CAPVT VIII.

CAPVT VIII.

An Mercatores Indici possint merces vltramarinas pro libitu vendere, vel pretium illis valeat per publicam potestatem imponi.
81
*QVando merces abundant, vix vlla
scrupulo ratio subest, tunc enim omnia moderatè venduntur, quod sibi vtilius reputant Mercatores: si enim generaliter pretium augeretur, emptores essent rariores, & paucioribus essent contenti, vt videmus temporibus accidere caritatis: sic autem merces deteriorarentur, & multi in iis asseruandis sumptus fierent, ac frigesceret contractatio. Vnde experientia ostendit moderatum pretium esse commodius, & eo pacto plus Mercatores diuitari. Est autem difficultas quando abundantia cessat classium retardatione, qualis diebus proximis, in quibus rerum pretia nimisquantùm excreuerunt, & Magistratus nihil pro communi vtilitate moliuntur, existimantes fortè id ampliùs expedire: vt Mercatores scilicet lucris competentibus non fraudentur, ex quorum opulentiâ Regiorum iurium copia dependet, communibus necessitatibus occurritur, pia opera confouentur. Sed certè oportet discutiamus: possunt enim in illis multa iustitiæ non conformia deprehendi.
82
*Pro quibus statuendum in primis id
quod Doctorum consensus firmat, pretium rerum aliud esse vulgare, seu naturale; aliud legitimum; illud autem non pro cuiusque libitu debere constitui; aliàs naturale & vulgare non esset; sed tot essent pretia, quot capita. Debet ergo illius iustitia ex prudentium judicio desumi, omnibus quæ pro temporum varietate occurrere possunt, expensis. Pro quo videri possunt P. Molina Disput. 348. P. Lessius Lib. 2. Cap. 15. Dub. 2. & 3. Trullench Lib. 7. Cap. 20. Dub. 1. Nauarra Lib. 3. cap. 2. Couarruuias Lib. 2. variarum, cap. 3. num. 1. & 4. qui plures adducunt, & multò plures P. Oñate Disput. 63. num. 59. Erit autem prudens tunc iudicium, quando attento pretio, quo Mercator emit, moderatum ei lucrum relinquitur. De quâ moderatione cùm non ita in
particulari Doctores agant, illud pro assignatione illius videtur deseruire, quod apud Mercatores de more habetur circa lucrum cessans, quod ordi|nariè ad septem aut octo pertingit, & ita cùm pecunia mutuò traditur cum onere cessantis lucri, iuxta eam summam solet computari, quòd dicitur dari ad damnũdamnum. Est ergo moderatum lucrum simile, cùm per contractus adquiritur in ordinaria contractione. Solent autem aliquando tales circumstantiæ concurrere, vt lucrum cessans multò ampliùs æstimetur. Numquam tamen adeò excedit, vt quinquaginta pro centum tribuantur, & multo minùs, centum pro centum. Tale ergo lucrum vltra moderationem est in extraordinaria etiam contractatione; si certis in hac materia principiis velimus attendere, & non Mercatorum cupiditati blandiri.
83
*Quia ergo cupiditas malus esse consiliarius
solet, circa hoc debet Magistratuum prouidentia vigilare. Adhibendum ergo eorum Mercatorum consilium, qui & periti, & Dei sint timore conspicui; multi enim tales inueniuntur. Est enim certum ad Magistratus spectare, rerum pretia statuere, non solùm quæ ad victum pertinent, sed etiam aliarum, quæ ad ordinarium vsum conferunt; quia omnium eadem est ratio: & sicut in agricolis potest frugum pretium augere cupiditas, ita & in Mercatoribus, in quibus maior esse illa solet, vt meritò de ipsa Cassiodori sit illud vsurpandum: In immensum iactata rapitur,
si iustitiæ ponderibus non prematur. lib. 4. variar. 39. Pondere ergo iustitiæ pretia rerum sunt omnibus attentis statuenda; circa merces omnes ad necessitates hominũhominum conducentes. Vnde Auctores generaliter loquuntur de mercibus, vt videri potest ex multis, quos adducit Couarruuias Lib. 3. Var. Cap. 14. n. 3. Videantur etiam P. Molina Disp. 364. & præsertim vers. Dubium est. Vbi in ordine ad pretij taxationẽtaxationem frumentum, & coriũcorium pro calceis iungit. Card. Lugo Disp. 26. Sect. 4. qui n. 49. adducit Doctores asserẽtesasserentes valde conueniens esse vt pretia rerum taxentur, quæ ad vitam hominum magis necessariæ sunt, & ne Mercatorum arbitrio relinquantur. Mercatoribus ergo pondera iustitiæ præcipuè imponenda sunt. Et licet sint, qui apud eumdem Cardinalem censeant non expedire pretia rebus imponere, quia tempore abundantiæ non est opus illis, & necessitatis tempore non seruantur; fatentur tamen potestatem Magistratuum ad talem pretij impositionem
extendi, & obligare quando rationabilis est attentis circumstantiis: neque ad sola victualia coarctari, vt videri potest apud P. Rebellum secunda parte. lib. 9. quæst. 2. num. 4. & 5. qui non negat absolutè conuenientiam taxationis pretij, vt illi adscribit citatus Auctor, sed quatenus per accidens solet vitio hominum inutilis reddi, neque alia est mens Nauarri pariter citati in Manuali Cap. 23. num. 88. vnde positio nostra communi omnium Scriptorum est calculo comprobata; pro qua etiam potest consuli P. Thomas Sancius Tomo 1. Consilior. lib. 1. cap. 7. dub. 4. n. 11. vbi potestatem taxandi ad omnia se extendere ait, sed præsertim ad ea, quæ vitæ necessaria sunt. Pro quo & P. Oñate Disp. 65. Sect. 2.
84
*Et hæc quidem communis, & inconcussa
doctrina ad eas etiam merces pertinet, quæ vltramarinæ sunt; nam in illis sicut pretium esse vulgare potest, ita & legitimum. Attentis enim nauigationis laboribus, periculis, & expensis, constat illas communem æstimationem non excedere, & iuxta illam prudentium iudicio posse commutari, vnde & per publicam potestatem earum pretium definiri. Omnia prædicta æstimationis motiua augent quidem æstimationem; sed in illa sui sunt certi fines. Quemadmodum in iis, quæ èex longinquis regionibus per terram adducuntur certa æstimatio est; & non immensa. Non est autem alia ratio eorum, quæ per mare transportantur; quod quidem minoribus sumptibus constare solet, & etiam periculis; cùm manifestum sit id quod aliàs inquit Apostolus 2. Cor. 11. v. 26. In itineribus sæpè, periculis fluminum, periculis latronum, periculis in ciuitate, periculis in solitudine, &c. & Auctores quidem de pretio loquendo exceptionem vltramarinarum mercium nullam faciunt, sed de illis generaliter pronuntiant; cùm constet innumera esse, quæ per mare transuehuntur. Et nauigatio quidem adeò facilis reddita est ad ordinaria commercia, vt sine horrore vllo suscipiatur. Nec solùm generali illas locutione comprehendunt, sed in particulari de illis agunt; & videri potest apud P. Molinam Disput. 348. in principio; & in fine. vers. Quando de nouo, vbi agit de pretio ligni Brasilici, & de iis, quæ ex Indiâ asportantur, & quomodo taxandum sit. Scotus item, Maior, Couarruuias, Medina, & Conradus apud eumdem ibidem, §. Ex dictis de Mercatoribus agunt, qui infortunia naufragiorum patiuntur. Sicut & Bonacina Disput. 3. de Contractibus, Quæst. 2. puncto 4. n. 29. & quomodo pretium ex eo augeri, aut non augeri queat: & negantium sententiam amplectitur P. Lessius Cap. 21. numer. 29. & Cardinalis Lugo num. 41. non ergo potest circa hoc esse dubitatio, Quibus præiactis
85
*Dico primo. In Indiis non possunt
Mercatores pro libitu vendere, sed debent pretij rationem habere, quæ generaliter assignatur; non quidem iuxta ipsorum Mercatorum commune iudicium, quod cupiditas elicit, sed iuxta prudentem considerationem; de qua dictum. Iuxta hæc ergo iniquæ venditiones sunt, in quibus non solùm centum pro centum, sed & bis centum, & ter, ac quater lucrantur, vt modò videmus, quando vna ceræ libra vltra sex octiregales venditur, vno vendi solita cum non exiguo lucro, nullis circa hoc genus nouis factis expensis, sed raritate aliquâ inductâ ob Classium retardationem. Et ad hunc ferè modum in aliis accidit. Quod ex dictis redditur manifestum, & prætereà ex eo quòd ea quæ ex Indiis in Europam asportantur moderatum pretium habent, vt nuper dicebamus, & argentum, atque aurum Indicum more aliorum similium metallorum æstimatur: ergo & èex conuerso in iis, quæ ex Europa aduehuntur idem est prorsus asserendum.
86
*Dico secundò. Non expedit vt omnibus
mercibus pretium legitimum imponatur: sic P. Molina Disput. 364. vers. Dubium est Cardinalis Lugo Disputat. 26. num. 50. & alij citati num. 83. Ratio est: quia taxatio pretij in tanta mercium diuersitate esset valde difficilis. Tum etiam, quia Doctores agentes de conuenientia taxationis pretij, dicunt eam tunc contingere; cùm circa ea versatur, quæ ad vsum hominum sunt necessaria: atqui quamplurimæ sunt mer|ces, quæ voluptati, aut vanitati potiùs, quàm necessitati seruiunt: ergo circa illas non est opportuna taxatio. Hac ratione lapidibus pretiosis, &
Nonnullæ exprimuntur.
quibusdam aliis, de quibus P. Lessius Lib. 2. Cap. 15. Dubit. 3. pretium nullum assignatum est, & ita posse vendi pro vendentium libitu, multorum sententia est, quamuis contrarium teneat citatus Auctor, & Cardinalis Lugo num. 47. cum aliis. Sic etiam non est cur debeat Gubernator de pretio curare quo vlna lintei Cameracensis venditur, quod modò ad duodecim octiregales excreuit: nec de garapinis, exquisitâ purpurâ pro palliis nobilium, galeris castoreis, & similibus, quorum excedens pretium potest aliquando vtile censeri Reipublicæ, vt sic vanitati, & voluptati minùs seruiatur.
87
*Dico tertiò. In mercibus aliis quarum
vsus est necessarius, valde expediens est pretium à Magistratibus assignari: Tales sunt, lintea communis vsus, panni diuersorum generum, in quibus villosi funeribus seruientes, sericum non exquisitum, cera, ferrum, papyrus, & alia quæ poterit prudens Magistratus consilio peritorum adhibito examinare, an scilicet ex necessariis sint, vel Mercatorum arbitrio relinquenda; & quidem in cerâ, cùm illa diuino cultui præsertim deseruiat, inhumanum, & irreligio sum videtur eam pretio exorbitante diuendere, & diuendentium cupiditatem sine habenis currentem non frœnari. Vbi non est quòd timeatur hoc pacto occultandas merces, & maiora futura Reipublicæ detrimenta. Quo euentu abstinendum à taxatione Doctores aduertunt, vnde & eas nonnulli non esse conuenientes dicunt de quo num. 83. nam licet possit accidere vt aliquandiu occultatio fiat, non potest esse diuturna, quia valde esset Mercatoribus nociua. Deinde pœnis compelli ad vendendum possunt, & eorum apothecæ visitari, quæ omnia recte cederent si diuini seruitij, & boni publici zelus in gubernantibus cerneretur.
88
*Neque illa quæ num. 81. sunt adducta
pro excusanda huiusmodi remissione sufficiunt: licet enim regia iura ex Mercatorum opulentiâ succrescant, ciuium tamen decrescunt facultates, ex quibus sui etiam Regij prouentus habentur. Neque Rex ita iurium suorum requirit augmentum, vt non sit illi potior vasallorum salus, tranquillitas, & commoda viuendi ratio. Vult ergo corpus Reipublicæ vegetum, & succulentum esse, licet non impinguentur sanguisugæ. Quod autem ad communes necessitates attinet, omnino est tali modo agendi cōtrariumcontrarium, quandoquidem illis extantibus tyrannicè agunt, excessiuis pretiis plus indigos onerando. Auferunt ergo à multis vt dent paucis, quæ superfluunt, cùm satius esset multorum indigentiam remissione pretiorum subleuare. Per quod est etiam ad id, quod de operibus piis dicitur, respondendum. Pietati namque iustitia præferrenda est; nec Deo grata sacrificia sunt, quæ ex iniustis compendiis offeruntur. Sacrificate sacrificium iustitiæ, & sperate in Domino; multi dicunt: quis ostendit nobis bona?
Psalm. 4. vers. 6.
Psalm. 4. v. 6. vbi Mercatorum videtur esse vox: quis ostendit nobis bona? id est diuitias. vt habet Campensis in Paraphrasi. Illis ergo dicitur, vt ita ipsis comparandos studeant, quòd Deo sacrificia iustitiæ possint immolare. Hæc enim grata Deo; non illa, quæ ex indigentium exsucto sanguine proferuntur.
89
*Dico quartò. Mercatores excessiua
pretia reportantes, non solùm peccant grauiter, sed ad restitutionem obligantur. Hoc est consequens ad prædicta, & tenent omnes Auctores citati, & alij, quos ipsi adducunt, siue de pretio legitimo siue de vulgari loquamur. Cùm enim in hoc violatio iustitiæ commutatiuæ interueniat, & aperta rapina, dum id, quod non est debitum, contra ementium acquiritur voluntatem, per restitutionem debet talis inæqualitas ad æqualitatem reuocari. Videatur præter adductos Bonacina suprà. vers. Non tamen. Quia verò innumeri sunt, qui his indigentiæ temporibus vendunt, vt possunt, quique ab eo lucrandi progressu, proposito iniustitiæ, & consequenter damnationis scopulo, in quem passim impingunt, non
poterunt auocari, videndum an via sit aliqua, quà securè possit eorum conscientia procedere; quod tunc accidet, cùm probabilitatis aliquid in opposita sententia fuerit deprehensum: pro quo oportet inscrutemur.
90
*Et generaliter quidem asserere rem
vendi posse eo pretio, quo quis voluerit, quod sonat L. 1. §. Si heres. D. ad Senatus Consultum Tabell. dum in ea dicitur rem tanti valere, quanti emi potest, non solùm improbabile, sed erroneum ex Bañez, & Aragon, proponit Bonacina loco nuper adducto: quamuis ipse nullam censuram adhibeat; sicut neque alij ab eo adducti. Quamuis P. Molina Disp. 351. vers. Ad secundum. dicat Iuris-Consultos quosdam, qui ita censuerunt, errasse turpiter: quod aliud profectò est à censura erroris Theologici, qui est hæresi proximus. Nihilominus sententia illa sic generaliter prolata nequit vllo pacto sustineri, licet eam nonnulli tenuerint; de quibus P. Molina Disputatione illa
in principio, qui contrariam tantùm proponit vt communem. Sed est valde illa diuersa ab eâ, circa quam versamur; quando scilicet propter mercium raritatem pretia accrescunt: tunc enim est diuersa ratio ab eâ, quæ pro sententia dicta generaliter proponitur; quemlibet scilicet in euentu quocumque posse pro arbitrio vendere, quòd esse contra iustitiam videtur manifestum.
91
*Vt ergo in casu, de quo loquimur, probabiliter liceat, hæc fundamenta succurrunt. In primis: quia Doctores graues docent ea, quæ non habent pretium taxatum à Principe; vel à communi hominum æstimatione, posse quem vendere pretio, quo voluerit; cuiusmodi sunt gemmæ, falcones, statuæ antiquæ, picturæ veteres, canes insignes, & alia. Sic plures, quos adducit Bonacina suprà num. 25. atqui in casu nostro merces non habent pretium taxatum à Principe, neque etiam videntur habere à communi æstimatione, quia si illa desumenda est à peritis Mercatoribus, illi sunt in hoc modo videndi primarij, & ita modum talem videntur approbare, cùm probi aliàs sint, & timentes Deum; non ergo determinatum communi æstimatione pretium haberet.
92
*Deinde Doctores etiam graues sunt, qui
affirmant posse Mercatores pretium augere, ob ereptam lucrandi occasionem mercibus aliis, in quibus iacturam passi, vt si nauis sit submersa, in | quâ illæ asportabantur, aut capta ab hostibus, vel domus exusta, in quâ asseruabantur. Tunc enim damnum illud recompensari potest cariùs vendendo: quæ est sententia Scoti in 4. dist. 15. q. 2. art. 2. ad finem maioris ibidem q. 41. & aliorum; non enim ducibus tantis deesse asseclæ potuerũtpotuerunt. Tunc sic: Mercatores his retardationis classium temporibus grauia damna patiuntur, quandoquidem pecunias otiosas habent, & contractatio friget, vnde & videmus eorum eleëmosynas esse valde tenues, quæ anteà abundantiores videbantur, dum illi lucrorum tenuitatem pro caussa reddunt; ergo probabiliter possunt damna ista aucto eorum, quæ vendunt, pretio compensare.
93
*Prætereà, sententia est D. Antonini,
Angeli, Conradi, & Syluestri, quos adducit Nauarra Lib. 3. Cap. 2. num. 30. eum qui ex leuitate mentis, seu imprudentia emptoris rem pluris vendit, cōmitterecommittere iniustitiam, id quod etiam alij communiter tenent. Medina autem apud eumdem, contrarium sentit, & probat: sibi enim imputet stultus emptor. Cùm autem Nauarra ipse communem amplectatur sententiam, sic concludit: sed prior sententia videtur verior, si latitudo iusti pretij excedatur. Hæc ille: quibus satis ostendit dictam sententiam esse probabilem, cùm suam, & communem tantùm dicat veriorem: & ita intellexit P. Bauny Lib. 1. de contractibus quæst. 12. vers. An autem. Quod & indicat Bonacina suprà num. 23. Vers. Tertiò, Quando. Vbi cùm sententiam communem proponat, sic concludit: Quidquid aliqui sentiant in contrarium. Sunt ergo contrarium sentientes, in quorum sententia nihil notandũnotandum deprehenditur, nisi quòd communi, & veriori refragetur. Quis autem non videat eamdem esse rationem, quando quis spontaneus emit penuriæ tempore? immò maior videtur esse ratio, quia in hoc veriùs comprobatur, quod inter regulas iuris habetur; videlicet scienti, & volenti non fieri iniuriam: qui enim ex imprudentia emit, non videtur esse sciens, & volens, cùm genus ignorantiæ sit imprudentia.
94
*Item in venditione sub hastâ illud censetur
pretium justum, quod extorqueri potest, etiamsi aliàs res secundùm se considerata minùs multò valeat, de quo diximus aliàs, Titul. 4. num. 43. & Titul. 5. num. 16. & videri etiam potest Bonacina suprà num. 21. vers. Ex quo patet: vbi plures Auctores adducit. Ergo similiter dici potest tempore penuriæ. Consequentia ostenditur: nam quod ibi facit licitantium fauor, potest hîc facere generalis necessitas, quæ non habet legem; & ita omnes Doctores conueniunt, quando talis est, pretia rerum accrescere. Et licet communiter dicatur in subhastatione id esse licitum quia sic emens omnino voluntariè emit, & sciens, ac prudens talem tribuit excessum, vnde & donatio pręsumiturpræsumitur, cùm neque ignorantia, nec vis, nec fraus, neque necessitas cogat: in casu etiam nostro idem dici potest: & quod ad ignorantiam, vim, & fraudem spectat, manifestum est; quoad necessitatem verò est ratio facta: quia necessitas, de quâ loquimur, pretium auget. Et prætereà stare potest, vt is, qui in subhastatione emit, ex necessitate emat, illi necessitati simili, quęquæ in mercibus tempore penuriæ occurrit; nec proptereà Doctores, qui licitum talem venditionis modum affirmant, illum in tali casu illicitum pronuntiarunt. Et certè, qui ita emunt contra licitantes, & sic desiderium rem comparandi feruidum declarantes, satis eo ostendunt rem sibi necessariam esse, & ita frequentiùs accidit.
95
*Quod si solus titulus necessitatis obstare
dicitur, vt non liceat in penuria rerum, quod in subhastatione: ex eo manifestè sequitur res illas, quæ non necessitati, sed voluptati, aut vanitati seruiunt; posse à Mercatoribus vendi eo pretio, quod potuerint extorquere. Poterunt ergo delicata lintea; vt byssum, Ruanum, Cofresium, Cameracum, vulgo Cambray. Purpuram, pannum Anglicum, sericas telas, quibus delicatiores vtuntur, Puntas Flandricas, ambarum, muscum, algaliam, mappas Alemanicas, tibialia rarioris texturæ, theristra subtilissima, flammeola, & his similia dicto modo vendere. Si autem hoc admittatur, ex eo ad alia fieri argumentum potest, quia difficile est gradum necessitatis attingere, & cùm penuria circa prædicta eorum pretium auxerit, consequenter videtur dicendum, pretium aliorum propter eamdem rationem augendum.
96
*Tandem P. Bauny suprà Assertione tertiâ,
cùm sic statuat: Debet proinde debitor emptori decepto restituere excessum pretij, in quo se læsum queri iustè ille potest. & ratione à nobis adductâ, & communi probet, ita subdit: Quia tamen contraria sententia est probabilis propter Auctores, qui illam sibi defendendam existimant, etsi iuxta eam persuadendum non sit pœnitenti, ne restituat; dici tamen potest sufficere, si hic ex animo cum proximo acturum se in posterùm sincerè, ac sine fraude spondeat: quia operari ex sententia probabili in fauorem sui pœnitentis fas esse, tam ipsa ratio, quæ cuique naturæ est insita, quàm Theologorum Schola ingens Doctorum, ac numerosa non vltimarum partium turba docet: sed multorum est hominum doctrinâ, & virtute præstantium opinio, fraudem, quæ intra iusti pretij limites vendendo admittitur, eò quòd hæc charitati dumtaxat aduersetur, justitiæ neutiquam, neceßitatem restituendi non parere: hæc ergo, etsi consuli debeat, non tamen imponi. Hæc ille: iuxta quæ satis apparet quantò id potiùs in nostro sit casu dicendum, vbi nulla fraus interuenit, sed venditor id apertè petit, quod iustum putat, & emptor sciens & volens emit; sciens planè penuriam inducere caritatem. Quod ampliùs vrgebit, si addamus leges negantes actionem emptoribus intra medietatem justi pretij, securos in conscientia reddere venditores, quod latissimè probat D. Escobar à Corro Tractatu de vtroque foro. Art. 5. in casu percelebri post. num. 364. Vbi & multos pro eo Auctores adducit, vt non debeamus P. Bauny doctrinam admirari.
97
*Videtur autem prædicti Auctoris
conclusio non esse ad rem; quia Assertio tertia, suprà quam ea doctrina cadit non fuerat pro fraude intra latitudinem justi pretij, sed generaliter de excessu pretij, in quo læsio esse potest; non ergo aptè & ad rem pro illa concluditur, quando de altera est sermo. Ad quod responderi in primis potest, quidquid de eo sit, ad nos non spectare defensionem; sed an consequentia in dictis, aut modo dicendi sit, ipsi viderint, qui dum scripta euulgant, ea omnium censuræ committunt. Sed in præsenti dici potest, licèt Auctor dictus non sic manifestè deduxerit, ex quadam sententia pro | aliâ argumentum instruere. Sunt enim qui dicant quòd quando deceptio est intra latitudinem iusti pretij, non est contra justitiam, sed contra fidelitatem, vt videri potest apud P. Molinam Disput. 351. cuius oppositum tenet ipse, sicut & P. Filliucius Tractat. 35. num. 72. Bonacina suprà, vers. Respondeo non posse, nu. 6. & alij. Iuxta quam sententiam ait consulendum esse pœnitenti, sed onus illi reluctanti non imponendum, quia contraria est probabilis. Sed ego adhuc hæreo non inueniens multos illos doctrinâ, & virture præstantes ita sentientes, quando vnum tantummodo suppresso nomine refert P. Molina: quidquid
de hoc sit; sententia, de quâ agimus, probabilis visa est viro docto, & erudito: ergo non erit damnandus qui iuxta illam in fauorem pœnitentium judicauit. Hanc illis salutis aperiamus viam, ne latam illam, & spatiosam, per quam filij perditionis ambulant, amplectuntur. Non tamen sine animaduersione prætereundum, quod citatus Auctor habet in principio dictæ quæstionis, vbi ita scribit: Proponi potest hæc quæstio tam de emptoris
imprudentiâ, quàm de vendentis malitia, cùm scilicet dolo, fraudeque ementem venditor circumuenit; quod facere eum posse intra, vel vltra justi pretij dimidium Scriptores tradunt. Sic ille; qui statim apponit exemplum, vt si res valet tantùm decem aureis, deceptio erit vltra dimidium justi pretij, si quindecim & medius exigatur, intra dimidium si duodecim tantùm. Hoc ergo fieri posse ex scriptorum sententiâ proponit, ac si id communi eorum sit assensu firmatum; cùm tamen contrarium statim asserat: non ergo ita accipiendum vt verba præseferre videntur, sed ita vt sensus sit; quosdam esse scriptores sic asserentes; aliàs immeritò sic statim adderet: & de vtraque hac deceptione quæritur, an sit mortalis, & ex ea nascatur restituendi obligatio. Et immeritò etiam statim esse illicitum affirmaret. Quod quidem animaduertisse oportet, quia ex vno aliquando boni Auctoris verbo inaduertenter posito, solet occasio absurdæ opinionis assumi. Sed iam ad alia.
Loading...