CAPVT XVI.

CAPVT XVI.

An officia honoraria in Indijs vendi licitè à Rege Catholìco possint.
161
*DIco primò. Tot sunt Doctores,
& quidem non contemnendæ auctoritatis, qui licitam dicunt officiorum venditionem secundùm se consideratam, & ita praxis hujusmodi venditionis inualuit, vt licèt vnus aut alter ex Recentioribus contrarium teneat, non possit de eximiâ talis sententiæ probabilitate dubitari. Videndi illi apud Dom. Solorzanum Tomo 2. Lib. 5. Cap. Vnico. num. 99. & seqq. & in Politicâ Libr. 6. Cap. 13. Dianam Parte 3. Tract. 5. Resolut. 108. P. Thomam Sancium Tomo 1. Consiliorum Lib. 2. Cap. 1. Dub. 37. Cardinalem Lugo Tomo 2. de Iustitia, Disput. 34. num. 24. Eligium Bassæum V. Emptio num. 8. Pharaonium Tract. 2. Seßione 21. Casu 5. qui eamdem amplectuntur, & nouissimè Ioannes Pontius in Cursu Theologico Disput. 59. Quæst. 1.
162
*Communis ratio est, quia sunt talium
officiorum domini, & ita de illis disponere possunt, si id esse vtile judicarint. Quia tamen sunt qui non dominos, sed dispensatores agnoscunt, ex eo etiam potest sententia ista probari. Nam Principes supremi habent dispensationis amplissimum jus, prout scilicet conueniens esse Reipublicæ judicauerint: ergo & per venditionem, quia illa vtilis esse potest; sicut tutor, etsi dominus bonorum non sit ad pupillum spectantium, disponere tamen de illis potest vtilitatis ratione permotus, & eâdem comprobatâ.
163
*Dices non posse vtilitatem subesse
Euasio ex disconuenientiâ,
quando communiter Doctores, etiamsi possibilitatem venditionis admittant, conuenientiam negant, vt videri præsertim potest apud P. Lessium Lib. 2. Cap. 32. Dub. 4. & P. Fagundez de Iustitia Lib. 5. Cap. 23. num. 7. Non potest autem aliquid simul esse vtile, & disconueniens.
Sed hoc non vrget. Quia Doctores non ne
gant aliquando esse conuenientiam posse; alioquin secum ipsis eorum dicta pugnarent: dicunt autem communiter, & vt in plurimùm non esse conuenientem, & ita sine magnâ consideratione non esse ad illam deueniendum. Est autem inter illos non vnus circa hoc sentiendi modus: aliqui enim conuenientiam in eo specialem agnoscunt: pro quo videri potest P. Azorius Tomo 3. Libr. 8. Cap. 7. Quæst. 3. P. Filliucius Tomo 2. Tract. 34. Parte 2. Cap. 2. num. 44. Corduba in Summa Quæst. 117. quos adducit, nec
Regula in eo seruanda.
reprobat Diana supra. Et Cardinalis Lugo suprà etiam num. 27. benè statuit pro regulâ hoc ad prudentiam Principis cum consilio virorum prudentium ac timentium Deum spectare, qui de venditionis conuenientiâ iudicabunt.
164
*Dico secundò. Assertio præcedens ad
Indias potest cum eôdem gradu probabilitatis extendi, & fortè majori: Quia cùm in illis homines locupletiores sint, maior inde vtilitas potest accrescere ad occurrentium necessitatum subleuamen, minora etiam patiuntur grauamina quàm ij, qui in Hispaniâ degunt, qui cùm ad contributiones frequentes adigantur, minorem reportant fructum ex officiis pretio comparatis.
165
*Dico tertiò. Officia iurisdictionem ha
bentia vendi etiam possunt à Regibus Catholicis. Sic citati, si nonnullos excipias, contra quos ingeniosè philosophatur Cardinalis Lugo num. 28. & seqq. Probatur autem ex eôdem fundamento, quod vel hoc probat, vel nihil. Vbi tantùm dici potest periculum in venditione subesse tali, quia iudicaturam emens, vt pretium à se datum compenset, iustitiam vendet, & etiam iniustitiam, si cum emolumento futurum sit. Quod
certè non vrget: cùm supponamus venditionẽvenditionem talẽtalem non nisi dignis hominibus faciendam, à quibus nihil timeri tale cum fundamento possit, sicut in aliis est officiis asserendum, in quibus etiam simile periculum esse potest. Et quidem multi plus tabellionem, quàm iudicem timent, cùm à fide instrumentorum maxima quæque iustitiæ momenta dependeant. Vbi & conuenientiæ ratio afferri potest, de quâ P. Azor suprà, quòd scilicet emens officium, cum moderatione procedet, ne simul, si secus egerit, & officium perdat & pretium. Et cùm venale officium sit, vereri meritò potest, ne Princeps facilè contra se credat obiecta, vt nouum emolumentum ablatione officij, & venditione iteratâ conquirat.
166
*Confirmatur Diui Caroli Borromæi
exemplo, qui Vritano Principatu vendito, pretij summam vno die est pauperibus dilargitus: & tamen Principatûs talis iurisdictionem habebat, sicut & Reges nostri vasallagium vendunt, cum Titulo Ducatûs, Marchionatûs, Comitatûs, Vicecomitatûs, & similibus, vbi licèt discrimen aliquod esse videatur inter Titulatos istos, & inferiores judices, quod Cardinalis Lugo sapienter expendit: non tamen absolutè conuincit, sed majorem aliquam conuenientiam probat, quod | est citati Auctoris intentum. Et quidem cùm ille etiam existimet vasallorum dominum posse officia vendere, si ipse vasallagium emit, suspicio esse potest, quòd sit illa etiam, quæ iurisdictionem habent, venditurus: ergo non euitatur inconueniens, nullumq́ue est inter officia prædicta discrimen: possunt igitur vendi à Rege, vtilitate dispectâ.
167
*Dico quartò. Assertio præcedens etiam respectu Indiarum locum habere potest.
Probatur ex dictis circa illam, & circa secundam. Item à simili. Nam Auditores Regij nequeunt intra Prouinciam matrimonium contrahere, sicut neque eorum filij: quod ita seuerè leges prohibent, vt ex solo tractatu pœnam amissionis of
ficij subeant. Cuius ea est ratio, quòd scilicet iustitiam non censeantur rectè administraturi, carnis & sanguinis respectibus retardati. Quibus non obstantibus, licentiæ ad hoc frequenter conceduntur pretij non leuis intuitu, quod seruitium dicitur: & ita in Regali Audientiâ Limanâ maior Auditorum pars hujusmodi potitur indulto. Quod ergo esse inconueniens poterat, pretij exhibitione sopitur, quia vtilitas ex venditione non contemnenda deprehenditur: cùm tamen in ordine ad exercitium iustitiæ per idoneos ministros leges prohibitiuæ seruentur, & ita iudiciale aliquid vendi est manifestum. Ergo & in venditione officij pariter dici potest. Nec dicas, licentias tales injustè dari; id enim dici ne
quit absolutè loquendo: quia sicut Rex potest legem dictam abrogare, ita & in eâdem dispensare. Dixi, Absolutè loquendo, nam in casu indiuiduali videndum attentè quibus concedatur indultum: grauia enim ex hujusmodi matrimoniis incommoda oriri experientia monstrauit, & merentur tales vt in solitudinem à cognatis, asperam licet ipsis, transferantur.
168
*Dico quintò. Officia, quibus erga so
los Indos exercetur jurisdictio, non possunt licitè vendi. Hoc probo: nam in officiis dictis, quod ementes inquirunt, non est honor, sed vtilitas & copia pecuniæ: ergo cùm & pecunia tradita, & alia multò numerosior, sit per emptoris solicitudinem congerenda, necessarium est miseros istos supra modum grauari, & eorum sanguine conuiuium istud auaritiæ fæculentissimum apparari. Et quale hoc in Christianâ Republicâ monstrum, cùm Tullius Lib. 2. de officiis, gubernatores non solùm à cupiditate liberos, sed ab illius etiam suspicione futuros esse testetur? Nec dicas, pingue stipendium assignatum à Re
Neque ex stipendio perfugium.
ge: nam licet illud justum fuerit visum, quando talia sunt officia disposita, & res paruò constabant, neque ita vanitas & ambitio prouexerant: vix tamen jam ad expensas itineris sufficiunt, si præsertim ex Hispaniâ Prætores veniant, aut tota sit conducenda familia, adjectis syndicatûs sumptibus, qui non mediocres esse solent.
169
*Et quidem cùm plus sit quod pro of
ficio datur, quàm quod salarij præstat valor, coguntur sic ementes sine Regio salario seruire; & ita illud èex visceribus Indorum excutient. Atqui sine Regio salario seruire Regios Ministros, & eius nomine iustitiam administrantes, & illud aliunde corradere, indignissimum est, & Turcicum sapit ingenium: cùm tamen ex diametro pugnent duæ istæ maximæ orbis Monarchæ. Pro quo ita scribit P. Adamus Contzen Libr. 1.
Politicorum Cap. 16. Duo sunt hoc tempore potentes Monarchæ, Hispaniarum Rex, & Turcorum Imperator: diuersa studia vtriusque, hunc tyrannum, illum legitimum Regem ostendunt, Hispanus Academiis, arte bellicâ, nauigationibus, plurimo sumptu subditos exercet, ad magna excitat, & tantas opes ad Principum dignitatem, ad nobilitatis splendorem, animos alendos ac firmandos impendit. Othomanides verò inscitiâ, pauperie, seruitio, tot populos premit: Timariotas, & Ianizaros, Prouinciarum spoliis saginat. &c. Quid ergo ita Hispano magis indecorum Imperio, quàm si tale quid dici possit, Gubernatores scilicet stipendio fraudatos Prouinciarum Indicarum spoliis saginari? Pro quo multa alia dici possent, sed pietati isthæc satis; quæ si absit, inutile fuerit dies & noctes Tullios, & Demosthenes declamare. Videatur Illustrissimus Ioannes Za
Ioannes Zapata.
pata Parte 2. Cap. 18. num. 5. & seqq. vbi cum multis potestatem concedit, conuenientiam negat, & tres conditiones apponit, quæ quia rarò adesse possunt, venditio regulariter esse solet injusta. Vna ex illis ad salarium spectat, de quo dictum. Pro quo & Pontius Disp. 59. q. 1.
Loading...