CAPVT XII.

CAPVT XII.

Minerisnè effodiendis possint Indi, talem non meriti pœnam, sine labe culpæ lethalis addici.
109
*POst Indorum libertatem, circa quam
Reges Catholici, vt vidimus, eximiè fuêre soliciti, nihil videtur ita posse eorum solicitas conscientias agere, vt id, de quo quæstio & controuersia præsens agitatur. Videtur enim hæc ad Mineras compulsio quoddam seruitutis, & duræ satis, genus: adeò vt inter seruorum officia neutiquam numeretur, iuxta receptam apud Romanos consuetudinem, quidquid antè de antiquioribus fuerit minùs humanè agentibus, & infelices in eo successus expertis. Pro quo Athenæus Libr. 6. Cap. 7. suo de tem|pore sic locutus Horatius Epist. 16. Libr. 1.
Vendere cum possis, captiuum occidere noli:
Horatius.
Seruier vtiliter; sine pascat durus, aretque,
Nauiget, ac mediis hiemet mercator in vndis:
Annonæ prosit, portet frumenta, penusque.
Quo non obstāteobstante, fuerũtfuerunt qui compelli posse
cōserentconserent, moderatione adiectâ, vt Christianam pietatem decet, si videlicet per interualla hæc fiant, & in soluendo laboris pretio specialissima habeatur cura, cum cautionibus aliis, circa quorum obseruantiam attentissimos opus est se gerere Magistratus. Et ita quidem dispositum: cùm fuerint, qui erga hoc Regibus nostris scrupulum omnem exemerint; nihil enim à piissimis Principibus sine hoc est saluo conductu tentatum. Dispositioni autem à viris doctis, & Christiano zelo æstuantibus reclamatum; ex quo factum, vt res in consilium multorum fuerit semel iterumq́ue vocata, & Reges nostri de tollendo hoc onere misellis istis seriò tractauerint, & pro eo rescripserint; quod tamen non potuit, vt eorum erat de
siderium, executioni mandari. Testantur autem illi in Rescriptis variis desiderare se onus istud ab Indorum ceruicibus amouere; sed tollerandum illud, donec melioris dispositionis opportunum tempus adueniat. Que sin embargo de lo proueido por cedulas antiguas, cerca de que no fuesen compellidos
Regium rescriptum.
à este trabajo contra su voluntad. Verba sunt decretoriæ Schedulæ, quæ extat Tomo 4. pag. 315. Fuerunt ergo qui sic anteà prouidêre, hac graui saucij curâ, quia spinam, quam educere conabantur aliqui, alij contrà sentientes validiùs infigebant. Statutum est nihilominùs in schedulâ
Qui semper vrget.
præfatâ oppositum; sed non ad tranquillandos Regios animos noui & sanè docti consiliantes suffecerunt. Iterùm de tollendo deliberatum grauamine, & designatum tempus pro executione commodiùs inducendâ. Nequidquam tamen; & ita res in eôdem statu, quem & nunc habet, est relicta.
110
*Est ergo caussa hæc pro vtraque parte satis superq́ue ventilata, vt nihil à me addi in præsenti possit, cuicumque adhæsero, quod magni queat esse momenti. Licitum si dixero esse grauamen, iam melioribus testibus id firmatum, quorum auctoritate res agitur. Si illicitum asseruero, nihil meâ existimatione confecerim; neque currentem hanc tanto impetu machinam pusillæ vocis instantiâ reuocauerim. Fr. Michël de Agia Franciscanus ex professo probandum assumpsit
licitālicitam esse Indorum ad metalla effodienda compulsionem, sic Regium Rescriptum Philippi Tertij Anno 1601. transmissum interpretans pag. 60. & seqq. Cuius sententiæ quamplures viri docti in Limanâ hac vrbe subscripserunt; duodecim inquam maioris abollæ Theologi, & Iuris vtriusque Professores, aut in eôdem versati; & præter eos decem alij S. Philippi Collegæ, qui videntur ad augendum numerum subscribentium adsciti: licet enim in eo Collegio plures fuerint, qui Iurisprudentiæ studentes, in eâ insignes euaserint facultate, & primarias in hoc regno sedes occuparint; dum tamen ibidem agerent, vix gradum studentium prætergressi, neque experientiâ, neque rerum notitiâ adeò excellere potuerunt, vt eorum iudicium in re tantâ, contrà sentientibus & clamantibus quamplurimis sciẽtiâscientia, prudentiâ, experientiâ, & religione conspicuis, tanti fieri debuerit, & tot subscriptionibus paginas onerari. Illud maioris profectò momẽtimomenti, quod citatus Pater attestatur, Proregem scilicet Dom. Ludouicum à Velasco, affirmasse ipsi, alios à se consultos idem censuisse, & in re omnes esse conformes, licèt viis diuersis incedentes. Quod si ita est, cur non & eorum subscriptiones dictus Pater obtinuit, & suæ lucubrationi contexuit?
111
*Contrarium tamen, vt dixi, quamplu
rimi corditùs tenuerunt, ex quibus eiusdem Religionis alumnus Fr. Ioannes de Silua in Animaduersionibus iam citatis fol. 69. pag. 1. cuius, quia nimis acerba, nolo verba transcribere. Et R. P. Fr. Antonius Martinez, vir ob insignem probitatem & doctrinam, muneraq́ue in eâdem Religione præclarè gesta, magnæ apud omnes existimationis; qui id non solùm verbo, sed & scripto testatus, vt citatus Auctor affirmat, qui contra se Religiosos omnes aliorum Ordinum videtur habuisse, cùm nullum ex illis habeat sui placiti subscriptorem. Et erant tunc Limæ viri doctissimi, si vspiam aliàs. Habuit etiam alios spectatæ doctrinæ mastyges, inter quos fuit, qui
satis doctum circa hoc elaborauit opusculum, quod apud me habeo manu-scriptum, in quo pius, expertus, & eruditus Auctor P. Agiæ sententiam apertissimâ ratiocinatione conuellit, & quàm sint eius leuia fundamenta, & verò etiam falsa, demonstrat. Ignoratum autem à me Auctorem Dom. Solorzanus fecit manifestum Tomo 1. Lib. 2. Cap. 23. num. 7. & Tomo 2. Lib. 1. Cap. 14. num. 2. & in Politicâ Lib. 2. Cap. 16. in principio. Fuit enim Senator priùs Regius in Limano Prætorio, & postea Societatis nostræ Religiosus, P. Franciscus Coëllius, ab eôdem quidem meritò, sed citra meritum, felici quondam discipulo in Salmanticensi Academiâ collaudatus. Et eius quidem opusculi subsidiis instructus, aliaque à se, aut ab aliis adiecta perpendens citatus Scriptor, sententiam Magistri sui præferendam censuit citato Lib. 1. Cap. 15. num. 6. vtpotè in vtrôque foro securiorem, & solidioribus rationibus innitentem. Indicat autem oppositam satis probabilem Cap. 14. num. 1. Quod ego
quidem negare nequeo, sed extrinsecâ probabilitate, ab auctoritate inquam multorum, de quâ dictum, addito sapientium Consiliariorum in Regio Senatu, aliorumq́ue, inter quos res est agitata, iudicio. Si enim eius fundamenta expendantur, leuia quidem deprehenduntur, &, vt dixi, nonnulla etiam apertè falsa. Et ita Dom. Solorzanus in Politica loco superiùs adducto, qui respondet num. 1. Capitis 14. nihil de probabilitate subiunxit, ne sic ansam continuationi præstaret.
112
*Quod vt ampliùs ostendam, obseruo
id, quod est quidem obseruatione dignissimum, Principes inquam nostros grauia inconuenientia dignoscere, quæ in hac metallicâ coactione sine vmbra aliqua tergiuersationis occurrunt, & ad onus hoc tollendum potenter induci, immò & impelli, vt iam dictum. Pro quo Regis nostri Philippi Secundi Salomonis Hispani in regnandi scientiâ, verba præstat auscultari; sic enim loquitur in Rescripto quodam, quod adducit ci|tatus P. Coëllius num. 123. Siguen se grandee inconuenientes: especialmente que como van muchos tales Indios à seruir fuera de su tierra y naturaleza, cinquenta, y otras mas leguas, à donde estan las minas, è ir cargados con sus comidas, mantas, y camas, adolecen algunos de ellos, y mueren. Demas que la doctrïna Christiana, que à los tales se auia de dar, se impide, y se cometen otras ofensas de Dios nuestro Señor, è se memoscaba la gente de esa nueua España, è se siguen muchos daños è inconuenientes à la vida y salud de los dichos Indios &c. Rescriptum autem hoc Nouæ-HispanięHispaniæ missum, Carolo Quinto gubernante, & eius nomine Maximiliano & Mariâ Caroli ipsius filiâ Hispaniæ gubernatoribus die 22. Februarij Anni 1549. Sed à Philippo Secundo die 30. Nouembris Anni 1568. ad Peruuium
extendi iussum, vbi eadem ratio, & ita eadem iuris dispositio erat pariter requisita. Quod in Regiis schedulis vim legis habentibus specialiter locum habere, cum aliis probat Dom. Villaroel Parte 2. Pacificæ gubernationis Quæst. 11. Artic. 4. num. 42. & seqq. Præfata autem inconuenientia non minora modò, quàm olim; nisi quòd imminuto valde Indorum numero, onus dictum ad pauciores reducitur, & ita magis importabile reddi necessarium est; vnde & Reges nostri pro illo submouendo soliciti, modum quærunt, sed non inueniunt, procrastinatione vtcumque contenti.
113
*Sed rogo iam cur ita sint circa nego
tium istud anxij, cùm eorum conscientiæ possint, non subleuato grauamine, de quo loquimur, tranquillari? Ad tranquillandam enim conscientiam opinio satis probabilis sufficit, ea præsertim quæ & intrinsecâ & extrinsecâ probabilitate prædita comperitur. Hac de caussa cùm Indiarum occupationem licitam multi esse negarent, nec leuibus fundamentis, quia nec Pontifex potuit, quod erat alienum conferre: Regum tamen nostrorum conscientiæ omnino fuêre tranquillæ, nec de dimittendo tali dominio tractarunt, quia pro illis erat probabilis satis opinio de potestate Pontificis, quam ipsos secutos Pontifices multi Doctores affirmant; & hoc satis superq́ue est ad tranquillitatem conscientiæ quantumuis timoratis inducendam. Item Catholici Reges de dimittendo regno Portugalliæ numquàm cogitarunt; cùm tamen essent plures, qui non sine fundamento alterius ius præferendum affirmarent: quod meritò ab ipsis præstitum, quia sententiam sunt probabilem satis amplexi, auctoritate, Iuribus, & rationibus commendatam. Quod & in multis aliis possem similiter demonstrare. Cùm ergo eorum animi in eâ, quam sequuntur, de grauamine Indorum sententiâ conquiescant, signum est illam non eâ probabilitate gaudere, quâ gaudent aliæ, & ita non solidis fundamentis comprobari.
114
*Si dicas hoc ipsorum pietati tribuen
dum. Fatebor equidem: quis enim Regum nostrorum perspectissimam non habeat pietatem? Sed certè non sola ibi pietas, sed iustitia etiam videtur pro miseris istis aduocare. Quod manifestè constat ex eorum attestatione in nuper adducto Rescripto, in quo damna commemorant, quæ Indi ex statutâ coactione ad metallorum effossionem incurrunt: ad ea enim impedienda non sola pietas, sed iustitia compellit, cui proprium est ius suum vnicuique conferre, & seruare incolume, dum ratione officij peculiaris oritur obligatio.
115
*Et hoc quidem quod in Mineris aliis
censetur durum, in Minera Huanca Velicensi, quæ viui est argenti, durissimum sanè videtur. Vnde præfatus P. Agia, qui Indos ad huiusmodi operas compelli posse probauerat, vbi rem propriis oculis attentè perspexit, in profunditatem centum quinquaginta statuum descendens (est autem nobis Status, humani corporis mensura) per scalas pensiles, & exiguæ lumine lucernæ,
Palinodiæ P. Agiæ.
palinodiam testatissimam recantauit, vt constat ex vltimâ clausulâ dictæ lucubrationis. Et licèt modò Indorum labor in monte illo non ita dicatur esse terribilis, vti erat quando à prædicto Patre profunditas est illa lustrata; semper tamen damna paruo discrimine perseuerant. Vnde Rex noster Philippus Quartus, votis communibus sospitandus, post vltimam consultationem circa hoc habitam, Regiâ sanè & Christianâ magnanimitate promisit, obtentâ, vt speratur, pace, quam tot vndique bella disterminant; Indos à labore prædicto penitus releuandos, & ex Hispaniâ, Germaniâ, ac Prouinciis aliis magnis quantumuis sumptibus, necessariam argenti viui copiam exportandam. Sic Dom. Solorzanus Cap. 15. citato num. 91. Sit ergo pax, ô pacis Auctor, in diebus nostris, vt post nostros dies pacis fructum pacifici maris accolæ, quem desiderant, consequantur. Neque ego de hoc plura, vbi non per campos eruditionis excurso, sed rem conscientiæ ago, consulens breuitati, certusque post longiores discursus nihil obtinendum amplius, quàm quod postremâ illâ est consultatione firmatum.
116
*Vnum illud addam, quod minimè præ
tereundum duxi, cùm rei notitia ad me hoc ipso, quo ista scribo, tempore, Nostrorum per litteras relatione delata fuerit, heri videlicet: Deprehensum scilicet Indos, qui ex regione non parùm dissitâ ad Huanca velicanum montem aduehuntur, cùm propè accedunt, monti sacrificare solitos hoc ritu, vt intra domum aliquam conuenientes, ex mayzio, & aliis terræ fructibus, familiari ipsorum alimento, quilibet coram se paruum disponat aceruum: hos autem omnes copulantes, ex iis grandiorem aceruum constituunt, & illum monti suis ceremoniis immolant, ab eo enixè postulantes, ne illis noxius & exitialis sit, vt de more habet, nec tremuli & intoxicati fatalis & lethalis pulueris haustu, sed incolumes ad lares proprios reuertantur. Adeò parùm in istis prouexit fides post diuturnam illius prædicationem, dum importuno huic labori affixi, vix possunt seriò, & cum debitâ ad fidem affectione piâ, de illius necessario ad salutem dictamine cogitare.
117
*Dum Hebræi in Ægypto intolerandis
laboribus affliguntur, periclitatur fides, & in Idololatriæ barathrum eorum plurimi deturbantur. Hinc Deus illis per Ezechielem 23. vers. 8.
Ezech. 23. v. 8.
sic exprobrat: Insuper & fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit. Hinc & vitulum in deserto post tot Dei mirabilia à Deo in eorum
patrata gratiam, mirè infideles adorant, quasi Apin Ægyptium, vt boni testantur Interpretes. | Videndus P. Cornelius circa Exodi 1. v. 10. &
Exodi 2. v. 1.
Deo quidem de ipsorum agente libertate, Moses hæret, qui ad eam perficiendam mittebatur. Respondens Moyses, ait; Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent; non apparuit tibi Dominus. Exodi 2. v. 1. Non credent conturbati animi oppressione durissimâ. Si enim conturbatus animus non est aptus ad exequendum munus suum, munus inquam circa communes & familiares etiam functiones: quomodo aptus ad res fidei sit, vbi supernaturale negotium geritur, & cum iis agitur, qui ad huiusmodi vix quieti & cessantes emergunt, instructionibus iteratis? Apparuit (Gedeoni) Angelus Domini, & ait; Dominus tecum, virorum fortißime. Dixitq́ue ei Gedeon: si Do
Et ex Madianitica seruitute.
minus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? vbi sunt mirabilia eius, quæ narrauerunt Patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? Iudic. 6. v. 12. & 13. Ecce vocem vacillantium
Iudic. 6. v. 12 & 13.
circa fidem, dum plus æquo à dominantibus exercentur. Et oppreßi sunt valdè ab eis. v. 1. Ipsa vi
v. 1.
detur nutare Gedeonis fides, viri fortissimi: quid ergo faciant imbecilles?
118
*Ergo singularis Protector fidei Rex
Catholicus illam in suis Indis radicandam accurret, durissimi laboris oppressione submotâ: sic victorias sibi de infestissimis poterit hostibus præclaras & frequentes polliceri. Timeo enim ne Idololatria in regionibus istis non penitus extirpata, cursum victoriarum impediat. Victurus Gedeon, & memorabili profectò victoriâ, præ aliis omnibus, quæ in Scripturis sacris celebrantur, ab Idololatriæ expunctione captare jubetur auspicium, cùm ei dicitur: Destruesque aram Baal, quæ est patris tui: & nemus, quod circa aram est, succide. Fecit sicut præceperat Dominus. v. 25. & 27.
Iud. 6. v. 25. & 27.
& Deus pariter, quod promiserat, adimpleuit felicissimâ victoriâ, qualem in Euangelii Luce futuram Euangelicus Vates annuntiat, cùm ait: Superasti, sicut in die Madian: quia omnis violenta prædatio cum tumultu, & vestimentum mistum sanguine erit in combustionem, & cibus ignis. Isaiæ 9. v. 4. & 5. Violenti, & tumultuum excitatores
Isaiæ 9. v. 4. & 5.
inhiantes prædæ, quæ ex Indiis optima transmittitur, feliciter superandi, & totus ille sanguineus apparatus ferro flammaq́ue mactandus. Vbi & Iacobi Iansonlj expositio sic habet: Violentiam Tyrannorum, amor religionis, quasi quidam ignis, absu
Iacobus Ianssonius.
met. Sic illi scribens in Psalmum 47. v. 9. Si ergo Tyranni eò deueniunt per Dei gratiam, vt amor religionis eos quasi quidam ignis absumat: quod de Rege nostro æquum fuerit expectemus, in quo tyrannicum nihil, sed paterna omnia, vnde Augusto feliciùs: spontaneis imperat,
Victorque volentes
Per populos dat jura, viamq;viamque affectat Olympo. Virgilius 4. Georgicorum. Absumet eum profe
Virgilius.
ctò ignis religionis, vt zelo fidei exæstuans, eam in remotis hisce terris stabilire curet, idololatriæ reliquiis penitus profligatis. Sic autem hostes
suos fortunatissimè superabit, sicut in die Madian: paucis scilicet militibus plures, & Christianis populis pace desideratissimâ restitutâ. Pro quo consideratione dignissimum occurrit id quod in Noua-Hispania felicissimè dicitur obtigisse, in nouis inquam conuersis nullas Idololatriæ reliquias deprehensas. Cuius rationem adducit P. Fr. Ioannes de Silua, suprà fol. 47. pag. 2. & fol. 91.
P. Fr. Ioan. de Silua.
pag. 1. quòd Indi ad Mineras non compellantur. Qui & sol. 46. pag. 1. ex argenti abundantiâ in regno illo per voluntarios Indos educta arguit, vt in Peruuio, & aliis Indicis regionibus, idem sibi possint Reges nostri polliceri. Pro quo item fol. 84. & 85.
Loading...