CAPVT II.

CAPVT II.

Consiliarij Regij qualiter ad prouidenda ea, quæ negotium fidei in Indiis concernunt, teneantur.
9
*DIco primò. Tenentur sub mortalis peccati reatu. Probatur Primò ex di
ctis num. 1. Nam præcipua Regum Catholicorum cura huc spectat & spectare debet; Atqui illi ad exonerandas circa hoc conscientias Consilium erexerunt: ergo Consiliarij pari obligationis titulo constringuntur. Secundò. Quia Ordinationes primariæ pro eôdem Consilio editæ hoc præ aliis exigunt, vt videri potest in Summario Recopilationis legum Indicarum Libr. 2. Tit. 2. Ordinat. 8. & 9. Sibi ergo illud Diui Isidori pro Indicâ Ecclesiâ specialiter dictum intelligant, quatenus Principum nostrorum auctoritatem hac in parte communicant, & 23. Quæst. 5. Cap. Principes sæculi, habetur: Cog
Cap Principes.
noscant Principes sæculi se Deo esse reddituros rationem, propter Ecclesiam; quam à Christo tuendam suscipiunt. Nam siue augeatur pax & disciplina Ecclesiæ per fideles Principes, siue soluatur; ille ab eis rationem exiget, qui eorum potestati suam Ecclesiam tradidit. Sic ille.
10
*Dico secundò. Regij Consiliarij graui
ter peccant, si non curent idoneos Ministros in Indias mitti ad fidem in illis promouendam. Probatur ex dictis Cap. 3. Tit. præced. & præsertim in Corollario. Ex quo sequitur non esse tali obligationi consonas difficultates, quas multi, dum tales Ministri postulantur, obiiciunt; vel quia necessarios non iudicant, vel quia dolent Regium ærarium, expensis in eorum transmissione faciendis, necessitatum turbine occurrente, grauari. Quo in articulo Reges nostri benigniores & munificentiores esse solent, rati quàm verissimè ditius tunc ærarium fore, cùm seruit Christo. Dictum quidem sic à Theodorico Rege verbis illis:
Indigentiam iustè fugimus, quæ suadet excessus: dum pernitiosa res est in imperante tenuitas. Cassiodorus Lib. 1. 19. Sed additum statim. Modus vbique laudandus est. Ad modum autem pertinet, eam non
Cassiodorus.
posthabere obligationem, ratione cuius locupletari ærarium solet assiduè, vt in casu nostro contingit, cùm sit orbi vniuerso perspicuum ex thesauris Indicis, ærarium Regium frequentia incrementa sortiri. Et prætereà non arbitraria, sed maximè vrgens agatur caussa; vnde inter occurrentes necessitates hæc debet omnium potissima reputari.
11
*Hic ergo laudandus est modus, vt me
ritò reluctanti Consilio dicere Rex Catholicus possit, quod aliàs Christus Baptistæ suo difficultatem obiicienti impositæ functionis: sine modò; sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Matth. 3. v. 15. Vbi doctus Interpres: sic enim decet nos &c.
Matth. 3. v. 15.
Non ego tantùm, sed etiam tu. Tu quidem, qui sine modo oppositum consiliaris; cùm ad justitiam implendam ego & tu pariter vrgeamur. Sine modo. Scio Modò aduerbium esse, sicut & sine verbum: & ita dum nomen facio, in præpositionem verbo similiter commutato, latentem sensum, non sola verba desumo; quæ tamen sensûs proprietate retentâ, accommodationem aliquam, vbi imitatio esse potest, non excludunt, non infrequenti apud Scriptores sacros vsu. Imitetur ergo Rex Catholicus regum terræ Principem, dicatque Consiliario minùs se digna consilianti: Sine modo est tuum in re adeo iustâ consilium, & ita sine modo difficultates obiicere, Decet enim, Decorum est (sic aliqui legunt apud Nouarinum) vt ego & tu omnem in hoc iustitiam impleamus. Impleamus, inquam quod Apostolicæ Sedi promisimus, & homagium illud diuinum, quo facti sumus Christi, & eius Ecclesiæ debitores.
12
*Dico tertiò. Cùm negotia occurrunt
ad religionem spectantia, qualia sunt omnia, quæ ad spirituale bonum Indorum pertinent, etiamsi tantùm indirectè, vt temporalia quædam, quæ ad id conducere possunt, aliis omnibus præferenda sunt, & sub grauis peccati reatu antè illa discutienda, & quantum esse breuius possit, decidenda. Constat ex dictis: nam hoc est juxta mentem Regum Catholicorum, vt ipsorum verba manifestant: pro quo & est ratio compertissima: quia præcipua minùs præcipuis præferenda sunt, & accessoriis principalia: Negotia autem ad fidem Indorum spectantia, circa præcipua & principalia versantur; quorum comparatione reliqua multò minoris facienda, cùm circa corporalia versentur, illa circa salutem animarum. Pro quo est Cap. si habes 24. Quæst. 3. ex
Cap. si habes.
Diuo Augustino desumptum in Epistolâ ad Auxilium Episcopum, in quo sic dicitur: Vnde &
si vna anima per istam seueritatem disciplinæ, quâ tota domus ista anathematizata est, sine Baptismate de corpore exeundo perierit, innumerabilium mors corporum, si de Ecclesiâ homines innocentes violenter abstrahantur & interficiantur, huic damno non potest comparari. Hæc ibi. Si ergo vnius animæ salus tanti facienda est, quid de tot millibus, quarum in Regio Indiarum Consilio negotium agitur, æquum fuerit sentiamus? Vt magni illi viri intelligant de earum salute ante omnia, & præ omnibus, juxta occurrentes articulos, deliberationem celerrimam suscipiendam.
13
*Accedit; hac de caussâ à Regibus no
stris Consilio injunctum, vt à litigiis inter partes cognoscendis & terminandis abstineat, & hujusmodi caussas Indicis Audientiis remittat; vt scilicet ad ea, quæ gubernationem concernunt, pleniùs possit & opportuniùs attendere, in quibus liquet fidei caussas esse præcipuas. Hinc Diuus Leo Magnus Marcianum Augustum meritò his verbis alloquitur Epist. 43. in quibus ejusdem præclarum elogium continetur: Sed quia
pio studio humanis negotiis diuina præponitis, & rationabiliter ac religiosè regni vestri viribus creditis profuturum, si nulla sit in Sacerdotum sensibus dissonantiæ, nulla sit in Euangelij prædicatione discordia; ego etiam vestris dispositionibus non renitor, optans vt omnium cordibus Catholica fides, quæ non potest nisi vna esse, firmetur. Sic ille: qui & Theodosium Imperatorem Epist. 7. sic affatus: Quantùm præsidij Do
Theodosij item.
minus Ecclesiæ suæ in fide vestræ clementiæ præpararit, his etiam litteris, quas ad me misistis, ostenditur, vt vobis non solùm Regium, sed etiam Sacerdotalem animum inesse gaudeamus. Si quidem præter imperiales & publicas curas piißimam solicitudinem Christianæ Religionis habetis: quia tunc est optimus regni ve|stri status, quando sempiternæ & incommutabili Trinitati vnius Deitatis confeßione seruitur. Hæc
Consiliariis vt tenendum.
sanctissimus & eloquentissimus Pontifex, quæ Regij Consiliarij ad suam possunt dignitatem & solicitudinem deriuare, humanis negotiis præponentes diuina, & non Regium solùm, sed Sacerdotalem animum concipientes; vt sic Catholicorum Regum Imperium amplissimis profectibus stabiliatur, splendeat, dilatetur.
Loading...