CAPVT III.

CAPVT III.

Qualis restitutionis obligatio ex præcedentibus capitibus oriatur.
17
*CErtissima iuris regula illa est; peccatum
non dimittitur, nisi restituatur ablatum; quarta in sexto, cuius rationem D. Thomas luculenter reddit, 3. parte, q. 68. art. 5. ad 3. ex eo quòd, restituere malè ablata proximis, & satisfacere de iniurijs
D. Thom.
illatis, est cessare à peccando: quia hoc ipsum quod est detinere aliena, & proximum læsum non placare
est peccatum. Iuxta hæc ergo regula prædicta decurrit, in palatiis, foris, compitis, domibus, & conclauibus ipsis, grandioribus debebat apud Indias characteribus exarari. Sed modò cum Prætoribus agimus èex quorum cordibus, vbi præfatam regulam Auctor naturæ conscripsit, eam diabolus conatur abradere conatu præ aliis speciali, vt videntes non videant, & audientes non intelligant, & sic nihil de sanitatis beneficio consequantur. Sciant ergo, si salutis animæ curam non pœnitus abiecerunt, restituendum ab eis, quod iniustè constiterit vsurpatum; sicut & resarcienda pariter damna, quæ miseris indigenis, & fortè aliis, vt frequenter accidit, intulerunt: sciant equidem, ita ut se scire opere ipso significent: quod paucorum erit, quorum tetigerit Deus corda; vt scriptura loquitur. Sciant & qui officia ita auidè arripiunt, vt pondus exhorreant, cui si humeros supposuerint, cum gemitibus est perpetuis sustinendum. Vt ergo circa prædicta capita, quod est communi Doctorum sensu firmatum, proferamus, eodem procedentes ordine. Circa Primum
18
*Dico primò: ex prædictâ vini venditione
obligatio restitutionis insurgit, juxta valorem justum regulanda, nec supremum, neque infimum, sed medium. Quia verò restitutio fieri exactè nequit, cùm emptores ignorentur in particulari: ea est circa hoc adhibenda regula, quam scriptores tradunt, vt scilicet communitati restituatur id, quod communitati deberi constat, pro quo modus conueniens exquirendus. Sic ex Caietano, P. Molinâ, & P. Lessio tradit Diana Parte 11. Tractat. 6. Resol. 48. qui diuidenda inter omnes dicunt: non tamen in hoc casu id conuenienter fieri potest, quod faciendum à Tabernariis Doctores tradunt, vt scilicet læsionem passis supereffluentem mensuram tribuant vsque ad verosimilem proportionem. Pro quo P. Molina Disput. 745. num. 4. & alij, quos adducit Diana Parte 4. Tractat. 4. Resolut. 46. neque enim noua taberna instituenda est, aut vinum Indis abundantius tribuendum. Melius ergo fiet aliis alimentorum generibus ipsorum genio accommodatis, siue eorum hospitalibus, Ecclesiis, Communitatibus, aut aliis piis operibus, iuxta ea, quæ tradit Dom. Solorzanus Lib. 2. Cap. 24. n. 117. & Ferdinandus Zurita in Enchiridio Indico, quæst. 7. Proposit. 2. vbi ait expendi posse in alendo Prædicatore. Quia verò restitutio hæc non potest nisi incertis
Compositione vti posse.
personis fieri, & circa quantitatem singulis debitam incertitudo extat omnimoda, videri alicui posset locum esse compositioni iuxta doctrinam aliquorum, quos doctissimorum nomine citat Nauarra Lib. 4. Cap. 2. n. 69. pro quo & doctum Magistrum Dominicanum adducit Diana suprà, qui & non esse improbabile existimat: quia stante eâ incertitudine, potest restitutio fieri pauperibus: quod cùm accidit, locus est compositioni, vt communiter scribentes asserunt.
19
*Est autem pro fundandâ probabilitate,
Ex Bullæ tenore deducitur.
Bullæ ipsius compositionis auctoritas, in quâ sic dicitur: & est casus 18. Item, si alguno ha vendido vino aguado por puro, ô medido con falsa medida: ô vbiere vendido otra cosa alguna con menores pesos ô medidas, ô vendido vna cosa por otra, ô mezeladomezclado, ô pesado, ô mal medido, no sabiendo à quien se vbiere vendido, se pueda componer. Sic Bulla iuxta Commissarij explicationem: vnde ita tenet expressè P. Mendus Disput. 34. Cap. 20. nam licet dicatur id tantùm procedere, quando ignorantur emptores; verè censentur ignorari, cùm tantùm in communi eorum habetur notitia: non poterat siquidem Commissarius ignorare tabernarium vendentem in oppido aliquo probè scire oppidanis se debere quibus vendi consueuit: ea autem scientia ignorantia reputatur, ob confusionem, quæ etiam per præcones, & cedulones vocatis, non posset tolli; & etiamsi posset, ad id non teneri benè adnotat P. Lessius Lib. 2. Cap. 14. num. 32. Benè verum
est in oppidis Indorum id esse facilius ob eorum paruitatem: sed adhuc incertitudo relinquitur, vt, licèt faciendam illis restitutionem sit mihi certum sine compositionis subsidio; oppositum ta|men iudicem non esse vt improbabile reprobandum. Ideò autem viam hanc exonerandis
Doctrinæ ratio reddita.
conscientiis apertam relinquo, quia restitutio est difficillima, postquàm aliena substantia conuersa est in carnem & sanguinem. Sit ergo ita grauatis compositionis perfugium, ne pereant, dum nullum restat aliud ad spem salutis concipiendam. Caciquiis verò quia certi in damnificatione sunt, aliqua facienda restitutio, iis attentis, quæ illius quantitatem possunt verosimiliter indicare, docti alicuius Confessarij consultatione præmissâ. Circa secundum iam
20
*Dico secundò obligationem esse
compertam, vnde merces labori iusta soluenda. Neque locus compositioni, quia explorari facilè possunt, qui in officinis prædictis laborarunt. Quod si incertum esset, illius beneficio vti liceret. Sed laborantibus, non Caciquiis tradendum, quod deberi constiterit: immò neque parentibus, aut maritis, quia nihil ad eorum manus ex tali subuentione perueniet. Addo non tantùm communem soluendam esse mercedem, sed plus aliquid; vltronei siquidem operarij non sunt, sed inuiti, & clausurâ oppressi, vnde maius debetur laboris pretium, iuxta communem doctrinam: de quo & dictum Titul. 1. num. 137. Iam circa tertium
21
*Dico tertiò. Rationem esse claram ob
Assertio 3. circa §. 9.
fraudatam etiam mercedem: & prætereà ob detrimenta rei domesticæ, quæ prudenter æstimanda pro compensatione faciendâ, neque enim ad vnguem possunt computari. Circa quartum
Dico quartò non posse dubitari. Vbi &
Assertio 4. circa §. 10.
obligatio esse potest grauissima, si Indi ad prædicta compulsi, in regionibus illis moriantur, & vxores, ac filios, atque aliquando parentes etiam relinquant
miserabiliter indigentes. Qui enim horum caussæ sunt, obligationes homicidarum subeunt, de quibus passim Doctores, & valdè accuratè post alios Cardinalis Lugo Tomo 1. de Iustitiâ, disp. 11. Sect. 4. De quibus etiam post illum P. Busenbaum in Medullâ Theolog. moral. lib. 3. Tractat. 5. de Septimo Præcepto, cap. 2. Artic. 3. & Portel Tomo 2. Casu 54. Certè vt cum omni rigore non debeat iste homicida censeri; æquiualenter tamen talis est in ordine ad prædictum effectum. Sicut enim, vt arguit P. Vasquez Tractat. de Restitut. §. 3. Dub. 7. qui per vim, vel fraudem impedit volentem mihi legatum relinquere, vel aliud beneficium conferre, ex iustitiâ tenetur totum illud damnum compensare, vt communiter Doctores affirmant: ita & homicida, cùm per violentam actionem impediat ne alij habeant, quod ex debito aut liberalitate occisi erant habituri, debet ex iustitiâ damnum integrè compensare. Quam rationem ille iudicat euidentem; sicut & P. Mæratius Tractatu de Iustitiâ, Disput. 26. Sect. 3. & 4. Thomas Hurtadus Tractat. num. 232. & P. Turrianus 2. 2. Tomo 2. Disput. 28. Dub. 3. n. 15. & manifestum est in omnibus locum habere, qui iniustæ mortis causa sunt. Licèt enim illa non plenè probetur Card. Lugo quoad omnes ab occiso pendentes; sicut nec P. Becano Tractatu de Iure & Iustitiâ, Quæst. 14. de Restitutione num. 6. in ordine tamen ad prædictos eamdem complectitur, ex quo, & etiam Trullench idem tenet P. Busenbaum suprà num. 11. & ita iuxta illum & alios, obligationem restitutionis, qui caussa est mortis, incurrit: non quia specialis caussa circa modum, sed ex damnificatione; vnde quomocumque accidat, tale onus incumbit. Pro quo P. Molina Disp. 83. & alij adducti à citato Cardinali n. 29. Iam circa quintum
22
*Dico quintò: non videtur esse obligationem
Assertio 5. circa §. 11.
restitutionis, quia impeditio prædicta, ex quâ Indorum diminutio, est caussa valde remota
damnorum, de quibus ibi. Quando autem caussæ tales sunt, non videtur restitutionis obligatio subesse. Vt si quis sit caussa abortus, non ideò tenetur ad aliquid restituendum parentibus, quorum poterat fœtus necessitatibus subuenire, quia id valde remotum est, & contingentiis multis obnoxium, & hanc doctrinam, adductis aliis, ingeniosè & solidè fundat Cardin. Lugo suprà num. 79. & seqq. & Disput. 8. Sect. 8. ex quo P. Busenbaum suprà, n. 12. & seqq. Circa sextum iam
23
*Dico sexto: non esse rationem dubitandi,
Assertio 6. circa §. 12.
si nullum laboris pretium tribuatur pro confectione & venditione; & laboris quidem inuoluntarij, ac defatigationis pleni. Est insuper lucrum cessans, quia sic laborans sibi poterat vtiliùs laborare, vnde & addendũaddendum ex eo titulo. Quia verò non semper vendendi opportunitas esse solet, & ideò sine lucro distrahitur aut bibitur, non bibendum aliàs; inde etiam restituendi nascitur obligatio quia quod bibitur perinde est acsi vt inutile funderetur, cùm necessitati non seruiat, sed superuacuæ voluptati in præiudicium animæ & corporis redundanti. Septimum affine est postremum, circa quæ
24
*Dico septimò: obligationem esse manifestam,
nec solùm ad restituendum quod ex pretij habetur excessu, sed etiam genus illud captiuitatis debet pretio compensari: sicut enim seruus pretio æstimabilis est, ita & genus quodlibet seruitutis quale hîc dispicitur, cùm nequeant miselli inde exire, & si id attentent, magnâ suâ molestiâ, & seruili tractatione ab intento reuocantur. Nihil autem ita legibus Regum nostrorum cautum, quàm vt Indi in suâ libertate plenissimè conseruentur, de quo diximus Tit. 1. cap 11. Circa octauum tandem
Dico octauò, statim restitutionis onus apparere,
& philosophandum iuxta dicta: nam & merces plenè soluenda, lucra cessantia compensanda: si mors ex cæli intemperie obtigerit, iam circa Quartum dictum & iuxta resolutiones istas in aliis est conscientiæ oneribus, si de illis deponendis agatur, discurrendum. Quod vtinam sic eueniat vel paucis, vel paucissimis, non quidem cum Zachæo reddentibus quadruplum, si quid aliquem defraudarunt; hoc enim quis speret in
præsenti sæculo nequam, sed vel tantundem, sine quo omne pondus, & circumstans peccatum, neque in hoc sæculo, neque in futuro, currentibus licet sæculorum sæculis, dimittendum. Prô miseram & lamentabilem cœcitatem, sic lucris hærere caducis, vt æterni regni cum tormentorum auctario fiat numquàm reparanda iactura. Sed alia eorum onera persequamur.
Loading...