CAPVT IX.

CAPVT IX.

Pro iustitia quomodo teneantur Proreges Indici militare.
§. I.

§. I.

De obligationibus circa commutatiuam.
QVæ ad illam spectant, ab Auditoribus Regiis expedienda frequentiùs sunt, ad quos lites circa ciuilia spectant. Pro quo tamen
63
*Dico primò: Proreges Indici (sicut & alij) ex obligatione iustitiæ commutatiuæ tenentur curare solicitè vt ab Auditoribus Regiis commutatiuæ item iustitiæ stabiliatur integritas, partium iuribus obseruatis. Id constat: quia ex officio ad huiusmodi curam adstringuntur, & proptereà salarium recipiunt, omnium, quæ Rex in toto Coronæ ambitu Ministris soluit, pinguissimum, vt instar operariorum laborem pretio accipiendo studeant exæquare. Pro quo est communis doctrina, vt hærere hîc debeat nullus. Neque enim dici potest ad curam hoc Auditorum spectare, quorum est conscientiæ relinquendum. Nam licèt verum sit ad eorum curam præcipuè pertinere, pro hac tamen curâ acuendâ, in eorum Præside cura debet superior excubare. Tum tem
In quibus adhibenda, cura.
pestiuum eorum aduentum ad tribunal vrgendo, ne de horis ad ius dicendum destinatis id desit spatij, quod expeditioni possit negotiorum obstare. Tum faciendo vt lites iam pridem inchoatæ, & cum incommodo litigantium interruptæ, ante alias terminentur. Tum secretiori Auditorum consessui frequenter assistendo, aut etiam in publicis tribunalibus modum agendi eorum obseruando; vt nullus neque in substantiâ, neque in modo, obligationi desit suæ: aliquos enim in huiusmodi functionibus committi defectus, frequentes solent litigantium querimoniæ comprobare. Neque est cur Iurium ignorantiam obtendant, cùm obligationis suæ nequeant ignorantiam allegare. Præterquam quod id verum, quod à Cassiodoro dictum Lib. 7. 26. verbis illis: La
Cassiodorus.
boriosum quidem, sed non est impoßibile iustitiam suadere mortalibus: quam ita cunctorum sensibus beneficium Diuinitatis attribuit, vt & qui nesciunt Iura, rationem tamen veritatis agnoscant. Sic ille. Quod in Proregibus specialiùs, viris magni frequenter ingenij, & rerum experientiâ, atque vsu sapientium illustrati..
64
*Dico secundò. Violatio iustitiæ in casi
bus prædictis graue peccatum esse potest, quando scilicet damnum est non exiguum & potest etiam contingere, si, dum Auditoribus suffragia proferentibus, libertatem suffragandi impediant, voluntatis suæ signum verbis aut nutibus exhibentes: pro quo Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 10. | num. 25. & in Politicâ Libr. 5. Cap. 8. pag. 817. §. La Sexta, & seqq. id fortè cauens, quod in Indiis expertus, in quibus Proreges liberiùs dominantur. Vnde obligatio restitutionis oritur, iuxta Doctores omnes, quod attentis circumstantiis iudicio prudentium liquidandum. Et quod ad salarium attinet, ex quo id deducendum, quod ob laboris defectum non debetur, facilè potest donatiuo aliquo, vt de more est, Regi facto, sine honoris iacturâ componi. Quoad partes verò læsas ob multiplicatas impensas, & damna ex priuatione possessionis rei adiudicandæ prouenientia, Auditorum conscientiæ plus grauatæ: & intricatum nimis negotium erit quid singulis respondeat vestigare. Scire tamen debent hac difficultate non esse penitus ab onere prædicto liberatos; sed, vt dixi, docti Confessarij iudicio
Quomodo illa facienda.
ab eo se poterunt, circumstantiis perpensis, expedire. Quòd si nimia difficultas rem reddat moraliter impossibilem, aut in opera pia conferant, aut Bullis Compositionis vtantur, vel etiam donatiuum Regi faciant in ordine ad bellorum expensas quas cum hæreticis & infidelibus gerit: Sic enim pium dici potest; cùm videamus hac de caussa Bullam Cruciatæ concedi. Pro obligatione autem prædictâ videri possunt Auctores, quos adducit Bassæus V. Restitutio 3. num. 16. In quo & Nauarra non esse immorandum ait Lib. 3. Capite 3. num. 476.
65
*Poterit autem in prædicta caussa illud
esse leuamini, si Proregis peccatum non sit apertè mortale: sic enim iuuari eorum sententia potest, qui dicunt solùm ex culpa lata, quæ Theologicè talis est, mortalis scilicet, obligationem restituendi consurgere: quam vt probabilem amplectitur Cardinalis Lugo cum aliis Disput. 8. de Iustitia num. 93. & plures apud Bassæum V. Restitutio 1. quos & ille sequitur, probabiliorem affirmans. Quam & amplectitur P. Amicus Disp. 20. de Iustitia num. 93. Poterit autem hoc frequenter accidere: quia Principes isti non ita rigidè ad actiones huiusmodi se adstrictos arbitrantur, & ingenitâ animi latitudine procedunt: vel non aduertunt, aut certè non recordantur se plenâ cum aduertentiâ processisse: vnde licet grauiter reipsa peccauerint, quia tamen non exacta est talis peccatis recordatio, non debent ad restitutionis durissimum tormentum condemnari. Et pro
casu extorti ab Auditoribus suffragij, addi potest, vix in eo obligationem restituendi futuram, quia lites esse tales solent, vt iudices probabiliter possint pro alterutrâ parte iudicare, etiam probabiliore relictâ opinione, juxta id quod tenent plures apud Dianam Parte 1. Tract. 13. Resolut. 3. Sicut ergo illi sic iudicando, ad restitutionem non tenentur, ita neque inducens. Vbi & dubitari etiam potest an metus talis sit cadens in constantem virum, cùm Senatores eâ debeant auctoritate pollere, vt propter Proregis beneplacitum non debeant à recto deuiare. Hoc ergo sibi Prorex persuadere potest, & ita ostensionem voluntatis suæ nihil injustum à suffragantibus extorsisse. Quòd si dubitet, etiam illi probabilis sententia suffragatur, de qua Dianâ suprà Resolut. 28. pro ea Doctores adducens, & in fine affirmans esse probabilem.
§. II.

§. II.

De iustitia distributiua. Quomodo erga Benemeritos exercenda, & in Beneficiorum prouisione.
66
*DIctum de hoc Titulo 1. Cap. 5. & proprius
distributiuæ iustitiæ conceptus explicatus n. 50. vt sit virtus in Superiore residens, eum ad communium bonorum distributionem inclinans, iuxta merita singulorum, ad quos illa possunt pertinere. Vt enim citato loco dicebam, negari nequitquin respectu talis distributionis aliqua sit constituenda virtus, cùm sit ad actus honestos, & ad ordinatam vitæ rationem maximè necessarius. Hanc ergo virtutem ex ipso actu nomine desumpto distributiuam vocamus; reddit enim ius distribuendo: ergo distributiua iustitia est, sicut commutatiua dicitur, quæ circa commutationes exercetur. Quòd si dicatur honestum quidem esse actum illum, & ad iustitiam spectare, non tamen esse distributiuæ proprium, prout contra commutatiuam ab Aristotele & aliis diuisa reperitur: id equidem nequit verosimiliter sustineri: tum quia sic dicens cōuenientiamconuenientiam nominis iuxta propriam significationẽsignificationem ad alia distrahit, de quibus nequit propriè affirmari: distributionem enuntiat de eo, in quo distributio non est: tum etiam quia actus dictus propriæ iustitiæ est, & non commutatiuæ vt patet: neque distributiuæ, vt asseritur: neque vindicatiuæ, vt est euidens: neque legalis; quia quomodocumq;quomodocumque explicetur (est enim multiplex eam explicandi modus) non versatur circa communium bonorum distributionem, meritis singulorum attentis; ergo altera debet species iustitiæ constitui, quam Philosophi & Theologi huc vsque penitus ignorarunt. Et id quidem sine caussa, cùm explicari conuenientissimè possit iuxta propositam rationem.
67
*Neque obstat, si quis dicat gubernato
rem, cùm communia bona distribuit, iustitiam commutatiuam exercere, quia ex pacto cum Republicâ, aut Principe, à quibus salarium accipit, tenetur communia bona inter ciues cum proportione ad merita dispertiri: sicut tenetur operarius iuxta præscriptum domini, supposito pacto, in eius vineâ laborare. Dici enim potest vtramque locum habere, sed respectu diuersorum: ratione enim officij ex commutatiua obligatur ei, cum quo pactio præcessit; respectu verò ciuium ex distributiuâ: vnde si eam violet, tenebitur quidem restituere salarij partem ei, cum quo pactum celebrauit; & si supremus sit, nulli; non autem ciuibus eo emolumento defraudatis, iuxta communem: sententiam, pro quâ videri potest P. Lessius. Lib. 2. Cap. 1. num. vlt. Cardinalis Lugo Disput. 3. de Iustitia num. 51. & alij apud ipsos. Neque enim cùm officium assumit, majus ciuibus ius acquiritur; sed ille iuxta virtutum debet operari motiua, ad quarum exercitium obligatur. Et ita ad actus religionis, gratitudinis, fortitudinis, & sic de aliis, tenetur: & cùm eos exercet, si ad pactionem attendat, iuxta quam obligatio ad illos consurgit, iustitiam com|mutatiuam pariter exercet: sic ergo etiam possunt vtriusque iustitiæ actus copulari: & distributiuæ proprius imperari à commutatiuâ, aut etiam èex conuerso, juxta communem doctrinam Diui Thomæ de virtutum imperio, quam Theologi frequentiùs amplectuntur.
68
*Dico primò. Proreges Indici tenentur
in conscientia distributiuam justitiam exercere, in officiorum præsertim distributione. Ita Regio Rescripto stabilitum, quod extat Tomo 1. pag. 313. vbi sic dicitur: Lo mismo que os encargo en los dichos repartimientos de Indios, os encargo en lo de la prouision de los officios, salarios, y aprovechimientosaprouechamientos de la tierra,
Rescriptum Regium.
y que tengais muy particular quenta y cuydado en justificar la distribucion de ellos, prefiriendo, &c.
Ex quibus inprimis habemus officia dicta non posse
vendi, vt Cap. 5. ostendimus: sic enim iustitia distributiua exerceri nequit, nec distributio iustificari; non enim vbi venditio interuenit, attenduntur merita, sed in pretio tota est meriti substantia constituta; si enim attenderentur, etiam operarentur; cùm tamen secus accidat, quandoquidem nihil valent pecuniæ adminiculo destituta. Vbi dici nequit eamdem distributionem posse, iuxta dicta, ad commutatiuam & distributiuam iustitiam pertinere, & ita etiam posse duos coniungi respectus, meritorum & pecuniæ. Sed euasio est nulla; nam in priori causâ duæ virtutes concurrunt, quæ sibi imperare mutuò possunt; in posteriori autem respectus pecuniæ vitiosus est, vnde imperari virtuti nequit, neque ab eadem imperari; nisi fortè addatur remitti partem pretii intuitu meritorum. In quo quidem etiam iustitiæ propria ratio deficit, iuxta quam sola debet accipientis dignitas attendi, quod aliter euenit, absolutè enim iudicatur indignus, qui nisi pecuniæ adiumento nequit officium obtinere.
69
*Deinde sequitur in violatione distribu
tiuæ iustitiæ posse mortaliter peccari, & id Proregibus inculcandum; non solùm quando officia venduntur, sed quando, vt Regia lex loquitur, non iustificatur distributio, quia personarum dignitas non attenditur, sed tumultuariè, & pro libitu omnia dispensantur. In quo quidem Doctores conueniunt, & ratio est clara; nam ex tali procedendi modo grauia in Republica sequuntur incommoda, & sic agens exponit se manifesto indignos eligendi periculo, in quo non solùm
contra iustitiam distributiuam, sed etiam contra commutatiuam delinquitur, quia est causa damnorum plurium, qui ex officio ea debuerat euitare; vnde & obligatur ad restitutionem, vt benè cum aliis docet P. Thomas Sancius lib. 2. Consiliorum, cap. 1. dub. 36. num. 2. vbi addit peccare contra charitatem ex qua tenetur bonum commune diligere, & etiam contra iustitiam legalem, quâ debet etiam bono publico prouidere. Sed quod
ad iustitiam legalem spectat, eam in gubernatore non omnes agnoscunt, sed potiùs in subditis, qui debent bonum commune suo proprio præhabere; ad hoc enim virtus aliqua constituenda est, quia talis actus est honestus, & cùm sit proprii debiti, quod ad nullam ex aliis speciebus iustitiæ spectat, ad Legalem meritò dicitur pertinere. De quo ego alibi.
70
*Contra charitatem autem materialiter &
generaliter tantùm videtur peccari, non formaliter & specialiter, quia non intenditur malum ex odio aut displicentiâ personarum; si enim intendatur, de violatâ nequit esse dubium charitate. Dicitur autem contra charitatem, quia sicut quodlibet beneficentiæ genus ad illam reducitur, & quodlibet damnum ex illius defectu videtur descendere; vnde mandata omnia ad charitatem Dei & proximi reduci, & in illis claudi, iuxta Scripturæ, & Patrum doctrinam, asseruntur; ideò & violatio justitiæ eidem dicitur aduersari. Videndus citatus Auctor Libr. 1. Operis moralis cap. 6. num. 3. vbi docet cum P. Vasquez, & aliis, inducentem aliquem ad peccandum non peccare peccato scandali contra charitatem, nisi cùm peccatum, quà tale est, intendit, non verò quando alio fine: vnde peccatum reducitur ad speciem peccati, ad quod inducit, vt furti, si ad furtum, &c. Non debuit ergo iuxta hæc electio indigni contra charitatem dici, & tamquàm distincta malitia ab iniustitiâ constitui; cùm possit stare, & ita communiter accidat, vt sic eligens damna ex electione secuta directè non velit; sicut enim damnum spirituale non intenditur, ita neque illud, quod est alterius generis, licèt ex facto subsequatur. Et quemadmodum in scandalo ea ratio redditur, quòd scilicet speciale peccatum speciali fine indiget, & oppositione speciali virtuti: at quando ruina proximi non intenditur, non est specialis finis, nec speciali virtuti opponitur, sed diuersi sunt fines, diuersæq́ue virtutes, iuxta vitiorum diuersitatem, ad quæ est inductio: Ita etiam de damnis alterius generis dici potest vt contra charitatem specialiter non sint, nisi quando ex displicentia eorum proueniunt, quibus euentura præuidentur, occasione peruersæ alicuius electionis.
71
*Parùm autem refert quoad imputatio
nem damnorum, quòd hoc aut illo modo obligatio ea euitandi consurgat, cùm sit certum imputari illa, quæ ex neglectâ conuenienti electione proueniunt. Vnde P. Arriaga Tomo 5. disput. 49. Sect. 6. acutè Philosophatur contendens sententiam prædictam solis vocibus ab oppositâ differre, quæ est communior, & verior, defenditur
q́ue inter alios à P. Suario Disput. 10. de Charitate sect. 2. Vtriusque enim fautores in eo conueniunt, vt putent sic operantem esse causam damni, & eidem imputari, habereq́ue actum specialem malitiam in Confessione aperiendam; & esse insuper contra charitatem. Sed alii volunt id tantùm esse genericè, quatenùs omne peccatum contra charitatem est; alii specialiter, quia specialis damni spiritualis causa est: quod & priores non negant in eo sensu; est enim manifestum eum, qui est causa vt alius peccet peccato furti, esse causam ruinæ spiritualis, quam furtum inducit: nolunt tamen vocari specialem, quia non intenditur, & sic deest motiuum contrarium speciali virtuti, vnde videtur tantùm generalis ratio relinqui, quæ non potest speciali aliquo nomine designari. Quod ergo ad imputationem damni attinet, discriminis ratio non apparet, quæ momenti alicuius sit; neque enim ex eo quòd refugiant Doctores illi scandalum specialiter dictum admittere, imputationem damni negant, & damni quidem spiritualis, quod lege charitatis debemus auertere: | ergo quidquid de subtili illâ differentiâ sit, quoad rem moralem vix remanet vlla. Quod quidem casui, de quo loquimur, applicandum: in quo non solùm damna temporalia, sed & spiritualia plurima subsequentur; peccata inquam ex inconsideratis electionibus: vnde meritò dicere potuit P. Sancius contra charitatem peccari, licèt non consequenter ad suam doctrinam.
72
*Quod licèt sic generaliter dictum omni
nò iuxta veritatem sit, in casibus tamen particularibus aliter pro eorum diuersa qualitate iudicandum; possunt enim esse aliqua, in quibus damnum nullum aliis ex ineptâ electione sequatur; vt si honorarii tantùm gradus sint, vbi & fortè alicuius non penitus digni electio à mortali possit excusari. Si tamen salarium sit habiturus, talis esse excusatio nequit; quia non potest ita seruire, vt illud mereatur, & ita, si non restituat, ab electore facienda restitutio.
73
*Dico secundò. Proreges Indici non
solùm peccant grauiter, si indignos eligant, iuxta dicta, sed etiamsi non eligant digniores. Sic quamplures, quos adducit, & sequitur Diana Parte 6. Tractat. 6. Resolut. 2. Qui & Parte 1. tract. 1. Miscellaneo. Resolut. vltimâ, alios pro eodem adduxerat. Ratio est clara ex dictis: nam ex obligatione justitiæ commutatiuæ officio annexa tenetur: hoc enim pacto illud ipsi munus attributum, vt seruet legem ita statuentem, de qua num. 68. & vt non esset lex, id est consequens officium ipsum: nam justitia distributiua est propria superiorum: Atqui illa debet attendere dignitatem personarum, & cum proportione ad illam communia bona conferre, quod stare nequit nisi digniores minùs dignis præferantur.
74
*Sed quia quis sit dignior internoscere
admodùm difficilè sæpiùs est, videantur circa hoc dicta Titulo præcedenti cap. 3. Licèt enim Proreges non ita distent, vt distat Rex, & Indiarum Consilium; in hac terræ propinquitate, suâ etiam pro notitiâ possunt esse, & sunt reuerà diuortia, dum informantium fides non ea est, quæ possit electoris animum tranquillare. Id quod passim in iis ipsis, quæ coram nobis geruntur, deprehendimus: ad aures enim gubernantium interpolata perueniunt, & quæ statim manifestæ possunt conuinci falsitatis; si tamen audiendi fiat copia quod non semper licet, dum quis ignorat calumniam, & propter eam id patitur, cui non potest ignarus obuiare, Diuus Ioannes Baptista, sic Herodem alloquens inducitur apud Georgium Scotum in Tragædia de eodem, titulo Baptistes.
Tenenda populi frena cui credit Deus,
Audire oportet multa: cuncta credere
Necessè non est. Quæstus inuidiæ, sanor,
Gregorius Scotus.
Timor, dolorque, sæpè vera supprimunt.
Sit ergo in Proregibus sincerus justitiæ zelus, & desiderium nihil ab æquitate alienum perpetrandi: adderit Deus vt electiones non absurdæ prodeant: quòd si aliqua minùs probanda eruperit post diligentiam congruam; nihil in eo mirum si errent homines, quibus est errare natiuum, sed error pro magistro adhibendus, vt deinceps sine erroris offendiculo procedatur.
75
*Dico tertiò. Proreges in electione ad
officia debent benemeritos in conquisitione Indiarum, & inter eos magis benemeritos anteferre. Sic expresse deciditur in Regio rescripto, dum ita additur: Prefiriendo en lo vno, y en lo otro, à los Descubridores, y sus descendientes y Pobladores, mas benemeritos, que mesormejor vbieren seruido: de manera que todos tengan satisfacion, y no aya descontento en la tierra. Sic ibi. Quod quidem facillimè poterunt Proreges adimplere; sunt enim non multi jam ex illis, & quæ dare possunt multa: vt non possint ad operiendum, pallii breuitatem incusare: non enim ita breue est, iuxta Prophetæ sententiam, vt non possint eo plures sufficienter operiri. Mul
ta sunt officia, pensiones, Commendæ emolumenta, quibus fieri satis potest benemeritis ex Conquisitorum sanguine, & aliis, qui pro regni amplificatione aut conseruatione, fidelem operam præstiterunt. Videantur dicta Titulo 1. num. 56. Quòd autem circa hoc peccari grauiter possit, constat ex dictis, num. 69. & damna ex violatione justitiæ in hoc genere satis Regium rescriptum indicauit illis verbis: De manera que todos tengan satisfacion, y no aya descontento en la tierra. Si enim malè contenti sint, quorum querelis ex negatâ satisfactione laborum occasio præbeatur, timeri inde abortus aliqui turbulenti possunt, quibus exitialius nihil valet cogitari. Pro quo historiæ Indicæ exempla non pauca, & satis quidem infausta ministrabunt.
76
*Dico quartò. Ex dictis apertè deduci
tur, quid sit de præsentatione ad Ecclesiastica Beneficia dicendum, si enim ad officia temporalia digniores eligendi sunt sub reatu æternæ damnationis; satis ex eo dispicitur erga Beneficia obligationem esse non posse minorem, cùm maiorem esse constet. Et quod ad Regem attinet, dictum à nobis Titulo 1. Cap. 7. 9. & 10. Circa prouisionem autem præsentatione Proregum
Prouisionis forma.
fieri solitam, forma est specialis ex concessione Sedis Apostolicæ. Prælatus enim ex concurrentibus ad examen tres post illud eligit, & eos Proregi exhibet cum meritorum attestatione: ex quibus ille vnum eligit, qui ad Prælatum cum præsentatione recurrens, ab eo Canonicam accipit institutionem. Solent autem Prælati aliqui post meritorum attestationem addere, cuiuscumque ex tribus electione posse Patronum suam exonerare conscientiam, nominationis ordine non seruato. Quod cùm additur, & de Prælati diligentiâ, zelo, & sapientiâ, plena habetur satisfactio, oculis, vt dici solet, clausis, potest quilibet præsentari. Erit autem regulariter conue
nientius vt præsentetur priore nominatus loco: aliquid namque in illo eminet ob quod prænominatus debet judicari: licèt non tale illud sit, vt iniustam reddere alterius valeat electionem. Et quidem satis indicat maiorem beneuolentiam Prælati erga ipsum. Primò enim vocatus magis est dilectus: iuxta ea, quæ adducit Marius Antoninus Libr. 1. Resolut. 7. num. 5. & Dom. Solorzanus Libr. 2. cap. 8. numer. 19. & in Politicâ pag. 308. §. Y otra. Non potest autem illi non iniucundum accidere, si videat magis à se dilectum reprobari. Ex quo beneuolentia inter ipsos & Gubernatores solet non solùm frigescere, verùm etiam quandoque, non sine grauibus inconuenientibus, expirare.
77
*Sed certè generaliter lequendo, non sunt
| ligandæ Proregum, & aliorum Gubernatorum manus, quin possint quem libuerit, magis dignum repertum, præsentare: præsentatio enim illis absolutè competit; & quemadmodùm si nominatio Prælati non præcederet, possent quem vellent, magis idoneum repertum præsentare; ita & nominatione ad tres redactâ, jus habet ad idoneitatem ampliùs explorandam. Si enim ad specialiter nominatum à Prælato deberet adstringi, res de solo nomine esset præsentatio, cùm vix vllum in eâ esset exercitium potestatis: contra id, quod jus patronatus specialis excellentiæ continet ab Ecclesia in argumentum eximiæ gratitudinis attributæ. Et potest quidem Patronus nouum aliquid in approbatis à Prælato deprehendere, quod ad variandam electionem possit non immeritò permouere. Nisi in ipsâ nominatorum graduatione adeò merita vnius meritis aliorum antestent, vt euidens iniuria ipsi fiat, si scripturæ ordinem non sequatur: prout ex Illustrissimo Zapata tradit Dom. Solorzanus Lib. 3. cap. 15. num. 87. Videndus ille Parte 2. de Iustitia distributiua, Cap. 6. num. 26. Nescio autem cur Dom. Solorzanus præfatam limitationem omiserit in Politicâ pag. 632. §. En quanto, qui Latino correspondet.
78
*Iuuat autem ad hoc ampliùs comproban
dum, verba Philippi Tertii Regis nostri in quodam rescripto circa formam in præsentatione seruandam, expendisse, cuius tenorem adducit Dom. Solorzanus suprà num. 14. sic enim ait: Y de los asi examinados escojan los Arzobispos, y Obispos, tres los mas dignos, para cada vno de los dichos Beneficios, teniendo consideracion à la suficientia de la lengua para dotrinar, y predicar, &c. Y estos, que asi escogieren y nombraren, los propongan à los Virreyes, Presidentes de las Audiencias, y Gobernadores de su distrito, para que ellos escojan vno, el que les pareciere mas à proposito, y le presenten en nuestro nombre, para que con esta presentacion le de la colacion el ArzobisposArzobispo, ô Obispo, à quien tocare, &c. Est enim animaduersione dignissimum, quòd cùm de proponendis à Prælatis agit, digniores futuros affirmat; cùm verò de præsentandis ab eis, qui eius nomine hoc præstare debent, non ait præsentandos eos, qui à Prælatis digniores fuerint judicati, sed qui ab ipsis magis apti fuerint reputati. Vno, el que les pareciere mas à proposito. Non ergo tenentur iudicio Prælatorum stare, sed jure suo vti possunt: non quidem eligendo pro libitu, sed consideratione adhibitâ, aptiorem à se deprehensum præferendo. Cùm enim à Prælatis exigat vt illi eligant digniores, à ratione videbatur alienum, vt minùs dignos à suis vice-gerentibus eligi pateretur. Quamquàm non deerunt, qui dicant in hoc Regem juxta formam à Concilio Tridentino traditam processisse, dum Seßione 24. Cap. 18. ali
ter de Patronis Ecclesiasticis, ac de laicis loquitur: illos enim debere digniores præsentare apertè decernit, non sic istos, cùm tantùm dicat idoneos esse debere. Et non nisi idoneus repertus fuerit, admitti. Pro quo videnda, quæ diximus Titulo 1. num. 76. & 97. Sed certè prædicta non vrgent: quia Concilium Cap. 1. Seßionis eiusdem, satis circa hoc suam mentem aperuit, vt ostendimus citato Titulo num. 69. & seqq. neque hoc præceptum positiuum humanum sit, sed naturale, suppositâ Beneficiorum institutione, vt ibidem dictum num. 71. Cur autem non eodem modo locutum fuerit, respondet P. Thomas Sancius Lib. 2. Consiliorum, cap. 1. dub. 6. num. 6. ideò fuisse, quia hoc est sub dubio (scilicet Patronum laicum ad digniorum electionem teneri) & ideò Consilium definire illud noluisse. Quòd autem ad dignitatem pertineat & genus, & patria, dictum & probatum Titulo eodem Cap. 7. vt nihil circa hoc requiri ampliùs videatur.
§. III.

§. III.

De iustitia vindicatiua, & quæ pro illa vrgeat Proreges Indicos obligatio.
79
*VRget equidem, vt juxta Regii vatis
exemplum, in matutino interficiant omnes peccatores terræ, Psalm. 100. vers. 8. In matutino, inquit, interficiebam omnes peccatores terræ. Vbi Ioannes Campensis ita legit: Tempesti
Psal. 100. v. 8.
uè eliminem omnes scelestos à terrâ. Tempestiuè inquam, priusquam damna permissione sceleratorum excrescant, & vix remedium, vel valdè profectò operosum & quæstuosum patiantur.
Aliter D. Isidorus Pelusiota Lib. 1. Epistol. 321. in qua sic scribit: In matutino Iustitiæ sinceritatem, & integritatem, ac prudentiam declarat: nempè quòd nec iracundia, nec temulentia eum ad cædem impellebat. Nam illa, etsi hesterno die illius animum concita
D. Isidorus Pelus.
bat, at per noctis longitudinem mitigabatur. Hæc rursus, etsi vespere ingens accesserat, per somnum tamen satis minorabatur, ac discutiebatur. Purâ itaque, inquit, ac integra, tum manu, tum mente, aduersus eos, qui Deum sceleribus suis lacessebant, arma induebam. Sic ille. Vbi & aliud opportunè occurrit Indicis
Proregibus obseruandum, vt scilicet tempestiuè, summo manè, vt Campensis habet lectio, sceleratorum punitionem exerceant, non illam diutiùs differendo, sed sub ipsum delicti calorem: cùm sit experimento satis superq́ue perspectum, huiusmodi supplicii dilationibus multa impunita relinqui, aut intercessionum instantiâ, aut falsarum probationum occasione, aut reorum fugâ, in judicibus etiam indignatione justâ aduersus illos frigescente.
80
*Est autem quod apud Vatem sequitur,
attentiùs inspiciendum: Vt disperderem de ciuitate Domini omnes operantes iniquitatem. Indignum siquidem erat vt in ciuitate Domini operarius quispiam iniquitatis versaretur. Omnes, inquit; & qui omnes, nullum excludit. Nam vel vnus aliquis ciuitatem Domini sanctam & electam dedeceret. Quid ergo iam Christianos Gubernatores decet in Republica item Christiana perficere, antiquiore illa, sine comparatione aliqua, sanctiore? Cui Diuus Petrus sic alloquitur: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, vt virtutes annuntiatis eius, qui de tenebris vos vocauit in admirabile lumen suum. 1. Petri 2. v. 9. Admirabile sanè lumen fidei Chri
1. Pet. 2. v. 9.
stianæ est, vt homines reddere possit & debeat admirabiles: hoc enim est quod verbis adductis exponitur: Vt virtutes annuntietis, &c. Vt sitis inquam, homines magni virtute, vt loquitur Siracides Eccli. 44. v. 3. adeoq́ue magni, vt alios possitis | ad consimilem virtutum cultum prouocare. In hoc ergo lumine, in hac sanctitatis schola, in hoc virtutum emporio, scelera impunè grassari, dominari lasciuiam, impudentiam effrenari, & more Gentilium tenebris improbitatum inuolui, quomodò non sit horrendum dictu, factuq́ue horrendũhorrendum magis, & ad hæc Gubernatorum prouidentiam oscitare? Non sic, ô viri præstantes, non sic, & præ aliis, qui excellentiam muneris
Ad Gubernatores adhortatio.
Excellentiæ titulo designatis. Zelus in vobis vlciscendi diuinas iniurias exæstuet, & mundandi Dei populum, acceptabilem, Sectatorem bonorum operum. Mundate, mundate, immunditiæ auctores expungite, impuritatis artifices, & irritamenta libidinum, errorum, raptorumque cohortes, & dum nihil agunt, mala omnia perpetrantes, expellite, exterminate, disperdite cum vate Rege, &, vt vno verbo dicam, iuxta merita, iustitiæ seruato moderamine, castigate. Circa quod, vt specialius aliquid proferam,
81
*Dico primò. Proreges tenentur sub gra
ui conscientiæ reatu turbulentos homines cohibere. Id clarum. Pro quo & Regium rescriptum adducit Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 27. num. 2. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 27. in principio, ex Antonio de Herrerâ Decade 2. pag. 91. in quo sic dicitur: Y siendo sobre todo muy necessaria la quietadquietud para la Republica, se da facultad à los Virreyes, Presi
Rescripti verba.
dentes, y Gouernadores, y otras Iusticias, para que puedan echar de las Indias, y desterrasdesterrar las personas, que les parecieren inquietas, y embiarlas à estos reynos &c.
Vbi meritò inquirat quispiam cur in rescripto dicto non mandatum, sed sola licentia proponatur, cùm res hæc mandati rigorem postulare videatur? Ad quod quidem id dicendum occurrit, inquietos quidem homines iuxta delicti
Dubium circa illa.
qualitatem puniendos Reges nostros iudicare. Cur enim Proreges, & Gubernatores alij id præstare circa huius generis crimina nequeant, quod erga alia possunt & debent Regiâ auctoritate præstare? Hanc ergo obligationem cùm sciant illi, id sibi gratum fore dubitari nequit. Quia verò aliquando timere Gubernatores possunt, ne in executione iustitiæ turbidum aliquid oriatur, minùs forsitan in eâ deliberatione constantes, facultas iis conceditur, vt tales homines possint in Hispaniam ablegare. Quomodo autem circa Ecclesiasticos se gerere debeant, dictum à nobis. Titulo præced. Cap. 11. & 12.
82
*Dico secundò. Proreges graui conscien
tiæ obligatione premuntur, vt Togatos criminum Auditores, iudicetque alios, in suo faciant puniendorum criminum officio vigilare. Constat ex dictis §. 1.
Dico Tertiò. Grauiter etiam peccant execu
tionem sententiæ à præfatis, ordine iuris seruato prolatæ pro libitu impedientes, etiamsi misericordiæ affectu ducti id fecerint, vel intercessionibus, quæ sunt in regionibus istis vrgentissimæ. Quod equidem ratio manifesta conuincit: nam sententia talis iusta est, & communi bono conueniens: ergo illam impediens contra justitiam in graui delinquit, & ita grauiter peccat absolutè: quia sicut contra justitiam facere est absolutè peccare, ita & grauiter facere, grauiter delinquere est. Neque fit satis ex suprema illius potestate licet: enim suprema post Regiam sit, suis tamen limitibus coarctata, & circa hoc præsertim per ea quæ adduducuntadducunt Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 10. num. 45. & seqq. & in Politicâ pag. 878. §. Pero aunque, & seqq. & Dom. Felicianus à Vega in Cap. 4. de Indiciis. §. De Adulter. num. 76. & seqq. Sublatâ ergo potestate, perinde se habent, ac si personæ priuatæ essent, quæ sine graui peccato non possent sententiam legitimè pronuntiatam impedire.
83
*Dico quartò. Similiter peccant Prore
ges, si ante caussæ conclusionem & sententiæ prolationem, incarceratos iubeant liberos èex carceribus auolare. Id planum: quia grauia delicta sic manent impunita, & ex impunitate damna ingentia progrediuntur. Pro quo est præclara D. Leonis Magni sententia Epist. 53. inquâ ita scribit: Impunitarum transgreßionum augentur excessus, & crebrescunt culpæ, quæ toleratæ sunt studio
D. Leo.
fidei reparandæ, & amore concordiæ. Hæc ille. Si ergo impunitas criminum ob respectus illos adeò nobiles, ita exitiosa est: quid jam fuerit, vbi ex leui quodam ostentandæ potestatis impetu, aut alio simili, stabilitur? Quod vrgeri potest ex eo quod in nostris Indijs vsu firmatum inuenimus, & de quo Dom Solorzanus Cap. 10. citato num. 26. Proreges scilicet, cùm ante Paschales ferias visitationibus carcerum cum Regijs Auditoribus intersunt, circa eorum dimissionem aut retentionem suffragium non habere, nisi cùm discordant Auditores. Est ergo illis interdicta prorsus carceratorum dimissio: & cùm res non leuis momenti sit, plusquàm leue erit peccatum in tali dimissione commissum.
84
*Dico quintò. Ad Proreges maximè per
tinet Indorum injurias vindicare, ad quod grauissimo conscientiæ periculo constringuntur. Id constans; quia imbelles, infirmi, pauperes, de quorum fide præsertim agitur toto Indicorum moliminum apparatu: miserabiles personæ, suis in terris exterorum imperio, nihil tale merentes, subjugati: circa quorum commoda Regum Catholicorum cura peruigilat, & ita eam vices-gerentibus suas pergunt frequentissimè commendare. Sed quot illi sunt, quibus voces istæ ita resonent, vt ad earum instantiam misericordiæ viscera suscitentur? Omnia ossa mea dicent: Domine,
quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius: egenum, & pauperem à diripientibus eum. Sic Vates Rex. Psalm. 34. v. 10. Mirabilis profectò laudationis modus, quam non lingua, sed ossa omnia pronuntiant. Ita sanè. Singulare genus laudis est, quia singulare & insolitum beneficij genus prædicatur inuentum: Quòd scilicet sit, qui pauperum & oppressorum patrocinium
amplectatur. Quis in hoc similis Deo? Si fortè aliquis, insolito laudis genere celebretur, & ea, quæ sensu carent, vt ossa, sensu ad illam mirabiliter adepto consurgant. Si ergo velint Proreges Deo similes reddi, si laudibus insolitis, & ex intimo prodeuntibus affectu sustolli, eripiant inopes Indos de manu fortiorum, egenos & pauperes à diripientibus ipsos. Vbi præsertim indicati illi, qui eorum gubernationi, protectioni, & defensioni, justis stipendiorum commodis præficiuntur. Hi enim gubernationem in crudelem soliti conuertere direptionem. Quod malum om|nium videtur esse maximum, cui & à Proregibus præ ceteris obuiandum. Pro quo sic apud Cassiodorum Lib. 7. 42. quisquis ille est, qui scribit Princeps: Frequenter Saiones, quos à nobis credidimus pia voluntate concedi, querelis maximis cognouimus
Cassiodorus.
ingratos extitisse. Corruptum est (proh dolor) beneficium nostrum, creuitque potiùs de medicinâ calamitas, dum ad alios vsus, potentium malignitate, translati sunt, quàm eos nostra remedia transtulerunt. Vnde nobis necessè fuit remedio salubri votis pestiferis obuiare: ne, dum pietatis studium ad æqualia beneficia trahitur, surreptionum iniquißima patiamur. Sic ille. Pro quo hîc non plura.
Loading...