CAPVT XII.

CAPVT XII.

Contractus alij Indici percurruntur, præsertim Ecclesiasticorum.
CIrca præcipuos, quatenus speciales sunt aut speciale aliquid in illis admiscetur, dictum à nobis, quod est visum opportunum: vnde circa alios breuioribus est clausulis decurrendum; licet in nonnullis diutius insistendum.
§. I.

§. I.

De contractu circa Cocam.
140
*DIctum de illâ Titulo 1. num. 138. &
seqq. Hic quæro an Religiosi habere possint prædia, in quibus arbores istæ coluntur, & emolumentis earum frui; cùm enim genus istud foliorum ea habeat inconuenientia, de qui|bus loco citato diximus, Religiosos, qui omnium spirituali bono, ac præsertim Indorum conuersioni, & in fide promotioni debent attendere; videtur dedecere. Quod quidem ego sic arbitror,
dedecere quidem ob rationes dictas, sed nihilominus non peccare grauiter, si ex donatione alicuius habuerint, neque eam commodè possint alienare: dummodò prædia in pago non insalubri sint, in quo scilicet Indi cultores de vita periclitentur, quorum aliqui inueniuntur. Ratio est, quia ea, quæ minùs decent, ob rationes aliquas specialis conuenientiæ solent licita reddi. Sic D. Paulus indecens sibi iudicauit habere, qui alimenta ministraret circa euangelij prædicationem occupato, vnde ait 1. Cor. 9. v. 12. Sed non
1. Cor. 9 v. 5. & 12.
vsi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Euangelio Christi. Et tamen alios Apostolos non ita fecisse ibidem præmiserat, dicens v. 5. Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi: sicut & ceteri Apostoli, & fratres domini, & Caphas? Quod ergo minùs decens videbatur, Apostoli alij faciebant, quia ad id cogebat necessitas, & indecentia illa magnitudine virtutum, & excellentia miraculorum supplebatur, vt nullum Euangelio obstaculum videretur. Existima autem indecentiam fore non tolerandam, si Coca in propriis Religiosorum domibus minutiùs esset venalis; nam & abusus illius, non sine graui nota in Religiosos cœpit propagari.
§. II.

§. II.

De aliquibus Religiosorum contractibus, qui negotiationem videntur præseferre.
141
*SIt hoc ad nuper dicta consequens, de
quo P. Molina Disput. 342. §. Tertiò obseruandum. Vbi ait Religiosos in Indiâ, & Brasilia, nonnullos regionum illarum fructus emere viliori pretio, vendendos maiori in Europa, vt inde quæ illis necessaria sunt empta transmittantur. Quod ipse Pater probat, quia ad illud necessitas cogit; dummodò intra necessitatis limites se contineant, & non cedat in lucrum, quod est necessitati tantummodò indultum. Et hanc eius doctrinam alij posteà sunt amplexi; pro quâ & auctoritas sic facientium esse potest affatim sufficiens; cùm viri docti, & probi sint, qui meliùs, quàm alij, circumstantias rerum noscere potuerunt. Pro quibus est caput. Multa sunt, ne
Cap. Multa sunt.
Clerici, vel Monachi. in quo sic ex Concilio Moguntino: nec tamen iustum negotium est interdicendum propter neceßitates diuersas, quia legimus sanctos Apostolos negotiatos fuisse. &c. Pro quo etiam: extra de dicimis Cap. dilecti.
142
*Illud non ita excusabile, vendere agrorum
fructus quos Religiosus conduxit: quod quidem prohibitum in Cap. Multa sunt citato, verbis illis: conductores sæcularium rerum, aut Procuratores. Vt ibi Doctores intelligunt, & expressiùs in Cap. Peruenit. 21. Quæst. 3. ex Concilio 1. Carthaginensi, in quo Nicolaus Papa Episcopis Castillanis sic dixisse legitur. Verba citati Capitis sunt: Decreuit igitur sancta Synodus, neminem deinceps eorum, hoc est, non Episcopum, siue Clericum, aut Monachum conducere posseßiones &c. Idem habetur in Cap. Placuit. Vbi tamen de Monachis non est sermo. Constat autem ex Cap. Sed nec: ne Clerici, vel Monachi. Ea quæ quæ ad negotiationem spectent, strictiùs Religiosis inhiberi, verbis illis: Districtiùs autem eum decernimus puniendum,
si Religiosorum quisquam aliquid prædictorum ausus fuerit attentare. Sic ibi ex Alexandro Tertio in Concilio Turonensi. Cùm etiam in priori Capite expressa Monachorum habeatur mentio; nil refert in alio Capite illam non extare, vt est manifestum; & hoc debent Parochi Regulares attendere quia & prohibitio comperta est, & Doctores in ea agnoscenda, & asserenda conueniunt.
143
*Addunt tamen id contingere quando
aliena prædia conducuntur, vt vendantur fructus. Pro quo videri possunt P. Molina Disputat. 342. vers. Idem dicerem. Cardinalis Lugo Disputat. 26. numer. 29. P. Lessius Libr. 2. Cap. 15. num. 6. P. Gaspar Hurtadus Disp. 2. de Contractibus, difficultate 17. vers. Addimus. Bonacina de Restitutione Disp. 2. Quæst. 9. Puncto 2. num. 4. P. Dicastillus Libr. 2. Tract. 9. Disp. 1. num. 238. & alij, qui communiter addunt ex huiusmodi contractu debere alcaualam, vel quocumque alio nomine vocetur id, quod ex venditione debetur. Si ergo prædia non conducantur, vt vendantur fructus, & quæstus ex illis fiat, sed ex aliis finibus, non currit prohibitio.
Notanda exempla.
Ex.Exempli g.gratia, si conducantur, vt propria animalia ibi pascantur, quia non est locus commodus Religiosis vbi id facere possint. Quod ampliandum, etiamsi pascantur vt benè enutrita vendi meliùs possint. Vbi & ampliatio alia fieri secundùm alios potest, videlicet etiamsi animalia emantur, & ibi diutiùs alantur, & curentur, vt sic per industriam meliora reddita vendi cum lucro possint. Non enim immutata venduntur, quod communiter Doctores requirunt ad propriâm negotiatiorem; de quo dictum n. 33. & melioratio videtur esse fructus industriæ, quamquàm hoc vltimum difficultate non careat. Videatur Cardinalis Lugo num. 29. & 34. & decretum 84. Congregationis septimæ nostræ Societatis.
144
*Item si conducantur, eò quòd ad culturam
propriorum prædiorũprædiorum notabiliter conferant, vel ob pascua, vel ob aquas irrigationi necessarias, vel propter vitanda damna ex vicinis prædiis occurrentia, quæ sunt semper frequentissima: ob rixas rusticanorum, & vicinorũvicinorum æmulationes, insidias, suffurationes, simultates. Sic Abraham & Loth, licet cognati, & iusti. Non poterant habitare communiter. Genes. 13. v. 6. Vnde & facta est rixa inter
Genes. 13. v. 6. & 7.
pastores gregum, Abram, & Lot. v. 7. in his ergo & similibus casibus, licet ex conductis prædiis vendantur fructus, non contrauenitur iuris canonici dispositionibus, iuxta quas solùm negotiatio ob directum finem quæstus faciendi prohibetur, quẽquem generaliter Textus damnat, vt videri potest tota Distin. 88. & toto Titulo. Ne Clerici, vel Monachi: non autem eum, qui intra rationis continetur limites, & nihil inordinatum: aut scandalo occasionem præbens, constat præseferre. Videatur Cardin. Lugo in Responsis moral. Lib. 3. Dubio. 20. num. 3. Et quod dictum est de Religiosis, etiam de Clericis est intelligendum, circa quos tamen aliquid specialius adiiciendum.
§. III.

§. III.

De Contractibus Clericorum, & speciali pro Indijs prohibitione.
145
*CIrca prohibitionem in genere videndus
Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 1. cap. 16. num. 60. & 61. & in Politica Pag. 170. In particulari loquendo conducere alienos agros Clerici prohibentur, vt vidimus: ex quo nonnulli videntur colligere non esse sibi prohibitam fructuum decimalium conductionem, vnde videmus aliquos contractatione istâ, non solùm diuites, sed etiam opulentos euasisse, sed non esse illam licitam videtur omnino compertum. Tum ex Concilio Limensi 3. Actione 3. id specialiter prohibente Cap. 21. Tum etiam iuxta id quod Doctores communiter circa prohibitionem negotiationis affirmant. Emunt siquidem fructus vt immutatos vendant: neque id titulo aliquo pietatis, aut necessitatis honestant: & supra conductionem agrorum aliquid est in eo ampliùs, vnde illa magis prohibita debeat judicari. Siquidem quando conducuntur agri non ibi emptio aliqua interuenit, quia neque agri ipsi neq;neque fructus emuntur: in conductione autem decimarum emuntur fructus, qui posteà immutati venduntur. Si autem
Limitatio specialis.
mutatio accidat, erit forsitan conductio toleranda, vt si Clericus habeat molendinum, & fructus decimales emat, siue quoscumque alios, vt in farinam reductos cum lucro vendat; quod fieri posse probabile apparet. Et erunt etiam qui
Reiecta alia.
affirment licere illud, etiamsi Clericus proprium non habeat molendinum, ob mutationem in eo factam. Quod tamen non videtur admittendum, quia mutatio illa non est effectus industriæ ipsius Clerici, neque ex aliquo prouenit, quod eius sit, eamdemque indecentiam habere videtur, acsi penitus immutati tales fructus venderentur. Pro quo videri possunt P. Molina Disputat. 324. citatâ, & Cardinalis Lugo num. 34. ob multa, quæ adducunt similia, & minimè licere testantur. In specie autem casus præsentis loquitur P. Molina vers. Idem dicendum, de Clerico inquam, qui alieni beneficij fructus conducit. Et idem erit si quando decimæ conductoribus traduntur, Clericus conductorem supponat, qui suo nomine conducat, cùm tamen reipsa Clericus ipse totum sit negotium per se principaliter peracturus. Verba enim legis amplectitur, sed contra legis voluntatem faciens, vnde manifestũmanifestum est in legẽlegem peccare, vt est regula iuris notissima.
146
*Et licet Episcopi possint Clericis
administrationem aliquam committere rerum dictarum, vt habetur in Cap. Peruenit 21. quæst. 3. non ideò possunt conductionibus istis annuere, cùm prohibitio à suprema potestate descendit, nisi fortè indecentiâ cessante dispensent, vt videntur posse facere, quandoquidem id non inuenitur in speciali prohibitum; iuxta multorum doctrinam. Pro quo videndus P. Thomas Sancius Lib. 1. de Matrimonio Disput. 61. numer. 3. vbi quamplures adducit. Sed an ex Prouinciali Concilio id prohibenti oriatur specialis impossibilitas; dicendum inferiùs. Videntur autem multoties dispensare Episcopi, quia vident, nec prohibent, aut puniunt sic facientes: taciturnitas enim eius, qui prohibere potest, cùm facilè prohibere possit, est tacita dispensatio, vt innumeri docent Auctores apud Ioannem Sancium in selectis disp. 44. n. 3. Pro quo
& videndus P. Palaus Tom. 1. tractat. 3. disp. 6. Puncto 12. num. 3. vbi & alios adducit. Videntur autem eâ ad dispensationem dictam ratione moueri: quia sic res Ecclesiæ meliùs transiguntur, dum conductores securiores habentur, qui & Prælatos verentur offendere, & quæ congregant, in vsus tandem pios creduntur expensari; quod non ita in sæcularibus euenit, vt experientiâ est manifestum.
147
*Contingit etiam in Indiis Mercatores
aliquos etiam bigamos dispensatione, vt possunt obtenta, fieri Clericos, sed communi ferè omnium judicio Mercatores remanere, licèt eorum nomine non videantur mercimonia procedere, sed aliorum, quibuscum societatem ineunt, vel administratores sunt: & vtrumque hoc, scilicet societatem inire posse, vel per alios negotiari, Doctores plures affirmant, qui videri possunt apud Dianam Parte 1. tract. 8. resol. 71. & 72. & aliis locis citatis n. 33. & Bonacinam disp. 3. de contract. q. 1.
Puncto 5. n. 19. Addunt tamen ita sentientes, limitationes aliquas, quas isti non videntur obseruare. Quòd scilicet pecunia ita tradatur socio, si contractus societatis initur, vt tota cura illi relinquatur, & solius pecuniæ, ac lucrorum communicatio sit. Ita Card. Lugo n. 36. cum P. Molina disp. 342. vers. Vtrum autem, & P. Lessio lib. 2. cap. 15 n. 6. Syluius 2. 2. q. 77. art. 4. Renatus à Valle apud Dianam Parte 9. tract. 7. resol. 69. quod & ipse amplectitur addens cum Card. Lugo, peccatum veniale futurum, si aliquantulùm curæ, & superintendentiæ in eo interueniat, quod & prius tradiderat P. Rebellus Parte 2. lib. 9. quæst. 18. num. 8. Prætereà dicunt, si per administros id faciant, non
debere ita negotiationi intendere, vt quasi causæ principales sint, quod benè à Renato, & Syluio explicatum amplectitur Diana suprà in fine. QuẽQuem influxum ita explicare possumus, vt administri in emptionibus, & venditionibus, cambiis, permutationibus, &c. quoad substātiamsubstantiam & modum omnino à ClericorũClericorum voluntate dependeant, scribendo, & rescribendo frequenter, quod facere etiam laici solent, dum administros adhibẽtadhibent negotiationibus, quas per se ipsos nequeunt exercere. Sic enim habet Regula Iuris in Sexto 72. Qui facit per alium, est perinde, acsi faciat per se ipsum. Addunt item, ad
negotiationem talem debere iustam aliquam subesse causam: sic P. Lessius dudum citatus in fine. vers. vlt. Tales autem limitationes non seruari ab aliquibus, ex eo ostenditur; quia Mercatores vt anteà reputantur, & de justa causa non constat, neque vlla specialis apparet. Sibi ergo consulant, rationem dati, & accepti Deo ob sacerdotalem dignitatem, quam gerunt, exactissimè reddituri.
148
*Dubitari autem potest an iusta caussa
sit si in negotiatione persistant, vt plura acquirant in operibus pietatis expendenda. Ad quod dicendum: si negotiatio non penitus per alios exerceatur, sed ipsi habeant principalem influxum, ita vt Mercatores reputentur, minimè ob finem dictum negotiationem honestari, quia per illam easdem distractiones incurrunt, quas ob fines alios, si negotiarentur incurrerent, & illæ | sunt, quas sacri Canones student iteratis cautionibus remouere. Vide 21. Caussam per totam quæstionem tertiam. Deinde sola necessitatis ratio in excusationem admittitur, vt vidimus ex Cap. Multa sunt, ne clerici, vel Monachi. Scandalum prætereà perseuerat, paucis enim caussæ illæ pietatis innotescunt; & qui eas norunt, non rectè de huiusmodi solicitudinibus sentiunt, vt experientiâ constat. Si autem negotiatio per alios modo decenti fiat, satis iusta caussa videtur prædicta, quia ob pietatem in multis videtur dispensari, vt propter orphanorum, & viduarum defensionem; aut earum personarum quæ maximè Ecclesiastico indigent adminiculo, propter timorem Dei, vt
Cap. Peruenit, 21. q. 3.
habetur in Cap. Peruenit 21. quæst. 3. vbi de negotiatione est sermo.
149
*Ex quo habemus; quod si in Concilio
aliquo contra Clericos negotiationi vacantes excommunicatio ipso facto incurrenda proferatur, illos non liget, qui eâ seclusâ grauiter in eo genere non deliquerint, iuxta datas explicationes, quia videlicet non per se, sed per alios, & per alios ita, vt cura eisdem relinquatur, & conductione bonis respectibus honestatâ, & talis est excommunicatio Concilij Limensis Tertij. Actione 3. cap. 4. In quo sic post alia: Cui tanto malo, quod & indies latiùs serpere, & Indorum saluti vehementer nocere
animaduerterit, cupiens pro data sibi à Domino potestate, efficacius occurrere, strictè præcipit, ne qua persona Ecclesiastica, cuiuscumque gradus, dignitatisúe sit, negotiationem Sacris Canonibus toties prohibitam, quacumque arte, coloreúe exerceat, si quis autem Clericus mercaturæ operam dederit, præter pœnas à jure, atque Concilio superiore impositas, quas innouamus, excommunicationis sententiam ipso facto incurrat. Sic Concilium à Sixto V. approbatum; quod cùm de quacumque persona
Ecclesiastica loquatur, solum sacris Ordinibus ornatos comprehendit, iuxta communem Doctorum sententiam, pro quâ videri omnes citati possunt. De Beneficiatis autem, in sacris non constitutis, magis dubia caussa est, & sunt qui negent obligari, communior autem, & praxi recepta
sententia affirmat, pro quâ videri Auctores possunt, quos adducit Bonacina disp. 3. de contract. quæst. 1. Puncto 5. n. 19. Diana tract. 8. citat. Resol. 73. Card. Lugo disp. 26. num. 36. & alij. Sed cùm probabilis prior sententia sit, illâ poterit, qui voluerit, se tueri.
150
*Religiosos autem prohibitione dicta, &
illius pœnis, nisi quatenus eorum aliquæ de jure communi sunt, non ligari, stante illorum exemptione, receptissima sententia est, pro quâ videri potest P. Suarez lib. 4. de legibus c. 20. P. Palaus tom. 1. tract. 3. disp. 2. Puncto 1. n. 11. P. Amicus disp. 5. de Iustitiâ. n. 341. & seqq. & maximè in specie loquens Nauarrus Concilio 2. de sepulturis, & plures alij, quos adducit & sequitur Diana Part. 1. tractat. 10. Resol. 11. & alij passim: neque obstat dictum Concilium esse à Pontifice confirmatum, etiamsi vera confirmatio sit, quia confirmatio non ampliat dispositionem, sed roborat, quatenus maioris facit auctoritatis ex Cap. Proposuit, de concessione Præbendæ, circa quod Barbosa in collectaneis ad dictum caput n. 7. & 13. Ex his non audiendus D. Villaroel qui parte 2. quæst. 12. art. 5. n. 107. ait Religiosos ligari legibus synodalibus, seu diœcesanis.
§. IV.

§. IV.

Circa Parochos Indorum quid speciale ex Concilio Limensi.
151
*VRgentior est eiusdem Concilij decisio
Cap. 5. contra Indorum Parochos negotiantes, sic enim habet post grauitatem criminis ponderatam. Idcirco Sancta Synodus sub eisdem pœnis proximo decreto propositis, vetat, ne quis Indorum Parochus per se, vel aliam interpositam personam quamcumque, cum quibusuis Indis mercaturam exercere præsumat. Insuper neque pecora quæcumque alere præter necessaria ad victum, aut agros colere, aut vehendis mercibus animalia tenere, vel locare: neque Indos ipsos ad mineralia sibi curanda mittere, vel eorum operam locare; denique neque cum ipsis Indis negotiari, neque cum alijs per ipsos; qui istorum quodlibet egerit, etiam excommunicatione latæ sententiæ se nouerit innodatum. Sic ibi; vbi quod ad interpositam personam
attinet, juxta dicta num. 148. est explicandum; quando scilicet fit per illam, sed cum causæ principalis influxu, nam & caussa etiam partialis principalis esse potest, vt ex Philosophia notum. Dummodò contractus aliàs ex se illicitus non sit, de quo dictum, cùm de Indorum Prætoribus ageremus. Titulo 6. cap. 1. Quod de
De alendis pecoribus.
alendis pecoribus dicitur, ad greges pertinet, quos Castellæ dicimus Ganado de Castilla. oues, boues, & capreas; ista enim ad victum pertinent: non ergo videtur prohibitum, equos alere, & propagationem eorum, sicut aliorum animalium, accurare. Prætermissum sanè illud, quia in Peruuio nullum est inconueniens ex cura huiusmodi deprehensum; si tamen equæ, & asinæ aut èex contra pariter alerentur ad mulorum, & mularum generationem, maior esse difficultas posset, quia inde animalia prodeunt prouehendis mercibus apta, quorum retentionem paullò inferiùs Concilium vetat. Si ergo non ad eum effectum, sed ad vendendum simplicitur teneantur, non videtur prohibitio circa illorum generationem vrgere.
152
*Agros colere, si conducti sint, iam
De culturæ agrorum.
vidimus non licere: & ita frequenter accidit in Parochis Indorum, qui proprios agros non possident. Si autem conducti non sint, & tantùm pro necessariis ad victum coluntur, idem quod de pecoribus indulgetur. Vnde etiamsi agri conducti sint, idem per Concilium licebit. Vbi non delicata commensuratione procedendum est, vt nihil amplius, quàm quod necessarium est, colligatur: cùm enim id nequeat omnino exactè cognosci, neque annorum sit semper vna eademque fertisitas, ad copiam debet conatus dirigi, & licet aliquid vendendum restet, id non est contrarium decisioni Concilij judicandum; applicando Doctrinam, quam habet circa emptionem, & venditionem Cardinalis Lugo Disput. 26. num. 32. & est etiam aliorum, quod & in pecoribus pariter asserendum.
Id autem, quod de animalibus pro mercibus vehendis additur, duo genera eorum complectitur. Primum arietum peruuianorum, quos vocant Ganado de la tierra, qui cùm ad genus Camelorum accedant, vehendis mercibus aptissimi | reputantur. Has alere Parochi solent, & teneros vili pretio emunt, maiori vendendos. Secundum mulorum, & mularum cum stramentis, & ornatu per numeros ductorum Piaras appellant. Hæc tenere, & locare non licet; videlicet custodienda, & ducenda per Indos; si autem per alios
Locatio vt liceat.
famulos, probabile est id licere, etiamsi ad locandum fuerint empta. Quod licet neget P. Molina Disput. 342. in fine, redarguit tamen eum Cardinalis Lugo num. 34. quia ipse P. Molina fatetur posse Clericum propria prædia, vel iumenta locare: postquàm autem illa emit, iam sunt propria illius, sicut si domi nata fuissent. Quòd verò eo animo emerit, non videtur satis; quia licet prædia emerit animo locandi, id non esset illicitè negotiari; ergo & idem in iumentis erit, nisi frequentia emptionis speciem negotiationis habuerit. Sic ille arguit.
153
*Quod ad mineralia attinet, satis perspicuum
est: ipse autem modus loquendi indicat de Indis propriæ Parochiæ esse sermonem, dum dicitur nec mitti, nec locari posse: illi ergo non possunt mitti, qui nec locari: est autem manifestum alienæ Parochiæ Indos non posse locari à Parocho, & ita nec mitti, quod satis ostendit de Indis propriæ Parochiæ esse sermonem, missio enim ad subiectos spectat. Si ergo Parochus minerale habeat, non prohibetur Indorum aliorum vti ministerio, qui voluntariè voluerint laborare: nequeunt autem habere nisi in illis hæreditario iure succedant, de quo D. Solorzanus Tom. 2. Lib. 1. Cap. 16. num. 61. & in Politicâ Pag. 170. Col. 1. fin. cum Indis denique negotiari Parochi prohibentur,
Neque negotiandum cum ipsis.
quod accidit dum illis vinum, & familiare ipsis poculum, Chicha, vestes, & alia venduntur: aut quas Indi ipsi ex propriis laboribus merces acquisitas vendere Parochis compelluntur, in quibus non solùm multa indigna, & sordida, sed etiam iniusta frequenter reperiuntur. Quod si Parochus matrem secum aut sororem habeat, & earum nomine aliquid prædictorum agatur; non ideò videntur excusandi, cùm constet lucrum eorum ad ipsos pertinere. Pro quo videre potest P. Rebellus Parte 2. Lib. 9. Quæst. 78. num. 8. Quòd si panis vendatur publicè, vbi emi ab aliis etiam potest, cuius venditionis lucrum satis moderatum esse solet, & ita etiam valde credibile ad matrem, aut sororem pertinere, non debent conciliaris decreti transgressores reputari, & idem est de quibusdam aliis. Negotiari autem per Indos cum
Sicut neque per ipsos.
aliis tunc accidit, cùm ab ipsis onerata animalia ducuntur, & rerum variarum commercium agitatur. Dum autem, neque cum alijs per ipsos dicitur, aliorum nomine non Hispani solùm veniunt, sed quicumque alij, etiam Indi; quod contingere potest, si Parochus Indos Parochiæ suæ ad alios Indorum populos mittat, apud quos mercimonium possit exerceri. Eadem enim ratio est tum auaritiæ remouendæ in Parochis, tum damni temporalis, & spiritualis Indorum; qui alienis commodis addicti propria non curant, neque instrui plenè de diuinis possunt pro salute eorum opportunis.
154
*Post excommunicationis sententiam
pronuntiatam sic additur: Sciant etiam Parochi Indorum mineralium officinas siue ingenia, pannorum quoque Lanificinas, cæterasque quæstuarias artes sibi esse penitus interdictas. Neque enim qui Euangelizandi ministerium susceperunt, Deo simul & Mammonæ seruire possunt. Hæc Concilium: quæ cùm post excommunicationis sententiam posita sint, non videntur per ipsam comprehensa. Et quidem quæstuariæ artes non sunt aliàs Clericis, etiam Parochis interdictæ, quia vbi artificium interuenit, negotiatio non est, vt sæpiùs dictum, & præsertim
num. 33. & mineralium officinæ, siue ingenia, licèt alias per Regia edicta Ecclesiasticis non permittantur; id tamen ob alias satis congruentes rationes est, & non quia negotiatio in illis possit deprehendi, à quâ illi iubentur abstinere. De
officinis autem pro lanificio communis quidem sententia est Ecclesiasticis non licere, quando lanęlanæ ad opificium emuntur, vt videri potest apud P. Molinam Disput. 342. vers. Secundum est. Cardin. Lugo suprà numer. 43. P. Filliucium Tractat. 35. num. 22. & alios. Si autem lanæ ex propriis gregibus sint, non est ita exploratum vt videri potest, apud Cardinalem Lugo. Numquam autem prædictis officinis lanæ non emptæ sufficiunt, iuxta quod potuit Concilium generaliter loqui communem sententiam amplectendo.
§. V.

§. V.

Circa Dispensationem notanda doctrina.

155
*VIdendum iam restat id, quod in hunc
locum remisimus; an liceat Episcopis circa prohibitiones præfatas dispensare: & generaliter loquendo videtur licere, sicut dictum num. 146. si videlicet caussa ista sit. In facti autem contingentiâ rarò talis caussa occurret, & ita rarò etiam poterit dispensatio iusta reperiri. Aut enim necessitas est, & tunc non est opus dispensatione. Aut vtilitas, & tunc per alios potest negotiari, quod licere iam vidimus, & præter Auctores citatos id tenet Bassæus v. Clericus, num. 14. In Parochis autem Indorum neque necessitas vrget, quia sufficientem habet sustentationem, quod & negotiatio ipsa arguit, quæ non est nisi ex superabundantibus instruenda. Vtilitas autem nulla potest esse talis, quæ præponderare queat vtilitati Indorum, à Parochis ante omnes alias exquirendæ, & negotiationibus istis constat impediri. Quod quidem Concilium eleganter expressit citato Capite 5. fic dicens: Cùm Neophyti isti ea de
caussa, tum scandalum graue sustineant, tum instructionis suæ iacturam non mediocrem faciant, dum ab his in temporalibus ipsorum quæstibus occupantur, à quibus debebant spiritualibus incrementis augeri. Sic ibi. Quæ quidem rationes, & scandali scilicet, & instructionis iacturæ, cùm adeò vrgentes sint, quis non videat rarissimè euenturum vt cessent, & sic possit negotiatio sustineri? Tum etiam quia cùm dispensatio Parocho alicui ab Episcopo confertur, impossibile est eum omnes circumstantias præuidere in negotiatione futuras, vnde non est satis generaliter caussam aliquam dispensandi subesse pro aliquo actu, & generaliter illam procedere, quia impossibile moraliter est in omnibus actibus inconuenientia cessare. Id autem Parochorum conscientiæ relinquere, nimis periculosum est. Deseruire tamen illud ad euitandam | excommunicationem, erit fortè qui censeat, iuxta probabilem sententiam, asserentem dispensa
tionem iniustè datam esse validam, quando non est in lege superioris. Pro quo quam plures adducit P. Thomas Sancius Libr. 8. de Matrimonio Disputat. 17. num. 27. Diana Parte 1. Tract. 10. Resolut. 32. & Recentiores alij communiter. Concilium autem Prouinciale in ordine ad leges condendas, & consequenter in ordine ad dispensationes, non esse superius singulis Episcopis tenet P. Arriaga Tract. de legibus, Disputat. 18. num. 57.
& Disputat. 29. Sect. 2. Verùm hoc non videtur accommodari præsenti casui posse, quandoquidem Concilium approbatum est à Sixto Quinto. Quando autem approbatio, quæ & idem cum confirmatione videtur, accedit, Concilium Prouinciale iuxta auctoritatem confirmationis regulandum est, vt non liceat in eo, sicut neque in iure communi, inferioribus dispensare, nisi iustâ interueniente caussâ, ex cuius caussæ defectu redditur inualida dispensatio, vt citati tradunt, & videri potest præsertim P. Sancius Disput. 27. ciatatacitata, num. 30. vbi alios adducit.
156
*Sed certè, licet prædictum Consilium
approbatum sit, non tamen videtur confirmatum eo confirmationis genere, quo Prouincialia Concilia ad idem auctoritatis culmen, quo Generalia, solent eleuari; iuxta quod non dubitat Cardinalis Bellarminus Lib. 2. de Concilijs Cap. 5. asserere ea errare non posse, & oppositum proferre temerarium esse, erroneum, & hæresi proximum. Neque etiam alio confirmationis genere approbatum apparet quod inferius sit; tali tamen vt eius decreta nequeant in Conciliis aliis Prouincialibus abrogari: nullum enim verbum in approbatione extat, ex quo similis auctoritas possit coniectari. Neque enim Bulla approbationis est pro hoc expedita, sed Cardinalis Carafa, nomine Congregationis Cardinalium, Concilio Tridentino interpretando præpositorum Archiepiscopo Limano rescribit; Concilium dictum à præfatis Cardinalibus, ex suo munere, & suæ Sanctitatis iussu diligenter perlectum, sic subdens: nunc Synodum prædictam ad Amplitudinem
Cardinalis Carafæ verba.
tuam remittunt; vbi visum fuit emendatam atque aptatam, vt eo modo, qui illam acceperit, edendam, & pro istorum populorum salute, atque Ecclesiasticæ doctrinæ conseruatione, omnino curet obseruandam. Sic ille: vbi quidem nullum Pontificium præceptum elucet, & Cardinalis solius Congregationis nomine loquitur; nullum ex se etiam præceptum adiiciens, sed admonitionem pro eo, quod etiam eâ non extante ab Archiepiscopo erat diligenter accurandum, Synodum, inquam, sic emendatam, & aptatam edendam, & pro illius obseruatione specialem solicitudinem adhibendam. Vbi si ex eo quòd Pontifex Cardinalibus Congregationis negotium remiserit, quod ab eis actum est videatur approbare, immò & confirmari; talis certè
confirmatio simplex est, per quam non velle PōtificemPontificem rei naturam variare, quamplurium Doctorum sententia est, quos adducit Barbosa in collectaneis Lib. 2. Titulo 30. Cap. Porrecta 6. licet
Vide infra n. 170.
hoc ex illo capite non deducatur.
157
*Et per hoc responderi potest ad id,
quod in adnotationibus ante ipsum Concilium propositis habetur specialiter circa casum præsentem. Cum enim Procuratores Cleri PereuiensisPeruuiensis validè coram Pontifice instassent vt excommunicatio dicta tolleretur, Consilium Regium Indiarum contra stetit, & Rex Philippus Secundus iudicio se Concilij plenè conformans, ad Pontificem scripsit, supplicans vt non permitteret tolli, sed suâ illam auctoritate confirmaret. Cui piissimæ, & conuenientissimæ postulationi annuisse Pontificem non videtur posse dubitari. Confirmauit ergo, sed modo dicto, quia nihil ampliùs necessarium videbatur. Clerus volebat tolli, & pro eo ad Sedem Apostolicam appellauit, cùm à Concilio, conuenientiâ prospectâ, conseruandam fuisset iudicatum. Post exactam notitiam, & auditis partibus, ait Pontifex: non tollatur. Manet ergo firma, sicut sententia quælibet
Posse ab alio Concilio tolli.
Apostolicâ auctoritate roborata. Dum enim Concilium aliud Prouinciale non habetur, clarum est vim habiturum decretum tale, sicut & alia. Quod si processu temporis Concilium aliud contrariũcontrarium iudicauerit, quia diuersus erit rerum status, integrum erit Patribus excommunicationem tollere, quia res per easdem caussas dissoluitur, per quas nata est, vt est regula iuris notissima. Cap. 8. quæ sine præiudicio melius sentientium dicta velim, neque vti certa, sed per coniecturam non penitus inuerosimilem. Sed iam tollendæ excommunicationis
Etiam sublatam à Paulo V.
cura à Paulo V. sublata in Bulla, quæ incipit, cùm sicut accepimus. Die 7. Maij. anni 1607. & affertur integra à P. Quintana Tom. 2. Tract. 6. Singul. 5. in ea enim, aliis relictis pœnis in suo robore, excommunicationem tollit à CōcilioConcilio Limensi præsertim impositum, sicut aliàs contra Clericos negotiatores.

DIGRESSIO. Circa potestatem dispensandi in Decretis Concilij Prouincialis.

158
*SEntentiam circa hoc P. Arriagæ n. 115.
præmisimus, circa quam tamen operæ pretium fuerit nonnihil immorari. Affirmat ille, Concilium non esse quolibet Episcopo superius, sed dum aliquid statuunt, quod scilicet vim sit legis, aut statuti habiturum, vnumquemque id circa suāsuam diœcesim dicernere, quod in diœcesana Synodo poterat, & sic plures esse leges, aut statuta iuxta diœcesum numerum, maiori tamen deliberatione ex Patrum auctoritate, in quibus sapientia, probitas, & experientia solent eminere. Vnde non solum quilibet Episcopus dispensare in statutis, & legibus Concilij poterit, sed ea etiam abrogare, sicut potest illa, quæ in diœcesana Synodo ab ipso fuerint definita. Hoc probat Primo: quia nullus textus Canonici iuris, ex iis, qui à Doctoribus adducuntur, id probat; immò aliqui contrarium videntur indicare. Sicut dist. 18. in cuius initio dicitur: Episcoporum igitur
Concilia (vt ex præmißis apparet) sunt inualida ad definiendum, & ad constituendum, non autem ad corrigendum: sunt enim necessaria Episcoporum Concilia ad correctionem; habent tamen auctoritatem imponendi, & indicendi, quod aliàs statutum est, & quod generaliter seu specialiter obseruari præceptum est. Sic ibi. | ex Cabilonensi Concilio Cap. 6. Alia autem eiusdem distinctionis Capitula nihil speciale statuunt in ordine ad leges statuendas. Quod si Cap. vltimum quidquam de legibus innuit, ad diœcesanādiœcesanam est Synodum referendum. Caput verò Concilia dist. 17. potiùs videtur ea inualidare Concilia: sic
Cap. Concilia 7. distinct.
enim ibi dicitur: Concilia Sacerdotum Ecclesiasticis legibus quotannis decreta per Prouincias, quia præsentiam Papæ non habent, valitudinem perdiderunt. Sic ibi ex Symmacho Papa.
159
*Arguit secundo: ex Cap. Nullus Primas 9. quęstquæst. 3. vbi sic dicitur: Si sine Concilio, &
voluntate omnium Comprouincialium Episcoporum extra suam Parochiam aliquid tentauerit, gradus sui periculo subiacebit, & quod egerit irritum erit. Quæ decisio etsi non loquatur expressè in casu Concilij, id tamen videtur supponere, quandoquidem requirit omnium Consilium, & voluntatem, quod commodè fieri non potest nisi in Concilio. Tunc sic: omnium consensus requiritur: ergo non est maior vis in Concilio, quàm in quolibet Episcopo. Euidens est consequentia: quia si maior vis esset, per illam posset quilibet in particulari cogi ad acceptandas eas leges, quæ à maiori parte ferrentur.
160
*Prætereà, argui tertiò potest ex eodem.
Ex ratione arguitur.
Nam maior hæc vis non competit Concilio ex natura rei, supposito ordine gratiæ, & institutione Ecclesiæ à Christo; quia stat congregari Episcopos, & nullam in ea Congregatione maiorem vim esse, neque ad concedendam teneri Pontificem: vt si multi seculares iudices diuersarum Prouinciarum conuenirent ad agendum de bono communi, non ideò ex naturâ rei, aut ex concessione Principis, censerentur habere nouam iurisdictionem, etiamsi Princeps ipse hortatus sit eos ad talem conuentum propter bonum publicum: neque etiam talis maior vis habetur ex concessione Pontificis; quia de illa non constat, neque necessario est ad finem, propter quem Concilia talia iubentur congregari: ergo nullo modo est talis maior virtus in illis, nisi in ordine ad correctionem, & punitionem criminum non grauiorum in Episcopis, vt disponitur in Concilio Tridentino Seßione 24. Cap. 5. de Reformatione.
161
*Dico primò: In Concilio Prouinciali
maior est vis, & auctoritas in ordine ad leges, & statuta, quàm in singulis Episcopis: & ita Concilium superius est singulis Episcopis. Hoc esse certum affirmat P. Suarez Lib. 6. de legibus Cap. 15. num. 4. & meritò; quia Doctores omnes ita affirmant, aut supponunt. Firmat praxis, & Canonica videntur decreta comprobare. Et quidem Concilium Prouinciale posse statuta condere, indubitatum est, vt ex pluribus Capitibus distinct.
8. constat. Item ex Cap. Graue nimis, de Præbendis Cap. Sicut olim de accusationibus. Ex Concilio Tridentino suprà Cap. 2. Tunc vltra. Statuta huiusmodi tenentur obseruare Episcopi vti à superiori venientia potestate, iuxta Canonici iuris dispositionem. Quod in primis constat ex Cap. Episcopus, citata distinct. 18. in quo sic habetur ex
Cap. Episcopus 18. distinct.
Concilio Carthaginiensi 4. Cap. 16. Episcopus ad Synodum ire non tardet, si non satis graui neceßitate inhibeatur: sic tamen vt in persona sua legatum mittat suscepturus, (saluâ fidei veritate) quidquid Synodus statuerit. Sic ibi: cùm ergo Episcopus non adstans Concilio, quidquid statutum fuerit, suscipere teneatur: manifestum est Concilio inferiorem esse, à quo potest per statuta ab eodem obligari.
162
*Vt autem textus alios communis iuris
omittam, iuuat maximè ex Concilio Tridentino rem istam apertè demonstrare. In Cap. 2. citato sic habetur. Episcopi, qui nulli Archiepiscopo subijciuntur, aliquem vicinum Metropolitanum semel eligant, in cuius Synodo Prouinciali cum alijs interesse debeant, & quæ ibi ordinata fuerint, obseruent, ac obseruari faciant; in reliquis omnibus eorum exemptio, & priuilegia salua, atque integra maneant. Hæc Concilium, ex quibus liquet Episcopos Concilij subiectos esse decretis; quandoquidem exempti ad illa tenentur. Pro quo & est declaratio Cardinalium sic se habens: Prætereà ad obseruationem
Declaratio Cardinal.
Decretorum Concilij Prouincialis omnes esse obligatos, qui Episcopali iurisdictioni subduntur, atque item exemptos in casibus, in quibus à iure communi, & Concilij decretis, specialiter Episcopis, aut Concilio Prouinciali in ipsos potestas tributa est: contra inobedientes autem iuris remedijs esse procedendum. Sic Congregatio ex recognitione Ioannis Gallamert. Iuxta editionem Lugdunensem Anni 1631. Vbi dici nequit potestatem Concilij ad omnes extendi, quatenus illius decreta vim habent à proprio Episcopo. Nam eo pacto res erat omnino indubitata, neque declaratione indigens: & ita solùm pro Concilij iurisdictione erga totam prouinciam, & subditos etiam exemptos, debuit declarari. Subditos namque exemptos debere parere Episcopo in iis, in quibus exempti non sunt, omnino exploratum est: vbi & obseruandum quod dicitur, Episcopis, aut Concilio Prouinciali. Est ergo diuersa Episcoporum, & Concilij Prouincialis potestas, & hæc ad multa se extendit, ad quæ Episcoporum potestas nequit extendi. Quot item ex CōcilioConcilio ostendi clarè potest, dum potestates istas vt distinctas proponit, Seßione citata Cap. 18. vbi de concursu ad Parochialia Beneficia loquitur,
Concilij verba.
& inter alia sic ait: Etsi Episcopo, aut Synodo Prouinciali pro regionis more videbitur magis expedire, per edictum publicum vocentur qui volent examinari: sic ibi; est ergo diuersa potestas Concilij, & singulorum Episcoporum in ordine ad statuta.
163
*Pro quo & sunt aliæ Cardinalium declarationes circa citatum Caput. 5. apud eumdem: quarum prima sic habet: non solùm Episcopi
Declarationes aliæ.
tenentur eligere (Metropolitanum, cuius Synodo intersint) vt in hoc decreto; verum etiam prælati inferiores, qui hanc electionem liberam habent; licet eorum Capitula contradicerent: quia Capitula tenentur ad eamdem obseruantiam decretorum in Concilio Prouinciali conditorum, sicut ipsi prælati eligentes. Secunda ita est. Capitula etiam exempta tenentur obseruare Decreta in Synodo Prouinciali facta. Ex quibus dilucidè apparet iurisdictionem Concilij diuersam esse, quandoquidem Capitula ad obseruantiam Decretorum tenentur, & non ratione immediatæ subiectionis ad Prælatos, quæ cùm eorum pugnare nequit exemptione; & quia PręlatiPrælati ipsi pariter dicuntur subiecti. Tertia in hunc modum procedit. Et notandum, quòd Episcopus exemptus, qui Metropolitanum vicinum semel elegit, & eius Metropolitanæ Synodo interfuit, non potest ab eo|dem Metropolitano compelli, nec cogi ad constitutiones in ea Synodo editas obseruandas. Sic Congregatio censuit, & hoc ratione exemptionis: nam Concilium loquitur tantùm de interessentia, in reliquis verò seruat exemptionem Metropolitanorum. Sic Congregatio. Ex quibus fit Episcopos non exemptos ad obseruantiam posse compelli, cùm non solùm ad interessentiam teneantur.
164
*Videntur autem prima, & secunda
declaratio inter se pugnare: illa enim ait Prælatos exemptos ad obseruantiam decretorum teneri; quod tamen hæc negat, redditâ ratione quia CōciliumConcilium Tridentinum loquitur de interessentia, in reliquis autem seruat exemptionem: quod pariter de aliis videtur accipiendum. Sed certè non sunt inter se pugnantes; vbi primò dicere aliquis possit non pugnare; quia prior de prælatis inferioribus loquitur, posterior de Episcopis, quibus Concilium præter interessentiam, seruari in aliis exemptionem imperat: de aliis autem nihil statuit. Sed perstat difficultas; quia Concilium expressè determinat Episcopos exemptos debere ordinata seruare verbis illis: & quæ ibi ordinata fuerint obseruent. Ergo quoad obseruantiam nullo modo illis exemptio suffragatur. Habet tamen hoc aptam explicationem, per quam omnis repugnantiæ vmbra remouetur. Tenentur Episcopi ad obseruantiam dictam, quod negari nequit, cùm ita sit mens Concilij perspecta; tenentur etiam diligenter curare vt obseruentur,
quòd & à Concilio præceptum. Tenentur item & inferiores alij Prælati: sed neque illi, neque isti possunt ad obseruantiam cogi, & compelli, Est ergo in Concilio Prouinciali vis directiua, sed non coerciua, sicut alibi sæpè contingit, & in materia præsenti occurrit simile in Cap. Graue nimis, de Præbendis citato, in quo cùm potestas tribuatur Prouinciali Concilio ad corrigendos pręlatosprælatos, qui indignos ad Beneficia eligunt vsque ad suspensionem, circa Metropolitani delictum
limitatio adhibetur, quòd scilicet nequeat illius correctio vsque ad suspensionem tendere; non quia inferior non sit, sed ob præstantiam dignitatis: inferiorem enim esse ex eo constat, quia ab eo ad Concilium potest appellari. Pro quo Abbas Hostiensis, & alij apud P. Sancium Lib. 8. de Matrimonio Disputat. 17. num. 36. Quòd autem correctio, immò & coactio in Concilio, sine suspensione tamen, stare queat, constat ex Tridentino: Seßione 23. Cap. 18. de Reformatione in quo sic dicitur: quòd si CathredaliumCathedralium, & aliarum
Concilium Trident.
Ecclesiarum Prælati in hac seminarij erectione, eiusque conseruatione negligentes fuerint, ac suam portionem soluere detrectauerint; Episcopum, Archiepiscopus; Archiepiscopum, & superiores Synodus Prouincialis acriter corripere, & ad supra dicta cogere debeat. &c.
165
*Atque ex hoc, & iuribus aliis indicatis,
Ratio valida pro Assertione.
ac præsertim ex Cap. 5. Seßionis 24. Concilij Tridentini, alia instrui ratio potest: nam Concilium Prouinciale est superius singulis Episcopis in ordine ad correctionem grauium delictorum, & alia, de quibus iura loquuntur, vnde eorum quolibet resistente potest circa illius correctionem, quæ sibi benè visa fuerint statuere: ergo & resistente etiam potest statutum aliquod legale condere, quod ad prouinciæ bonum viderit expedire. Consequentia constat: quia ex potestate dicta colligitur absoluta iurisdictio cum independentiâ suffragio singulorum: ergo & talis etiam erit in ordine ad statuta. Id quod vrgeo; nam Concilia prouincialia ex præcipuâ. Ecclesiæ intentione ad commune bonum prouinciarum ordinantur, & minùs principaliter ad Episcoporum correctionem. Vnde Concilium Tridentinum Cap. 2. Seßionis 24. citato, fines,
propter quos Prouincialia solent congregari Concilia, proponens, sic ait: Prouincialia Concilia pro moderandis moribus, corrigendis exceßibus, controuersiis componendis, aliisquæ ex sacris Canonibus permißis renouentur. Sic illud. Vbi de Prælatorum correctione nihil expressum, licet certum sit ex sacris Canonibus, etiam ad eorum correctionem ordinari. Sed quia id minùs principale
Concilium idem.
est, ideò non expressum, præcipuis aliis declaratis. Tunc vltra. Ergo in ordine ad principalem finem, pro quo statuta esse possunt, nequit Concilium à singulorum sententiâ pendere. Pater illatio: nam eâ ratione commune bonum facilè posset impediri, vt est perspicuum: si enim viginti Episcopi circa rem aliquam conueniant, & vnus resistat, nihil fiet: immò etsi plures.
166
*Vnde iam efficacissimè insto aduersæ
Instantia efficacissima.
illius, ac singularis sententiæ fundamentum destruendo; scilicet ad statuta cōdendacondenda in Concilio Prouinciali omnium Episcoporum consensum requiri, cuius oppositum tenent Doctores de hoc agentes, & videri possunt specialiter Cardinalis Tuschus Tomo 2. Conclusione 554. & Stephanus Quaranta. V. Concilium Prouinciale n. 29. & 30. plures adducens vti certum statuentes in Concilio Prouinciali ex maiori suffragiorum numero concludi, sicut in aliis regulariter contingit. Sententia enim illa quorumdam nescio quorum, de quâ P. Sancius suprà asserentium in Concilio Prouinciali solum Archiepiscopum habere suffragium decisionum, aboleta est, &
P. Ioannes Perez Monachus.
improbabilis, licet vir doctus illius probabilitatem fundare conetur, ipse communem sententiam amplexus, quidquid enim nonnulli ex antiquioribus dixerint, contrarium inuiolabili est praxi firmatum. Quomodo autem Caput si Primas. Contrarium non statuat, ex dicendis constabit.
§. VI.

§. VI.

Postrema resolutio, & solutæ obiectiones.
167
*DIco secundò. Suppositâ communis, &
fundatissimæ sententiæ veritate, neque Episcopi, neque Archiepiscopus possunt pro libitu in lege Concilij dispensare, & si dispensent irrita est dispensatio: quia in lege superioris. Pro quo specialiter videndi P. Suarez, Cap. 15. citato. P. Thomas Sancius n. 36. & 37. P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Disp. 6. puncto 4. n. 10. & 11. Bonacina Tom. 2. Disput. 1. Quæst. 2. Puncto 1. n. 14. P. Salas Disputat. 8. de legibus Cap. 9. num. 48 P. Layman Lib. 1. Tract. 4. Cap. 22. num. 4. & Cap. 7. §. 3. num. 8. D. Villaroel Parte 1. Quæst. 4. Art. 2. Quin. 65. addit Archiepiscopum à
Secus si caussa iusta adsit
Concilio posse excommunicari. Si autem iusta ratio subsit, dispensare possunt, quia talis videtur Concilij esse voluntas, pro quo P. Suarez suprà n. 7. | P. Sancius num. 26. & alij communiter, licet id neget etiam Archiepiscopo Dom. Villaroel num. 66. neque obiecta vrgent.
168
*Ad primum enim dicimus extare plures
Primum ex obiectis solutum.
iuris Canonici decisiones pro auctoritate Concilij, quarum aliquas adduximus; qui autem opponuntur textus facilem habent solutionem; & quod ex principio Distinctionis 18. profertur, nimium probat, cùm ad illud omnes teneantur respondere: constat enim Concilia Prouincialia non solùm ad corrigendum, sed etiam ad constituendum cogi, cùm possint condere statuta vt esse indubitatum vidimus num. 161. Pro quo
Honorius secundus ita scribit de Concilio Nanetensi à S. Hildeberto celebrato; ibique corrigenda correxit, & statuenda constituit. Sic ille; & est Epistola 66. inter Epistolas S. Hildeberti. Tom. 12. Bibliothecæ Patrum. Debent ergo omnes explicare quomodo stare queat, vt ad constituendum nequeant congregari. Et dicendum videtur non congregari ad constituendum, & definiendum, neque ad id vim habere, quod generaliter omnes possit obligare, aut in particulari aliquos, qui alicuius gradus, aut status sint; ad hoc enim necessaria non sunt, cùm pro iis quæ ad generale bonum Ecclesiæ, & specialium statuum in illa conducunt, satis sit Pontificum prouidentiâ consultum. Quòd autem statuere, & definire Concilium Prouinciale possit, ex eadem distinctione constat: tum in Cap. Episcopus adducto num. 161.
Tum ex Cap. Decernimus ibi: Quæ eodem anno in Concilio acta sunt, vel definita esse noscuntur.
169
*Est autem à veritate alienum in eo Capite agi de Synodo diœcesanâ, cùm verba illius
sint expressa, & sic habeant: Decernimus vt dum in qualibet Prouincia Concilium agitatur. &c. à Prouincia enim Prouinciale dicitur: quod & contextus ipse manifestat, cùm in eo dicatur conuocandos esse ab Episcopo omnes Abbates, Presbyteros & plebem, vt illis referat quæ in Concilio acta, & definita sunt. Cùm enim Abbates ad Synodum diœcesanam concurrant, & ex Clero quamplures, non erat opus conuocari eos ad notitiam in diœcesanâ Synodo actorum ingerendam. Agitur ergo de Concilio Prouinciali, à quo cùm redit Episcopus, id debet intra sex menses agere, quod ibidem à Concilio Toletano agendum intimatur. Et ita intellexit Glossa: item ex duobus Capitibus præcedentibus manifestè
constat diœcesanam Synodum non esse Concilium; nam in priori, scilicet Propter Ecclesiasticas, prohibentur Episcopi, qui Metropolitani non sunt, Concilio facere: in sequenti autem Synodus congreganda præscribitur. Cùm ergo in finali citato de Concilio in Prouinciâ habito decernitur, compertissimum est ad diœcesanam Synodum non esse referendum.
170
*Caput Concilia ex distinct. 17. eatenus
Concilia Prouincialia inualidare videtur, quatenus aliquid sibi contra Sedis Apostolicæ voluntatem vsurpant, & maiora negotia tractant, vt ex sequentibus constat. Item debere illa ante publicationem Sedi Apostolicæ præsentari. Pro quo est praxis, & declaratio Cardinalium circa Caput 2. citatum Seßionis 24. sed circa illud est
non leuis difficultas: nam Concilium Prouinciale, eo ipso, quòd ligitimè congregatum est, & eius statuta nihil absurdi continent, potest statim obligare, confirmatione Pontificis ad id minimè requisitâ, vt ostendit P. Suarez Lib. 4. de legibus. Cap. 6. num. 10. & probari potest ex Synodo diœcesanâ, cuius statuta vt obligent confirmatione Pontificiâ non indigent, vt in citatâ Cardinalium declaratione dicitur verbis illis: Mittentes autem ad Sedem Apostolicam diœcesanas Synodos laudandi sunt. Laudandi inquam ob Sedis Sanctæ reuerentiam, & quia vltra debitum præstant. Est autem maior ratio in Concilio Prouinciali, ob maiorem illius auctoritatem. Ad hæc dico debitum dictum non esse tale, vt propter defectum Consultationis vis obligandi sit statutis Concilij deneganda, vt adducta conuincunt. Est ergo debitum honestatis, in quo peccatum aliquod potest admisceri, si non illi fiat satis. Tum ob reuerentiam debitam Apostolicæ Sedi, quam in hoc exhibendam praxis communissima persuadet. Tum etiam quia bono communi non penitus prouidetur: statuta enim dum à Pontifice confirmata non sunt; possunt facilè abrogari, variis ad id titulis conquisitis, & saltem à Concilio alio. Hinc P. Suarez citato loco ait ad maius auctoritatis robur, & vt leges immutabiliores sint, solere hæc Concilia confirmationem suarum legum à Pontifice postulare.
171
*Ad Caput Nullus Primas. Dico inprimis
verba illius hæc esse: si quis Metropolitanus Episcopus (nifi quod ad suam solummodo propriam pertinet Parochiam) sine Consilio, & voluntate omnium Comprouincialium Episcoporum extra agere aliquid tentauerit, gradus sui periculo quidem subiacebit, & quod egerit, irritum erit, & vacuum. Sic Sanctus Calixtus Pontifex Epist. 2. Deinde respondeo ibi de Concilio non esse sermonem, sed ne Metropolitanus circa Parochias suffraganeorum si intromittat, illis inuitis; vnde omnium Consilium & voluntas requiritur, si de omnium est diuisiuè Parochiis aliquid disponendum. Vt disponatur ergo de Parochiâ vnius, non sufficit CōsiliumConsilium, & consensus aliorum, etiam in Primate. Quodquidem ex Cap. Archiepiscopus. Quæst. eadem habetur perspicuum; sic enim habetur ibi. Archiepiscopus nihil de Episcoporum caussis aut alijs communibus, iuxta statuta Apostolorum, absque cunctorum illorum agat Consilio, neque illi assumant, nisi quantum ad suas pertinet Parochias, sine suo consensu &c. Et explicationem istam adhibet Glossa sic dicens: dicitur ergo quòd nullus Primas, vel Metropolitanus debet se intromittere de specialibus negotijs sui suffraganei, absque eius licentia, vel voluntate. Sic Glossa, quam promptam, & facilem explicationem,
Glossa.
si præfatus legisset Auctor, comperisset sanè nullum in citato Capite fundamentum pro singulari illa sententia reperiri.
172
*Ad rationem vltimam dico ex Conciliorum
Prouincialium institutione hoc haberi; nam aliàs ferè essent pro communi bono inutilia, quando ex vnius contrario iudicio possent statuta conuenientissima prorsus impediri, de quo num. 165. & vt demus ex ipsâ Conciliorum institutione hoc non haberi; habetur tamen ex dispositione iuris Canonici, cuius circa hoc tot vidimus decisiones. Quæ omnia ita positionem istam firmant, vt contraria minimè probabilis videatur. In quo Iudicium P. Suarij libenter | complector, qui omnino certam, & indubitatam eam esse testatur, vt vidimus num. 161. Cùm enim certa sit, opposita nequit esse probabilis; quod enim certo opponitur, falsum debet reputari, & quod falsum, nequit cum veritatis coniecturis probabilibus apparere. Pro quâ hæc satis, ad alia properantibus.
§. VII.

§. VII.

De nonnullis alijs Religiosorum, & Clericorum contractibus.
173
*SOlent apud illos pharmacopolia videri,
Circa pharmacopolia.
in quibus secularibus pharmaca ex rebus Indicis confecta, & ex Europâ adducta venduntur. Pro quibus
Dico primò. Si Clerici, & Religiosi extra
Assertio 1.
proprias domus genus hoc negotiationis exerceant; idem est de illo dicendum, ac de ceteris, de quibus suprà.
Dico secundò, officinam aromatariam habere
Assertio 2.
Clericus potest, si ipse eius artis peritus sit, & medicinalia non emat, vt immutata diuendat. Est iuxta dicta, quia est fructus industriæ, & idem est de Religiosis.
Dico tertiò, officina dicta nequit haberi in
Assertio 3.
propatulo, ita vt porta in callem exeat, constat: quia id sine scandalo stare nequit, videtur enim illud esse præcipuum aromata vendentis officium, aliorum more, qui publicas habent tabernas, sicut de pane cocto ex proprio frumento, qui vendi
De pane cocto.
domi nequit, benè tamen per alios, ex P. Pellizario, & Lezana affirmat Diana Parte 11. tract. 6. Resolut. 41.
174
*Dico quartò, vbi sine scandalo id stare
Assertio 4.
potest; vendi possunt non solùm confecta, à prædictis talis artis peritis, sed etiam alia immutata, quæ empta sunt vt necessaria proprio vsui, & superfuerunt: non verò si ad lucrandum empta sunt directè, licèt cum aliis vsui proprio necessariis. Probatur ex dictis duobus prioribus paragraphis, & videndus præsertim Cardinalis Lugo Disput. 26. n. 32. & P. Fagundez Lib. 5. de Iustitiâ, cap. 12. num. 2.
Dico quintò, non licet ex Europâ ingentem
copiam medicamentorum exportare, vt parte eorum vendita, sumptus, quos Ecclesiastici, ea ad proprium vsum emendo possent facere, suppleantur. Hoc videtur clarum; quia est negotiatio directe ad lucrandum instituta: satis enim magnum lucrum est sumptus in medicamentis emendis euitasse, in eo enim sic agens fit locupletior. Sicut de illo dicitur, qui bonâ fide aliquid alienum consumpsit, teneri scilicet ad restituendum illud, in quo factus est locupletior; non ex eo quòd plus aliquid acquisierit semper, sed quia id habet, quod non fuisset habiturus, eò quòd sumptus facti ab ipso fuissent. Vt si ex alieno victum quotidianum facit, sumptus faciendos in eo habet modò, & ita ratione illorum dicitur locupletior. Ad quem modum se habet illa pharmacopolij industria: nihil enim per copiosum eorum vsum minùs habet sic emens, & distrahens, cùm tamen in illis magnos fuisset facturus sumptus, & ita ex negotiatione ista factus est locupletior: & quemadmodum si quis prædicta, aut alia emeret, & venderet, vt ex iis, quæ sibi necessaria essent ad sustentationem compararet, friuola esset euasio, si diceret ex eo facultates suas non accrescere, sed sustentationis commoditatem haberi; eodem pariter modo in casu, de quo loquimur, est judicandum; quia sicut in priori magnum accrescit lucrum, dum sumptus sustentationis euitantur, & facultatum nulla diminutio fit, ita & in alios sumptus curationis familiæ, qui esse ingentes solent.
275
*Pro resolutionibus dictis deseruiunt,
quæ habet P. Pellizarius Tom. 1. Tractat. 6. Cap. 10. Quæst. 13. vbi adducit Bullam Vrbani VIII. quâ quæstuosas omnes artes Religiosis prohibuit, sed eam pro Româ tantum voluit obligare. Ex quo habemus quæstuosas artes generaliter non esse prohibitas. Sed neque Romæ Bulla prædicta vim habuit, quia reuocata est multorum potentiorum precibus, qui pharmacopolia Religiosorum valde conuenientia judicarunt, tollenda planè vi præfatæ Constitutionis. Addit autem citatus Pater licere illa, quia in ipsis res artificio mutatæ venduntur. Ex quo sequitur id, quod Assertione quintâ probauimus, non licere inquam, officinas dictas, quando ea, quæ emuntur immutata venduntur, nisi juxta Assertionis quartæ moderationem.
176
*Sunt etiam in Indiis, qui conficiendæ calcis, & laterum coquendorum fornaces habeāthabeant, pro quo Æthiopicorum mancipiorum ministerio vtuntur, & pro illis
Dico sextò: licent fornaces prædictæ pro
ædificiis Ecclesiasticorum eas habentium, etsi contingat aliqua vendi, quæ non sunt pro illis necessaria. Sic P. Pellizarius suprà Quæst. 14. Ex quo Diana Parte 11. Tractat. 6. Resolut. 41. & ratio ex prædictis est obuia: quia ibi negotiatio propria non est, neque aliquid, quod per Epikeiam veniat similiter comprehensum, vt Auctores loquuntur de quibusdam superiùs explicatis; & præsertim P. Molina Disput. 342. §. Secundum est. Et quidem ædificare Religiosis licet, & ad hoc ministerio propriorum mancipiorum vti: ergo & calcem, ac lateres conficere, ex quibus ædificium assurgit. Quòd autem ea, quæ supersunt, vendi possint, ex eo probatur, quia si hoc in iis, quæ immutata venduntur, licitum est, quando cum necessariis emuntur, & non ex directâ lucri intentione, multò potiùs licebit, vbi solius industriæ fructus distrahuntur.
177
*Dico septimò, etiamsi fornaces dictæ
non construantur pro ædificiis propriis Ecclesiasticorum; sed in eorum terris ad quæstum ex eisdem faciendum, & mancipiorum ministerio, non videtur in eo quidquam Canonicâ lege prohibitum. Id probo ratione nuper adductâ; quia in eo negotiatio propria non est, cùm non sit emptio, & venditio rerum sine earum mutatione: neque impropria & quæ per Epikeiam prohibita censeatur; quia id nullibi expressum. Ex similibus autem arguit nequit, quia nullum est, quod adæquet, & potiùs ex illis potest Assertio comprobari. Venam ferri emi non posse, vt ex illa ferrum per ministros conductos extrahatur,
Ex vena ferri argumentum.
docent aliqui apud P. Molinam suprà §. Syluester, quibus ipse videtur consentire, si vena nudè suma|tur: non tamen id illicitum reputant, si per Monachos ferrum conficiatur. Ratio autem discriminis sumi potest ex Cardinali Lugo suprà num. 34. quia cùm administri conducti sunt, eorum operæ emuntur, vt posteà vendantur: quod tamen in Monachorum operis non apparet. Ex quo argui potest pro casu nostro, in quo non emuntur laborantium operæ, cùm sint mancipia; & licet mancipia ipsa empta sint, eorum tamen operęoperæ proximè non emuntur, & mancipia pro multis seruire possunt, in quibus eorum operæ non venduntur. Et per accidens est, quòd labori prædicto applicentur. Idem est si emantur
vuæ, vt per Monachos conficiatur vinum, de quo Cardinalis Lugo num. 34. citato, & P. Molina, §. Secundum est, aliique; & verò cùm dicant non licere, cùm id fit per famulos conductos, de non conductis aliter videntur sentire. Item emi posse iumenta vt locẽturlocentur, tenet citatus Cardinalis loco eodem, de quo & suprà n. 152. ergo & mancipia, vt ex eorum labore aliquid vendendum eliciatur; non enim maior in vno, quàm in alio, indecentia apparet, & fortè maior est in locatione,
& respectu mancipiorum esse potest. Quibus addi potest praxis proborum, & sapientium, quæ sine scandalo, immò cum ingenti ReipublicęReipublicæ commodo sustinetur. Iuxta quæ non videtur
Quid de collecta niue.
negotiatio prohibita, si nix ad vendendum colligatur, licèt aliter sentiat Rota apud Dianam Part. 11. Pag. 609. probabiliter locuta.
178
*Dico octauò. Idem licet, etiamsi ad
operas prædictas conductitij aliqui adhibeantur. Quod probo in primis, quia ibi in rigore non est emptio & venditio, operæ enim non propriè venduntur, quia contractus locationis ab omnibus vt diuersus à contractu emptionis, & venditionis ponitur. Deinde si pauciores illi sint comparatione mancipiorum, non videtur esse prohibitionis ratio, quia veluti adiutores mancipiorum adhibentur, quorum operæ præsertim attenduntur; si autem aut plures, aut omnes conductitij sint, succurrit alia satis recepta doctrina, de quâ num. 33. 147. & 155. Ecclesiasticos scilicet posse per alios negotiari, quod de propria negotiatione Auctores affirmant: ergo & impropria poterit per alios exerceri, & ita per famulos conductitios, licèt illis Clericus assistat, aut Religiosus aliquis præficiatur. In quo quidem non seruandæ limitationes omnes illæ, quæ pro negotiatione sunt appositæ; quia cùm ea, de quâ loquimur, negotiatio propria non sit, neque de illa est cum prædicto rigore pronuntiandum. Quod in Religiosis specialiùs currit, qui ob negotiationem huiusmodi
Quid in Religiosis speciale.
minimè à ministeriis Ecclesiasticis abstrahuntur, quando vni, aut alteri cura committitur: hinc autem aliquantulum distrahi ob commune bonum, damnabile non est, quia & Prælati, & Procuratores multas patiuntur distractiones, quas communis boni respectus sanctificat, quia sine illis minimè posset Religiosa consistere disciplina.
179
*Dico nonò: licent etiam Ecclesiasticis
Assertio 9. circa figulinas.
figulinęfigulinæ pro omnibus vasorum generibus, sicut in Indiis aliquorum vsu receptum, in ordine scilicet ad necessaria pro ipsis, & etiam ad vendendum. Quod quidem rationes pro aliis, de quibus nuper, adductæ conuincunt, & quidem in hoc plus est artis, quàm in aliis, vnde & minus negotiationis in ipsis, & generaliter loquendo, cùm Religiosorum
necessitates vrgentes sint, difficilè damnandi sunt, qui per quæstuosas artes sine scandalo, & notabili distractione illis student remedium adhibere; ne si necessaria desint, relaxatio irreparabilis subsequatur. Vbi & Bonacinæ discursus suffragatur
Bonacinæ.
tom. 2. disp. 3. de contract. q. 1. Puncto 5. n. 19. §. Tertia sententia. vbi ait: quòd cùm negotiatio ex se indifferens sit, non efficitur culpabilis nisi ob prohibitionem; cùm autem nullibi inueniatur prohibitum
negotiari per alios, non debet id vti illicitum condemnari: & addit talem indecentiam, si qua est, non esse moralem, sed ciuilem, qualis est illa, quam Princeps, aut alius eximiæ vir dignitatis per alios negotiando incurreret. Sic ille philosophatur; quæ quidem ad quæstuosas artes applicandum: vt cùm ex se indifferentes sint, neque aliàs inueniantur prohibitæ, non debent vt illicitæ traduci, & quod de indecentiâ ab eodẽeodem dictum, pariter accommodandum: neque timeri scandalum potest, vbi ex occupatione tali nullus ad peccandum prouocatur: sicut neque ministeriorum in ordine ad bonum spirituale fidelium vlla iactura dignoscitur: futura certè, si necessaria deessent, quæ ita Religiosis tribuenda sunt, sicut à Concilio est Tridentino dispositum:
Sessione 25. Cap. 2. de Regularibus, verbis illis: Mobilium verò vsum ita superiores permittunt; vt eorum suppellex statui paupertatis, quam profeßi sunt,
Concilium Trident.
conueniat; nihilq́ue superflui in eâ sit, nihil etiam, quod necessarium eis denegetur. Sic Concilium.
§. VIII.

§. VIII.

De contractu Æthiopicorum mancipiorum.
180
*COntractus iste licet in Indiis frequens,
communis est tamen etiam Europæis, vt vix aliquid speciale occurrat pro Indiis disquirendum, & circa modum eos furtiuè introducendi de fraudatione jurium Regiorum, & ministrorum subornatione dictum à nobis Titulo 5. num. 143. Modo id tantum adiecerim, rem hanc adeò esse Christianis conscientiis periculosam, vt si ad regulas iustitiæ aptari debeat, vix aliquid occurrat, quo possit plena securitas in huiusmodi contractu reperiri. Pro quo libet ea, quæ P. Thomas Sancius, qui quæstionem magis ex professo versauit. Post P. Molinam Disp. 34. & 35. cuius & asserta proponenda sicut & P. Rebelli Lib. 1. quæst. 10. sect. 1. & 2. & P. Fragossi Tomo 3. Disp. 22. §. 2. & 3. sufficiat in medium protulisse.
Ille ergo Tomo 1. Consiliorum, Lib. 1. Cap. 1.
Dub. 4. post aliquot iacta fundamenta iuxta moralia principia communiter recepta, hæc subiicit pronuntiata.
Primum, contractationem istam, quâ
Primum.
Æthiopes èex suis regnis adducuntur, esse iniustam, & cum obligatione restituendi libertatem; quia tituli seruitutis communiter loquendo sunt iniusti, licet respectu aliquorum contingat titulum iustum extare. Cùm enim qui sint tales ignoretur, non debent iniustè capti, qui multò plures sunt, suâ libertate priuari.
181
*Secundum, si Mercatores contractantes
Secundum.
exactissimè examinarent titulos, & deprehenderent esse iustos, licita esset contractatio. Hoc tamen esse moraliter impossibile; & diligentiam, quam adhibere communiter dicuntur, omnino superficialem esse pro comperto habetur; & ita nihil iuuat in proposito.
Tertium; Mercatores qui in magno numero
Tertium.
emunt ab aliis, qui ex Æthiopiâ miseros istos adducunt, peccare mortaliter, & ad restitutionem teneri, nisi factâ diligentiâ de iusto titulo captiuitatis constet.
Quartum: idem esse, quando vnus, aut alter
Quartum.
emitur à Mercatoribus, qui eos ex Æthiopia adducunt, propter eamdem rationem. Post vnam, autem, aut alteram venditionem factam, non teneri ad talem diligentiam, quia iam non est possibile cognosci, quonam titulo captus sit, & ita diligentia esset superuacua.
182
*Quintum, Ementem vnum, vel alterum
Quintum.
bonâ fide, licet superueniat posteà dubium an fuerit iustè captus, non teneri manumittere, si facta diligentia nequeat veritas deprehendi, quia in dubio melior est conditio possidentis.
Sextum, eum, qui mala fide emit, aut cum
Sextum.
dubio de titulo captiuitatis, peccare mortaliter, & si non possit deponere dubium rationibus probabilibus, teneri manumittere, quia possessio cum mala fide nihil iuuat, quando est alius, qui potius ius habeat, scilicet ipse Æthiops, qui habet ius naturale, & possessionem suæ libertatis. Addit hoc intelligi, nisi is, à quo emit, habuerit bonam fidem; tunc enim cùm in eius succedat ius, non tenetur manumittere. Tandem Palacij
Palacij sententia.
sententiam reiicit asserentis, postquam tales publicè vendendi exponuntur, non esse obligationem vlterioris inquisitionis circa iustum captiuitatis titulum. Sic Doctor ille; ex quibus tamen nihil elici posse, quod faueat, si inter se componantur, & id quod communiter accidit, attendatur, facilè potest ostendi.
183
*Et primum quidem, ac secundum
apertissimè huiusmodi contractationi repugnant. Et vt primum stare debeat, necessarium est affirmare id, quod in secundo de adhibito diligenti examine dicitur, locum non habere. Nam si locum habet, & ita debet præsumi; ergo immeritò contractatio condemnatur, quandoquidem præsumptio talis eam potest iustificare. Non igitur communiter loquendo tale intercedit examen, & ita neque communiter contractatio licet, vnde re ipsa Prima assertio non est à secundâ diuersa, quia prima conditionalem illam de diligenti examine non excludit. Tertium item apertè contradicit: sicut etiam Quartum in priori eius parte. Limitationem autem minimè esse fauorabilem ex eo patet, quia affirmat iam non posse diligentiam adhiberi; ergo restituẽdarestituenda est libertas. Patet ex primo, & secundo: quia contractatio iniusta dicitur, & cum onere restitutionis: ex eo quòd ij, qui adducuntur, communiter loquendo, ius libertatis retinent; qui autem ab adducentibus emunt, maiorem facere diligentiam nequeunt & ita neque emere; ergo post vnam, & alteram venditionem id est dicendum, quod in prima; quandoquidem vitiosa est origo, & vt talis cognita. Præterquam quòd manifestum est ementes ab iis, qui ex Æthiopiâ adducunt copiosam hanc mercem, de inquisitione tituli non curare, & multò minùs sequentes emptores, ergo nequeunt, qui emuntur securâ conscientiâ possideri.
184
*Ex quo sequitur, neque quintum stare
posse, in quo & illi fauet P. Molina Disput. 35. in fine, & Dissutat. 36. Quando enim post bonam fidem sequitur dubium, licet nulla adhiberi diligentia possit, quâ veritas exploretur, possessio stat pro libertate, quia debet iuxta communiter accidentia iudicari; atqui, vt diximus, & probat dictus Pater, communiter titulus seruitutis est iniustus; ergo debet iudicari iuxta illud. Quemadmodum si quis rem aliquam bonâ fide emerit, & posteà sciat venditam esse ab eo, de quo probabilissimè præsumitur eam surripuisse, vt si sit seruus, & res pretiosa sit, aut alius similis, tunc retineri nequit, etiamsi factâ diligentiâ nequeat dominus certus deprehendi; quod quidem iuxta tertium fundamentum est Auctoris eiusdem n. 3. vbi cum multis ait; quoties quis bonâ fide aliquid possidere cœpit, si deinceps iudicet æquali probabilitate ad vtramque partem, rem non esse suam, si factâ sufficienti diligentiâ non potest vincere dubium, posse eam retinere, quia in pari dubio melior est conditio possidentis. Atqui in casu nostro non est æqualis probabilitas ad vtramque partem, sed moralis certitudo de iniusto titulo, aut talis certè probabilitas, quæ dubium ferè vincat; ergo nequit seruum possidere.
185
*Vnde neque sextum stare potest quoad
Circa Sextum.
eius limitationem, in qua est fauorabile; quia emens malâ fide, nequit illam deponere ex bona fide alterius, quæ ex ignorantia procedebat, & in eo cessat; ideò enim malâ fide emit, quia sibi persuasit iniustum esse seruitutis titulum; atqui hoc certum est, iuxta nuper dicta; ergo nequit malam fidem deponere, cum qua possidet. QuẽadmodumQuemadmodum si sciret rem aliquam esse furtiuam, ab alio tamen bonâ fide possideri, & eam emeret, non posset tali bona alterius fide se tueri, sed restituere absque dubio teneretur. Et verò Sexta conclusio in casu procedit, quo quis emat cum dubio; an qui venditur iustè, vel iniustè fuerit captus: quæ quidem non videtur aliis consonare, quibus contractatio ista absolutè iniusta pronuntiatur, non ob dubium, sed ob moralem certitudinem. Sed sit illud de dubio verum, semper profectò tale dubium est, quia numquam potest veritas deprehendi: ergo neque mala poterit deponi fides, cùm apertè constet primam possessionem à Mercatoribus ementium cum dubio fuisse, vel esse debuisse, vnde vlteriores possessores nequeunt ad possessionis titulum prouocare.
186
*Quod autem addit in fine circa sententiam
Palacij, ea, quæ à nobis sunt dicta, confirmat; ait enim minùs benè illum asseruisse emptorem Æthiopum, postquàm ad nos adducti sũtsunt, & publicè venduntur, non teneri ad ampliorem inquisitionem, sed posse opinari licitè vendi, quod ex eo sic improbat: quia, (vt probaui) est fama communis in oppositum. Tantùm ille. Cùm ergo fama communis in oppositum sit, & de nullo in particulari maior haberi certitudo possit, quàm ea, quæ de omnibus communiter habetur, vt experientiâ constat: fit ex eo de nullius iusto titulo | non solum certum, sed neque probabilem notitiam succurrere, & ita iniustè possideri. Et famam dictam à fide dignis ortam probauerat ipse num. 10. bonis adductis testibus. Pro quo, & num. 2.
Patris Molinæ Pronuntiata, vt faueant, & quàm consequentia sint.
187
*PRimum ex Disput. 35. sic procedit, negotiationem ementium mancipia ab
indelibusinfidelibus esse iniustam, & iniquam, & omnes eam exercentes esse in statu damnationis æternæ, nisi quem fortè inuincibilis ignorantia excuset, in qua neminem esse eorum, audet affirmare. Sic ille in quartâ conclusione, vbi absolute loquitur; tres enim præcedentes sunt conditionales. Prima scilicet licere emptorem, si ij, qui emuntur, bello iusto capti sint ab iis, qui illud gerunt, vt contingit aliquando geri à Lusitanis. Secunda licere item si ij, qui venduntur ob sua crimina, in seruitutem redacti sunt, quando crimen tale est, vt seruitus sit proportionata illius pœnæ. Tertia etiam esse licitum, quando parentes fame pressi filios vendunt, vt quicumque alij facere possunt: vnde si hoc inter Æthiopes accidat, iure se possunt naturæ tueri. Sic ergo cùm præmisisset, conclusione quartâ id statuit, quod iam ex ipso posuimus; vbi quidem non loquitur de bello captis à Lusitanis, quod cum aliquibus ex illis gentibus iustum esse dixerat, Disput. 34. vt cum Angolanis, & si qui sunt alij Mauricæ sectæ Professores, qui eo ipso immane odium in Christianos ad omnem hostilitatem expromptum præseferunt. De iis autem, qui bellum gerentes cum aliis eos capiunt, & vendunt, resolutio dicta procedit.
188
*Secundum, dum alia via ad fidem Christianam
Secundum.
inducendam in illas regiones non succurrit, fauendum esse negotiationi ipsi quantùm saluâ conscientiâ fieri potest; quia sic magnum illud bonum, minimè aliàs consequentur, èex barbaria educti, in quâ brutorum potiùs, quàm hominum more viuere comperiuntur.
Tertium, non aliter seruitutem istorum, &
Tertium.
cuiusque illorum permittendam, quàm si luce clarius eam iustam esse constet, tum quòd libertatis caussæ; quippe quæ piissima est, per se sit suffragandum. Tum etiam quòd vt magno esset adiumento, vt fides nostra, moresque Christiani, in illis locis propagarentur. Addit, temporalia etiam commoda ex humaniori commercio futura, & sic concludit: quamuis autem aliud non esset lucrum, quàm tutas ab æterno interitu habere conscientias, hoc vnum satis esse deberet. Sic ille, apertè indicans in negotiatione istâ conscientias negotiantium naufragare.
189
*Quartum, Ex disp. 35. ad finem, & 36.
Quartum.
eum, qui emit ab eo, qui bonâ fide cœpit possidere, & posteà de iusto titulo dubitauit, non teneri integrè restituere, sed adhibitâ diligentiâ, & non exploratâ veritate, tantùm teneri partem restituere, iuxta dubij quantitatem; quia in ius succedit alterius, qui factâ diligentiâ non tenebatur restituere, cùm sit melior conditio possidentis.
Quintum vnde suprà: ementem cum inuincibili
Quintum.
ignorantia, si postea dubitare incipiat, non teneri restituere, si factâ diligentiâ dubium perstet, ob meliorem possidentis conditionem, ratione cuius nihil restituere tenetur, vnde neque partem, neque totum, quando bonâ fide possessionem inchoauit.
Sextum, ex Disputat. 36. §. Primum &
Sextum.
præcipuum mancipia ex suis regionibus asportata licitè emi posse, quia non spectat ad subditos examinare an merces licitè asportentur in regnum, sed ad Principem; cùm ergo ille videatur probare, non est circa id scrupulosiùs indagandum.
190
*Cùm talis sit huius Doctoris resolutio,
qui exactissimè rem istam inuestigauit inter Lusitanos scribens, & Primum eius pronuntiatum adeò negotiationi huiusmodi contradicat, affirmat P. Fagundez Libr. 2. de Iustitia & iure, Cap. 2. num. 5. & 8. eum illam approbare & absque scrupulo exerceri posse pariter affirmare. Quod quidem non video quomodo dici à viro tanto potuerit, cùm mens Auctoris adeò testata ab ipso fuerit relicta, vt nihil magis perspicuum inueniri posse videatur. Vnde P. Palaus Tract. de iustitiâ, & iure, Disput. vnica de Iustitia in genere. Puncto 9. num. 11. negotiationem dictam in prima emptione condemnans, pro sententia sua meritò P. Molinam allegat. Cuius quidem Primum pronuntiatum cum P. Sancij primo item consonet, satis apparet ex eo non posse pro negotiatione istâ patrocinium aduocari; nisi fortè quatenus de bello Captis aliter videtur sentire,
Quid de bello captis sentiat.
quandoquidem illud est iustum communi immò & Regiorum Iudicum sententiâ iudicatum. Sed certè vt dubitari de iustitia possit, dubitatio ipsius Patris facit, qui Disput. 34. §. Paulus verò ait visam à se instructionem, quæ à Rege Sebastiano data est post longam discussionem in CōsilioConsilio Conscientiæ, electo Duci contra Angolæ Regem ituro, & ita postea subiicit: Quæ Instructio, sicut par erat, fuit exactè seruata, neque auaritiâ ducem, ac milites obcœcante, vlla facta fuit illius transgreßio, sanè nihil erat, quod ampliùs ad iustum bellum posset desiderari. Sic ille: dubius equidẽequidem de obseruatâ instructione, vbi de auaritiâ esse satis fundata suspicio poterat, quando bellum illud non tantùm ob vindicandas iniurias, sed propter argenti fodinas, quæ in eo tractu esse fama vulgauerat, potiùs agebatur.
191
*Circa secundum pronuntiatum meritò
quidem annuendum, sed cum addita præcautione, quantùm scilicet saluâ conscientiâ fieri possit. Non vult Christus fidem iniuriis stabiliri; cùm aliàs negotiationi isti vacantes, fidei negotium non agant, sed lucri studio ad illam penitus moueantur. Vnde si scirent eos, quos asportant, Christianos minimè futuros, similiter asportarent: non ergo ipsis circa auro pretiosiorem libertatem irrogatæ iniuriæ ex fidei commodo, quod accessoriè sequitur, compensabiles censeantur. Sic infidelium filij inuitis parentibus nequeunt baptizari.
Quod autem in Tertio habetur, est quidem
piè, & sapienter dictum; sed certè non esse necessarium pro seruitute permittenda, vt luce clarior illius titulus sit, ex priori est pronuntiato deducendum. Cùm enim negotiationi fauendum sit, quantum saluâ conscientiâ fieri possit, non est certè necessarius titulus luce clarior, cùm sufficiat esse probabilem; tuta enim conscientia | potest probabilis sententia teneri circa titulum huiusmodi, sicut circa alia, & de bello est satis communis sententia inter Recentiores. Et verò si titulus luce clarior ad seruitutem permittendam requiritur, bello capti Angolani non poterunt in seruitutem redigi, quia justitia illius belli non est luce clarior. Vt numero præcedenti dicebamus. Videndus P. Rebellus num. 13. ex quo P. Fragosus num. 26.
192
*In quarto autem est difficultas, non
enim videtur ad plus teneri, qui emit ab eo, qui bonâ cœpit fide possidere, licèt posteà dubitauerit, quàm ipse venditor, qui in ius illius plenè succedit. Et ita P. Sancius citato Cap. 4. num. 15. §. Nota, hoc absolutè asserit, ementem eodem iure posse se tueri; citat autem pro eo P. Molinam citatum, item à se, Lib. 2. de Matrim. disput. 41. n. 28. vbi etiam in specie casus præsentis loquens, idem tenet, & nullius restitutionis obligationem indicit; vnde non benè allegatus videtur P. Molina, qui restitutionem aliquam faciendam esse præscribit, & modum, ac quantitem indicat, Disput. 35. §. Sit nihilominùs; nisi quatenus ait non esse obligationem manumissionis. Sed cùm probabilis videatur sententia P. Molinæ, iuxta illam oritur dubium; quomodo circa libertatem sit partialis facienda restitutio, & dici potest; faciendam seruitiorum diminutione, & meliori tractatione, vt instar famuli habeatur. Quòd si pretium dare velit dominus, erunt qui iudicent id contra rationem seruitutis esse; sed certè non est, quia serui dominium rerum aliquarum habere possunt, pro quo plures casus adducit P. Molina Disput. 38. & ex eo P. Gaspar Hurtadus Disput. 1. de iure, Difficult. 18. ex quibus vnus est cùm ei aliquid à domino datur, vt eius sit; & tale dominium esse perfectum, citati affirmant. Pro quo videri etiam potest P. Oñate Tomo 1. Disput. 4. num. 111. Potest autem seruus id, quod datur ipsi, non admittere, volens conseruare jus suæ libertatis, & vt parte alia pretij datâ se redimat; in casu enim dubiæ seruitutis existimo posse dominum compelli à judice, vt redemptionem admittat, quia est ius illius imperfectum, & est maximè libertati fauendum.
193
*In quinto nihil est, quod negotiatoribus
faueat, cùm eorum mala fides à citato auctore fuerit contestata; sic enim loquitur Disput. 35. Conclus. 4. Omnesque, qui illam exercent, lethaliter peccare, esseque in statu damnationis æternæ, nisi quem inuincibilis ignorantia excuset, in quâ neminem eorum esse affirmare auderem. Sic ille.
Denique quod in sexto dicitur non videtur
Primo pronuntiato conformari, pro quo præcedentia verba ex eodem adducta videntur apertissimè militare. Si enim Mercatores tales vendere non possunt: ergo neque ab eisdem emi, eadem pro emptore stante ratione, quęquæ stat pro venditore; quia scilicet eorum, qui venduntur, non est verosimilis titulus seruitutis. Et quidem vt circa Tertium pronuntiatum vidimus, citatus Auctor ad seruitutem admittendam titulum luce clariorum exigit; cùm tamen nihil tale in venditione appareat, quam proptereà adeò acerbè condemnat: non ergo emptio licet, vbi ad illam titulus minimè fundatus occurrit.
194
*Nec satisfacit, quod ait ad subditos scilicet examen de huiusmodi mercibus non spectare,
sed ad Principem, quem tamen videmus venditionem permittere: nam sicut hæc ratio non valet vt venditio justificata sit, aliàs vendentes non erunt in statu æternæ damnationis, ita neque ad emptionem. Princeps ergo permittit, quia illi de manifestâ iniustitiâ non constat, vel si constat, rationes habet vt permittat, maiorum damnorum euitandorum caussâ: subditi autem, qui ex communi famâ iniustitiam agnoscunt, nec permissionis jus habent, nequeunt negotiationem dictam, dum emunt, fouere, illius esse consortes, & non tantùm verbis, sed factis etiam approbare. Neque item satisfacit, quod citato §. Primum, &
P. Molina.
præcipuum, adiicit in hæc verba: Ea autem, quæ à nobis disputationibus præcedentibus dictæ sunt, licèt persuadere videantur plurima mancipia asportari ex illis locis, iniustè seruituti subiecta: non tamen persuadent omnia, ac proinde de nullo in singulari id persuadent: Hæc ille: quæ quidem, vt dixi, non satisfaciunt, quia cùm plurima mancipia iniustè addicta seruituti, vendantur, licèt de hoc in speciali non constet, debebat tamen positiuè constare, iuxta, ea, quæ idem Pater docet incitato §. Sit nihilominùs, Disput. 25. vbi ait peccare lethaliter eum, &
cum onere restitutionis, qui sine præuio examine emit aliquid, de quo verosimiliter præsumitur esse furto ablatum. Quæ doctrina communissima est, & eam casui præsenti adaptat, vt nequeant Mercatores Lusitani mancipia ab infidelibus emere. Quòd autem præsumptio sit satis fundata, ab eodem ostenditur §. Sed iam ad Æthiopum: vbi probat inter Æthiopes rarissima esse bella iusta. Cùm ergo mancipia, quæ adducuntur, maxima ex parte talia sint, & bello capta ab eisdem Lusitanis perpauca, comparatione illorum; fit planè ex eo peccare lethaliter iuxta ipsum qui sine examine illa ab eisdem emunt; aliàs eius discursus est prorsus infirmus; quia etiam cùm Lusitani emunt, non constat illis hunc, & illum esse iustè captum, & licet vendentes id affirment, non esse illis credendum satis constat, cùm nullius fidei testes sint. Quòd si Mercatores ipsi iustum titulum seruitutis affirmant, Christiani profectò homines, cùm tamen ordinariè talis non sit, vt ipse Pater multis prosequitur; quid de barbaris ad Europæas mersiculas, & pueriles ornatus anhelantibus, æquum fuerit sentiamus? Ex his ergo, & aliis Doctoris tanti pronuntiatis habemus negotiationem istam esse damnabilem, vt neque emere Lusitani Mercatores queant, neque consequenter vendere. Vnde & idem de emptione eorum, qui ab eisdem emunt, dicendum, consequentia doctrinæ videtur clarissimè persuadere.
Pater Rebellus pro Æthiopum libertate vt pugnet: cuius asserta proponuntur.
195
*SEctione 1. & 2. Quæst. 10. Lib. 1. Quidquid
P. Molina in detestationem negotiationis huius, citatis Disput. 34. & 35. accumulat, libenter complectitur, & corroborat, rationum & narrationum irrefragabilium additis firmamentis, & veritatis quidem pondere, in ea est asserta compulsus, non veritus illam odium parituram, | dum patriæ affectu oblitus contra Lusitanos fulminat, doctissimus, & elegantissimus Lusitanus. Sed illius asserta videamus.
Numero quarto. Cùm aliis Societatis nostræ
Magistris affirmat negotiationem esse licitam, si Mercatores ordinationes Regias seruent de examine circa titulum seruitutis faciendo. Secùs si alijs modis seruos emant, prout facere dicuntur, inscijs Regijs ministris, ad quos istud examen spectat, quâ ex parte emptio de manu peccatorum non caret scrupulo, si præsertim accedat verosimilis querimonia serui, quòd iniustè sit factus seruus, quamuis regulariter non teneatur herus seruo credere, affirmanti se iniustâ seruitute detineri, & modo, quo id factum fuerit, narranti.
Addit num. eodem ex aliis. Si Mercator contra
præscriptam à Rege formam seruos malâ fide emerit, nec pauciores illi sint respectu aliorum, qui sunt empti bonâ fide, quia forma seruata, & omnes ita admixti, vt dicerni non possint; omnes manumittendos, quia melior est conditio innocentium: si autem pauciores sint iniustè empti, omnes posse vendi. Num autem 5. & 6. juxta propriam sententiam asserit, quòd siue numerus dictorum æqualis sit, siue inæqualis, & culpa Mercatorum euenerit, nullum posse vendi, quia culpa emptoris non debet cedere in iniuriam innocentis, qui sibi iacturam debet imputare. Si autem sine culpâ Theologicâ, mittendas esse sortes inter seruos, ex eorum consensu; quòd si renuant, ad id compellendi à Mercatore, qui dominus eius multitudinis existit, vel ab ordinario Iudice; quia non est æquum quempiam damnum adeò graue sine suâ culpâ pati; immò etiam si culpa tantùm fuerit venialis; quo euentu proportionatum culpæ tantùm damnum subeundum. Et hoc esse melius ait, quàm si dicatur posse omnes vendi, sed admonitis emptoribus de incertitudine seruitutis, quod etiam videtur probabile reputare. Quod si circa libertatem dubium occurrat, pro illâ esse in vtroque foro judicandum, si æquale sit dubium pro seruitute affirmat num. 7.
196
*Num. 8. & sequentibus: iniustam esse
Tertium notanda continens.
negotiationem ostendit, affirmans, non solùm ante emptionem, sed etiam post emptionem, teneri Mercatores indagare veritatem; quia sunt malæ fidei possessores; quod si indagatione nequeant verum titulum seruitutis deprehendere; teneri manumittere. Si autem bonâ fide emerint, ad inuestigandum similiter teneri: veritate autem non exploratâ teneri restituere, iuxta dicta num. 192. & præter iniustum titulum seruitutis, addit iniustitiam aliam ex eo quòd miseri isti certissimo mortis periculo in nauigationibus exponuntur, vt quotidianis experimentis constat. Item ex eo quòd plures ad laborandum in auri, & argenti fodinis emuntur, qui labor illis incomportabilis est, & ad quem, nisi morte digni, nequeunt condemnari. Addit autem ex P. Suario posse licitam esse emptionem ad laborem talem, si illis talis labor iusto aliquo pretio compensetur, & in nauigatione commodè illis prouideatur, vt possint respirare. Hoc enim ex magno totius orbis commodo sustineri potest, dum aurum, & argentum eruitur generaliter profutura: hæc doctus Pater fusiùs illustrata.
197
*In quibus placet quidem emptionem
esse licitam, quando Regia in illâ præscripta seruantur, quod ita doctissimi Patres judicarunt. Sicut & scrupulum pro non seruatis; nec leuem illum superesse. Hoc enim ea ostendunt, quæ pro iniustitiâ contractus huiusmodi ab eodem afferuntur. Illa siquidem planè ostendunt Regia præscripta non seruari, vt in talibus videmus contingere. Pro quo est id, quod annis his proximis in Paraquariâ est actum regione. Lusitani enim Portus S. Pauli indigenæ & Paraquariis finitimi, armatâ manu in eos sæpiùs irruperunt, & integros populos ad fidem Christianam indefessis laboribus Patrum Societatis nostræ reductos, post cædes, & crudelissimam vexationem, oppressos vinculis in Brasiliam deportarunt; vbi eos vti mancipia, postpositis humanis & diuinis legibus, neque attentis Pontificiis censuris, laboraturos sine humano solatio diu, noctuque, vendiderunt. Vnde pro defensione oportuit innocentes armari, vt iam non audeant ad prædam huiusmodi ita confidenter inhiare. Quæ ergo de seruatis Regiis ordinationibus apud Æthiopes possit præsumptio suffragari? Fit igitur ex dictis sine graui scrupulo stare non posse emptionem apud nos, quando tales sunt venditores.
198
*Iam quod ad proximos attinet. Si
culpâ Mercatoris accidit, omnes debere manumitti; videtur optimâ ratione fundari. Posset tamen numerus iniustè emptorum adeò esse exiguus, vt non deberet proptereà venditio aliorum impediri. Quo euentu iuxta coniecturas agendũagendum, vt scilicet tot extrahantur, quot iniustè empti, in quibus verosimile aliquid appareat, licet non ita fundatum, vt probabilem saltem possit reddere persuasionem: & certè interrogando emptos vix est credibile non posse verosimilem notitiam hauriri. Quod autem ad sortes attinet, valde
Quid de sortibus.
videtur difficile: iis enim stantibus, stare etiam potest magnam in seruitute copiam eorum remanere, qui nullo ad illam titulo possunt addici, & consensus quidem eorum, si detur, non est sufficiens, quia inuiti faciunt inter angustias deprehensi, tali volentes se fortunæ committere, dum aliam non inueniunt viam recuperandæ libertatis. Ab hero autem compelli nequeunt, quia non est verum esse dominum multitudinis, sed eorum tantùm, qui licitè empti sunt. Iudex autem Hispanus non est competens respectu innocentium; eo enim ipso, quòd iniustè empti sunt, alterius fori censentur, ad quod ante emptionem pertinebant. Item iudex nullum potest innocentem ad seruitutem obligare. Videtur ergo res ista
Verosimilior resolutio.
testimonio eorumdem dirimenda, & verosimilibus vtendum coniecturis, vt scilicet alij de aliis interrogentur, ab inuicem separati. Posse enim querimonias istorum esse verosimiles ipse P. Rebellus affirmat num. 4. vt iam vidimus, & adducta quidem ostendunt, vendi non posse admonitis emptoribus, quia iniustitia respectu innocentium non cessat ex eo, qui neque rigeroso pretio, neque moderato vendi possunt, sicut neque emi. Et quod ille addit de fauore libertatis, hoc videtur probare: quia cùm dubium æquale sit circa quemlibet illorum, quod scilicet, seruus, vel non seruus, pro singulorum est iudicandum libertate.
199
*Quod de bona fide ementibus dictum,
non posse consequenter admitti, quandoquidem non dubium, sed moraliter certitudo est, constat ex dictis numer. 184. Nauigationis item pericula esse certissima satis ex adductis constat, pro quo & quotidiana experimenta possumus cumulare. Sed verò ad substantiam contractationis illa non spectant, & cum iusta possunt emptione
Nauigatio vt præfatis noxia.
componi; quia & in iis, qui iustè capti sunt, talia solent incommoda deprehendi. Si autem in nauigatione specialis de illis habeatur cura, pauci etiam periclitari solent, vt accidit quando illi ex piorum Mercatorum manibus in aliorum deueniunt potestatem. Id autem quod de fodinis auri,
& argenti dicitur, tantum habet patronum; vt nequeat quasi inuerosimile, refutari. Erit autem omnino à ratione alienum, si id, quod de istis dictum est, velit quis ad Indos transferre, qui ad metalla effodienda compelluntur: est namque in illis magna diuersitas: Æthiopes namque iusto titulo serui supponuntur, & difficultas de illis est, an si tales apud infideles sint, emi possint ad auri & argenti fodinas aperiendas: vt Angolani, & alij. Indi autem neque in suâ infidelitate serui fuerunt, neque fideles facti peioris esse debent conditionis. Prætereà de seruis etiam illis loquendo, censuit P. Suarez licitam futuram emptionem, si fiat iusta compensatio pro eiusmodi tam extraordinariis, ac periculosis seruitiis, quàm ipsi non nisi irrationabiliter recusabunt. Atqui Indis nulla talis compensatio fit; ergo diuersa est in illis ratio: habemus ergo ex Auctore dicto nihil esse, quod negotiationi, de quâ agimus, possit suffragari.
Quid sentiant alij, & quid in præsenti caussa iudicandum.
200
*DOm. Solorzanus Tom. 1. Lib. 3. Cap. 7.
Dom. Solorzanus.
num. 108. & seqq. adductis P. Molina, P. Rebello, Augustino Barbosa, Soto, Ledesma, & Mercato; contractationem istam, eodem, quo illi gradu, videtur improbare. Pro eodem est Nauarrus in Manuali Latino Cap. 23. n.
Nauarrus.
96. & in Hispano Cap. 28. in additionibus ad citatum num. 96. Cap. 23. Petrus de Nauarra Lib. 3.
Petrus Nauarra.
de Restitutione Cap. 1. num. 215. ait se non audere iustificare eum, qui cum ea suspicione, & dubitatione emeret, de quâ Mercatus testatur esse debere, ob publicam famam iniustæ acquisitionis, cùm discretum sit, & probabile dubium de iniustitia, nisi aliunde veritas iustæ seruitutis constaret; quæ sunt illius verba. Franciscus Garcia de contractibus.
Franciscus Garcia.
Parte 1. Cap. 17. omnino infensus est isti contractationi, sicut & P. Palaus citatus iam num. 190. vbi tamen addit posse emi secunda emptione à Mercatoribus; quod tamen est intelligendum,
P. Palaus.
quando præsumptio non est in contrarium, iuxta dicta, vt consequens possit esse doctrina. P. Fragosus Tom. 3. Lib. 10. Disput. 22. num. 13. &
P. Fragosus.
seqq. Patrem Rebellum ferè transcribit, & n. 15. statuit, quòd licet defendi ab iniustitia possit emptio Æthiopum, quæ sit in Lusitania de manu Mercatorum ob præsumptionem bonæ fidei exportantium; nihilominùs verosimilius videri, consideratis circumstantiis, eam esse iniustam negotiationem respectu Mercatorum in Æthiopiâ ementium. Quod equidem intelligendum
est stante prædictâ præsumptione. Atqui illa communiter cessat; sicut enim Auctores isti talem præsumptionem non habent ob communem famam, ita & alij communiter habere possunt; ita enim publica dicitur: illâ ergo deficiente, non poterit stare emptio; videantur, quæ de noxia præsumptione conscientiarum dictorum Mercatorum idem Auctor adducit num. 26.
201
*Ioannes Caramuel in Theologia morali
Ioannes Caramuel.
num. 440. & 441. de Indis loquens ait: posse seruos effici, quando ab aliis Indis capti, siue iustè, quia inter eos bella iusta esse possunt, siue iniuste, quia ab eisdem erant occidendi; quod facere solent vt eos comedant; immò & aliquando eorum carnes in macello emendas exponere. Nec posse tantùm, sed etiam debere, si possint emere: quia debet eo pacto subueniri in extremâ necessitate constitutis: neque esse obligationem, vt fiat gratis, quando sic periclitantes habent, quo valeant sibi de remedio prouidere, scilicet libertatem. In quo quidem aliorum sententiam sequitur, quamuis neminem citet, præsertim P. Sancij Ciitato Cap. 4. num. 1. qui id iuxta
probabilem sententiam multorum statuit, iuxta quam non tenetur quis gratis subuenire alicui, quando id facere alio modo potest, vt mutuando, vel commodando. De Æthiopibus autem citatus Auctor nihil speciale tradit, sed remittit se ad P. Sancium, vnde negotiationi isti non aliter,
quàm ille fauet, & sic parum, aut nihil. Est autem in eodem notandum, ita scribere initio illius dubij: cùm videas tot seruorum millia ex Indiis in Hispanias adduci subduditas, an omnes &c. de illis ergo cùm resolutio eiusdem procedat: in fine circa Nigros id addit, quod diximus. Præter Nigros ergo apertè significat ex Indiis multa seruorum millia in Hispaniam adduci. Quod tamen à veritate est prorsus alienum: Indi enim suâ libertate fruuntur, præter Chilenos aliquos bello captos post tenacissimam, & infestissimam rebellionem: ex quibus nescio an aliquis in Hispaniam fuerit deportatus. Quòd autem circa eorum infantes videatur Regiam dicere clementiam, siue etiam iustitiam, dictum suprà Titulo 1. Cap. 11. §. 2.
202
*P. Fagundez Cap. 2. citato lib. 2. de
P. Fagundez plus alijs fauet.
iustitia & iure, vnus est, qui negotiationem istam defendendam susceperit, ad omnia, quæ contra illam obiiciuntur, conatus respondere. Fatetur tamen, quod negari nequit, Mercatores in Æthiopia ante emptionem mancipiorum debere seruitutis titulum examinare: aliàs futuram iniustam. Hoc ergo cùm facere debeant, & re ipsa facere credendum est; quandoquidem contrarium nequit comprobari. Pro quo etiam facit à Rege in illis partibus ministros esse deputatos, qui rei huic diligenter aduigilent, quos etiam non licet officij sui ita incuriosos credere, vt in negotio adeò graui, & conscientiis grauandis supra modum obnoxio, postposito Dei timore dissimulent, Deo & Regi pariter infideles.
203
*Dico primò: negotiatio dicta secundùm maiorem partem mancipiorum, qui in illis partibus emuntur, est illicita, iniusta & cum one|re restitutionis. Sic citati, quod & rationes adductæ conuincunt.
Dico secundò. Mancipiorum copiam à
Mercatoribus, qui ea ex Africæ regionibus asportant, non est licitum emere in Indiis, & Europâ. Hoc etiam ex dictis constat.
Dico tertiò: neque vnum aut alterum mancipium licet emere ex eisdem, stante suspicione, ob fundamenta dicta. Sic Nauarra num. 215. citatus cum Mercado, & ratio est clara; quia de vno, & altero an sit iusto titulo emptus, ignoratur, sicut de copia asportatorum.
Dico quartò. Generaliter loquendo & iuxta
principia dicta, non licere emere huiusmodi mancipia, etiamsi plures dominos habuerint. Probatur: quia ex multiplicatione dominorum non melioratur titulus seruitutis; contra libertatem siquidem non est præscriptio, vt habetur communi iure præscriptum. L. Finali. C. de præscriptione longi temporis. Cùm tamen èex contrario mancipium
possit contra seruitutem præscribere spatio viginti annorum, si adsit bona fides, etiamsi desit titulus coloratus, vt constant ex L. 2. vnde suprà; & communiter tradunt scriptores, & vt benè Mercatus Citato Cap. 15. ex infecta origine non potest aqua sana procedere. Videantur dicta num. 183.
204
*Dico quintò. Emptio dicta in Indiis,
& Europa iustificari potest aliqualiter. Primò: quia Doctores aliqui, licet eorum quidam inconsequenter ad suam ipsorum doctrinam, eam non esse apertè damnabilem affirmant, immò & illi fauent, vt P. Molina, P. Rebellus videndus n. 4. P. Palaus, P. Fragosus, P. Fagundez. Et alij, Secundò: quia ita est communi praxi receptum, quæ omnes status complectitur: Episcopos, Religiosos, sine vllo in hac parte scrupulo procedentes. Tertiò: quia Rex non solùm permittit, sed & ipse emit, & vendit, cuius exemplum sequi integrum est vasallis, cùm in eo debeant iustitiæ exemplaria prælucere. Quartò: quia Episcopi contra furantes mancipia excommunicationes fulminant ad dominorum instantiam; eorum ius certum reputantes. Quintò, quia cùm mancipia ista videantur ad seruiendum nata, vt multi expendunt, non videtur circa illa eodem, quo circa alios, exactissimo iure agendum, sed minore titulo, dummodò aliquis non penitus inuerosimilis appareat, emptores debere esse contentos. Sextò: quia pro Indiis adeò sunt necessarij, vt sine illis stare Respublica ista nequeat. Cùm ergo vilissimi isti inter homines sint, dispensari cum aliquo requisito iuris gentium potest, ne Indicæ regiones, quarum conseruatione res Christiana agitur, ab eo cadant statu, qui adeò necessarius comprobatur. Tandem: quia asportatio eorum in Indias nequit impediri, quia ad eam permittendam, immò & auctorizandam, Reges nostri vrgentes habent rationes. Cùm ergo asportandi sint, nequeunt sine magno periculo in suâ libertate relinqui, & ita conuenienter seruituti addicuntur. Quam quidem illi, licet in assiduo labore sint, non ægrè patiuntur, sed inter laborandum tripudiare solent, dummodò de alimentis prouideatur, & dies habeant à laboribus feriatos.
205
*Quæ ergo à nobis pro iniustitiâ
negotiationis huius ostendendâ non leuiter disputata, & stabilita sunt, erunt pauci qui practicè complectantur, vltimæ huic Assertioni libentius inhærentes; vnde & videri possunt illa superuacuè constituta. Sed certè pro veritate pugnasse, & agonizasse pro iustitia, vt Scriptura loquitur, non poterit, vt credo, rectè sentientibus non probari. Sic enim & in scriptorum multis est cernere, quos pro eiusdem causæ defensione militantes allegauimus. Quin etiam, qui à nobis dicta deseruire prætereà poterunt, vt mancipiorum istorum domini humaniùs cum ipsis agant, scientes ius dominij, quod in ipsos se habere existimant, esse adeò dubium, vt opus sit in re ista, ne lumen veritatis obsistat, clausis ferè oculis ambulare. Adaperiat illos vtinam Deus, quos auaritia excœcare solet, crudelis Erynnis, in iis, qui, & emunt priùs dura passos, postmodum duriora. De quique hæc satis.
§. IX.

§. IX.

De contractu hydromelici potus apud Indias vsitato.
206
*DE illo non immeritò dubitatum an sit
licitus, quia Indi, & Nigri eo nimium quantùm vtuntur, eò quòd & sapidum ipsis, & sapidum ipsis, & vili prætereà pretio constat, si cum vini pretio componatur. Est tamen Indis noxium, quia calidioris illi naturæ feruido hoc haustu cum frequentibus morborum periculis incalescunt. Vtrisque autem ebrietatem inducit, cuius esse solent exitus infelices, cœdibus perpetratis; quòd si minora damna; talia tamen, quæ non sine sanguine soleant frequentari: & occurrendum quidem talibus, sublatâ malorum occasione, & iustitia in Magistratibus, & charitas in omnibus videntur postulare. Accedit ad doctrinam fidei, de qua cum istis agitur, recipiendam, magnum hoc videri obstaculum, de quo Concilium Limense 3. Actione 2. Cap. 20. Ex quo multorum doctrina de licita venditione rerum indifferentium videtur infirmari, quando respectu poculi istius, ratio specialis ex aduerso est; obstaculum inquam fidei in regionibus istis penitus propulsandum: quia summa est ratio, quæ pro religione facit, vt iura clamant, & dictum non semel. Quod si ratione illius in multis dispensatur, & priuilegia extendi possunt, vt est multorum doctrina, multò potiùs id agendum, aut omittendum est, in quo nullâ est opus dispensatione, sed cum omni stare lege potest, & præcipuè cum charitate, & iustitia constare. Hinc verba illa D. Pauli Corint. 8. vers. 8. & seqq. Neque enim si
1. Cor. 8. v. 8. & seqq.
manducauerimus abundabimus, neque si non manducauerimus, deficiemus, videte autem ne fortè hæc scientia vestra offendiculum fiat infirmo. Et peribit in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est sic autem peccantes in fratres, & percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aternum, ne fratrem meum scandalizem. Nullus autem frater ita videtur infirmus vt Indus, aut Niger ad ebrietatem maximè procliues, neque aduersus illam fidei constantiâ roborati.
207
*Dico primò. Valde probabile est non
licere huius poculi venditionem, non solùm eò quòd non liceat res indifferentes abusuris vendere, qui tales verosimiliter præuidentur, quæ est sententia eorum, quos adducit Diana Parte 1. Tractat. 8. Resolut. 41. & aliis locis de quibus suprà Titulo 1. numer. 144. sed ob rationes nuper adductas. Prætereà, quia doctores venditionem rerum indifferentium approbantes, quando abusus præuidetur, proportionatam caussam venditionis requirunt, vt videri potest apud Dianam, qui eosdem adducit: id quod specialiter inculcat P. Thomas Sancius. Non videtur autem qualis esse caussa proportionata in præsenti queat: & sola afferri potest vtilitas venditionis, est enim magna. Atqui si hæc ratio valeret, semper
venditio indifferentium esset licita, semper enim ex venditione vtilitas prouenit, & ex continuatione illius non potest non esse magna pro vendentium conditione; & prætereà frequentia peccata, & damna alia, de quibus nuper, cum impedimento fidei, adeò magna sunt mala, vt vtilitas dicta non videatur cum illis habere proportionem. Damna enim ingentia sunt, non ita temporariæ vtilitates, & deinde illa spiritualia, temporalia ista: inter quæ esse proportio nequit, cùm spirituales vtilitates temporalibus debeant anteferri; quandoquidem, & vita ipsa multoties postponenda est ob salutem alterius spiritualem, vt est receptissima Theologorum sententia, ex quo fit proportionaliter esse de aliis vtilitatibus philosophandum, quando inter se contigerit comparari.
208
*Dico secundò, venditio talis potest
probabiliter sustineri. Probatur: primò ex eorum doctrina, qui censent res indifferentes posse vendi, etiamsi aliqui abusuri præsciantur nullâ adiectâ limitatione; quando scilicet verè indifferentes sunt, & juxta communem dispositionem ad malum non ordinatæ. Quod præcipuè docuit Caietanus 2. 2. Quæst. 10. art. 4. &
alij, quos adducit P. Salas de contractibus Dub. 47. Tractatu de emptione, & venditione. Et Diana locis citatis, de quo & nos Titulo 1. numer. 144. citato, & seqq. Ratio congrua esse potest, quia si in contractu emptionis, & venditionis, qui omnino necessarius ad conuictum est humanum, ad prædictum examen vendentes tenerentur, discernendi scilicet quis ad bonum, quis ad malum vsum empturus accedat, molestissimus redderetur, vnde non est credibile ad illud vendentes obligari. P. Suarez Disputat. 10. de Charitate sect. 4. in principio. Duram eorum sententiam vocat, qui res indifferentes vendi posse negant, malo eorum vsu præuiso; stante autem hoc illius judicio, quod est etiam aliorum, vix aliqua adduci regula potest, iuxta quam debeat id, quod generaliter licet, in particulari illicitum judicari. Vnde idem Pater num. 7. ad circumstantias id reuocat, seruato ordine charitatis. Ex quo fit ex se licitam esse venditionem, & solùm ob circumstantias vitiari posse: quod quidem & in rebus ad bonum ex institutione suâ ordinatis contingere potest, vt si quis Rosarium emat, ad hyprocrisim, vel vsus deteriores.
209
*Secundò. Quia Doctores, vt vidimus, licitam venditionem talem dicunt, quando est
illius proportionata caussa: atqui esse proportionatam caussam pariter dicunt multi vtilitatem ex venditione secutam; quia sic res propriæ distrahuntur, aliàs cum incommodo retinendæ, vt videri potest apud eos, quos adducit P. Bauny Lib. 1. de Contractibus, Tractatu 2. Quæst. 11. quibuscum ipse sentit: neque ex eo fit venditionem generaliter licere, cùm semper ex venditione vtilitas consequatur. Potest namque communis doctrina cum prædictâ positione constare: quia multoties ex venditione rei, quæ abusuro traditur, nulla specialis vtilitas sequitur: vt si quis talis abusurus accedat emptionem affectans, & alius simul non abusurus, nequit priori vendi, si res indiuidua sit; quia ex tali non venditione nullum patitur detrimentum, quandoquidem non abusuro vendit. Si autem rerum copia sit, & abusuro non vendat, jacturam non venditionis incurrit, ad quod non tenetur, quia jam pro venditione caussa rationabilis occurrit.
210
*Tertiò: quia in speciali casu, de quo
loquimur, specialis etiam ratio videtur suffragari. Nam Indi, & Nigri non sunt cogendi ad solius aquæ potum; id enim videretur inhumanum; vinum autem & carius est, & ira eorum conditioni non ita conforme, & prætereà magis noxium, vt constat, cùm & calidius, & aptius ebrietati concitandæ. Possunt ergo familiare poculum sibi commoditissimo pretio comparare. Quâ veritate suppositâ, cogendi non sunt vt in publico bibant, vt est manifestum: vnde & consequenter emere poterunt quas voluerint mensuras sibi, & suis familiolis sufficientes: nec dicas pro Indis familiarem potum haberi, quem ex Mayzio conficiunt, & est eorum conplexioni conueniens, cùm illud de quo loquimur valde noxium judicetur: nam neque omnibus commoditas est illius poculi faciendi, ijs præsertim, qui in vrbibus commorantur, & licet vendibile habeatur, insipidum tamen est: vnde sicut prohiberi nequit illis vini vsus, ita neque illius, qui viliori pretio comparatur: neque illius moderatus vsus noxius est, excessus autem in re quauis incommodat, qui non potest humanâ semper prouidentiâ cohiberi. Accedit, prædictos duris laboribus exerceri, & expediens videri ea non tolli eisdem, per quæ possunt laborantes recreari, & ita neque poculum istud, quo recreati illi, in laboribus possunt læti & infracti perdurare. Cùm ergo in illius vsu absolutè non appareat turpitudo, illis est meritò permittendus, licèt non rarò excessus aliqui præter vendentium intentionem misceantur.
211
*Per quæ patet ad ea, quæ ex aduerso
Fit satis obiectis.
dicebantur: licèt enim inconuenientia aliqua ex venditione dicti poculi oriantur, illa præter intentionem vendentium sunt, & per vinum solent eadem, aut maiora sentiri. Cuius venditionem etiam abusu præuiso licitam asserit P. Salas suprà num. 11. stante caussâ rationabili sicut in aliis. Quærendum sanè à prædictis, si potus ille facilior subtrahatur, & licet ad fidem plenius hauriendam huiusmodi potus incommodet, id ipsum & alij facerent, stante huius prohibitione: quod autem de comparatione damni | spiritualis & temporalis dicebatur, est quidem verum, sed cum suis limitationibus accipiendum, aliàs multa ex eo sequerentur, quæ communiter
à Doctoribus non admittuntur; vt quòd restitutio damni temporalis fieri possit per orationes, aut suffragia spiritualia; & quòd nullo modo liceat venditio rerum indifferentium, & sic alia intelligendum: ergo vt nullus damnum alterius spirituale intendat suæ propriæ vtilitatis intuitu, præbendo caussam ex se ad illud ordinatam; quod autem vitari semper debeat omnis illius occasio, diuinâ lege non præcipitur: neque ex obligatione anteponendi saluationem alterius vitæ propriæ in certis casibus, benè arguitur, quia pro illis est specialis ratio, eò quòd damnum sit irreparabile; respectu autem aliorum non ita; vnde aliæ exceptiones ab illa regula etiam Auctores admittunt. Diui autem
D. Paulus explicatus.
Pauli doctrina cum moderatione etiam accipienda; tum quia dici potest magnâ ex parte ad perfectionem spectare charitatis; & non ad rigorosam obligationem; cùm constet ea, quæ licita ex se sunt, vt manducatio carnis, non teneri quempiam omittere, eò quòd alius inde scandalizetur, quando ex vsu eorum commodum aliquod reportat. Vnde P. Cornelius circa versum 8. ait ibi Apostolum ad perfectiores se conuertere, & eos monere, vt vitent scandalum infirmorum. Sed luculentiùs D. Chrysostomus
D. Ioannes Chrysost.
in eum locum ita scribit circa vers. 13. Hoc Magistri optimi est officium suo exemplo docere quæ præcipit, & non dicit siue juste siue iniuste, sed quomodocumque; & non dico, inquit, Idolothytum, quod & propter aliam caussam prohibetur, sed si quod licet, & permittitur, scandalizat, etiam illo abstineo, neque vnâ, aut alterâ die, sed toto vitæ tempore. Hæc ille, & alia ex quibus constat doctrinam illam, quam Apostolus suo exemplo firmat, ad charitatis perfectionem, & non ad illius rigerosum præceptum pertinere. Tum etiam, quia in illo Capite non de re indifferenti sermo erat, sed de prohibitâ; manducatione inquam eorum, quæ idolis fuerant immolata; hoc enim in eorum templis fieri solebat, & ita genus quoddam cultus eorumdem censebatur. Pro quo videatur citatus interpres, & alij. Si interim addamus aliud esse, quem suo exemplo
Additio peculiaris.
ad aliquid prouocare, de quo in casu nostro nihil extat, sicut in exemplo à D. Paulo adducto; aliud rem indifferentem tradere, commodum proprium spectando, quæ ex se malum non inducit; & ita non posse contra hoc ex doctrinâ Apostoli argumentum efformari, qui non agebat de humanis contractibus ad conuictum necessariis, sed de exemplis ad malum inducentibus sine aliquo vsu licito, qualis est in vtentibus poculo dicto, licèt aliquando excessus committatur. Et vt plenè hæc non satisfaciant, sunt tamen verosimilia, & sufficientia, vt probabilitas saltem dicti contractûs possit defensari.
§. X.

§. X.

De Contractu cum Commendatarijs Mercatorum.
212
*CVm Mercatores Indici non possint in
Hispaniam commodè semper nauigare, vt inde merces asportent, pecunias suas solent aliis eò contendentibus tradere, vt conuenienter implicent & merces emptas adsportent, justo pro labore, & industria pretio designato, ad rationem scilicet septem, aut octo pro centum, siue plus, aut minùs, iuxta valorem, quem sunt in his partibus habituræ. In quo quidem mille exoriri controuersiæ solent, circa quas nimis quantùm solet Consulatus occupari. Vnde non est instituti præsentis eas persequi, sed non nihil pro conscientiæ obligationibus adiecisse. Et certè ad illorum
intelligentiam non multâ est opus discussione, si homines velint juxta illius certa dictamina operari: vix enim à talibus in dubium aliquod inciditur, quod merè conscientiam attingat, cùm satis perspectum habeant quid justitiæ leges postulent, & principium illud irrefragabile in eorum sit consideratione defixum: non debere quemquam alteri facere, quod sibi non vellet ab eo fieri. Videant ergo isti si pecunias suas aliis pro simili functione committerent, quomodo eas administrandas vellent, & deprehendent statim debere se illas vt proprias curare: quæ emunt non debere, quia meliora sunt, reseruare sibi, minùs bona Commendanti reseruando: quæ sibi empta, non esse minùs securo committenda nauigio, aut tardiùs ad portum peruenturo: erga eadem non esse sumptus inæqualiter faciendos, vt maioribus quæ aliena sunt, constet propria minoribus; & sic de aliis. Quod ergo opus sit pro huiusmodi quæstiones prolixiùs agitare, vbi iudex est in vnoquoque caussam justissimè dirempturus? vt tamen nonnulla amplius elucescant,
213
*Dico primò. Si Commendatarius non
inueniens eas merces, quas in mandatis habet, alias emat, quibus Commendans solebat negotiari, nihil contra iustitiam facit, & Commendans tenetur eas admittere, & sumptus circa illas verosimiles habere ratos. Quòd si alias emat, in quibus non solitus negotiari, non tenetur eas admittere, etsi pereant etiam casu fortuito, Commendatario pereunt, qui tenetur Commendanti plenè satisfacere. Sic habetur L. 33. Titul. 12. Part. 3. Vbi Gregorius Lopez, ex quo Heuia in labiryntho Cap. 4. num. 24. Si tamen
Quid si pereant merces.
eodem modo perituræ merces illæ, quas debebat emere, affirmant illi Commendatarium ad nihil tale teneri, etiam in foro conscientiæ; vt si nauigium, in quo erant asportandæ, disperijt. Vbi tamen adnotandum est, quòd si Commendatarius potuit pecunias fido Factori relinquere, & sic negotium Commendantis vtiliter agere; juxta eam præsumere debuit voluntatem, aliter videtur dicendum; sic enim pecuniæ non essent perituræ. Quod colligitur ex communi scriptorum doctrina, iuxta quam, qui in | contractu delinquit, rem alienam contra domini voluntatem dispensans, de casu sortuito tenetur,
pro quo Doctores congerit, P. Oñate Tomo 2. Disput. 43. num. 75. Quod intelligendum cum limitatione adducta, quando scilicet res non erat similiter peritura: quod quidem in casu nostro contingit, & hoc etiam est juxta mentem eorum, quos pro Assertione citauimus, dum dicunt Commendatarium teneri de casu fortuito, quando aliter emit, quàm debuit, dictam limitationem addentes, nam illius generalis Assertionis, & eius, quam nos posuimus, eadem ratio est, quod scilicet non essent perituræ pecuniæ illæ, siue statu mutato, dum merces in eius locum successêre, siue statum pecuniępecuniæ retinentes, quod ad casûs substantiam nihil præstat.
214
*Dico secundo. Quando commendatarius
non inuenit merces à commendante designatas, non solùm potest alias emere, inquibus ille negotiari solet, sed in conscientiâ tenetur. Probatur: quia sic est voluntas Mercatorum, qui numquam pecuniam habere volunt otiosam. Et certè videat oportet commendatarius, id, quod paulò superiùs dicebamus, quid scilicet vellet ipse à commendatario fieri, si illi suas pecunias commendasset. Quis enim dubitet earum implicationem vtilem voliturum? Vnde ergo, & tu fac similiter. Quod & in casu præcedenti applicandum.
Habet autem Assertio suos etiam defensores, qui communiter affirmant mandatum extendi ad similem casum, in quo est paritas rationis. Et multò potius, si eadem; vt videri potest
apud eos, quos adducit P. Oñate suprà Disp. 44. num. 93. & similiter apud complures alios, quos congerit D. Solorzanus Tom. 2. Libr. 2. Cap. 4. num. 58. & seqq. asserentes mandatum, quamuis strictè consideretur, posse per æquipollens adimpleri, & verosimilem mandantis voluntatem sequendo, dum mandatarius ea facit, ordinat, & exequitur, quæ mandans, si præsens esset, exequeretur, & idem esse de mandato, ac de illis, quæ mandato vicina sunt. Quæ quidem non solum facultatem mandatarij ostendunt, sed etiam obligationem: nam si potest, tenetur; potest enim virtute mandati, mandatum autem obligationem inducit, cùm sit contractus, vt communiter Doctores tradunt, vnde & obligationem parit, quia aliàs inutilis redderetur, quod in præsenti habet specialem rationem, quandoquidem, vt diximus, Mercatores nolunt pecunias suas haberi à commendatariis otiosas, cùm & ipsi apud se illas otiosas esse, si lucri occasio affulgeat, minimè patiantur.
215
*Dico tertiò: si merces quidem suppetant,
sed non in ea quantitate, quæ sufficiat iuxta desiderium Commendantis, & Commendatarij; non potest CōmendatariusCommendatarius illas omnes suo nomine emere, sed debet cōmodâcommodâ distributione vti, & aliàs tutus in conscientia non erit, & obligatio restitutionis incũbetincunbet. Probatur: quia cum hoc onere cōmendationemcommendationem assumpsit: obligauit enim se ad emendas tales merces, si extarent: atqui extant, licet non in ea copia, vt vtrique sufficiant; ergo debet partita, vt dicitur, differentia obligationi satisfacere. Si dicas non ita se obligasse, vt censendus sit causam suam facere deteriorẽdeteriorem, & se priuare facultate priùs sibi consulendi. Id potest facilè refutari; quia licet ex eâ parte caussam suam deteriorem aliquo modo facere videatur; re tamen verâ absolutè loquendo negotium agit suum: dum enim copiam pecuniæ adducit ex commendationibus comparatam; commodiùs emit, & creditum auget, ac prætereà ex iis ipsis mercibus, quas Commendanti emit, lucrum est proportionatum habiturus: quæ omnia satis ostendunt caussam Commendatarij absolutè non fieri deteriorem. Vbi & inculcanda adducta regula, vt scilicet talis consideret, quid sibi à Commendatario faciendum vellet, si ipse pecunias commendæ nomine tribuisset.
216
*Dico quartò: si Commendatarius non
habeat in mandatis vt speciales merces asportet, & ille suâ, & Commendantis pecuniâ indiscriminatim emat, non potest meliora genera sibi posteà applicare, aliis Commendanti reseruatis. Huius probatio ex eadem irrefragabili regulâ desumenda, & prætereà; quia hæc videtur esse sic contractantium mens, neque vllus pecunias suas aliter traderet: hoc enim pacto non solùm Mercatorum facultates minuerentur, sed & creditum vacillaret, dum apud eos merces tantùm vberiores inueniuntur. Nec dici potest eos ita esse debere contentos, quandoquidem domi sui quieti resident, cùm tamen Commendatarij magnis periculis exponantur: nam quidquid laboris in commendatariis est, iusto præmio compensatur, iuxta communem æstimationem, vnde supra illud, non debent aliud sibi assumere meliorum mercium electione. Non videtur tamen in hoc arithmeticâ vtendum necessariò proportione; &
Limitatio quædam.
si Commendatarius curiosa aliqua, & suo speciatim gustui accommodata emat, velle in illis Commendantes partem habere; aliquantulùm enim est Commendatariorum laboribus, & periculis indulgendum. Vnde si circa hoc bonâ fide agant, non videntur ad restitutionem aliquam obligandi.
217
*Dico quintò. Si dubium incidat circa
administrationem, in modo scilicet emptionis in remissione, aut asportatione mercium, ex quibus damnum aliquod Commendanti subsecutum, pro Commendatario esse fauorabiliter iudicandum: tenent Socinus, & Decisio Genuensis, apud Heuiam Cap. 4. citato, num. 25. qui idem tenet; sed hoc in foro externo procedit; quoad internum enim conscientia Commendatarij conuenienda est; & si coram Deo non inueniat grauem culpam à se in negotiatione commissam, ad nihil se teneri potest sibi probabiliter persuadere. Si ergo ipse dubitet, pro eo stat possessio, & regulâ receptissimâ se tueri potest de meliori possidentis in dubio conditione. Pro quo est sententia Scriptorum, quos nuper adduximus, qui dicunt absolutè non esse contra Commendatarium iudicandum, quod saltem in foro exteriori accipiendum est: non ex eo quòd verè possideatur aliquid, de quo dubitetur, an sit restituendum, sed ex possessione latiùs sumptâ iuris, aut libertatis: ergo similiter potest quis pro se in dubio tali iudicare, qui in tali possessione est; quia vt est communis Doctorum sententia, forum conscientiæ adæquandum est foro externo, quando huius dispositiones non fundantur in præsumptione; quod in casu præsenti contingit.
218
*Dico sextò: si necessarium sit pecuniam
ad exportandas merces, cum lucro cessante, aut damno emergente mutuam sumere, debet Commendatarius mutuationis huius damna pariter cum Commendante sentire. Solent enim aliqui vt ea, quæ sua sunt, curent, pecunias cum moderato damno recipere, & de aliis non ita prouidere, contenti transmittere illa, cum ingenti præmio pecuniis comparatis. Quod est sane iniquum. Sicut ergo de mercibus ipsis dictum est Assertione 3. & 4. ita & de sumptibus, sic enim vellet ipse erga sua fieri, si Commendatario eam, quam ipse modò habet, curam demandasset. Et ratio est clara: quia commendatio cum hoc onere suscipitur, & idem inconueniens est circa
De sumptibus.
sumptus conductionis mercium, qui esse poterat circa ipsarum emptionem: sic enim fieret Mercatori, adeò caras merces aduenire, vt nihil, quod momenti alicujus esset, lucraretur. Quod si dicatur carè habitas, carè etiāetiam vendi ab illo posse. Id non satisfacit: nam cum commendarius merces non ita carè constantes exportarit, eas commodiori pretio distrahit, vnde & Commendans ad venditionem similem compelletur. Pretium
enim mercium non augendum ex sumptibus, qui per accidens, aut contingenter erga eas fiunt, vt communiter docent Scriptores, & videri possunt pro eo. P. Lessius Lib. 2. Cap. 21. num. 29. vbi bene obseruat sumptus per infortunium, aut imprudentiam factos, non debere computari. Cardinalis Lugo Disput. 26. num. 41. Bonacina Disput. 3. de Contractibus. Quæst. 2. Puncto 5. n. 29. apud quem Nauarrus, Couarruuias, & Patres Valentia, & Reginaldus. Iuxta hæc ergo fit sumptus cum proportione partiendos; quod si imprudentia grauiter culpabilis fuit, etiamsi illi sint
pro mercium exportationes indiscriminatim facti, Commendatario est excessus adscribendus. Et hoc iuxta mitiorem sententiam, alij enim leuiorem culpam sufficere ad illud arbitrantur. Pro quo Heuia suprà numer. 40. P. Oñate Tomo 2. Disputat. 44. num. 98. & seqq. vbi plures textus non contemnendos adducit.
219
*Dico septimò: si Commendatarius
facturus sumptus, inueniat aliquem, qui propter amicitiam, aut alium respectum priuatum, ei pecunias, aut gratis, aut cum moderato lucro tradat, vt rebus suis prouideat, non tenetur commoditatem illam communem facere, sed suâ fortunâ vti, & bona Commendantis vt potuerit transportare. Probatur: quia sic tribuens, minimè Commendantis vtilitatem intendit, & est illud priuauatum beneficium, quod eo ipso non debet ex obligatione fieri commune. Quemadmodum si dominus nauis vellet cum speciali commoditate merces Commendatarij transportare, non teneretur merces Commendantis præferre, aut earum partem cum parte suarum in eamdem nauim inferre. In quo quidem pro parte contraria scrupulus esse potest, quia cùm nauis Dominus commoditatem illam remissione pretij tantùm intendat amico conferre, contra eius voluntatem fit, aliena conuehendo.
220
*Maior videtur esse difficultas, si quis
pecuniam cum minori lucro tribuat Commendatarij intuitu, nihil de illius mercibus in speciali cogitans, vt illæ ab aliis sunt diuersæ quæ ad commendam pertinent. An scilicet debeat sic tribuenti rem totam aperire; & prætereà an possit id, quod ex sumptibus minuitur, Commendanti imponere, & sumptus integrè, acsi gratia ei nulla facta fuisset, computare. Et circa primum cum distinctione videtur loquendum: si enim pecunias tribuens scire præsumatur eum, cui tribuit, esse Commendatarium, quia communiter sic nauigantes tales sunt, non est necessarium ipsum de illo reddere certiorem, iuxta iuris regulam in Sexto 31. in quâ dicitur in hunc modum. Eum, qui certus est, certiorari vlteriùs non
Cap. Eum. qui de reg. iuris
oportet. Si verò non ita præsumi queat, & aliæ circumstantiæ non iuuent, certiorari oportet, quia circa donationem respectu alterius est inuoluntarius ex ignorantia, & ita redditur nulla donatio. Quemadmodum si quis secum adduceret puerum, & alius existimans eum esse filium, ipsi donationem momenti alicuius vellet facere,
teneretur amicus eum non esse filium declarare. Et quia tacens consentire videtur, iuxta regulam etiam Iuris suprà, ad restitutionem teneretur. Nequit enim dubitari, quin taciturnitas illa fallaciam, & dolum contineret.
221
*Circa secundum autem: si fallacia dicta
interfuit ob taciturnitatem, debet sumptus integrè computare, quia cùm restitutio sit facienda mutuanti, perinde est, ac si iuxta pretium communiter receptum tribuisset. Si autem gratia illi plenè facta est, videtur satis verosimile eâ etiam debere Commendantem frui, quia pecuniæ sine vllo discrimine sunt tributæ: vnde putandus est sic tribuens indirectè voluisse Commendanti gratificari ob respectum amici, vel ex gratitudine, eò quòd de amico vtilem ipsi confidentiam habuerit; vel ex eo quòd sic velit eum ad vlteriores commendas prouocare. Vnde absolutè negotium amici agit: ad quod etiam sufficit velle se erga amicum beneuolum ostendere, vt negotia sua meliùs, & iucundiùs expediat. Vt cùm quis inuitat amicum, & propter eum etiam socium, quem scit non libenter relicturum. Aut cùm ferculum mittit, ex quo socium comesturum nouit, non videtur autem oppositum improbabile; quia ea, quæ dicta sunt num. 219. possunt aliqualiter
applicari. Tenent quidem communiter Doctores eum, qui minori pretio aliquid emit, quàm ei fuerat constitutum, non posse partem illam pretij retinere; etiamsi posset ab vno emere, constituto pretio, & eo relicto, alium quæsierit; quia diligentia illa non extraordinaria, est debita in Mandatario fideli. Pro quo Doctores, quos adducit, & sequitur Bonacina Disput. 1. de Restitutione Quæst. 2. Puncto 6. num. 14. Ex quibus addunt aliqui id verum habere, etiamsi vendens dicat se gratiâ illius minori pretio vendere, vt videri apud eumdem potest. Et tenet etiam Pharaonius in Appendice Tractatus 2. Seßione 14. Casu 16. Ex quo videtur fieri neque in casu nostro, id, quod Commendatario in gratiam eius tribuitur, posse sibi retinere, quia negotium Commendantis agit, & ab amico petere mutuas pecunias cum speciali commoditate nullam extraordinariam diligentiam continet.
222
*Sed certè vt improbabile non debeat
censeri oppositũoppositum. Primò facit, quod limitationem illam, aut potiùs exaggerationem, quando di|minutio pretij fit in gratiam alterius non ab omnibus additur, vt quæ non omnino certa sit. Secundò P. Azorium Parte 3. Lib. 8. Cap. 23. de empto,
P. Azor.
& vendito; in fine, eam addentem ita scribere: Nec sufficit si Mercator Caio dixerit: Ego tui gratiâ aromatum pretium minuo; quia idem dicere singulis emptoribus consueuit. Immò nec sufficit, si id dixerit, atque etiamsi jure-iurando confirmauerit. Hæc ille: iuxta quem ex eo non potest sic emens partem illam pretio ademptam retinere sibi, quia Mercatores sic dicere consueuerunt: ergo quando verosimiliter apparuerit non ex Mercatorum consuetudine, sed ex vero animo ita loqui, quod etiam res ipsa persuadere potest, cùm constet alios cariùs vendere, diuersa prorsus ratio est: & ita poterit sic emens gratiæ illius commodum reportare. Tertiò; quia cùm constet de gratiâ tali, aliquis eius fructus debet in ementem redundare: cui, & non alteri vult is, qui vendit, commodum impartiri. Quartò; quia is qui rem illam accipit, ex eo quòd sic appretiatam habet, vt ipse voluit, & quomodo ab alio emi potuit, nihil habet minùs, quàm habere debuisset: ergo nulla illi fit iniuria. Tandem; si is qui emit, operam aliquam extraordinariam adhibuisset, & sic minori pretio emisset id quod minùs in pretio fuit, sibi poterat retinere, vt fructum
industriæ, vt docent Auctores, quos adducit, & sequitur Bonacina suprà num. 19. Atqui non minor ratio apparet ad huiusmodi retentionem ob gratiam dictam; ergo poterit etiam stare. Minor ostenditur; quia homines ita pretium remittere non est ordinarium in ipsis; & prætereà, quòd labore, aut merito amicitiæ id habitum sit, differentia valde materialis est, & in ordine ad eum cui res emitur, nullius considerationis, quid enim eius interest, quod labore alterius pretium sit imminutum, si ipse integrum tribuit? Aut quid plus habet ob respectum mandatarij factam diminutionem? Est ergo, vt dixi, hoc probabilitate minimè destitutum. Pro quo facit doctrina P. Lessij verb. Restitutio, Casu 11. in Resolut. posthumis, vbi de solicitatore, in cuius gratiam gratis confertur officium. Nec de Commendatarijs plura, licèt addi alia possent; sed sunt illa adeò contra justitiam, & ita etiam contra rectæ conscientiæ dictamina apertè militantia, vt non sit pro illis necessaria discussio, sed vnumquemque horum, vt iam admonui, ad tribunal conscientiæ remittere; quod si fiat non erit cur debeant Consulatus subsellia fatigari. De quo hæc satis.
Loading...