CAPVT II.

CAPVT II.

Explicantur in particulari ea, ad quæ Indicorum Prætorum iuramentum extenditur.
7
*DIximus extendi ad ea, quæ grauem iniustitiam continent, & nocumenta possunt non leuia Indis inferre, quæ in speciali oportet percurramus.
Primò ergo grauis iniustitia est, quando
vinum Indis venditur taxâ à Prætoribus designatâ pro libitu, quæ excessiua planè est, vnde illi minori pretio emere illud possent, si eisdem emptio permitteretur. Traditur ergo Caciquio vnũvnum vini quadrantal reddituro pro eo decem, aut duodecim octi regales: quæ summa cùm exorbitans sit, ex eo iustificari dicitur, quòd vinum minutatim diuendatur: cùm tamen non semper vendendi eo modo opportunitas adsit; vnde & necessè est vt Caciquius de suo soluat, lautissimè bibiturus. In his quidem, cùm contractus emptionis & venditionis interueniat, & manifesta iniustitia sit, contra iuramentum delinquitur. In quo & damnum aliud est, ebrietatis scilicet; & per vinum, quod est Indorum natiuæ constitutioni nociuum. Vnde sunt qui censeant absolutè esse peccatum mortale illud ipsis vendi. Pro quo Dom. Reyna in Perfecto Prælato Tomo 2. Lib. 4. Tit. 1. Cap. 4. & pro eodem diuersæ extant Proregum Prouisiones; atque Edicta Prælatorum.
8
*Secundò. Idem est cernere in textrinis,
Et in Textrinis.
quas suis compendiis Prætores instituunt, & in eis pueros & puellas cum aliis grandioris ætatis laborare compellunt, satis exiguo diurni laboris stipendio. Vbi bellissima est eorum excusatio, sic videlicet Indos socordi ingenio, & ad otium procliui vtiliter, vitatis otiositatis incommodis occupari: quasi incommodorum talium deuitatio vni debeat Prætoris commodo militare: cùm magis rationi consonum sit, ad eorum vtilitatem laborem adhibitum referri, & communia ipsorum onera hoc pacto leuiora reddi, ornari Ecclesias, & foueri opera pietatis.
9
*Tertiò. Dum colendis addicuntur agris,
Circa agrorum culturam.
vt copiosis messibus PrętoresPrætores quęstuosasquæstuosas nundinationes exerceant, vnde & inuitis onus agricolationis iniungitur, stipendio laboris permodico, & suo aliàs dispendio, dum terrulas suas non vacat colere, vt necessaria vitæ prouideant: aut certè cariùs illis constat, dum necessè habent alias conducere, aut laborem cum ingenti molestiâ geminare: si & hoc fortè semper licet, cùm longiùs à propriis laribus ad prædicta distractis, non vacat agellos suos propriâ aut alienâ manu, diurna aut nocturna versari. Hîc etiam, cùm de contractibus agatur, & Indorum damna adeò perspecta sint, nihil eorum sine iuramenti multiplici violatione consistit. Licet enim dici possit cum Indis non exerceri contractus, id minimè releuat compulsores, cùm perspicuum sit eorum laborem eò tendere vt contractus ex laborum fructibus exerceantur.
10
*Quartò, Cùm Indi ad valles sub aduerso
sibi cælo constitutas, mittuntur, vt vinum, Cocam, herbam Paraquariam, aut quidpiam aliud inde extrahant, cum vitæ periculo manifesto. Et in hoc quidem, cùm periculum tale sit, stipendium maius solito esse deberet, iuxta id quod ratio penitus comperta demonstrat: cùm tamen nihil minùs quàm id mittentium cura prouideat. Hic ergo iniustitia inhumanitati Christianis pectoribus indignæ coniuncta.
11
*Quintò: Quando siue in his siue in illis
negotiorum ministeriis ferè continuis Indi distenti, in suis oppidis vix pedem aliquando figere permittuntur. Ex quo fit, matrimonij vsum impediri, & præter alia damna hinc emergentia, illud certè, quod Regibus Catholicis, & Christianæ omni reipublicæ admodum præiudiciale dignoscitur, dum Indi deficiunt generationibus imminutis, & ita etiam, qui Mineruas exerceant, vnde diuitiæ extrahuntur ad infidelium, & hæreticorum potentiam retundendam. Indis enim sublatis, actum est de Indiis, illorum enim laborem qui suppleant inueniendi nulli, vt est luce clarissimâ manifestius.
12
*Sextò: cùm Indis traduntur aliqua ad
familiaria sibi pocula conficienda vt Mayzium, vel quid simile, & ab eisdem pretium sic facti requiritur, iuxta mensuræ pretium ordinarium, vt ipsis & faciendi & vendendi imponatur onus, & commodum Prætoris, aut Prætorissæ sit quod in idem recidit; siue illi vendant, siue non; vt venditionis defectus quis debeat imputari; qui profectò, si non vendant, bibent, quod pro eodem ad lucrum sic iubentium reputatur: qui sic philosophantur: si tu ex tuo Maysio mensuram hujus poculi facias, tanti vendes: fac ergo ex meo, & tantumdem redde: & vbi laboris pretium? Reddent certè; sed & de hoc dubito, quia ad negandum illud aliquale poterit auaritiæ commentum suffragari.
13
*Septimò: Quando laborantibus Indis
aliqua ad vestuarium spectantia venduntur, sed pretio non iusto, in quo aliud iniustitiæ admiscetur genus; quòd scilicet laborum merces hoc pacto soluitur, illis frequentiùs inuitis, qui vt mercedem recuperent, quacumque sunt rerum huiusmodi acceptione contenti, quas viliùs vendunt, aut vsui non necessario, neque satis accommodato conformant. Itaque vulgatum illud apud nos; Mali debitoris vel in paleis accipiendam solutionem; hic verissimum comprobatur.
14
*Octauò: cum magni arietum greges,
aut boum armenta à Prætoribus empta in ciuitates ministerio Indorum remittuntur, vt in illis magno remittentium lucro vendantur. Sic enim Indis grauia parantur incommoda absentiæ longæ, peregrini cœli, fraudatæ mercedis; cùm in rebus aliis fructuosiùs possent laborare. Et si enim dici possit totum hoc in publicam vtilitatem cedere, dum carnes prædictorum animalium in vrbibus abundè suppetunt; id certè excusationi non est, quia talis prouisio ab aliis fieri potest, qui voluntarios Indos conducant. Vnde Prætores in huiusmodi remissionibus solicitè cauent ne prædicta ad eos pertinere supremis gubernatoribus innotescat, aut denuntiator sit; nam eo pro comperto habito & iuridicè probato, oleum sunt & operam perdituri. Non ergo communis boni caussam agunt, sed suam ipsorum tantùm, vnde non præmium, sed pœnam iustissimam promerentur legis & Sacramenti violatores.
15
*Nonò: Quando in pascendis Indicorum
arietum gregibus detinentur, vbi nec doctrinam edoceri, Missam audire, aut more Christianorum viuere promptum est, quia in desertis id agitur ab hominum communione remotis: quod tamen ad mercimonia spectat, quæ ministerio animalium exercentur, vel erga animalia eadem, dum venduntur, & sic etiam contractus venditionis interuenit, ad quem ferè quidquid de contractibus Lege cautum est, & iuramento firmari | iubetur, constat reuocari: non ergo hic doctrinâ scriptorum quamplurium se tueri Prætores possunt,
qui de negotiatione Clericis prohibitâ agentes, dicunt non esse talem, cùm qui animalia emit, & meliora facta diuendit, cùm negotiatio tunc solum accidat, cùm res, nullâ in ipsis factâ mutatione, venduntur. Prætoribus siquidem non sola negotiatio, sed contractus etiam prohibentur, & ij præsertim, qui Indis præiudicari possunt, ad quorum bonum lex, & iuramentum indictum ordinatur.
16
*Tandem vendere aliqua Indis in Mineris,
aut aliis molestis operibus laborantibus dilatâ solutione, eo tamen intuitu, vt cùm soluere nequeant, in labore persistere compellantur: immorituri planè in eâ, quia numquam soluendo futuri. Sic alia esse possunt his similia auaritiæ genimina. Enumerari enim non potest quantis modis cupiditas sæuiat, vt ait Diuus Valerianus homiliâ 20. vbi &
D. Valerianus.
illud ad præsens institutum: Fertur homo vndis voto quadruplicandæ pecuniæ, portatur aurum, vt reportetur cum falsitate periurium. Sic ille: vt periurij in Prætoribus Indicis perfrequentis caussam genuinam
agnoscamus: cupiditatem, inquam, immodicam, dum quadruplicanda pecunia contenditur, quæ pro officij forsan adeptione suffragata est; aut ea quæ ad contractus exponitur, & non quadruplicari tantùm solet, sed exorbitantiùs augeri. Sed væ illis, quibus pecunia, non in qualemcumque damnationem futura, vt illa de quâ D. Petrus Act. 8. v. 20. sed in quadruplicatam, & quadruplicatâ maiorem, at Deus Pater misericordiarum est. Sic credo: sed horum interitus non esse talis solet, vt de eorum salute solidum spei fundamentum habeamus ob restitutionis raritatem, de quâ esto
Loading...