CAPVT IV.

CAPVT IV.

Quædam alia Indicorum Prætorum conscientiæ onera percurruntur.
25
*GRauissimum certè illud, Regiâ
pecuniâ ex tributis collectâ, & in arcis pro eo deputatis, iuxta legum præscripta, reponendâ, ad contractus vti. Quod quidem honestari nequit ex quocumque prætextu, sicut de Regiis Officialibus dictum Tit. præced. Cap. 2. Non esse autem restituendi obligationem, dictum ibidem: pro quo & videri potest Card. Lugo Tomo 1. de Iustitia Disp. 17. num. 49. Cui aliud annexum est, Parochis scilicet stipendia opportunè non solui, quæ cum tributis, & veluti eorum portio, ad hunc, qui primus dicitur, effectum, exiguntur. In quo quidem grauiter peccant, iuxta receptissimam doctrinam, cùm sit notabilis dilatio solutionis; & licèt Parochi conniuere soleant, id certè inuiti præstant, neque ad suprema tribunalia audent deferre querelas, ne eos hostes infensissimos patiantur. Si quod autem damnum ex dilatione obueniat Parochis, compensationis vrget obligatio, iuxta receptam doctrinam, pro quâ P. Lessius Lib. 2. Cap. 16. num. 33. Ab hoc autem onere communiter sunt Prætores immunes, quia nullus est qui damna requirat Parochus sibi reparari; cùm omnes satis fortunatè secum agi arbitrentur, si quod sibi est iuxta Regiam taxationem debitum contigerit obtinere.
26
*In eo insuper eorum grauantur conscientiæ,
quòd locum tenentes sine personarum delectu constituunt, solo maioris pretij interueniente respectu: vnde accidit vt Indorum vexationes accrescant prauorum hominum potestate. Et quidem tales Vicarij constitui nequeunt, nisi necessitas, aut magna vtilitas vrgeat, quæ ad Indos spectet, pro meliore ipsorum gubernatione: cùm manifestum sit multiplicatis iudicibus, Indorum etiam multiplicari molestias, qui vix possunt vnius Prætoris super capita impositi onus sustinere. Deinde si tales locum tenentes immites, auari, & lassiui homines sint, nihil est aliud eos in regimine isto constitui, quàm lupum regendis ouibus applicari. Vnde peculiaribus legibus cautum est, ne in oppidis Indorum locum tenentes sint, de quibus Curia Philippica pag. 19.
num. 7. Præterquam quòd talia officia vendi nequeunt, nisi à Rege. Cùm enim Regio nomine iustitiam administrent, & sic virgam Regiam portent, ac titulum accipiant, dum per Regias habentes vices approbantur, eorum officium vendi nequit, sicut neque alia, de quibus dictum Tit. 3. Cap. 5. & ita tenet P. Thomas Sancius Tomo 1. Consiliorum Lib. 2. Cap. 1. Dub. 38. num. 19. Videndus etiam P. Lessius Lib. 2. Cap. 32. num. 29. & Remigius Tract. 5. circa Octauum Præceptum. in examine Prætorum. num. 9. & licet P. Sancius addat. num. 20. quòd si Prætor committat alicui actum, quem per se exercere potuisset, de diuidendo lucro possit cum eo pacisci, vt cum Alguacellis de parte executionem, quia ius habet ad totum lucrum, & sic nulli facit iniuriam parte illius reseruatâ, vt docet Aragon. 22. quæst. 63. art. 3. sub finem. & Recentiores alij dicentes sic esse vsu receptum, & in Regio Castellæ Senatu circa hoc dissimulari, licèt contrarium legi sit, quæ prohibet locare directè, aut indirectè: quod nec ipse P. Sancius admittit, quidquid dicat Auiles: quia hoc non est genus locationis, sed commissio actus, quem per se posset Prætor exercere. Licet inquam hoc ita sit, in casu nostro alia est ratio, quia respectu officij talis nulla est pro venditione facultas, neque Regis aut aliorum vices eius gerentium dissimulatio: plenaque iustitiæ administratio, & non specialis commissio, vt duo videantur esse Prætores, vnde est ratio discriminis manifesta. Quòd si pura esset commissio respectu actûs à Prætore factibilis, non esset necessarius titulus. Ex quo fit officium tale vendi non posse, sicut neque posset quis officium Prætoris vendere sine Regiâ facultate. Et quidem si venditio officiorum talium esset licita, non deberet Rex salarium assignare Prætoribus, quia ex talibus venditionibus plus certè possent adquirere ad suam sustentationem, quàm ex salario ipsis obueniat: vnde immeritò grauarentur Vasalli ad contributiones pro tali effectu perpetuas.
27
*Videtur autem restitutionis onus instare:
cùm enim vendant id, quod non est suum, sed Regis, ad hunc debet emolumentum tale pertinere: nec enim est fructus industriæ, sed rei ipsius, officij nempe: fructus autem rei ad dominum pertinent, iuxta communem Doctorum innixam Iuri sententiam, §. Is verò. Instit. de rerum diuisione. Hinc qui torquem alienam locauit, aut equum &c. ad restitutionem tenetur, vt videri potest apud P. Lessium Lib. 2. Cap. 12. n. 114. P. Becanum Quæst. 31. de Restitutione. & Bonacinam Tomo 2. Disput. 1. de restitutione. Quæst. 3. Puncto. vlt. §. 1. num. 4. qui plures alios adducit. Nec valet si dicatur Regem non venditurum talia officia: quia eo stante obligatio est eadem, vt videri apud Citatos potest, & apud Card. Lugo Tomo 1. Disp. 17. num. 59. iuncto num. 50. propter eamdem rationem. Neque item si dicatur turpem esse venditionem: nam & fructus sic perceptos restituendos benè ostendit citatus Cardinalis. num. 56. & 58. cum P. Tomâ Sancio Lib. 2. Operis moralis Cap. 23. n. 102.
28
*Nihilominùs onus hoc non videtur illis
vt omnino certum imponendum: excusari enim possunt ex eo quòd Rex talia emolumenta non curet, nec de illis sit lex. Quâ ratione Diana Parte 2. Tract. 17. Resolut. 50. excusandum censet Rusticum, qui subreptum à se mulum hominis prædiuitis per multos annos locauit. Quod ex P. Lessio hausit. num. 114. citato. Tum etiam quia probabile est non esse obligationem restitutionis, quando dominus rem non erat locaturus, vel ad fructum quomodolibet ferendum applicaturus: ex hoc enim nihil minùs habet, quàm esset, si res vacaret, habiturus. Pro quo, Auctores apud Citatos occurrent. Item, quia non planè apparet emolumentum dictum ad industriam non spectare, quia neque rei naturalis est neque artificialis, sed officij, de quo leges non loquuntur: & saltem dici potest, ad extraordinariam industriam pertinere, iuxta doctrinam | Nauarri, & Malderi apud Dianam suprà & Cardinalem Lugo num. 51. quibus addi potest esse quidem fructum rei alienæ, sed voluntariæ ipsi Prætori, & sic quodammodo suæ; vnde ad industriam videtur spectare, per quam tale est officium constitutum.
29
*Ex huiusmodi autem Vicariorum
designatione aliud solet conscientiæ grauamen emergere, quòd scilicet Prætores suas deserentes Prouincias, ad ciuitates diuertunt, vt otientur ibi, aut verò etiam negotientur, idque per dies plures, salario nihilominus integro potientes. Quod quidem si per dies paucos accideret; posset quidem tolerari, vt si ad festum aliquod, vel quid simile, etiamsi ad eorum pertineret commodum; talis enim absentia pro præsentiâ reputari potest, quia sic in iure disponitur. L. Quidquid Instit. de regulis iuris: ideoque breui reuersa mulier, nec diuertisse videtur. Si autem absentia diuturna sit, non videtur quomodo iustificari possit, & salarium plenè leuari cessante labore, cui illud respondet, nec potest fieri satis ex eo quòd per Vicarium cura huiusmodi suppleatur: non enim Vicario, sed illi officium traditum est, & consequenter cura eidem annexa: cuius & est pro eo electo industria; pro quo videnda quæ in simili adducit Dom. Solorzanus lib. 2. cap. 25. num. 23. & seqq. Cùm etiam debeat super suo vigilare Vicario, attendens an rectè suo fungatur munere, an Indi vexentur, vt ab istis fieri solet hominibus, an Parochij in iis, quæ ad fidem promouendam spectant, opportuna tribuantur auxilia, an ebrietati fomenta multiplicatis tabernis ministrentur. Quæ quidem indubitatata sunt, vnde & proculdubio asserendum in absentiis talibus grauiter & cum restituendi salarij obligatione peccari, & pro comprobatione stat
prætereà Pragmatica Regia Matriti edita 7. Februarij. Ann. 1535. Carolo Quinto regnante, de quâ Auiles cap. 1. Prætor. verbo salario, num. 12. P. Fragosus Tomo 1. pag. 421. num. 63. in quâ ex caussâ iustâ fit copia Prætoribus absentandi se per 90. dies: quod si amplius abfuerint, non habendos pro talibus. Adduntque quòd si Rectores ciuitatis faciant facultatem se absentandi Correctori vltra illud tempus 90. dierum, non lucrabitur salarium, si absit vltra illos dies; poterit tamen salarium à Rectoribus repetere. Pro quo auctores videndi apud eosdem. Addit tamen P. Fragosus num. 64. ante sententiam non esse priuandum salario, quia lex est pœnalis, quæ ad obligandum requirit sententiam saltem criminis
declaratoriādeclaratoriam. Pro quo Auctores congerit, & est sanè receptissima sententia. Verùm non video quomodo id consonet dictis ab eodem, num. 61. iuxta irrefragabilem Doctorum sensum, quos ibidem allegat, & textus Iuris expressos, quòd scilicet salarium non debetur Officiali, seu Iudici, pro tempore, quo non seruit, Ac proinde, si quid accipiat, non poterit retinere. Quæ sunt Citati Auctoris verba; ergo ante omnem sententiam obligatio restitutionis perstat: sicut in operario quolibet, cùm merces labori respondeat: & P. Molina, ac P. Sancius quos ille citat de pœnâ amissionis officiorum loquuntur, non de salario, vt videri potest apud illum disput. 96. Ver. Quod dictum est. & hunc lib. 2. Operis moralis Cap. 22. num. 20. nisi fortè salarij pœna imponatur illi, qui seruiuit, tunc enim alia ratio est. Cùm ergo Doctores allegati, à citato Auctore in eo sensu loquantur, iuxta eumdem est etiam ille accipiendus, vt eius sibi constare doctrina possit & ex dictis constat non esse excusationem sufficientem: si dicatur Prætorem absentem per Vicarium seruire, nam in casu, de quo Pragmatica loquitur, manifestum est ciuitatem non relinquendam sine aliquo, qui locum Prætoris teneat, & tamen salarij & officij amissione punitur.
30
*Est insuper aliud, in quod conscientiæ
Prætorum impingunt, dum ea, quæ ad victum sibi necessaria sunt, minori pretio ab Indis extorquent, & fortè aliquando nullo pretio soluto. Contra quod malum zelus Catholicorum Regum iam pridem armatus, varias pro eo amouendo schedulas expediuit, vt videri potest apud Dom. Solorzanum lib. 4. cap. 2. num. 19. & 20. & in Politicâ lib. 5. cap. 2. pag. 757. col. 2. Mos enim inualuerat, vt quædam ex iis gratis darentur, cùm tamen dantibus nihil ingratius; alia minori, & quidem pro justi medietate. Id quod & cum Parochis agebatur. Sed quia contra iustitiam, & humanitatem, ad iustitiæ est & humanitatis regulas reuocatum. Per leges quidem; sed quod de necessitate dicitur, quòd scilicet lege careat, id etiam de auaritiâ pronuntiandum. Comedant ergo Prætores lautè, splendidè, opiparè, & eorum mensæ Regias exæquent; & multoties antecedant: si tamen vexatione Indorum est, dum pretia iusta cibariis auferuntur, diuitias, quas deuouarunt, euoment, & de ventre eorum extrahet illa Deus, vt Sophor loquitur apud Iob. 20. v. 15. vbi & illud Prætor quisque
Iob 20. vers. 14. & 15.
sibi dictum accipiat. Panis eius in vtero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus v. 14. & de obligatione restitutionis adeò circa hæc constat, vt superfluum omnino sit in eo probando vel paullulùm immorari.
31
*In Syndicatu alia sunt, quibus Prætorum
conscientiæ grauissimè deprimuntur, dum scilicet successor in officio decessoris ad Syndicatum iudex constituitur. Cùm enim exoptet ipse officij, quod auspicatur, exitum habere felicem, id cum decessore agit, quod secum faciendum à successore desiderat. Sic miseris Indis, quæ sibi sunt debita recuperare non licet, testibus timor incutitur; omnia malefacta disparent, & sententia cum egregiâ Syndicati laude profertur, ob rectè administratam iustitiam, vt dignus planè sit, quem Regia Maiestas pergat maioribus muneribus honorare. Ad hoc autem eliciendum elogium quid non agat Syndicatus? sed omnia adeò in propatulo malitiam habent, vt non sit opus illa exquisitiùs declarare. Falsorum testium inductio, notissimum malum est, ad quod multa, & fere omnia huius generis reducuntur, de quibus dictum Titulo 4. Cap. 18. §. 1. & 2. Inde violata iustitia, decussatæ sententiæ, & tribunalium
irreparabilis corruptela; dum omnia auaritiæ imperio disponuntur. Tui sunt isti, scelerata auaritia, fructus (Sancti Asterij verba sunt, homil. 3.) tuo impulsu, & incentiuo filius parenti inimicitias denuntiat; tu comples terram latronibus, & homicidis, mare pyratis, vrbes turbis, atque tumultibus, forum, ac tribunalia falsis testibus, Sycophantis, | proditoribus, aduocatis, ac iudicibus, eò propendentibus, quò tu pertraxeris. Auaritia mater inæqualitatis, immisericors, inhumana, crudelis. Hæc ille, & alia, multis Indicorum Prætorum adaptanda: pro quibus hæc diseruisse sit satis, ad ẽaeam enim possunt quæcumque alia, quibus opprimi eorum conscientiæ solent, reuocari, vnde ad alia.
Vide Indicem Verb. Bene meriti Conquisitores, Consilium Regium Indiarum, Officiales Regij, Officium, Prorex, Rex, Tributa, Venditio, & alia, vbi circa Prætores, & Gubernatores, Indorum multa occurrent.
Loading...