CAPVT VI.

CAPVT VI.

An Consilium Indiarum tutâ conscientiâ caussarum decimalium cognitionem & decisionem assumat.
§. I.

§. I.

Assertio prima proposita & comprobata.
44
*CVm decimales caussæ spirituales sint,
& ita Ecclesiastici fori ex Cap. Tua, de decimis. Cap. Statuimus. Cap. In sacris. Cap. In canonibus. Cap. Similiter. Cap. Quia iuxta 16. Quæst. 1. Cap. Decretum 10. Quæst. 1. Caput autem Conuenior 23. Quæst. 8. & Cap. Per lectis 25. dist. ab iis adducta, in speciali non loquuntur. Pro quo & Dom Solorzanus Lib. 3. Cap. 1. num. 37. adducit Clement. Dispendiosam, de iudiciis, quæ tamen parùm videtur conducere, quia ibi tantùm decimarum caussa inter eas numeratur, quarum non est protrahenda tractatio, sed breuiter terminanda: sicut & Decretalis Alexandri Tertij ab eodem relata Lib. 4. sub titulo de iudiciis, incipiens Relatum, cùm in posteriori compilatione desideretur. Vrget tamen summa auctoritas Bullæ Cœnæ in 14. Excommunicatione Sedi Apostolicæ reseruatâ, vbi de decimis expressa mentio, quarum iudicium prohibet à iudicibus sæcularibus vsurpari: quamuis non videatur omnem vsurpationem comprehendere, sed quando caussæ tales à iudicibus Apostolicis ad propria tribunalia, & prætextu exemptionum & gratiarum, auocantur: de quo diuersæ sunt Scriptorum sententiæ, circa quas videri potest P. Palaus Parte 6. Disput. 3. Puncto 15. Ad institutum tamen præsens omnino conducit, quia decimales caussæ inter spirituales recensentur. Cùm in
Inde quæstio præsens.
quam caussæ istæ tales sint, & ita aperta prohibitio, meritò quæstio suboritur, de quâ in Titulo; & eo præsertim, quia prohibitione dictâ non obstante, videmus eam à Regio Senatu ad se acriter aduocatam. Et quod id meritò factum, contendit Dom. Solorzanus suprà num. 42. & seqq. vbi plures adducit id tenentes, & Regia item rescripta, quibus idem statuitur, aut supponi videtur. Pro quo & in Politicâ Lib. 4. Cap. 1. Circa quod
45
*Dico primò. Præter ius percipiendi
duos Nouenos in distributione decimarum reseruatos, nihil prætereà Regibus Catholicis iuris conuenit vt Indiarum dominis, propter quod eorum Consilium possit se decimalibus caussis immiscere. Probatio est euidens. Nam si speciale aliquod ius competeret, id esset ob titulum donationis eisdem factæ ab Alexandro Sexto, cuius tenorem adducit Dom. Solorzanus suprà num. 7. Atqui hoc non sufficit; ergo nullus est
titulus specialis. Maior est certa, & eam, qui aduersantur, admittunt. Minor autem ostenditur. Primò. Quia donatio hæc non habuit effectum: sic enim in illa Pontifex: Postquàm illæ acquisitæ ac recuperatæ fuerint (vt præfertur) aßignata priùs realiter & cum effectu, iuxta ordinationem tunc Diœcesanorum locorum, quorum conscientias super hoc oneramus, Ecclesiis in dictis Insulis erigendis, per Vos, & successores vestros præfatos, de vestris, & eorum bonis dote sufficiente, ex quâ illis præsidentes, earumque Rectores, se commodè sustentare, & onera dictis Ecclesiis pro tempore incumbentia perferre, ac cultum diuinum ad laudem Omnipotentis Dei commodè exercere, iuraque Episcopalia persoluere poßint, decimam huiusmodi percipere, ac licitè & liberè leuare valeatis, auctoritate Apostolicâ tenore præsentium de speciali dono gratiæ indulgemus. Sic Alexander. Tunc sic. Regibus Catholicis talis est facta concessio sub conditione onerosâ fundandi & dotandi Ecclesias ex propriis bonis: ergo eâ non impletâ, dispositio Pontificia non subsistit. Antecedens est ipsa concessionis forma, & consequentia certissima ex indubitatis iuris vtriusque regulis: pro | quo videri plures Textus possunt, quos adducit Glossa in Cap. Verùm, de conditionibus appositis, & quæ adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 2. cap. 11. n. 35. & 36.
46
*Tunc vltra. Conditio dicta non est im
pleta, vt constat ex eo quòd Reges Catholici Ecclesias ex propriis bonis non dotarunt, sed donatas sibi decimas redonarunt Ecclesijs, ex quibus illarum fundationes promotæ, & dotes pariter constitutæ. Sic constat ex formâ redonationis eiusdem, quam adducit Antonius de Herrera in Historia generali Indiarum Decade 1. Lib. 8. Cap. 10. pag. 278. vbi capitulationes & solemnitates adnumerat, quibus hæc facta renuntiatio Anno 1512. cùm Bulla concessionis subdata fuerit Anni 1501. Illo autem interiecto temporis spatio executioni commoditas defuit ob ipsius bre
uitatem, & quia tunc non fuerunt certi & stabiles Diœcesani locorum, iuxta quorum ordinationem negotium adeo graue transigendum Pontifex demandarat. Episcopis autem jam designatis, renuntiatio facta est, quibuscum id, quod erat expediens, post attentam considerationem, & doctorum virorum consultationem, solemnis est illa pactio celebrata. Ex quo manifestum relinquitur donationem Pontificiam defectu impletæ conditionis minimè effectum habuisse. Res ergo in eôdem statu relicta, quem, si non extitisset donatio, erat habitura: & ita ratione concessionis nihil speciale intercedit, ob quod decimarum causa debeat, aut possit, à Regio Consilio tractari.
47
*Deinde, à Catholicis Regibus jus, quod
ad percipiendas decimas beneficio Sedis Apostostolicæ competebat, Indiarum est Ecclesiis restitutum: ergo eum habet statum res hæc, quem habuisset non ex tantâ concessione. Antecedens constat ex verbis Capitulationis, sic enim aiunt Ferdinandus & Ioanna eius filia Hispaniæ Regina: Que sus AltezaAltezas, porqiporque los dichos Obispos con la Clerecia, tengan cargecargo de rogar à Dios por sus vidas, y
Verba Capitulationis.
Reales estados, y por sus animas quando de este mundo partan, è de los Reyes, que en su Reyno sutedierensucedieren, è de los fieles Christianos, que adquiriendo y descubriendo las dichas Insulas murieron; les hacen merced, gracia, y donacion, desde agora para siempre Iamasjamas, de los diezmos à sus Altezas pertenecientes en las dichas Islas, y han por bien que los lleben, segun, è por la forma, que à sus Altezas pertenencenpertenecen por conceßion y donacion, que de ellos les hizo el Papa Alexandro sexto de felice recordacion, &c. Cùm ergo absolute faciant donationem, jus omne cedunt, quod est proprium donationi, quod & expressissimè profitentur postremis verbis, dum aiunt, sibi benè placere, vt Episcopi & Clerus decimas habeant, juxta eam formam, quâ ad suas Celsitudines pertinebant, secundùm conceßionem & donationem Alexandri sexti. Omne ergo jus, quod ex donatione habebant, donatione tranfundunt; vnde non remanet in eisdem; ne contradictio subsit manifesta.
§. II.

§. II.

Responsiones quædam confutatæ.
48
*NEc dicas donationem quidem veram
fuisse, sed non totalem, nisi respectu earum decimarum, quæ ex Insulis tunc detectis competebant: hoc enim instantiam habet manifestam. Nam id Ecclesiis donarunt, quod ipsis fuerat ab Apostolicâ Sede concessum. Aut ergo ab Apostolicâ Sede illarum tantùm Insularum decimæ concessæ sunt; & sic quæ posteà, detectis ingentibus tractibus, multiplices & pingues obueniunt, minimè Regalis juris erunt, & ita naturam suam spiritualem & Ecclesiasticam conseruabunt; ac proinde habemus intentum. Aut concessio ad illas, & omnes alias detegendas se extendit, quod ex Textu perspicuum habetur, verbis illis: Indias & partes Indiarum acquirere. Et infe
Verba Alexandri VI.
riùs. Et quia pro recuperatione Insularum, & partium prædictarum, &c. Atqui Reges Catholici donationem faciunt juxta formam concessionis sibi factæ: ergo non ad prædictas tantùm, sed absolutè ad partes omnes Indiarum debet extensa judicari. Deinde. In tali decimarum remissione, quam perpetuam esse volunt, generaliter loquuntur, neque vllam aut detectam aut detegendam terram sibi reseruant; cùm tamen ex petitione, cui Pontifex annuit, omnino constet illos de conquisitione aliarum terrarum cogitasse, & præsertim Regem Catholicum: Serenissima enim Isabella etsi cogitauerat, jam tunc in viuis non erat, sed eius filia Hispaniæ Regina, aut maioris illius partis: ergo cùm reseruare potuerint, nec tamen reseruauerint, nihil planè videntur excepisse. Quando etiam ratio remissionis est gene
ralis; sustentatio inquam sacrorum ministrorum, & suffragia animarum, tum suarum, tum successorum, & Conquistatorum. Item. Non occurrit coniectura aliqua, ex quâ intelligi possit voluisse erga detegendas terras donationem coarctare: videantur quæ in simili habet Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 3. cap. 12. n. 64. & 65.
Illud tamen potest vlterius responderi, dona
tionem prædictam non potuisse successoribus præiudicare. Quod tamen nullius est roboris. Cùm enim concessio illa ad instantiam ipsorum Regum à Pontificiâ Sede descenderit, sicut per eorum placitum impetrata est, ita & potuit per beneplacitum eorum dein ipsi renuntiari. Cùm præsertim onerosa fuerit, grauamine imposito dotandi Ecclesias, & earum ministros ex bonis Regalibus sustentandi: quo pacto dubitari poterat an emolumentum, an detrimentum potiùs Regio patrimonio, ex quo tot extrahendi sumptus, esset allatura. Præterquàm quòd id quod datur Ec
clesiæ, non censetur in damnum Regii patrimonii cedere: vnde donatio Constantini, quâ maior nulla, justa, sancta, & ab Ecclesiâ laudibus, & gratitudinis argumentis aliis celebrata; licet jura Imperii nequeant alienari. Pro quo sunt scriptores circa Cap. Constantinus, 90. dist. & prætereà Rebuffus de decimis cap. 10. num. 17. in propriis terminis. Rubeus de juribus Regalibus Priuilegio 11. Philippus Probus in eodem Tractatu 9. q. 2. num. 15. & quæst. 60. num. 10. & 36. & quæst. 61. num. 2. Valeor|zuela contra Venetos Parte 2. num. 12. Thomas Bozius de signis Ecclesiæ Tomo 3. lib. 10. Cap. 89. Anastasius Germonius de immunitate Eccles. Cap. 9. per totum. Valdes de dignitate Regum Hispanorum Cap. 21. Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 3. Cap. 4. num. 10. & seqq. & Cap. 12. num. 62. vbi plurimos congerit. Et in Politicâ Lib. 4. cap. 4. num. 12. P. Molina Tomo 1. tractat. 2. Disput. 25. apud quem Bartholus, Panormitanus, & Maior. Quod ergo ad donationem Alexandri Sexti spectat, non habere jam vim vllam, dictâ renuntiatione positâ, satis ex dictis habetur manifestum.
50
*Quia verò dicitur concessionem præfatāpræfatam
ab aliis summis Pontificibus confirmatāconfirmatam fuisse, vt videri potest apud Dom. Solorzanum Lib. 3. cap. 1. num. 7. & in Politicâ, pag. 499. licèt nullum in speciali adducat; quod & videtur admittendum ex eo quòd erectio non Ecclesiarum Cathedralium, quæ ex auctoritate Apostolicæ Sedis fiunt; ad eamdem Sedem cum debitâ obedientiâ & submissione remittuntur, vt per eam, si oportere visum fuerit, approbentur & confirmentur: quod semper ob summam ipsarum erectionum justificationem, & conuenientem dispositionem, obtinetur: vt testatur Auctor idem cap. 4. num. 5. In ipsis namque erectionibus distributio decimarum
recensetur, & Nouenorum duorum ratio redditur, qui Regibus nostris in signum superioritatis & Patronatus juris assignantur. Non possent autem Noueni tales tribui, nisi in Regibus nostris jus aliquod esset speciale ad illos ex tali assignatione leuandos. Ob superioritatem enim, & jus patronatûs præcisè non potest Ecclesia Cathedralis pensionem sibi ex decimis soluendam imponere, quæ vim legis teneat; cùm præsertim adeò pinguis sit in multis Episcopatibus, vt viginti millia argenteorum ponderum, seu octi-regalium excedat. Iustificari ergo illa potest, quia est veluti portio ex decimis, quæ ad Reges nostros per concessionem Pontificiam pertinent, sibi ab eisdem reseruata.
51
*Nisi fortè dicatur Nouenorum assigna
tionem esse per modum solutionis, eò quòd Regi vt Patrono aliquid per modum salarii debeatur, quandoquidem Ecclesias Indicas speciali defendit curâ, & erga earum rectam administrationem magna gubernationis versatur pars, ministriq́ue plures sint in Regio Consilio, & Audientiis aliis, in quorum sustentatione quæstuosissimæ expensæ fiunt, ad quas videtur æquissimum vt Ecclesiæ liberali recognitione concurrant, in quarum commodum totus iste cedit prouidentiæ Regalis apparatus.
52
*Verùm responsio ista nequit sustineri.
Sed non admittitur.
Nam Reges Catholici tenentur ad protectionem Ecclesiarum, etiam nullo ab ipsis, quod rationem salarii habeat, pretio reportato. Aliàs Ecclesiæ ad tributa & gabellas tenerentur, quæ eo titulo Regibus à vassallis conferuntur: quod est manifestè contra immunitatis prærogatiuam. Vnde in orbe Christiano nihil tale reperietur. Et sic L. 55. Titul. 6. Parte 1. statuitur vt Regibus ob donata, titulo dotationis nihil sit tribuendum ab Ecclesiis. Quòd si in Hispaniâ Tertiæ, & subsidium ac Excusatum, quod vocant, Regi penduntur; id ex speciali Sedis Apostolicæ priuilegio aut concessione procedit. Et pro Indiarum Ecclesiis est ratio specialis, ad quarum pro
tectionem tenentur Reges nostri ob Indiarum amplissimam donationem eo titulo factam: vnde suis stipendiis non militant in huiusmodi protectione, sed illa satis cumulata recipiunt thesauris Indicis reportatis. Doctrina erga prædicta nequit sustineri.
§. III.

§. III.

Circa duos Nouenos obseruanda doctrina, & nouum robur ex Regia ceßione.
53
*PRopter dicta nuper sunt qui scrupulo
sam censeant Nouenorum huiusmodi pensionem; eò quòd ad illam portionem leuandam ex concessione Sedis Apostolicæ, necessarium sit vt conditio ab eâ imposita impleatur; scilicet Ecclesias à Regibus Catholicis ex propriis bonis dotari, quod tamen non fit. Sicut autem conditio impleri debuit ad leuandum integrè decimas, ita & ad eius partem, si illa in Pontificiâ fundatur concessione; fundamentum autem aliud jam vidimus non extare. Et hi quidem videntur supponere præter concessionem Alexandi Sexti, aliam non esse, ratione cuius Regibus nostris jus possit competere decimale. Vnde non apparet ita compertum, quod Dom. Solorzanus protestatur, scilicet alios idem concessisse Pontifices, dum concessum confirmarunt. Et mirum profectò est confirmationem talem in speciali non produci, ex cuius tenore multæ possent circa hoc difficultates & scrupuli submoueri.
54
*Præterquàm quòd vbi de fundatione
& donatione Ecclesiarum agitur, & quantâ cum exactione circa hoc Regum nostrorum prouidentia versetur, ad Bullam Alexandri Sexti recurritur, & juxta formam in eâ expressam omnia peracta demonstrantur. Pro quo videndus Dom. Solorzanus Lib. 3. cap. 4. num. 2. & seqq. & in Politicâ Lib. 4. cap. 4. in principio; vbi ait à Regibus nostris fundatas Ecclesias, & eorum curâ Episcopatus constitutos & conuenientes ministros assignatos, liberaliter fructibus pro eorum sustentatione relictis, sibi priùs ab Apostolica Sede concessis: & vbi decimæ non sufficiunt, ex Regiis juribus, & redditibus ad eamdem sustentationem competentibus prouentibus assignatis; addens tandem in hunc modum: sequentes nimirùm te
Dom. Solorzanus.
norem Bullæ dictæ conceßionis, ibi: Aßignata priùs realiter, & cum effectu, &c. de vestris, & eorum bonis dote sufficiente, &c. Non ergo Bulla alia esse videtur, cuius tenor in hoc negotio debeat obseruari. Et quidem cùm post prædictam concessionem præcipua fuerit Indiarum detectio, vt eius comparatione, quod tunc erat, parui debuerit æstimari: Bullæ circa fundationem Ecclesiarum, & Episcopatuum erectionem impetratæ, magis esse speciales debuerunt: vnde juxta earum tenorem, quæ ad hoc spectant potiùs peragenda. Cùm ergo nihil videamus tale, videntur Bullæ tales non extare.
55
*Nihilominùs non damnanda Noueno
rum constitutio, & eorumdem exactio, quia quod ad concessionem Pontificiam desiderari | potest, commodam habet iuxta dicta expositionem. Pontifices enim videntur eam approbasse, dum Ecclesiarum erectiones approbarunt: in quibus cùm mentio fiat Bullæ Alexandri Sexti, iuxta cuius tenorem dispositæ sunt, eadem pariter comprobata & facit pro eodem exceptio, quæ in citatá lege Partitarum habetur verbis illis: Fueras ende aquello, que estos Señores touieron para si señaladamente. Nec dici potest Reges nostros conditionem ab eo positam non implere: licèt enim ex propriis bonis eas non penitus dotent, id quod facere tantùm plenè debebant, si integrè decimas leuarent: ad earum tamen constructionem, quæ sine ingentibus sumptibus nequit ad colophonem perduci, eximiâ pietate concurrunt. Cùm etiam Noueni isti in vsus expendantur pios, & sæpè fabricis ecclesiarum applicentur, vt testatur Dom Solorzanus Lib. 3. Cap. 4. num. 18. & in Politicâ pag. 522. §. Y oy la retendran. Et præterea cùm Nouenus cum dimidio hospitalibus assignatus pro infirmorum minimè subleuatione sufficiat, etsi his proximis annis ad sexdecim ferè millia argenteorum ponderum seu octo regalium, inter duos, Hispanorum scilicet & Indorum, distribuendorum in Limanâ hac Ecclesia excreuerit: ex tributis & iuribus aliis satis magnam summam adiiciunt: vt Regium patrimonium ex contributione dictâ Nouenorum neutiquam videatur augeri, quando in id certiùs impenditur, in quod à ministris sacris minùs forsan securè impendendum posset suspicari.
56
*Iuxta quæ, siue vna tantùm Bulla con
cessionis fuerit siue plures, manifestum relinquitur Reges nostros decimarum ius virtute illarum habitum in Ecclesias reuocasse: vnde & ab eisdem administrantur & distribuuntur, plenariâ penitus potestate. Ex quo clara relinquitur Consequentia præcipua, & Assertionis probatio; scilicet non posse iudices sæculares in earum se caussis immiscere: tum quia spirituales sunt, vt Canonico iure decisum, quod iam vidimus num. 44. tum quia est iudicium de re alterius proprium forum habentis; & ita illi sunt prorsus incompetentes: sicut incompetentes haberentur iudices Ecclesiastici, si vellent de laicorum bonis iudicare. Vnde ius ipsum Canonicum caussas tales ad illos remittendas esse decernit, etiamsi Clerici sint actores. Cap. Si Clericus. Cap. Ex tenore, de foro competenti, vbi præclara illa sententia: Nos igitur attendentes, quòd sic sumus viduis in iustitia
Cap. Ex tenore.
debitores, quòd aliis iniustitiam facere non debemus. Verba sunt Innocentij Tertij. In vsurpatione er
go alieni fori iniustitia est: vt animaduertant sæculares iudices Ecclesiastici fori caussas vsurpantes, non solùm contra Religionem delinquere, sed iustitiam etiam violare.
§. IV.

§. IV.

Vlterior probatio, & notanda quædam.
57
*DEinde Positio illa, de quâ post AssertionẽAssertionem
n. 45. probari vlteriùs potest: nam etiamsi demus priuilegiũpriuilegium leuandi decimas Regibus nostris competere, non ideò sequitur earum caussas posse à laicis tribunalibus iudicari: ergo ea ratio minimè suffragatur. Antecedens probatur ex receptissimâ sententiâ affirmante, quando decimæ in feudum, seu emphytheusim sæcularibus conceduntur, earum caussam ad iudicem Ecclesiasticum pertinere. Pro quâ plures adducit Diana Parte 1. Tract. 2. Resolut. 91. Parte 3. Tract. 1. Resolut 50. & Parte 4. Tract. 1. Resolut. 56. Estq́ue expressa decisio Rotæ, vt idem testatur Auctor ex Antonio de Marinis per extensum illam proponente. Et eamdem, cùm de iure decimandi agitur & non de facto, præter citatos à Dianâ tenent Barbosa Lib. 3. de iure Eccles. Cap. 26. §. 4. num. 1. & 3. Molfesius Tractatu 6. Cap. 4. num. 64. Trullens in Decalogum Lib. 3. Cap. 3. Dub. 8. num. 11. Gutierrez de iuramento confirmatorio. Parte 1. Cap. 2. num. 35. Zerola Parte 1. v. Decima, §. 6. Leander de Sacramento Tractatu circæ Quintum Ecclesiæ præceptum, Quæst. 29. Bassæus v. Decimæ num. 12. Doctor Carrascus del Saz Panamensis Cancellariæ Senator & Iurisconsultus egregius, in Tractatu de iudice competente decimarum Cap. 6. §. 2. num. 2. & 3. Tondutus de præuentione iudicij 2. parte Cap. 25. num. 2. Rebuffus Tractatu de decimis. Quæst. 12. num. 2. P. Suarez Tomo 1. de Religione Libr. 1. de diuino cultu Cap. 38. num. 15. & 16. P. Lessius Libr. 2. Cap. 39. num. 18. P. Castro Palaus Tomo 2. Tract. 10. Disputat. Vnica Puncto 15. num. 5. & 8. P. Vincentius Tancredi Tract. 1. de Religione Lib. 2. Quæst. 2. alios adducens. Et est adeò communis sententia Theologorum, vt vix sit, qui ex illis in oppositam inclinarit.
58
*Solus P. Henriquez Libr. 7. qui est de Indulgentiis. Cap. 27. in Gloßâ lit. L. asserit de de
cimis nobilibus laicis à Pontifice concessis, non Episcopum, sed laicum iudicare. Et esse probabile cùm decimæ in perpetuum conceduntur, affirmat P. Palaus suprà num. 6. & Patrem Henriquez adducens Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 1. num. 44. aut ita resoluere post Nauarrum in Manuali Cap. 21. num. 3. & alios Theologos, & Iuristas. Sed certè citatus Pater nullum pro eo Theologum adducit: nam nonnulli ab eo Litterâ antecedenti citati, ad rem aliam pertinent, quòd scilicet, quamuis mulier, communiter loquendo, non sit capax iurisdictionis spiritualis, eam Pontifex potest reddere capacem: ex quo pro decimis arguit: quod non negamus, licèt negari non sine magno fundamento possit: vnde id vt
certum videtur admittere Dom. Solorzanus suprà num. 42. dum ait ius decimandi spirituale esse, & ita iudices laicos ad iudicandum de illis penitus incapaces, atque ita non agi de eo in casu præsenti, sed de temporali earum perceptione. Nullum est ergo à Theologis sententiæ isti patrocinium, & citatus Pater praxim apposuit, non illius iustificationem: neque enim omnis praxis illam habet. Vnde Couarruuias Practicarum Quæ
Non omnis praxis iustificata.
stionum Cap. 35. num. 1. §. Non oberit, cùm statuisset caussam possessionis rei spiritualis vel quasi spiritualis, non posse per laicum iudicem examinari, subdit sic: Ex quibus opinor vsum forensem Galliæ admodum refragari iuris Pontificij receptis con
Couarruuias.
clusionibus. Additq́ue statim: Tametsi quandôque Reipublicæ conueniat illum etiam apud nos admitti. Sic ille acsi in Catholicissimo regno expediens esse possit Iuris Pontificij receptis conclusioni|bus refragari. Prætereà P. Henriquez non ab Episcopis, sed à laicis iudicibus cognitionem ha
beri dixit: Atqui hoc de cognitione quoad factũfactum potest intelligi, quam esse licitam plures ex citatis admittunt, licèt sint qui negent, vt videri potest apud Dianam loco citato Partis 4. Cùm ergo res hæc spiritualis sit, in eâ examinandâ Theolo
gorum potiùs habenda est ratio, præsertim si ex Iurisperitis plures sint, qui eorum sententiam amplectantur, vt in præsenti contingit.
59
*Vnde P. Suarez suprà num. 16, admonet cautè legendum Couarruuiam, qui Capite citato
num. 2. §. Tertiò, quoties, contrariam à nobis propositæ sententiam statuit. & Lib. 1. Variarum Cap. 17. Dicto 9. iudicium etiam circa decimas legibus Hispaniæ statutum in casu speciali, vt iustissimum in sæculari tribunali defendit: sicut & alios similiter loquentes, quia plusquàm oportet inclinant in fauorem sæcularium Principum. Quod & P. Azor Tomo 1. Lib. 7. Cap. 25. & 36. etiāetiam adnotauit, dum consuetudines dictas sæpiùs vocat corruptelas. Et cùm Cap. 25. §. Tertiò quæritur, donationis, de qua agimus, Regibus Hispaniæ in Indiis factæ, inserat mentionem, cum modis aliis, quibus à Sede Apostolicâ dari solent decimæ ob merita laicorum: sequenti statim §. affirmat donatione prædictâ non obstante, earum caussas ad iudices tantùm Ecclesiasticos pertinere. Et addit sic: Nec sufficit in hoc si Romanus
P. Azor.
Pontifex tolerat id, quod fit in Curiis vel Prætoriis Ciuilium Principum secundùm postremam sententiam:
quia aut non tolerat, quippe qui sæpiùs reclamat: aut si tacet, ac tolerat, id solum facit, quoniam id commodè impedire nequeat, aut ignoret illud, quòd laicorum auctoritate, vel consensu fit. Sic ille.
60
*Et prædicta quidem cautio meliùs hîc cadit, quàm vbi Dom. Solorzanus eam censuit
adhibendam; circa doctrinam scilicet Gregorij Lopez in l. 17. Tit. 4. Partis 3. verbo, Casi ellos vbi ita scribit: Si Rex donet alicui partem aliquam decimarum, quæ Regi competunt ex priuilegio Pontificis, & super tali donatione lis oriatur; sitq́ue quæstio super iure decimandi vel quotâ decimæ, quod non potest in Curiâ Regis cognosci: quia sicut ipse cognoscere non potest de tali caussa, veluti merè spirituali, sic nec eius Curiâ. Sic ille, subdens hoc esse benè notandum ad limitationem l. 27. Tit. 18. Partis 3. quæ Regi tribuit cognitionem priuilegiorum & donationum, quas facit: Ad quæ sic ait Dom. Solorzanus citato Cap. 1. num. 60. Vnde cautè legen
Dom. Solorzanus.
dus est noster Gregorius Lopez quatenus explicans illum Textum &c. loquitur enim contra apertam tot & tantorum virorum doctrinam: vel est strictè circa terminos, in quibus loquitur, intelligendus: nempè quando de mero iure percipiẽdipercipiendi decimas agitur: quod vbi absolutè in quæstionem deducitur, non negamus esse spirituale vel spirituali annexum, vt dixi suprà n. 42. & resoluit Azeuedo in dicta l. cit. 5. libri Recopilat. Hæc ille, qui cautionem meritò debuisset apponere cum magnis illis Theologis, de quibus nuper, si oppositum docuisset. Doctrina præclarissimi Iurisconsulti, & Consiliarij Regii, ac Iurisconsultorum Hispanorum Principis, tanto viro est profectò dignissima; qui ad veritatis præscriptum, non ad gratiam, est locutus. Vnde re meliùs expensâ nihil tale in Politicâ duxit apponendum. Videatur pag. 503. Col. 2.
61
*Et præfata quidem sententia absolutè
ab illo defenditur, vt non habeat locum explicatio adhibita: nam proptereà non solùm posuit quæstionem super iure decimandi, sed etiam super quotâ decimæ, vt distincta scilicet à iure. Et præterea citatus Doctor affirmat doctrinam suam esse limitationem ad citatam legem, in quâ Regi tribuitur cognitio priuilegiorum & donationum, quas facit: at si cognoscere posset non sub respectu illo spiritualitatis, sed sub alio, de tali priuilegio decimarum à se concesso, non esset absoluta limitatio, cùm remaneat absoluta cognitio quantùm ad id, de quo lis communiter esse potest. Tum etiam quando tractantur huiusmodi quæstiones, non solent tales respectus attendi, sed quod ad interesse partium pertinet: ergo cùm absolutam limitationem esse dicat, ideò planè est, quia etiam sub alio respectu cognitio talis haberi nequit: licet enim qualitas illa non attendatur, inest tamen Quemadmodùm licet quis, cùm Matrimonium contrahit, non attendat ad rationem Sacramenti; nihilominus caussa hæc generaliter spiritualis est, quia qualitas Sacramenti necessariò inest.
62
*Et quidem (vt hoc etiam dicamus contra aduersantes, & distinctione illâ se tuẽtestuentes) cognitio
caussæ decimalis vt à iudicibus laicis vsurpatur, & de cuius agitur iustificatione, aut ius tangit, aut non est eorum intento proficua. Hoc constat. Nam Doctores distinguentes in hoc casu ius à facto, sic explicant distinctionem, vt tunc de iure agatur, quando quæstio est an quis debeat soluere, & non tantùm an soluerit. Stante enim vt certâ obligatione soluendi, potest contingere vt solutionem detrectet, vel quia fructus non esse caussetur, vel quia se iam soluisse contendat, aut aliquam velit compensationem efficere ob æqualem sibi debitam quantitatem: vt videri potest apud citatos, & eos, quos adducunt P. TācrediTancredi suprà num. 7. & Bassæus. Dicunt etiam
aliqui quæstionem esse facti, quando ad non soluendum decimas allegat quis priuilegium, aut etiam præscriptionem. Tunc enim id, quod controuertitur, est, an sit tale priuilegium, vel præscriptio, nec ne: & tunc esse probabile posse caussam à laica potestate tractari, affirmat P. Palaus suprà numer. 7. cum Couarruuiâ, & Ioanne Geruia, & tenet P. Tancredi Dïcto 4. & P. Fagundez Lib. 3. in Præceptum 5. Ecclesiæ Cap. 5. num. 10. ait se non audere eam sententiam condemnare. Addunt tamen quòd si quæstio sit circa obligationem soluendi, eò quòd Ecclesia prætendat priuilegium non esse legitimum, aut etiam præscriptionem, nequaquàm posse caussam nisi ab Ecclesiastico iudice tractari, quia iam est quæstio iuris. Verùm doctrina hæc ex illis est, quarum Auctores P. Suarez cautè legendos esse iam admonuisse perspeximus. Et sanè iuxta eam omnino elidi & eludi potest quidquid de iudicio caussarum decimalium ab Ecclesiâ est constitutum. Quidquid enim de illis tractari potest, ad quæstionem potest facti reuocari: An scilicet quis habeat vel non habeat titulum: habere enim, & non habere, res facti est: & vt deprehendatur, an sit, vel non sit, debet examinari qui allegatur: nam inualidus titulus reuerà titulus non est; & ita an priuilegium, vel præscriptio sit legitima.
63
*Sed quidquid de hoc sit, qui iudicium
in caussis decimalibus ad se pertinere contendunt, rem non solùm facti, sed iuris assumunt, quia sine iuris examine stare eorum prætensio nequit & intentio fundari. Agitur enim contra priuilegiatos, vnde priuilegia quoad valorem suum examinantur: quod si non fiat, procedi in caussâ nequit: priuilegij autem Pontificii valor res spiritualis est, sicut & titulus ab eo proueniens & ius resultans: ergo si de hoc agi nequit, neque etiam iudicium laicale in caussâ decimali procedere. Nisi dicant posse quidem examinari
quoad valorem, quia est res facti. An scilicet reipsa sit aliquod validum priuilegium. Iuxta quam responsionem, vt dicebam nuper, omnino elidi potest quidquid est circa hoc ab Ecclesiâ constitutum: immò & circa caussas alias spirituales, quæ omnino inueniuntur prohibitæ, vt Beneficiales quoad proprietatem, Matrimoniales, Clericales, Regulares &c. circa quod quiuis potest facilè discursum efformare.
§. V.

§. V.

Instauratur probatio & manifestus pro Assertione discursus.
64
*EX dictis circa secundam nuper proba
tionem validissimum pro Assertione argumentum instauratur. Nam si adeò certum est iudices laicos non posse decimalium caussarum tractationem vsurpare, etiam cùm beneficiarius est laicus: quantò id erit certius, quando decimæ beneficio Apostolicæ Sedis acceptæ Ecclesiis redonantur? Tunc enim pristinam omnino conditionem assumunt. Quod benè vidit Dom. Solorzanus, contrarius aliàs, dicens hanc esse communiorem & securiorem opinionem, vt videri potest Cap. 12. num. 63. & in Politicâ pag. 600. §. Pero sin embargo, & seqq. quam & secuti
grauissimi Consiliarij in Regio Indiarum Senatu, aliique, & Rex noster Philippus Quartus amplexus, cùm ageretur de decimis vacantium Ecclesiarum, an scilicet de illis posset integrè disponere: quod quidem renuit, reseruatâ tantùm tertiâ parte in vsus piissimos expendendâ: pro quo idem num. 81. Quòd si de iustificatione illius
tertiæ partis subdubites, ad beneplacitum potest Apostolicæ Sedis referri, cum quâ de erectionibus Ecclesiarum actum, ad quas suo modo etiam spectant distributiones fructuum vacantiarum: cùm præsertim in eos expendantur vsus, ad quos Præsules obligantur. Et antiquam circa dispositionem vacantiarum consuetudinem à Regibus Catholicis, primis ab erectis Ecclesiis obseruatam, testatur Rex noster in Rescripto quodam Ann. 1631. de quo Dom. Solorzanus supra num. 31.
65
*Ratio autem generalis, vt non possint
iudices laici caussarum decimalium cognitionem assumere, & quidem non solùm verosimilis, sed omnino euidens & manifesta ea est, Nam PōtifexPontifex concedens decimas, non ideò concedit caussarum ad easdem spectantium decisionem: ergo cùm concessa non sit, temerè contra eius voluntatem vsurpatur, Antecedens constat: nam con
cessio decimarum, & facultas circa illas iudicandi, sunt duæ distinctæ & non necessariò connexæ facultates: ergo vnam concedens, non ideò aliam concedere comprobatur. Antecedens negari nequit: nam facultas recipiendi decimas optimè stare potest sine facultate circa illas iudicandi: vnde Pontifex concedens illam, potest absolutè aliam denegare. Consequentia autem est legitima: Nam à separatis non fit illatio; & non concessa in materià iurisdictionis Ecclesiasticæ, negata censentur, cùm absolutè sit prohibita, & in caussâ præsenti magis in speciali. Vt visum suprà. Pro quo est in propriis terminis notanda decisio in Cap. Tua, de decimis, in quo sic Inno
Cap,. Tua de decimis.
centius Tertius: Cùm laicis nulla sit de spiritualibus concedendi vel disponendi facultas, Imperialis conceßio quantumcumque generaliter fiat, neminem potest à solutione decimarum eximere, quæ diuinâ constitutione debentur. Nec occasione decimationis antiquæ (licet in feudum decimæ sint concessæ) sunt decimæ noualium vsurpandæ; cum in talibus non sit extendenda licentia, sed potiùs restringenda. Hæc ibi. Ex qui
bus habemus in concessione decimarum non esse faciendam extensionem vt noualia comprehendat, quia standum est concessionis tenori, & restringenda potiùs, quàm extendenda concessio: cùm vnum stare sine alio possit. Ergo in casu nostro concessio extendenda non est ad facultatem iudicandi de caussâ spirituali; cùm stare concessio decimarum possit sine tali magis odiosâ concessione: faciliùs enim Ecclesia decimas concedet, quàm huiusmodi facultatem. Vnde cùm in Bullâ Cœnæ non sit excommunicatio
contra raptores decimarum fulminata: contra eos tamen, qui caussam illarum ad laica tribunalia trahunt, extat ordine 14. licèt; vt num. 44. aduertimus, non videatur procedere vniuersaliter contra omnes tale iudicium vsurpantes. Est tamen specialiter contra laicos, licèt etiam Ecclesiasticos comprehendat, qui talem caussam ab Apostolicis iudicibus ad se auocant, Apostolicarum aut aliàs prætextu litterarum: quatenus scilicet ij munere aliquo sæculari funguntur in Curiis Principum, vt aduertit P. Suarez Tomo 5. in 3. part. Disput. 21. num. 76.
§. VI.

§. VI.

Assertiones aliæ.
66
*DIco secundò. Circa duos Nouenos, de
quibus dictum Regibus nostris competere, quos & illi sibi assignandos decernunt variis rescriptis, vt videri potest apud Dom. Solorzanum Cap. 4. num. 15. & in Politicâ, pag. 522. Col. 1. in principio. Si de iure sit quæstio, idem videtur dicendum: quia eos tribuens Pontifex, nullibi quæstionem circa ius exigendi illos iudicibus laicos inuenitur tribuisse, vnde negata debet reputari, iuxta dicta num. præcedenti. Quia verò quæstio ordinariè videtur esse non posse circa ius, sed circa factum; cùm ius exigendi sine controuersiâ sit ex parte eorum, qui sunt eos soluturi, fundatum; ideò probabile est, posse eorum caussam apud Regia tribunalia tractari. Videantur citati.
67
*Dico tertiò. Licèt propter auctorita
tem scriptorum, qui licitam asserunt tribunalium | praxim in casu nostro, sententia ista videatur probabilis; quia tamen solidis est fundamentis destituta, & contraria jure & ratione consistit, negotium valdè scrupulosum est eam in praxim deduci; & ita Regii Consiliarii aliiq́ue, si conscientiæ quieti volunt consulere, communiorem & securiorem amplectantur. Cùm etiam Bulla Cœnæ eos meritò reddere debeat de sui transgressione suspectos; casum enim hunc in eâ contentum probat prætextus priuilegii Apostolici. Et quia
non solùm auocatio à judicibus Apostolicis, sed etiam ab aliis sub censurâ præfatâ prohibetur, juxta satis congruam & maximè accommodatam litteræ intelligentiam, verbis illis: Ab Auditoribus, & Commissariis nostris, alijsq́ue judicibus Ecclesiasti
Verba illius.
cis, auocant. Quod tenent P. Filliucius, & Mag. Sousa, quos adducit, & sequitur Diana Parte 2. tract. 1. Resol. 55. & ita videtur intellexisse Dom. Solorzanus Lib. 3. cap. 1. num. 61. & in Politicâ, pag. 503. §. vltimo; vbi ait non esse cur vereantur, qui dictam jurisdictionem exercent, censuram talem, quia per illam non prohibentur casus in jure permissi, vt aduertunt Nauarrus, Barbosa, & Martha; & talem esse præsentem. Additq́ue num. sequenti, cùm talis opinio sit probabilis, eam securè posse in praxim deduci sine censuræ formidine, juxta communem doctrinam Theologorum, ex quibus nonnullos adducit cum Iurisconsultis quibusdam. Quod quidem sapienter dictum. Sed nihilominùs, cùm idem cap. 12. num.
62. & 63. & in Politicâ, pag. 600. §. Pero sin embargo, & seqq. vbi non jam Fiscalem agebat, sed juxta propriam locutus sententiam & conscientiam, opinionem contrariam communiorem, & securiorem asserat, & iuxta eam à Rege nostro, vt num. 64. diximus, judicatum; res, vt præmissum à nobis, valdè scrupulosa relinquitur, & altâ reponendum mente, quod iam ex Innocentio proposuimus. num. 65. dum ait: Cùm in talibus non sit extendenda licentia, sed potiùs restringenda. De quo hæc satis.
Loading...