunt, sed melioris, ob inhumanitatem, quæ in eo apparet, dum miseris calamitas adaugetur, quibus oportebat de propriis bonis ritu Christiano subuenisse.
104
*Dico secundò. Ea, quæ contra leges
conuehuntur, vt aurum & argentum sine Regio signaculo, quod in solutione quinti solet apponi, vel sine registro aut aliter, si inueniantur post naufragium, possunt auctoritate Regiâ per Officiales eius apprehendi. Hoc constat: quia hæc applicata sunt Fisco quomodocumque inueniantur, licet quod ad registrum attinet, soleat benigniùs attrectari: est autem valde per accidens, quòd hoc aut alio successu detegantur. Sicut ergo quis potest ea resumere, quæ propria agnoscit, ita & Regia auctoritas. Et ita videmus fieri, neque circa hoc conscientiæ remorsu laborari.
105
*Dico tertiò. Princeps tutâ conscientiâ
potest retinere bona naufragio amissa, si factâ sufficienti diligentiâ non appareat eorum dominus. Sic Dom. Solorzanus pag. 964. citatâ, vbi & Textus, & Auctores adducit: licet sint qui reluctentur, existimantes bonorum huiusmodi distributionem post factam diligentiam ad Prælatos Ecclesiasticos pertinere, ad quos sunt deferenda. Sic Salon. 2. 2. quæst. 66. Cap. de bonis naufragantium: & alij, quos ibidem adducit. Alij autem,
licet obligationem deferendi ad Prælatos non exprimant, dicunt tamen, non obstantibus legibus, distribuenda pauperibus. Sic P. Azor suprà. §. Quod dicendum. Qui tamen Cap. 4. §. Ac proinde. Regaliam istam agnoscit. P. Fragosus suprà, quatenus citato P. Azor, videtur eius sententiam amplecti, sicut & Nauarri, ac Couarruuiæ. Couarruuias autem licet ita absolutè sentiat; in fine tamen illius §. 1. ait ex rectitudine iustitiæ posse leges Regias defendi, & fortassè in iudicio animæ id posse stare, scilicet post factam diligentiam, & obligationem restituendi, si dominus comparebit. Sayrus etiam Lib. 3. Cap. 8. §. Adeò autem, nobiscum sentit: sed ait de consilio Episcopi id effici posse ad defensionem. Ratio autem Assertionis est eadem, quæ pro inuentis adducta est: vnde non plus obligat, quàm lex circa illa. Et ita post factam diligentiam posse ab inueniente retineri, vt probabile sustinet P. Mendus in Bullam Cruciatæ Disput. 24. num. 182. Pontifex ergo excommunicationem contra vsurpatores bonorum dictorum fulminans, non
ideô bona talia Ecclesiastici fori constituit, vt ad ipsum debeat eorum distributio pertinere: sed inhumanos homines ab huiusmodi crimine conatur auertere animaduersione seuerâ: sicut duelli crimen pariter excommunicatione castigat, nec proptereà crimen ipsum duelli à laico retrahit tribunali. Et sic alia, pro quibus Sayrus Lib. 3. cap. 35. num. 1. & 13.
106
*Dico quartò. Circa bona naufragorum,
quæ pro derelictis habentur, faciliùs præmissa Positio procedit, quia in illis occupationem etiam concedunt, qui de aliis negant, vt videri potest apud Sayrum suprà. §. Hæc autem, & seq. vbi varias adducit coniecturas, vt res pro derelictis possint reputari. Vt si statim perituræ, ceu saccarum vasis inclusum; vel sint remedio amittendæ
vllo, vt metalla in medio mari proiecta, vel liber apertus: addit autem secus esset, si clausus, aut pannis inuolutus, ex Glossa in L. Falsus D. de fortis. Sed hoc tunc videtur locum habere posse, quando aliqua est spes ob terræ propinquitatem; aliàs quis non videat librum breui periturum, aut reddendum inutilem. Item, si dominus rei post illam proiectam tacet, & neque per se, nec per alium illam quærit. Quod videtur ineptum. Quis enim in mare proiicit aliquid, vt quærat per se, aut per alium? Cur autem non taceat, qui nullam habet caussam vt loquatur? Nisi dicat rem ab alio proiectam, tacente illo, & non quærente. Sed certè in eo euentu | tacere & non quærere, non est argumentum voluntariæ derelictionis, sed impossibilitatis recuperandi rem, neque audentis violenti proiectoris se opponere voluntati. Est insuper derelictionis indicium, quando extra tempestatem aliquid proiicitur. Sed quis ita insaniat? Verùm & id potest contingere, si quis ex affectu aliquo, qui cum absolutâ voluntate constet, quidquam proijciat. Et hæc iuxta Auctorem dictum, qui ea ex alijs adducit. Licet autem, cùm res statim est
peritura, aut in maris profundum abitura, nihil videatur ad morale negotium, de quo agimus, conjectura talis deseruire: nihilominus conferre potest propter casum aliquem rarò contingentem, in quo aut conseruetur quod statim periturum putabatur, aut ex profundo educatur à pisce aliquo ingentis magnitudinis, qui mortuus eiicitur in littus, & in eius ventre tandem inueniatur. Quamquam Couarrubias citato §. De legibus, nihil ita pro derelicto habendum existimat, vt eius dominus non velit illud vtiliter pro eo expendi:
quia si ipse illud inueniret, eximiè gauderet: qui affectus ostendit, dum possibilis est inuentio, dominium perseuerare. Sed vt hoc in rebus perditio locum habere possit, negari tamen nequit quin aliqua pro derelictis habeantur: quia & Iura, & Doctores ita tradunt, & ipsa experientia persuadet. Pro bonis autem nauigantium extat Honorij Secundi luculenta sententia scribentis Episcopis suffraneis Metropolis Turonensis: & est Epistola 66. inter alias S. Hildeberti, vbi ita scribit: Piorum Imperatorum emanauit auctoritas, vt
etiam earum rerum, quæ in tempestate maris, leuandæ nauis caussâ eiiciuntur, non amittatur dominium: non enim eas aliquis eo animo abiicit, quod habere nolit, sed quo periculum effugere poßit, & qui res ipsas lucrandi animo abstulerit, furtum committit. Sic ille iuxta L. Rhod. D. de iactu. Lib. 1. §. finali, & alias.
107
*Dico quintò. Si nauis Regia Indicis
thesauris onusta naufragium patiatur; quæ tamen quæratur post tempus aliquod, & in eâ aurum & argentum ad priuatos spectans inveniatur, illis reddendum est, deductis expensis. Sic factum in casûs contingentiâ iudicio supremi Indiarum Senatus, vt testatur Dom. Solorzanus in Politicâ pag. 965. §. Pero como. Vbi tamen Regius Fiscalis pro parte oppositâ nitebatur, contendens bona illa habenda pro derelictis. Sed certè contra hoc est ratio vrgens: nam si nauis eo in loco naufragium passa est vbi inueniri posset, domini priuati diuitiarum amiserunt eas recuperandi spem, quia ius habent vt apud Regem agere possint pro conquisitione: qui sicut tenetur ad exportationem, quandoquidem pro illâ stipendia congrua reportat, ita & ad conquisitionem.
108
*Si verò nauis priuati alicuius sit, qui
nequeat eam conquirere, neque alij, quorum bona in eadem portabantur: tunc, si Regiâ auctoritate quæratur & inueniatur, maius dubium esse potest. Nihilominus idem videtur dicendum: nam dum nauis inueniri potest, & diuitiæ extrahi, non est in earum dominis voluntas derelinquendi præsumenda: & in dubio semper in eorum fauorem præsumendum est, vt cum Nauarro, Couarrubia, P. Molina, & aliis docet P. Fragosus pag. 259. §. Nihilominus. Rex item non solum ex charitate, sed etiam ex justitiâ tenetur damnis talibus adhibere remedium, vt communis administrator: cùm præsertim in eo suum negotium agat: ex diuitiis enim inuentis magnum ipsi emolumentum obueniet: nam deductis expensis aliquid est prætereà pro conquisitione & extractione non exiguum recepturus: cui & bona priuatorum prosunt, ex quibus commercio
expositis iura non contemnenda soluuntur. Et quidem cùm damnum ab hostibus imminet, teneri Regem suis sumptibus subditorum bona defendere suo in mari nauigantium, communissima scriptorum sententia est, vt videri potest apud P. Fragosum Tomo 1. pag. 39. num. 128. & 129. Est autem ratio eadem de damnis aliis, quibus potest obuiare. Quia verò extraordinarium videtur subsidium, non videtur damnandum si expensæ requirantur in nostro casu. Adde
Et miserabilium personarum.
& obligationem succurrendi personis miserabilibus, de quâ P. Azor. Cap. 7. citato. §. Peccat item Rex. Si item bonorum istorum domini in naui naufragium passâ resedissent, deberet absque dubio Rex eisdem succurrere, vt à periculo immunes redderentur. Ergo & bonorum debet curam gerere, quia illius obligatio ad omnia se extendit. Iuxta quæ fit bonorum talium dominium apud eosdem conseruari, cùm debeant merito de Regis prouidentiâ auxilium opportunum expectare.
Loading...