CAPVT XI.

CAPVT XI.

Vtrum Regium Indiarum Consilium possit personas Ecclesiasticas inordinate procedentes in Hispaniam auocare.
§. I.

§. I.

Duplex sententia, & vtriusque fundamenta.
109
*OBuia est ratio dubitandi; fit enim
sic, quod tamen non posse fieri notissima ostendit immunitas; contra quam non ire tot viros adeò sapientes & Christianos videtur aliàs iudicandum. Et communis illa in promptu est ratio, Regem œconomico iure in hac parte se gerere: sicut enim familiæ cuiuscumque dominus domo expellere quemcumque potest qui sibi videtur incommodus, eò quòd turbationis domesticæ caussa sit, quamuis sit ille Clericus, vel Religiosus; aut ex vno in aliud mutare cubiculum ob congruam aliquam rationem; ita & Rex Clericos ac Religiosos turbantes pacem, bono communi potest eorum mutatione consulere, & si opus sit, etiam extra regna expellere; omnia enim instar vnius domûs sunt ad negotium præsens. Et quidem in Indiis hoc speciali videtur ratione procedere: cùm enim adeò distẽtdistent, si turbari eas cōtingatcontingat valdè difficile erit de opportuno remedio prouideri; vnde occasiones oportet anteuerti, nedum exortas amputare. Quid est enim gratius, quàm humanis rebus
Cassiodorus.
cautelam semper adhibere: quæ aut hic necessaria, aut non grauat esse superfluam? Verba sunt Theodorici apud Cassiodorum Lib. 3. 48.
110
*Dici potest, per Ecclesiasticos Præ
latos remedium posse procurari; pro quo, præter obligationem officij, Regia admonitio sufficiet. Quæ responsio optima est, quando res ita potest disponi. Sed quid si de remedio à Prælato adhibendo desperatur? vel si sperari aliquomodo possit, non tamen adeò solidis fundamentis; vt Principis possit animus conquiescere? Quod quidem in regionibus tanto interuallo distantibus rationabiliter timeri potest, cùm Prælatorum industria parùm habeatur explorata; sitq́ue prætereà eos viuere incertum: vnde ad radicem mali, sublatâ occasione, securis videtur adhibenda. Neque enim certis periculis per incerta est remedia prouidendum; cùm potiùs èex contra
rio sit agendum: vt scilicet incertis periculis certa remedia destinentur. Sunt enim aliqua, quæ pœnâ digna non sunt, neglecta tamen aut insuper habita, multorum, magnorumq́ue malorum caussam præbeant: vt scribit Dio Cassius. Lib. 52. Vbi & il
Dio Cassius.
lud Cornelij Taciti Lib. 11. Annalium ritè cadit: Securitati consules antequàm vindictæ. Securitati in
Tacitus.
quam per remotionem vnius, ne opus sit in plures, excitatis turbis, seueriùs vindicari.
111
*Et hæc quidem stylum videntur præ
dictum à violatione Ecclesiasticæ immunitatis excusare. Cùm tamen remotio talis rationem pœnæ habeat, & satis profectò grauis, vtpotè | longi & laboriosi nimis exilij; videtur aliàs non licere laicæ potestati: & verò si philosophari dicto modo liceret, & ad œconomicam gubernationem dispositiones istas adeò graues reuocare; eodem modo poterit circa alia discurri & sic libertatem Ecclesiasticam magnâ ex parte demoliri. Dominus enim familiæ Clericum, aut Religiosum potest domo eiicere, cuius praui displiceant mores, erga quamcumque materiam prauitas versetur, in quacumque siquidem nocere possunt: ergo & Rex poterit similiter Ecclesiasticos à regno expellere ob quamcumque morum prauitatem. Consequentia videtur vrgere iuxta doctrinam prædictam: quia Rex non minùs debet regni pacifico statui cōsulereconsulere, quàm pater-familias domûs propriæ vtilitati. Et quemadmodum hic non dicitur pœnam infligere, sed suæ indemnitati prospicere, ita etiam de Rege dici potest.
112
*Prætereà. Si expediat aliquem ex In
diis abduci, id potest ministerio Ecclesiasticæ iurisdictionis exerceri: ergo nequit laica potestas suo tantùm brachio vti in huiusmodi compulsione. Antecedens probo. Nam Rex per Consilium potest ad Prælatos scribere suo expedire seruitio, vt talis, aut talis, in Hispaniam remittatur: quâ voluntatis significatione, nullus erit qui non ad executionem Regij beneplaciti moueatur. Quòd si fortè in executione difficultas aliqua subsit, & supplicandum videatur, id Regi, & Consilio ingratum non accidet; immò & fortè gratius supersedisse fuerit; sic enim veritas solet propalari. Et ita quidem vidimus accidisse nonnumquàm, dum sinistris informationibus aures Regiorum Senatorum opplentur: vocati enim nequaquàm remissi; idque non solùm patienter, sed æquanimiter ac libenter toleratum. Potest item ad Proregem scribi vt executionem vrgeat, Regis inculcatâ voluntate. Vbi & mirandum erit Consilium Regium conuenientiam expulsionis iam inde ab Orbe alio prospicere, quam Prorex, rem habens præsentem, non valeat meliùs intueri. Ex quo ostenditur caussas auocationum talium non tale semper solitas habere momentum, vt ad remedium adeò acre compellant; quandoquidem ij, qui præsentes adsunt, nihil tale deprehendunt.
113
*His addo, medium esse aliud, quo pos
sit omnis scrupulus in tali auocatione cessare: si videlicet Patriarcha Indiarum eam habeat potestatem ex Apostolicæ Sedis concessione, etiam erga exemptos: quod difficile non fuerit impetrare. Tunc enim propositâ ei à Consilio Regio avocationis conuenientiâ, poterit rationabiliter imperare. Habere autem Consilium talem ab Ecclesiastico iudice dependentiam, indecorum non debet iudicari, sed maximè gloriosum, iuxta dicta num. 81. Pro quo & iuuat Athalaricum Regem ore Cassiodori Libr. 8. 24. sic locutum excepisse: Tantò Diuinitati plurima debemus,
Cassiodorus.
quantò à ceteris mortalibus maiora suscepimus. Nam quid simile rependat Deo, qui potitur Imperio? Sed
licet pro tanto munere nihil compensari poßit idoneè; ipsi tamen gratia redditur, dum in seruientibus honoratur. Et inferiùs. Sed aliorum plectenda subreptio nobis obtulit plenißimæ laudis euentum, vt caussa contingeret præstandi, quæ nos cœlestibus commendaret auxiliis. Hæc ille, & alia in caussâ immunitatis. Ex quibus patet dependentiam dictam minimè Regiam auctoritatem dedecere: & per eam diuina auxilia, quæ tantoperè sunt Regibus Catholicis necessaria, efficaciùs comparari.
114
*Cùm ergo vtrimque rationes appá
reant, non erit mirum si Scriptores diuersimodè inueniantur opinari. Et actionem dictam esse licitam plures Iurisconsulti existimant, quos adducunt Dianâ Parte 1. Tract. 2. Resolut. 18. & Dom. Solorzanus Libr. 3. Cap. 27. & in politicâ Libr. 4. Cap. 27. & aliis accedit Dom. Villaroel Parte 2. Pacificæ gubernationis Quæst. 13. Artic. 6. num 114. Pro quo & Dom. Solorzanus schedulas aliquas Regias adducit. Contrarium autem tenent quamplures ab eisdem prolati, quod & communiter Auctores Societatis amplectuntur. P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disput. 21 Sect. 2. num. 70. iuncto num. 102. P. Henriquez Lib. 14. Cap. 12. num. 6. & in Glossa lit. V. P. Filliucius Tomo 1. Tract. 16. n. 247. P. Scortia in Epitome Bullarum Cap. 66. Theoriâ 420. P. Palaus Tomo 6. Disput. 3. Puncto 20. §. 5. & 7. iunctis iis, qua habet Tomo 2. Tract. 12. Puncto 6. Disput. vnica, quatenus casum istum non excipit.
§. II.

§. II.

Resolutio Assertionibus explicata.
115
*DIco primò. Talem auocationem fre
quenter indicere, non videtur in Regiis Consiliariis sine graui conscientiæ reatu stare posse. Sic citati, & prætereà Dom. Solorzanus num. 17. vbi ita scribit: Sed licet hæc ita se habeant, & tutius, (vt dixi) satiusque sit, vt Ecclesiasticorum expulsio aliaúe coërcitio eo modo, quo diximus, expediatur (scilicet per Ecclesiasticos Prælatos:) adhuc tamen vbi Prælati Ecclesiastici hoc facere differunt, vel in
Dom Solorzanus.
ipsismet Prælatis morbus consistit, cuius medicina desideratur: vel facinus ita graue & insolens est, vt cunctationem non patiatur, & celerem ac exemplarem animaduersionem requirat; probabiliter, & absque vllo periculo &c. Non ergo probabile censet, cùm facinus non est graue & insolens, sicut frequenter non est, Consiliarios Regios ad remotionem sacrorum hominum procedere. Id quod ettiam allata à nobis superiùs persuadent.
116
*Dico secundò. Quodcumque illud sit,
propter quod expulsio iudicatur conueniens, si per Ecclesiasticos Prælatos præstari possit, tutâ conscientiâ nequit remedium huiusmodi prætermitti. Id probo
Primò, ex decreto Clementis Octaui, de quo Genuensis apud Dianam suprà Resolut. 20. qui
statuit caussācaussam Religiosi de grauissimâ rebellione in regno Neapolitano rei, non debuisse à iudicibus laicis cognosci, & tamen nullum ita præiudiciale facinus respectu boni communis, nec magis Principibus odiosum.
117
*Dices decretum præfatum de cogni
tione iudiciali procedere, quam & opposita sententia negat laico iudici debere concedi; non cognitione per viam œconomicæ gubernationis.
Sed in primis sunt qui dicant distinctionem
Exploditur validè.
hanc esse chimericam, quia cùm cognitio causæ reipsa sit, & pœna satis grauis infligatur, sola de | nomine relinquitur quæstio. Et is qui pœnam subit, mallet secum juxta juris formam agi, sic enim esse locus defensioni. Deinde. Delictum illud non debet manere impunitum: ergo cùm Regium Consilium non permittat Ecclesiasticos judices circa illud suam auctoritatem interponere, ad se vult punitionem penitus pertinere, quam reipsa illum banniendo, aut quomodocumque nominare libeat, infligit. Prætereà ex decreto dicto satis efficaciter arguitur: nam ex illo habemus grauitatem delicti non obstare immunitati, nec diuersam regulam pro eo statui posse ab eâ, quæ circa frequentiora crimina obseruatur: ergo sicut in delictis frequentioribus non est licita expulsio à regno, ita neque in grandioribus & insolitis, quando circa eorum remedium potest Ecclesiasticus gladius exerceri. Quibus addendum juxta receptam Scriptorum doctrinam Clericum incorrigibilem priuilegium Canonicum non amittere. Pro quo vide P. Dicastillum lib. 2. de Iustitia disp. 4. num. 354.
118
*Secundò probo ex rescriptis Regiis, in
quibus ita decernitur, vt scilicet turbulenti homines interuentione Prælatorum expellantur; de quibus Dom. Solorzanus num. 12. & seqq. & licèt num. 53. alia rescripta adducat, in quibus expulsio talium Proregibus indicitur, nullâ Prælatorum Ecclesiasticorum factâ mentione; illa tamen subintelligenda est; quia correctio in legibus est vitanda. L. Præcipimus. C. de appellation. Pro quo
L. Præcipimus.
Marius Antoninus lib. 1. Resolut. 17. numer. 12. cum Menochio & Boëtio. Item, in legibus talis est facienda interpretatio, vt non videatur Princeps id tollere, quod ab ipso fuerat antè concessum. Pro quo Auctor idem. Præterquàm quòd omnes qualitates influentes & repetitæ censentur in lege additâ, vt docent Alexander, Decius, & Socius apud eumdem lib. 3. resol. 23. n. 2.
119
*Tertiò. In Bullâ Cœnæ, Excommunic.
19. excommunicantur bannientes personas Ecclesiasticas. Est autem bannire juxta Italorum loquendi morem, in exilium mittere. Ibi autem nulla fit exceptio insoliti facinoris: cùm tamen certum sit nonnisi ob talia crimina banniendos Ecclesiasticos timeri potuisse. Quod argumentum, sicut & præcedentia, Assertionem priorem ampliùs firmant.
Nec valet si dicas cum Dom. Solorzano n. 54.
& in Politicâ pag. 745. §. Con la qual. Bullam procedere de processu per viam contentiosam, vt indicant verba, quæ apponuntur in Clausulâ 12. præcedenti eam, in quâ de bannientibus agitur, ibi: Ac se de illarum cognitione tamquàm iudices interponunt. Quæ clausula ad omnes sequentes influit & in illis repetita censetur. Cap. Requiris, de appellat. Vbi Abbas, & doctores. Et ex textibus aliis ab eôdem adductis, in quibus id Scriptores illustrant.
120
*Non inquam valet; quia doctrina illa
Apertè conuellitur.
non est generaliter vera & ita non habet locum quando, si clausula referretur ad capitulum, induceretur juris communis correctio, vt docent Bartholus in l. Talis scriptura, ae legatis 1. Gabriel Consilio 22. n. 12. volum. 1. Aretinus in l. 3. §. Filius, in fine, D. de liberis & posthumis. Item, quando in aliis post clausulam est diuersa ratio, vt tradit Cardinalis Mantica Decisione 52. n. 3. juxta communem Doctorum sensum; quod hîc contingit, & sic aliàs. Pro pręsentipræsenti autem causâ id certum, non extendi quando verba legislatoris contrarium indicant; & est in fauorem Ecclesiæ, vt hîc accidit: nam Pontifex quatuor aut quinque actiones prohibet sub dictâ excommunicatione verbis illis: Illas processando, banniendo, capiendo, seu sententias contra illas proferendo vel exequendo. Vbi sententiam proferre, quod est vt judicem se interponere, tamquàm quid diuersum à bannitione constituit. Et prætereà si clausula illa deberet intelligi: ergo qui caperet sine judiciali processu, non incurreret prędictamprædictam excommunicationem; quod dici nequit; cùm multò grauior ea iniuria sit, quàm sola processatio sub eâdem excommunicatione prohibita. Pro quo videndus Bonacina disp. 1. de Censuris, q. 20. Puncto 2. n. 9. Item. In hac excommunicatione extant verba illa. Quomodolibet se interponentes: ergo non sola interpositio judicialis & contentiosa prohibetur, cùm aduerbium. Quomodolibet sit vniuersale, vt constat, & habetur ex Cap. Indemnitatibus. §. Si qua verò, de electione in Sexto, ibi: Ipsius aliquod quomodolibet non quæratur. Vbi Archidiaconus ait esse distributiuum modorum, quod probat Glossa.
121
*Dico tertiò. Si delictum sit insolens, &
turbulentum aliquid timeatur, probabile est posse Regium Consilium sic delinquentem expellere, si Prælatus Ecclesiasticus nolit, aut nequeat, requisitus ad id operam exhibere. Colligitur ex P. Suario lib. 4. defensionis fidei, cap. 34. n. 6. & in 8. magis ad rem ita scribit; Atque hinc possumus vniuersaliter col
P. Suarez.
ligere, numquàm posse sæcularem judicem vsurpare jurisdictionem in Clericum prætextu neceßitatis, quamdiu aliquis prælatus Ecclesiasticus, siue proximus siue remotus adiri potuerit. Sic ille. Quando ergo Ecclesiasticus Prælatus adiri non potest, aliter judicandum. Est autẽautem idem non posse PrælatũPrælatum, aut nolle reme
Inutilis Prælatus pro nullo.
dium adhibere, ac penitus non esse: quia in ordine ad illum effectũeffectum non est. Sic C. Inter cetera. de translatione Episcopi, ecclesia viduata dicitur quæ habet
Cap. Inter cetera.
EpiscopũEpiscopum inutilẽinutilem. Vbi Glossa v. Inutilem, ait inutilẽinutilem mortuũmortuum reputari. Et L. Plagiarij ad L. Fabiam, de plagiarijs, pater vocatur filio orbatus, quando sibi est
L. Plagiarij.
filius inutilis. Vbi & id notat Glossa, & Baldus. Propter quẽquem Textum Baldus ipse, Didacus Perez,
Simile in filio, & marito.
Palacius, Rubeus, Rebuffus, Hippolytus, Couarr. & Cotta, apud P. Th. Sancium tom. 2. ConsiliorũConsiliorum, lib. 4. c. 2. dub. 15. n. 1. affirmant viduāviduam dici, quæ maritũmaritum habet inutilem, & gaudere priuilegiis viduarum.
122
*Dices P. Suarium, n. 7. asserere adeundum
esse Pontificem, qui si neglexerit, non est per Regem cogendus, sed rogandus, vel cum debitâ submissione monendus. Sed hoc pro Indiis in casibus particularibus est difficile, vt constat, & mora potest esse nociua: vnde succedit alia doctrina eius
P. Suarez.
dem Patris, n. 9. sic dicentis: si verò aut casus est particularis & extraordinarius, aut non datur locus consulendi Pontificem, aut exequendi mandata eius: tunc casus reducitur ad terminos juris naturalis, & gentium. Et ideò licebit vti remedio quocumque honesto secundùm rectam rationem. Vel dici etiam potest tunc posse conueniri Clericum coràm iudice laico jure defensionis, quia ille tunc est modus suauior se defendendi, vel suum conseruandi, aut recuperandi, aut etiam communi bono consulendi. Sic ille. Quod & alii admittunt, quibus no
Dom. Villaroel.
uissimè accedit D. Villaroel Part. 2. q. 18. art. 3. n. 1. & seqq. & n. 38. & seqq. Iuxta quod exponendum | quod habet art. 1. n. 117. Clericos inquam incorrigibiles posse à laicis puniri iudicibus.
Loading...