CAPVT III.

CAPVT III.

De Administratore Hospitalium Indorum.
12
*EXimiâ quidem Regum nostrorum
prouidentiâ dispositum, vt in præcipuis vrbibus, & oppidis aliis, vbi commodè fieri possit, Hospitalia sint pro ægrotantium Indorum curatione. Et his quidem Regum ipsorum pietas magnâ liberalitate succurrit, tum ex Nouenis, portione considerabili designatâ, tum ex effectibus aliis competenti subsidio destinato. Habent illa prætereà pingues redditus ex prædiis, censibus, fidelium eleëmosynis, vt commodè possint sustentari. Et aliquando quidem Administratori stipendium soluitur, frequentiùs autem gratis munus istud obeunt viri primarij, electione eorum, quibus Hospitalium est cura commissa; & Senatum conficiunt, voluntarij omnes, & solâ ad hoc adducti & adacti charitate. Quod quidem cernere præcipuè licet
in Hospitali Diuæ Annæ ciuitatis Regum, cum omnibus, quæ in Europa sunt amplissima, componendo, siue ædificij pulchritudine, lætitiâ, laxitate, inter viros, & feminas diuisione percommodâ: siue subueniendi ægrotantibus ratione, lectis supra Indorum morem ornatis, medicamentis, victu, solicitudine, vt nulli quidquam desit, cùm contingat aliquando supra trecentos ægrotos numerari & nuper supra quadringentos; quod tamen non frequens, magnus tamen semper numerus, quia aliunde aduenientes solent passim infirmari. De huius ergo, & aliorum Hospitalium Administratoribus aliquid oportet attexamus, & pro eo
13
*Dico primò. Administratores dicti debent
specialiter circa spirituale Indorum bonum prouidere, idoneos Capellanos conquirendo, qui ægrotis assistant, Sacramenta ministrent, & præsertim adstent morituris. Si quem obligationi suæ non satisfacientem obseruent, vrbanè dimittant, quia id facere & possunt & debent. Qui Capellanum domi habet, & minùs aptum suo intento deprehendit, potest sine iniuriæ vmbrâ dimittere, aut Ecclesiasticæ libertatis violatæ suspicione. Tales certè Beneficiarij non sunt, sed merũmerum habent ministerium; vnde sicut sponte vocati sunt ita & possunt non satisfacientes expelli. Quòd si caussa legitima non sit, contra charitatem
peccabitur, si non contra iustitiam, nisi ex dimissione aliqua infamia in sic dimissum resultaret; vel aliud graue sequeretur incommodum, vt qui in Beneficiorum oppositione repellendus, eò quòd minùs aptus ad illa credatur, quæ Curata Indorum sunt, qui eisdem infirmis, & commodo sociorum adiutus, pessimè est inuentus succurrisse. Vnde in nominationibus, quæ ab Episcopis fiunt bona ex hoc merita solent recenseri, & qui præsentant Patroni ea non parum æstimare.
14
*Circa curam autem eorum, qui proximi
morti sunt, quàm solicitissimè vigilandum tum Administratori, tum deputatis hebdomadariis, quia Indi specialiùs iurari in extremis debent, tum vt integrè confiteantur: sunt enim timidi, & ad tacenda in confessione peccata procliues; tum quia diaboli fallaciis magis propter defectum capacitatis, & paternas superstitiones expositi. Vnde mirabiles Dei misericordias in huiusmodi solemus extremè agentium articulis experiri. Solent autem Capellani nonnulli ægrè
ferre, vt ad prædictam assistentiam ab iis, quos diximus, vrgeantur. Cùm enim negotium spirituale sit, & illius cura ad Sacerdotes pro eorum munere spectet, præfati videntur excedere, dum id vsurpant, quod ad ipsos nequit pertinere. Sed certè illi in hoc à vero peregrinantur. Sicut enim si quis Capellanum domi haberet pro dicendâ Missa, doctrinâ Christianâ docendâ, & in necessitatibus spiritualibus sibi & familiæ protinus adfuturum, vrgere eum ad prædicta posset, quia sub ea est obligatione receptus, & temporalia accipit, spiritualia collaturus: ita & in Hospitali facere illius possunt administri, qui sunt familiæ illius infirmantis Patres, neque vsurpantes jurisdictionem, sed œconomicè procedentes, & juxta charitatis regulas eorum æternæ saluti, qui in extremis sunt positi, consulentes.
15
*Et Capellani quidem dicti grauissimè
peccant circa curam hujusmodi negligentes, & si qui proptereà Sacramentis destituti, aut non benè instructi pereant, eorum animæ à Deo de ipsorum sunt manibus requirendæ, vt est apud Ezechielem 26. v. 33. & specialem hanc curam circa Indos necessariam recognoscens Concilium Limense, Actione 2. Cap. 29. sic habet. Iis
qui èex vita decedunt, dent operam Parochi, vt assistant & maxime periculoso tempore, animas sibi commissas iuuent: quòd si perse non possint, certè aliquem idoneum substituant, qui morientem excitet, & cohortetur, atque Indis præsertim exhortatione ab hac Synodo euulgatâ opitulentur. Sic Concilium. Capellani autem Parochorum vice funguntur ex speciali Prælatorum concessione, vnde & iustitiæ, & charitatis legibus ad opitulationem dictam constringuntur.
16
*Ex eo autem, quòd circa administrationem
in spiritualibus Capellanis dictis nonnulla in vsu habeantur, quæ à Prælatis tantùm concedi possunt: dubium exortum est mensibus proximis, an illi contra Prælatorum nouum mandatum cum excommunicatione propositum, se tueri tali vsu possint, quod & factum interpositâ appellatione ad iudicem Apostolicum delegatum juxta formam vsitatam. In quo verosimile apparet appellationem locum habere potuisse, quia illa est per Canones sacros variis in locis permissa; quando scilicet friuola non est. In casu autem dicto non fuit friuola; quia licet ea, de quibus agitur, ad Prælatorum jurisdictionem
ordinariè spectant: Hospitalia tamen ista sub Regis protectione sunt, & modus eos gubernandi jam diu vigens indicio esse potest cum Prælatis ita esse concordatum, cui concordiæ debeat modernus Prælatus stare; quia hoc Regiæ Majestati debetur, cui circa hoc singulariter esse deferendum satis declarat Concilij Tridentini decretum: Sessione 22. Cap. 8. de Reformatione. Vbi cùm statuat Episcopos posse & debere Hospitalia visitare, ita subdit. Non tamen quæ sub Regum immediatâ protectione sunt, sine eorum licentiâ. Quæ | ratio licet non penitus conuincat, nequit tamen friuola reputari. Cùm præsertim dubium prædictum circa Sacramentorum administrationem non versaretur, vt ex illo ea, aut eorum aliquod, quoad confectionem suam dubia remanerent, & ita docti aliqui censuerunt.
17
*Ego tamen parendum Prælato semper
iudicaui, quia id, quod de vsu afferri potest, nequit eidem incommodare: de concordiâ enim non constat, & ita ille est in sui iuris possessione. Quod verò ab aliis vsus fuerit toleratus, nihil obstat, quia antecessorum gesta non possunt iura successorum infirmare; par enim in parem non habet potestatem, vt iura clamant. Hinc locationi factæ proprio nomine ab antecessore non tenetur stare successor, vt Doctores tradunt, quos adducit
Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 99. & contra reuerentiam, & obedientiam Episcopo debitam ab omnibus, qui in eius diœcesi sunt, non præscribitur. Cap. Cùm non liceat, de Præscriptionibus. Circa quod varios textus congerit Glossa, & videndus etiam Barbosa Allegat. 128. Nec consuetudo contra Episcopum valet, per quam disrumpitur neruus Ecclesiasticæ disciplinæ. Cap. Cùm
inter vos, de consuetudine: quod in casu præsenti videtur accidere, obedientia à Capellanis Archiepiscopo denegata. Pro quo & est illustris textus in Cap. Nihil prodest, de Præscriptionibus, in
Cap. Nihil prodest.
quo sic D. Gregorius Magnus. Sed illud vos scire credimus, taciturnitatem, atque patientiam nostram, futuris post me Pontificibus in rebus pauperum præiudicium non facturam. Vbi Glossa verbo Facturam:
sic ait: Arg. Quod negligentia, vel taciturnitas Prælati, non præiudicat successori, &c. Et licet posteà addat per taciturnitatem contra Episcopum præscribi, quod ex toto Titulo dicto comprobari affirmat, quod & videtur certum, quia aliàs contra Ecclesiam non posset præscribi, cùm præscriptio ex taciturnitate procedat; quia tamen illa & longissimum tempus requirit, & etiam titulum, vt
manifestè deciditur in Cap. Episcopum de Præscriptionibus, in sexto; qui tamen hîc deficit; doctrina illa nequit obstare. Quod autem titulus non sit, ex eo constat, quia nullus ostendi potest præter taciturnitatem (si & hæc etiam potest respectu omnium Prælatorum ostendi.) Et quia præter illam titulus specialis requiritur, vt vidimus: nullus ergo datur. Cùm ergo Archiepiscopus in possessione suæ iurisdictionis sit circa dictos Capellanos, potest extraiudicialiter procedens eos excommunicare, etiamsi appellauerint, quia appellatio non suspendit sententiam, quando
Episcopus procedit vt pars ad conseruationem iurium suorum: sic constat ex Cap. Interposita, de Appellationibus, & Cap. Cùm inter Canonicos, de Electione. & tradunt Doctores, quos adducit, & sequitur P. Thomas Sancius Tomo 1. Consiliorum, Lib. 3. num. 227. & hoc quidem supponendo id, quod sub excommunicatione præcipitur, esse aliunde iustificatum; si enim tale non sit, quia aut ex falsa præsumptione descendit, siue ad instantiam partis, quæ non Dei zelo, sed cupiditate inordinatâ mouetur; aliter poterit in foro conscientiæ judicari: in exteriori autem obedire oportet; quia inobedientia sine graui scandalo stare non solet; & de re agitur in quâ nequeunt Capellani graue detrimentum experiri, sed ad Administratorem reuertamur: pro quo
18
*Dico secundò: Administrator, licèt
recollectis Hospitalis redditibus, possit pecuniâ tali negotiari; si tamen proptereà quæ necessaria Hospitali sunt cariùs emat, aut deterioris conditionis, grauiter peccat, & ad restitutionem tenetur. Quod ad negotiationem attinet, ex eo constat, quia ex eâ nullus læditur neque contra voluntatem Domini est: Dominus enim est Hospitale ipsum, seu pauperes, qui in illo curantur; quibus non est ingrata negotiatio; immò videtur futura gratissima, vt eo pacto sint, qui libenter administrationi se dedant, & ita opus hoc adeò necessarium non deficiat, sed inter viros potentes promoueatur. Aliud autem in Assertione propositum indubitabile est, quandoquidem damnum ex eo emergere nequit dubitari. Exemplum sit: si emendum triticum, quod sanè copiosum futurum, etsi præsenti emeretur pecuniâ, & melius, & minori pretio etiam emeretur: non emitur tamẽtamen, quia Hospitalis pecunia negotiationi deseruit: ibi certè graue conscientiæ grauamen est, & restitutionis obligatio manifesta; & huic similia alia esse possunt.
19
*Dico tertiò. Administrator nequit
proprias merces maiori pretio Hospitali obtrudere, quàm emi ab alio possent, vel alius ab ipso easdem emeret, etiamsi maioritas pretij intra latitudinem pretij iusti contineatur. Probatur; quia in eo damnum apertum Hospitali infert, ex officio enim debet omnem commoditatem quærere, quæ commodè haberi potest: atqui commodè haberi potest res, quæ emitur minori pretio: ergo ex officio ad id tenetur. Quod ex eo apertè conuincitur: nam si ipse merces tales non haberet, minori pretio emeret, & Hospitale eam vtilitatem haberet: Atqui ex eo, quòd ipse habeat, non est Hospitale deterioris conditionis, cùm potiùs melioris esse debeat, habens AdministratorẽAdministratorem, qui de necessariis commodissimè sibi prouidere potest: ergo nequit maiori pretio illas aggerere: neque obstat pretiũpretium esse justũjustum; quia ratio adducta persistit, nam si tales merces non haberet, minori pretio emeret intra latitudinem iusti, & Hospitale commoditatem illam haberet; ergo quòd intra latitudinem iusti pretij sit, obstare nequit. Quando præsertim res pauperum agitur, quæ non debet esse materia augendi propria commoda, cùm ex eo illis prouenit detrimentum. Pro quo deseruiunt ea, quæ citatis aliis adducit Bonacina Disput. 1. de Restitutione Quæst. 2. Puncto 6. num. 14. & 15. & P. Molina Disput. 552. §. Si verò aliter.
20
*Dico quartò. Grauiter peccat Administrator,
qui ex propriis mercibus aliquas non necessarias Hospitali applicat, etiamsi pretio iusto id faciat. Patet; quia in eo non agit juxta id, quod fidelitas officij exigit, & quod secum fieri vellet, si alius suâ bonâ administraret. Vnde & obligatio restitutionis incumbit iuxta doctrinam receptissireceptissima de sumptibus superfluis, quos non debet dominus, cuius agitur negotium, admittere. Pro quo videndus P. Molina Disput. 553. §. Quando nulla: vbi ait teneri eum, cuius negotium geritur, admittere tantùm expensas iuxta valorem subsecutæ vtilitatis, semper autem aliqua vtilitas esse pote|rit in casu, de quo loquimur, quandoquidem ea, quæ inferuntur, aliquam commoditatem adducent; vnde videtur ex hoc obligatio dicta moliri. Sed certè non ita conniuendum est istorum hominum auaritiæ, vt sicut de viduis quibusdam ab Apostolo dictum: luxuriari in Christo, id est
Christiani nominis obtentu licentius lasciuire; ita & isti sub administrationis pauperum Christi prætextu cupiditati famulantur. Quod ergo ait P. Molina ita intelligendum est, vt vtilitas illa sumptuum debeat admitti, quatenus ratione illorum id obtinetur, quod per moderationem eorumdem haberetur, in eo, quòd si habeatur censeri debeat negotiorum gestor vtiliter negotium perfecisse. Vt si viginti expendit pro re vtili, cùm decem sufficerent, valor subsecutæ vtilitatis in decem tantùm computandus, & decem item tantùm admittenda. Pro quo & videndus P. Lessius in Resolutionibus posthumis. v. Restitutio, Casu 8. Si verò vtilitas non habeat genus aliquod necessitatis, licet ad voluptatem aliquam aut maiorem commoditatem deseruire possit; in quibus negari nequit quin aliqua vtilitas sit, sed non talis, quæ iuxta Domini voluntatem sit; tunc planè facienda est restitutio. Quæ quidem nequeunt in speciali proponi, & iuxta rerum occursus varios sunt penitus iudicanda. Sit autem vnum pro multis exemplum, si administrator pileos in eius apothecis corrodendos tinea distribuat, quos conualescentes secum ferant. Hi enim pro Indis Insoliti. Vel si Linteola ad operienda capita, quæ licet Indis grata sint, & in vsu apud multos; dari tamen non solent, nisi fortè alicuius specialis necessitas postularet.
21
*Dico quintò Administrator debet ita
saluti Indorum attendere, sicut etiam Deputati, vt non permittant eos nisi valetudine firmata dimitti. Ratio est; quia Indi aliter recedentes obnoxij sunt periculosissimo recidiuo. Cùm enim in victu, & aliis, ad corporis sustentationem pertinentibus, durè secum agant, & vix vlla circa hoc per rationem imperatâ moderatione regantur, residiui est periculum manifestum. Et residiui periculum quantum sit, satis in eisdem, vt generalia Medicorum pronuntiata deessent, experimenta comprobarunt. Et dicta quidem obligatio grauis est, quia circa materiam grauem, ad quam se officium extendit: & in hoc quidem non solùm contra charitatem peccari potest, sed etiam contra iustitiam, quia Indi ius habent ad curationem dictam, quo non sine iniuria priuantur, vnde & ad damna inde secuta, qui priuauerit, reparanda est obligatus. Item dimissio talis in Hospitalis detrimentum cedit; sic enim eiecti redire solent grauiùs ægrotantes, vnde & maiores sumptus erga eorum sunt faciendi curationem, & inde etiam obligatio curationis emergit.
22
*Dico sextò. Præfati curare debent ne
fœminæ ad infirmos accedant, quæ quidem sorores, aut etiam vxores se ementiri solent, cùm sint pellices. Et quia hoc facilè non semper explorari potest, Capellanis est seriò commendandum, qui ipsorum Confessiones audiunt, vt ipsos potenter admoneant, quibus illi faciliùs rem omnem non ita verebuntur aperire. Maximum profectò in negligentiâ istâ periculum, hærescente peccato, dum peccati incitamentum adhæret, nec mortis ipsius propinquissimæ aspectu, recessuro. Et hæc quidem circa Hospitalia Indorum, ex quibus multa possunt Europæorum Hospitalibus applicari. In aliis autem nihil est speciale, quod pro Indicis discutiendum occurrat, quibus Regiâ liberalitate succurritur, & Nouenorum pars satis copiosa tribuitur cum prouentibus aliis, de quibus dictum Titul. 2. num. 55. Sicut & de aliis, ad quos speciales pro Indiis obligationes spectant, & per laicas personas exercentur. De quibusdam aliis minutiora quædam tractantibus non est opus disseramus, quia & opus nimiumquantum excresceret, & si quid ad eorum obligationes pertinet, ex dictis poterit non difficulter intelligi. Ergo ad alia transeamus.

Loading...