CAPVT XIII.

CAPVT XIII.

De Proregum Indicorum obligationibus circa grauamina impositionum, siue exactionum.
§. I.

§. I.

Non licere illis. Pro quo Assertiones tres.
98
*DIuersis solent illæ nominibus explicari, de quibus Auctores commu
Diuersa nomina exactionum.
niter, & videri specialiter possunt P. Molina Disput. 661. & duabus seqq. P. Thomas Sancius Lib. 2. Consiliorum, Cap. 4. dub. 1. & P. Fragosus Tomo 2. lib. 1. Disput. 3. §. 5. num. 110. & 111. & solent omnes gabellæ nomine designari, in quibus vna est specialis, de qua hîc agendum, & vocatur Assisium, Hispanè Sisa, quæ datur de rebus emptis ad cibum & potum pertinentibus. Parum autem curandam nominum diuersitatem obseruat Cardinalis Lugo Disp. 36. de Iustitia, Sect. 1. num. 1. qui tamen illa explicat, num. 2. Circa quæ
99
*Dico Primò. Proreges sine Regis licentiâ nequeunt genus vllum publicarum exactio
num imponere: & aliter facientes grauiter peccant. Est iuxta omnes Doctores, qui potestatem imponendi gabellas in solis supremis Principibus recognoscunt, non recognoscentibus superiorem in ordinariâ gubernatione, si vnum Angelum excipiamus. v. Pedagium, qui solum Regem Romanorum eâ prærogatiuâ gaudere contendit, non solùm contra omnes, sed contra Textum locutus apertum, vt statim patebit. De Proregibus autem id specialiter tradit P. Lessius Lib. 2. ic. 33. n. 13. Bonacina Tomo 2. disp. 2. de Restitutione Quæst. 9. Puncto 1. in. 1. Pharaonius in Appendicetr. 2. Seß. 10. Casu 6. Cardinalis Lugo suprà n. 6. secutus P. Sancium etiam suprà Dub. 3. alios referentem. Pro quo est manifesta decisio in Cap. Innouamus, de
Cap. Innouamus.
censibus, vbi ita loquitur Alexander Tertius: Nec quisquam alicui nouas pedagiorum exactiones sine aucto
Pro quo Pontificia decisio.
ritate & consensu Regum & Principum statuere aliquomodo præsumat. Si quis autem contra hoc fecerit, & commonitus non destiterit: donec satisfaciat communione careat Christianâ. Hæc Pontifex. Ex quibus in primis contra Angelum constat Reges & Principes posse gabellas imponere. Deinde impositiones ad eos solummodò pertinere. Vbi
Ad Pedagium non arctanda.
nequit dici Pedagii nomine speciale debere genus impositionis intelligi, & est pensio pro rebus, quæ negotiationis causâ asportantur, ad defen|sionem & reparationem viarum destinata. Explicatio enim talis omnino est Pontificis menti contraria, qui de reparatione aut defensione viarum non erat solicitus magis quàm de aliis, neque erat cur de illis specialiùs cogitaret, cùm speciale inde grauamen non ampliùs immineret, prætermittendo alia frequentiora, quibus fideles duriùs possent aggrauari. De gabellarum ergo impositione generaliter locutus, pro quibus erat ratio eadem, & ita Doctores mentem eius intellexerunt, & vnanimiter declararunt.
100
*Neque est simile quod in Bullâ Cœnæ
habetur in Excommunicat. 5. contra eos, qui pedagia & gabellas imponunt, & augent &c. Ex quibus colligunt Hugolinus, Caietanus, Sayrus, Duardus, Bonacina, & alii, quos sequitur P. Palaus Parte 6. Disput. 3. Puncto 6. num. 3. & videtur etiam placere Patri Suario Tomo 5. in 3. p. Disput. 21. Sect. 2. num. 42. non excommunicari eos, qui imponunt tallias, collectas, seu præstantias, in quibus non rerum, sed personarum habetur ratio, quia per capita imponuntur: cùm enim lex pœnalis sit, non debet, nisi iuxta verborum accipi proprietatem. Non est inquam simile, quia diuersa est ratio, cùm de personis, aut cum de rebus agitur; & ita quod de quibusdam dictum, ad alias non debet extendi. At in vectigalibus eadem est omnino ratio, vt vidimus, & ita intelligendum Doctores censuerunt. Vbi & adden
dum legem illam esse fauorabilem: Regibus quidem, quorum supremæ auctoritati consulitur, sicut & aliorum supremorum Principum. Tum etiam bono publico, ne fideles exactionum multiplicatione grauentur: neque impropriantur verba, sed in minùs vsitatâ acceptione sumuntur: vel potiùs non juxta primæuam nominis impositionem, sed iuxta vsum posteà subsecutum; vt in nomine gabellæ videre licet, cuius primæua impositio à vectione deducta, eò quòd merces conuehantur; & tamen ad alia solet extendi, quæ non aliunde conuehuntur, vt in assisio constat, & in guidagio, quod pro ducatu per viam soluitur ratione securitatis, vt ait Glossa in Cap. Super quibusdam, de verborum significat. Et idem est de pedagio, quod ad omnem exactionem extenditur in Cap. Quamquàm, de Censibus in Sexto: Præterquàm quòd excommunicationem ad collectas imponentes extendi tenent aliqui, quos adducit, & sequitur P. Filliucius tr. 16. n. 108.
101
*Dico secundò. Proreges in casu dicto
non incurrunt in excommunicationem Bullæ Cœnæ, constat ex illius tenore: anathematizantur enim omnes, qui in terris suis noua pedagia seu gabellas imponunt, &c. Tantùm ergo excommunicantur terrarum domini non agnoscentes superiorem. Et ita explicant communiter Doctores, verba prędictaprædicta perpendentes, ex quibus P. Suarez suprà n. 40. & P. Palaus etiam suprà n. 4. id quod est mihi certissimũcertissimum: & probabile etiam, non recognoscentes superiorẽsuperiorem præfatâ minimè excōmunicationeexcommunicatione ligari, si tributa imponant iniusta suāsuam excedentia potestatem: quod tenet P. Suarez suprà num. 38. Potest autem congrua reddi ratio: nam Proreges, cùm temporarii sint, & syndicatui subiecti, cauebunt huiusmodi excessum, qui facilè poterit aut in gubernationis fine, aut querelis ad Regem delatis submoueri. Domini autem terrarum non ita se habent: & licèt grauati conqueri apud eos possint, idipsum periculo plenum est, indignationem Dominorum eâ de causâ subituris. Non est autem hoc ita certum, vt contrarium sentientes desint, ex quibus P. Gaspar Hurtadus de Iustitia & Iure Disp. 14. diffic. 2. & Pharaonius suprà.
102
*Dico tertiò. Proreges sine expressa li
centiâ Regis nequeunt publica grauamina exactionum imponere, & aliter facientes peccant mortaliter. Sic P. Sancius citato Dub. 3. & Cardinalis Lugo suprà num. 6. post Bonacinam in expositione Bullæ Cœnæ Quæst. 6. Puncto 3. num. 11. Licèt ergo Rex illis Regalia concedat; circa oneris dicti impositionem non est generalis concessio vllatenus extendenda. De peccati autem grauitate dubitari nequit, cùm sit onus Reipublicæ grauissimum, & ampliatio exitiosissima potestatis. Videantur dicta num. 91.
§. II.

§. II.

Circa Sisam notanda quædam, Assertiones aliæ.
103
*DIco quartò. Onus Assisii, seu Sisæ ex
Regis facultate ad vnum effectum impositum, non potest ex Proregis libitu ad alium applicari; nec tempus concessionis extendi, sine graui piaculo conscientiæ. Sic colligitur ex communi doctrinâ scriptorum asserentium cessare tributi justitiam, quando Princeps non præstat ea, pro quibus illud imposuit, & consequenter esse iniustam exactionem, neque esse obliga
tionem ad soluendum. Sic plures, quos adducit & sequitur P. Sancius suprà dub. 8. num. 5. P. Vasquez opusculo de Restitutione Cap. 6. Dub. 2. num. 25. & Dub. 4. num. 54. Cardinalis Lugo suprà num. 20. 61. & seqq. P. Lessius Lib. 2. Cap. 33. num. 41. P. Sà v. Gabella n. 5. P. Gaspar Hurtadus Disput. 14. citatâ Difficult. 8. P. Dicastillus lib. 2. de Iustitia Tractat. 20. Disput. 3. num. 179. & seqq. Bassæus v. Gabella numer. 7. & alii: qui de supremis loquuntur Principibus, vt de Proregibus nulla possit dubitatio superesse. Et in illis quidem cita
ti Auctores, & alii, quod ad tempus attinet justum esse tributum affirmant, licèt vltra determinatum tempus protrahatur, si causa eadem perseueret; vel si cessauerit, alia succedat, pro qua meritò possit imponi: secus si penitus cessauit, & alia non extet æquiualens. Videantur præsertim Cardinalis Lugo num. 51. P. Vasquez numer. 66. P. Sancius num. 7. & Nauarra Lib. 3. Cap. 1. Parte 3. Dub. 11. num. 251. & 260. Vbi quod ad prius attinet, quando scilicet id, pro quo est tributum impositum, imperfectum est, quia non obstante contributione, & conuenienti diligentiâ adhibita, perfici non potuit; idem prorsus videtur admittendum, nam voluntas Regis debet talis æstimari. Licèt enim sine expressâ illius facultate nequeat onus exactionis imponi, juxta dicta Assertione præced. hoc tamen diuersum valdè est, vbi facultas supponitur, & de perfectione operis rationabiliter præsumitur; fuit enim ad illud petita facultas, ad inchoandum scilicet & perficiendum, pro quo & concessa: & quia tanti temporis contributio sufficiens visa est; | tanti, & non longioris est facta concessio: vnde si illud sufficiens non fuit, omne, quod necessarium fuerit, videtur concessisse.
104
*Quando verò ideò non est absolutum
opus, aut satisfactum obligationi, quia Prorex collectam pecuniam in alia conuertit opera, diuersa prorsus ratio est. Si illa sint vtilia Reipublicæ: licèt enim talia sint, supra facultatem illius est, Regibus quidem id conceditur, quia pro talibus possent exactionem imponere, & ita parùm interest, quod iam impositâ vtantur, pro suæ amplitudine potestatis. Prorex autem non ita est potens; quia etiam pro vtilibus nequit præstationes imponere: vnde cùm vnius concessionem ad aliud transfert, & legis & justitiæ præuaricator existit. Et multò id potiùs quando opera talia sunt, vt Respublica non possit ad ea efficienda
compelli, quia inutilia, vel etiam aliquo modo vtilia, quia ad aliquem splendorem conferunt, sine eo tamen viui conuenienter & decenter posset: neque enim pulchra omnia ornamenta, quæ alibi magnificentiâ Principum elaborata visuntur, cuilibet sunt Reipublicæ conquirenda: pro quo est quamplurimum scriptorum doctrina apud P. Sancium suprà Cap. 55. num. 15. Exemplo sit Limani fori quæstuosissimus fons, qualem nec Regis Curia, nec vlla habet Hispaniæ ciuitas, vel si vmquàm habitura, Assisii onere pro obligatione aliâ iustitiæ concesso, perfectus: de quo tamen dici cum Poëta possit: Sed nunc non erat his opus, & sic de aliis. Quo euentu cum satisfactum obligationi justitiæ non sit, videtur posse dicta exactio continuari, ob rationem dictam: quod tamen ægrè peragitur, ad varios effectus exactionis huius superabundante copiâ pro gubernantium arbitrio distractâ. Sed si peccati grauitas (quæ vtinam non talis in contingentia facti) eos non reddit in re tantâ peruigiles, quod sequitur audiatur.
105
*Dico quintò. Proreges tenentur ad re
stitutionem eorum, quæ ex actionibus aut sine licentiâ impositis, aut non seruato licentiæ tenore iuxta superiorem explicationem, insumpserint. Id constat. Primò ex communi doctrinâ Theologorum, qui Reges, ex quibus ad Proreges est illatio irrefragabilis, ad restitutionem teneri asserunt in casibus num. 103. declaratis. Sunt autem omnes citati, quibus addendi P. Turrianus de Iustitia Disput. 46. Dub. 4. & Bonacina suprà num. 9. & licèt aliqui apud P. Hurtadum tantùm obligent ad restitutionem damnorum, eorum hîc locum sententia non habet: tum quia sine fundamento loquuntur, vt citati aduertunt, & ratio est manifesta, quia pro auertendis damnis pretium illud acceperunt: ergo sicut ad damna tenentur, quia non impleuerunt pactum, ita & ad pretium restituendum: consequentia patet; quia auersio damnorum est vnicus titulus acceptionis, qui cessat, & ita iniqua est retentio. Tum etiāetiam quia de exactionibus agunt pro damnis auertendis impositis: in nostro autem casu damna alia non sunt, quàm illa, quæ ex ipsa iniquâ pecuniæ extorsione proueniunt; cùm detur ad opera, ex quorum defectu nullum considerabile damnum Respublica pateretur. Præterquàm quòd in casu dicto aut damna sunt, aut non. Si primum: ergo saltem ex eo titulo restituenda pecunia, quia illâ æquiualens est auersioni damnorum, quæ tamen reipsa auersa non sunt. Si secundum: ergo nullus est titulus ad illam retinendam, & ita absque dubio redhibenda.
106
*Deinde probatur de Proregibus spe
cialiter; quia omni iure ad exactiones carent: ergo sine licentiâ exigentes contra dominorum rei acceptæ voluntatem extorquent, qui inuiti præstant, & meritò inuiti. Ex quo sequitur restituendi obligatio; quia est furtum; contrectatio scilicet rei alienæ inuito domino. Vel si ex eo
quòd domino non sit occulta surreptio, velis esse rapinam, id certè peius, quia rapina maius peccatum est, vt docet Diuus Thomas 2. 2. quæst. 66. artic. 9. pro quo & videri potest P. Lessius Lib. 2. Cap. 12. num. 8. Si autem licentiæ limites fuerint violati, eadem est ratio; quia pro eo, quod sine licentiâ fit, valdè per accidens se habet, quòd pro alio illa præcesserit, aut fuerit comitata. Quemadmodùm si quis licentiam tribunt alicui vt ex arcâ eius decem sibi regales extrahat; si viginti extraxerit, quoad illum excessum licentia pro decem data nihil iuuat, vnde est obligatio restitutionis penitus innegabilis.
107
*Dices, saltem cùm pecunia in eum vsum
est conuersa, pro quo imponi iustè exactio posset, non videri obligationem restitutionis vrgere, sicut de Regibus dictum, num. 103. Sed certè neque in hoc casu videtur obligatio cessare ob rationem præcedentem: quia pecunia illa etiam per rapinam extorta, inuitis inquam dominis, ad quos de opere tali notitia nulla peruenit, & de quo forsitan neque ipse imponens tunc temporis cogitabat, si autem posteà & cogitauit, & alios cogitare fecit; adhuc etiam iustè illi habentur inuiti; quia nullus vult se contra id, quod leges præcipiunt, onerari. Nihilominùs probabiliter dici
potest teneri quidem ad restitutionem, quod videtur certum: sed restitutionem ipso opere subrogato fieri posse: valdè enim esset difficilè singulis restitutionem fieri, & ita opere illo in communem vtilitatem exhibito conuenienter illam fieri. Sic enim censent multi obligatum ad restituendum communitati, si restitutio commodè fieri nequeat singularibus, debere in vsus eiusdem fieri ad Rectoris arbitrium. Pro quo Nauarra Lib. 4. Cap. 2. num. 66. alios adducens, de quo & nos inferiùs Titulo 6. num. 18. Quando ergo Rector ipse est qui debet, suo potest id arbitrio facere, ratione & consilio regulato. Et talis est Prorex in nostro casu, in quo præter rationem dictam est alia adducta ex eo quòd exactio eadem pro opere subrogato præsumi poterat facienda.
§. III.

§. III.

Quoad Ecclesiasticos quid in permissa exactione cauendum. Vbi de speciali quadam penitus reprobandâ.
108
*ID cauendum certè, ne eâdem compre
hendantur: aliàs contra immunitatem peccabitur, & in excommunicationem Bullæ Cœnæ, & quidem duplicem, incurretur: in 15. scilicet, & 18. In illa enim prohibet Pontifex | statuta, pragmaticas, & quælibet alia decreta contra libertatem Ecclesiasticam: in istâ magis in speciali de gabellarum impositione disponit. Pro quo & multa alia Pontificia decreta in Iure extant, & extra illud, vt hac nihil testatius esse possit veritate. Quâ suppositâ, semper in regnis
Id semper in Indiis cautum.
Indiarum, vtpotè Catholico Regi subiectis sicut vero Domino, id caueri curæ fuit, ne quidquam prædictæ immunitati aduersum statueretur. Sed non equidem sic feliciter semper cautela processit, vt ex consulentium minore aut pietate, aut
peritiâ, lapsus aliquis non fuerit deprehensus. Et talis fuit ille, cùm pro muro Cullaico extruendo, qui magni esse ad securitatem totius Peruuiani regni momenti videbatur, (licet in hoc contrariæ non defuerint opiniones) supra sacharum est Sisa constituta: cuius prouentus ad Ecclesiasticos præsertim pertinebat. Et ne illi viderentur grauari, res ita disposita est, vt supra ordinarium pretium arrobæ viginti quinque libras habentis taxa quatuor regalium adderetur. Cùmque exactor non posset omnibus emptoribus adesse, statutum est, vt apud Ecclesiasticos auctarium illud pretij seruaretur, & ipsi collectam quantitatem tunc redderent, cùm à ministris ad hoc deputatis peteretur: vel certè si ipsi vellent laborem minutioris istius numerationis euitare, ad certam summam soluendam partibus benè visam tenerentur.
109
*In quo quidem, vt dixi, lapsus est com
missus in Christianâ Republicâ minimè tolerandus. Nam in primis venditio talis non esset Ecclesiasticis libera sicut anteà, cùm onus illi satis fastidiosum adderetur; recipiendi scilicet pretij auctarium, seruandi, rationem reddendi dati & accepti, cum bonæ existimationis periculo, ob non seruatæ fidelitatis suspicionem: numerandi deinde, quod soluendum erat, exactore petente, cum testimonijs receptionis. Est autem regula receptissima in hac materiâ, tunc lædi li
bertatem, quando Ecclesiasticæ personæ non licet id, quod anteà licebat, vel naturæ jure, vel ex prærogatiuâ immunitatis. Quod benè inter alios obseruant Riccius in Praxi Tomo 3. Resol. 207. num. 8. Laderehius Consilio 103. à num. 8 vsque ad 15. Mandellus Lib. 1. Consilio 8. num. 3. & P. Filliucius Tomo 1. Tract. 16. num. 271. Ex quo multæ decidi solent quæstiones.
110
*Deinde. Ex tali grauamine valde læ
derentur Ecclesiastici: aucto enim pretio pauciores essent, qui ad emendum accederent; cùm constet homines ab emendo retrahi aucto rerum pretio: & vel ab emptione abstinere, aut minori multò esse cōtentoscontentos. Item, austeriores paterentur emptores, auaros illos, & crudeles existimantes, qui, cùm videant Rempublicam tali onere grauari, nihil tamen de ordinario pretio remittunt. Prætereà. Grauamen hoc Ecclesiasticos præsertim attingeret, cùm illi, vt dixi, eo prouentûs genere alijs antecellant. Quæ omnia satis indicant ex impositione prædictâ Ecclesiasticam lædi libertatem. Neque enim priuilegium hoc tantùm est, vt non impediantur Ecclesiastici tale aliquid facere, quòd aliàs erat jure licitum, sed etiam ne impediantur quoad faciendi modum: si enim circa modum impediuntur, non plena jam & totalis libertas est. Quælibet ergo molestia illis illata priuilegio est immunitatis contraria. Et quemadmodum qui alterius jurisdictionis est in ciuili foro, nullam potest molestiam per judicem aut dominum diuersum pati: ita, & multò magis in Ecclesiasticis, qui per superius jus à laicali sunt penitus exempti potestate. Hinc est doctrina communis, de quâ P. Filliucius suprà num. 270. §. quartò sunt, juxta quam contra libertatem Ecclesiasticam est id, per quod Eccle
siastici redduntur timidiores, & sæculares audaciores: vt quòd percutientes Clericos puniantur in decem aureis; qui verò laicos, in viginti. Nulla enim illis actio tali statuto præcipitur, nulla prohibetur: quia tamen grauis irrogatur molelestia, eo quòd majori curâ se tueri debeant, ex eo libertatis est violatio manifesta. Eo enim secluso statuto, ea illis sufficiebat cura, quæ reliquis. Et tamen poterat statuti talis prætextus aliquis inueniri; quòd scilicet Ecclesiastici arma habeant spiritualia potentiora, quibus se defendant; Censuras inquam: & quòd ex eorum percussione non possint damna timeri, quæ ex aliorum; quia maiorem debent habere patientiam. Et sic alia cumulari possent: quibus tamen sibi iniquitas mentiretur. Videndus etiam Decius in Cap. Ecclesia sanctæ MARIÆ.
111
*Nec in præfatæ dispositionis patroci
nium afferri potest quorumdam sententia, qui apud Dianam Parte 1. Tract. 2. Resolut. 49. affirmant talem gabellæ modum esse licitum: quod ex Societatis Auctoribus etiam tenent apud eũdemeundem P. Molina Disputat. 663. num. 5. in fine. P. Henriquez Lib. 10. Cap. 25. num. 6. in Glossa. Et probabile censet Cardinalis Lugo Disput. 36. de Iustitia num. 144. non inquam afferri potest: quia in primis P. Molina tantùm ait juxta leges Hispaniæ ex iis, quæ Clericis venduntur, deberi alcabolamalcabalam: quod est alterius quæstionis. P. Henriquez nihil habet loco citato & quamuis n. 5. de Sisâ loquatur, casum præsentem, vt cōmunitercommuniter à Doctoribus tractatur, non tangit. Probabilitas
autem quam Cardinalis Lugo sic generaliter agnoscit, non videtur eius consonare doctrinæ: cum ipse num. 140. vt certum statuat contra libertatem Ecclesiasticam esse, quando aucto rerum pretio, tale augmentum non manet apud venditorem, sed per modum gabellæ soluitur. Dicere enim augmentum tale in ipsà venditione solutum non esse partem pretij, sed aliquid pretio superadditum, fallacia est manifesta, & verba legis amplectendo, contra legis niti voluntatẽvoluntatem. Si enim Clerici eodem grauantur modo, sic aut aliter tribuendo, quod interest nominum discrimen, in re præsertim adeò scrupulis obnoxiâ, & pro qua diligentissimè Ecclesiæ auctoritas excubat, sciens in Dei populum ex eius violatione infandam malorum colluuiem irrupisse? Pretium quidem currens talis rei venialis sisæ suppositæ, vt quatuor argenteorum est: & eadem est rerum copia, ac ementium frequentia. Non potest equidem rebus sic se habentibus augeri pretium: quod si augeatur vsque ad sex, & duo additi ab Ecclesiastico venditore petantur, libertas dicitur Ecclesiastica violari, quia iniustè exigitur, quod manere apud venditorem debet. Quod tamen non sic videtur: quia cùm augmentum illud supra pretij iustitiam sit, non habet Ecclesiasticus | ius ad illud, nec Respublica habere vult, cùm illud contributioni designet, vtpotè supra iustum pretium acquisitum. Si ergo eo non obstante libertas Ecclesiastica violatur, ex alio id capite proueniet, quia scilicet Ecclesiastici ad modum specialem vendendi adiguntur iuxta dicta num. præced. Atqui eadem est ratio, cùm augmentum pretij non manet apud venditorem, vt constat, quia etiam ad modum specialem vendendi adstringitur: ergo similiter Ecclesiastica libertas minuetur.
112
*Prætereà. Vt demus sententiam illam
generaliter propositam esse probabilem, in casum nostrum non cadit, qui est valde specialis. Nam, vt diximus, grauantur præcipuè Ecclesiastici: quo euentu Doctores manifestam violationem libertatis agnoscunt. Tunc enim grauamen aliquod tolerabile iudicant, quando contributio laicis imposita, dum extenditur ad Clericos, parùm & paucis noceret per accidens, vt ex illorum mente loquitur P. Henriquez suprà num. 5. vel, vt loquitur iuxta eosdem P. Sancius Lib. 2. Consiliorum Cap. 4. Dub. 55. num. 40. Non imponunt magis su
P. Henriq.
per his, quæ sæpiùs emuntur à Clericis. Item. Non
P, Sancius.
loquuntur in casu, quo grauamina aliqua specialia venditoribus imponuntur, qualia iam vidimus in casu nostro reperta. Et quidem sine illis & solùm ob generales rationes, affirmat Diana suprà, in fine, rem visam esse difficilem ac periculosam Senatui Panormitano, & ita prædictam gabellam non impotuisse. Quid ergo facerent, si eam viderent tot oneribus prægrauandam? Ea certè non diu perstitit, sed re meliùs trutinatâ, ipse qui & imposuerat, & conatus exequi, pius aliàs & iustus Gubernator, abrogauit. Non tamen hoc loco omitti illius commemoratio potuit, vt in posterùm dispositiones similes caueantur.
§. IV.

§. IV.

De exactione aliâ, & quomodo toleranda: ac de obligatione restitutionis
113
*SEd successit alia eôdem auctore, quæ
potest iuxta opinionem probabilem sustineri eorum, quos sequitur Cardinalis Lugo suprà num. 141. & Diana Resolut. 45. dicentes licitè exigi gabellas ab Ecclesiasticis cum animo restituendi eas in fine anni: quod ita fit ad vitandam confusionem. Cùm enim Ecclesiastici non per se, sed per famulos emant, nec scire possint vendentes an verè tales famuli eorum sint, vel fideliter se gerant, idem pretium accipiunt, & in fine anni redditur iurantibus sibi deberi. Sic factum apud nos exemplo Panormitanæ vrbis, vbi idem in vsu, Dianâ teste; & ex singulis arietibus in macello venditis sine pelle, extremitatibus, & extis duo argentei siue regales exiguntur. Quod quidem, non factâ etiam Ecclesiasticis re
stitutione modo dicto posse sine Ecclesiasticæ libertatis violatione fieri affirmat P. Henriquez citato n. 5. exemplum apponens, vt si Respublica in necessitate habeat ius imponendi collectam siue Sisam in vini designatis tabernis: nec fieri posset expedita collectio, nisi omnes sine discrimine etiam nobiles ac Clerici sponte contribuātcontribuant, qui eius tabernæ vino sponte vti volunt. Addit autem in Glossa, vt Prætor curet quòd sit alia taberna vini, in quam absque tributo confluere possint Clerici, vel vt à vicinis oppidis sibi afferre possint in vrbem: sic enim planius fit non cogi ad hanc tabernam tributis oneratam. Pro quo plures adducit Lit. O. & Q. addens sic etiam Doctores Salmanticæ consultos censuisse. Pro quo & Diana Parte 1. Tract. 2. Resolut. 83. alios adducit. Quibus non obstantibus, aliter apud nos dispositum, vt securiùs & pacatiùs apud DeũDeum & homines procedatur.
114
*Et restitutione etiam dicto modo sta
tutâ, sunt qui iniustam censeant exactionem, vt videri potest apud Dianam suprà, quia totum hoc agitur ex concordatis factis cum Episcopis, consentientibus & volentibus ipsis Clericis: non autem renuntiantibus priuilegio, sed sustinentibus eius effectum differri in tempus quod proximè sit magis opportunum sine vllo onere aut interesse. Ex quibus manifestè sequitur quòd si concordata huiusmodi non fuerint, exactio sit illicita vel si Clerici effectum illum priuilegij ita differri inuiti sustineant. Et quidem negari nequit quin molestum nimis sit singulis diebus, aut ferè singulis, in pugillari quantitatem vini, aut carnis, ab eisdem emptam adnotare, sicut in simili num. 109. dicebamus. Est etiam valde difficile quòd Clerici, etiamsi non renuntient priuilegio, in modum illum, illicitum aliàs, consentiant: quia licet non renuntient priuilegio quoad habitum, seu ius radicale; quoad illius executionem renuntiant: quod tamen facere licitè nequeunt, sicut in priuilegio Canonis & Fori. Et ita Leo X. in Concilio Lateranensi Sessione 9. sub finem §. & cùm à iure, pariter prohi
bet exactionem & contributionem, etiam cùm sponte videtur fieri Ne imponant exigantque; neúe à sponte etiam dantibus, & consentientibus recipiant. Quæ sunt illius verba. Licet autem in casu, de quo loquimur, contributio in fine anni redhibeatur, aliquale tamen est onus, dum pecunia traditur diu pòst restituenda, & Ecclesiastici adiguntur ad id, à quo per suum priuilegium sunt prorsus immunes: quod voluit cauere Concilium, sicut in Bullâ Cœnæ cauetur, Excommunicat. 18. in quâ etiam sponte data & concessa recipi prohibentur. Pro quo faciunt quæ adducit P. Fragosus Tomo 2. Disput. 3. num. 318. §. Quoad alia.
115
*Sunt autem qui vt sustineri modus
exactionis dictus possit, & excommunicatio vitari, plus aliquid restituendum affirment in fine anni in recompensationem dicti incommodi & interesse. Quod tamen Cardinali Lugo num. 141. citato non placet: quia accipere plus pro incommodo pecuniæ anteà datæ, esset vsura, nisi propter lucrum cessans, aut aliud damnum emergens, accipiatur. Neque etiam hoc modo euitaretur censura; quia si id fieret inuitis Clericis, iam imponeretur illis aliquod onus, cogendo eos ad mutuandum sub vsuris: si vero consentientibus, neque grauamen vllum ex hoc sentientibus; non est necesse plus aliquid dare, cùm non sit contra immunitatem; quia non coguntur ad contributionem, vel aliquod grauamen, sed ipsi voluntariè volunt ad vitandas publicano|rum fraudes suam exemptionem executioni mādarimandari modo illo faciliori & securiori.
116
*Quæ quidem licet sapienter excogita
ta sint, possunt tamen efficaci ratione redargui. Nam licet ob puram carentiam pecuniæ nihil possit peti, propter onus tamen eidem adiunctum, & pretio æstimabile, iustè potest peti, & iustè debet exolui. Atqui, vt fatetur citatus Auctor, cùm inuiti sunt Clerici, onus illis imponitur, quod ipse ait esse innegabile, & consequenter pecuniâ æstimabile: quod etiam innegabile est: ergo sine vsuræ labe peti potest, & debet exolui. Item Clerici semper sunt inuiti: nam licet sponte videantur offerre, quatenus corporalis violentia non infertur, suam tamen redimunt vexationem; sicut in vsuris contingit. Si tamen aliquando omnino sponte consentiant, licet malè faciant, iuxta dicta num. 114. nulla erit restitutionis obligatio, quia de re suâ disponere validè possunt, quamuis non licitè, sicut de Beneficiariis receptissima tenet opinio, cùm Ecclesiastica bona, ex Beneficij inquam fructibus, in vsus profanos expendunt.
117
*De restitutione autem generaliùs lo
quendo, quando libertas Ecclesiastica exactione iniustâ læditur: aut directè, quia Ecclesiastici, aut in speciali, aut simul cum aliis ad contribuendum adiguntur: aut indirectè, quando attentis circumstantiis, licet de illis non fiat mentio, idem reipsa coguntur per ambages quasdam soluere quod alij, ad quos exactio manifestè dirigitur. Tunc quidem obligatio ad restitutionem non videtur posse negari. Quod cum Richardo Quodlib. 2. Quæst. 30. benè Cardinalis Lugo confirmat. Et ratio est. Quia ibi interuenit rei alienæ contrectatio inuito domino, & ita rapina honesto exactionis titulo palliata.
118
*Addit autem ciratus Cardinalis P. San
cium videri prædictam doctrinam reijcere suprà num. 41. quatenus ait peccari contra immunitatem, non tamen esse obligationem restituendi: quia malus animus non facit quòd res, quæ aliàs non erat contra iustitiam, sit contra illam, & afferat obligationem restituendi. Sed certè Pater Sancius contrarius non est: loquitur enim in casu, quo exactio licitè Ecclesiasticis possit imponi; & tamen malo animo imponitur, ex intentione scilicet deprauatâ eos grauandi. Et hoc in casu locutum ait Richardum, quem impugnat adductâ nuper ratione, & exemplis demonstrat, Auctorumque suffragio vt non appareat vnde certam doctrinam reiicere videatur. Addit autem positâ iustitiâ exactionis, malum animum tantùm esse contra charitatem, quod omnino certum apparet: vnde & impugnatio Cardinalis Lugo non videtur ad intentũintentum; dum ait non solùm esse contra charitatẽcharitatem, sed etiam contra immunitatem, quando exactio indirectè est contra Ecclesiasticos, quia per circuitum quemdam, id, quod directè disponi non poterat, obtinetur. Illud namque P. Sancius non negat, sed in casu alio loquitur, vt vidimus, & ampliùs ipsum consulenti patebit.
119
*Fuit etiam Regius Fiscalis, qui ex cal
ce & lateribus coctis, quæ Religiosi vendunt, quia eorum habent officinas, alcaualam esse soluendam contenderet. Cuius conatus irritus extitit, nec pietati, nec rationi conformis. Tum quia hoc non erat in vsu, qui maximè attendendus in hoc genere, etiam contra iuris regulas, vt Textibus, & Doctoribus probat Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 2. Cap. 3. num. 53. & in Politicâ pag. 269. §. Y esta costumbre. Tum quia eo in genere Religiosi præsertim grauabantur, quod esse contra immunitatem jam vidimus num. 112. Tum etiam quia alcauala non debetur ex omnibus, quæ venduntur, vt patet ex multis, quæ iuxta leges Hispaniæ adducit P. Molina Disput. 664. Ergo ex generali dispositione immeritò censentur comprehensa illa, de quibus agimus, cùm in illis sit ratio specialis ob vendentium immunitatem. Tum denique quia Ecclesiastici alcaualam
non debent, vt est certum: & in Hispaniâ soli venditores alcaualam debent, non emptores, quidquid de Portugalliâ sit, in qua & venditor & emptor pro dimidio soluunt. Est ergo euidens illam non debere, nec posse nisi per summam iniuriam, & immunitatis temerationem exigi. Quòd si gabella ementibus imponatur, alia est quæstio, de quâ iam dictum §. præced. & cùm imposita non sit in prædictis, nullus relinquitur titulus exigendi.
§. V.

§. V.

Circa licentiam Pontificis doctrina multiplex, variis necessitatum generibus explicatis.
120
*TEneri aliquando Ecclesiasticos ad con
tribuendum, est verum: pro quo in primis stat communissima Doctorum sententia, quando vtilitas proximè & directè illos concernit; vt si inundatione, aut hostium irruptione domus aut prædia eorum damnificata sint, aut periculum proximum & manifestum immineat. Quibus pro Indiis addere possumus id, quod est frequentissimum, emundationem scilicet fossarum, per quas aqua èex fluuiis ad irrigationem deducitur prædiorum; quorum magna pars ad Religiosos spectat. Pro quibus videri potest Bonacina in explicatione Bullæ Cœnæ Quæst. 19. §. 3. num. 17. Deinde sunt necessitates & vtilitates aliæ communes omnibus, quæ & Ecclesiasticos vti Reipublicæ membra pertingunt, quales sunt in reparatione murorum, pontium, viarum &c. Circa quæ grauissimum extat Lateranensis Concilij sub Innocentio Tertio decretum, & habetur in Cap. Non minùs, de immunitate Ecclesia
rum. Vbi cùm præmisisset sic: Siue quidem fossata siue expeditiones (militum inquam) seu alia quædam sibi arbitrentur agenda, de bonis Ecclesiarum, & Clericorum & pauperum Christi vsibus deputatis, volunt ferè cuncta compleri. Addit statim. Quocirca sub anathematis districtione fieri de cetero talia prohibemus: nisi Episcopus & Clerus tantam neceßitatem vel vtilitatem aspexerint, vt absque vllâ exactione ad releuandas communes vtilitates vel neceßitates, vbi laicorum non suppetunt facultates, subsidia per Ecclesias existiment conferenda. &c. Vbi quidem ad Apostolicam Sedem recursus nullus indicitur, sed iudicio Episcopi & Cleri remittitur vtilitatum & necessitatum examen: & benè illis inspectis, ac talibus deprehensis, obligatio sub mortali subest eisdem succurrendi.
121
*Vbi & credo, si non ita fiat, restitutio
nis onus incumbere, quia iniustitia manifesta committitur. Si enim illi essent laici, ex justitiâ tenerentur; non quidem legali tantùm, quâ debet quis commune bonum priuato suo præferre: ex illa enim non consurgere obligationem restitutionis non immeritò affirmari potest; sed ex commutatiuâ. Sicut enim debet quis mercedem soluere in domo aut villâ suâ laboranti, ita & laborantibus in Republicâ, cuius est ciuis, quando illius labor in eius cedit vtilitatem. Iam quòd laici non sint, sed Ecclesiastici & sic soluere non debeant, ratione priuilegii habetur: Atqui illud in casu, de quo loquimur, cessat, sic disponente Pontifice, aut potiùs declarante, cùm ius naturale id exigere videatur; vt scilicet partes omnes bono communi prospiciant: ergo ex iustitiâ tenentur sicut laici, & ita eâ violatâ ad restitutionem obligantur. Quod colligo ex P. Suario lib. 4. Defensionis fidei cap. 26. num. 6. vbi in Episcopo justitiæ obligationem agnoscit, quod de aliis consequenter asserendum.
122
*Sunt autem vtilitates aliæ, quæ non ita
proximè videntur ad Ecclesiasticos spectare; quia non ad propria bona, neque Reipublicæ, cuius sunt ciues, sed totius regni pertinent: vt cùm de expeditionibus agitur, juxta Cap. Non minùs citatum, aut de aliis, ratione quarum non oriri obligationem in Ecclesiasticis ad contributionem, communiter docent scriptores; sicut neque ratione necessitatum aliquarum Reipublicæ, quæ possent non vrgentes judicari. Si enim ratione illarum obligandi essent, immunitas nullius esset momenti: semper enim ob necessitates, aut vtilitates gabellæ imponuntur; aliàs essent prorsus iniustæ. Pro quo videri possunt P. Sancius Cap. 55. citato num. 3. & qui ab eodem adducuntur. Non videtur autem benè explicari tertius
necessitatis modus, ex eo quòd sit communis regno: nam talis esse sic communis regno potest, vt grauissimè vrgeat, qualem in Hispaniâ annis proximioribus vidimus tot cinctâ rebellibus, & externorum incursionibus impetitâ. Et quidem mutante regno omnia nutant, & maius inde damnum Clericis timeri potest, quàm si in ciuitatibus, quas incolunt, pontes, aut viæ non sint conuenienter instructæ. Rege ergo tunc onus aliquod imponente, iudicare rationabiliter Prælati & Clerus poterunt, ad illud se subeundum teneri. Et ita tandem fatetur P. Sancius num. 35. quoad obligationem contributionis. Quo euen
tu grauis insurgit difficultas an debeat Sedes Apostolica consuli. Nam licèt Concilium Lateranense eam citato in Capite non imponat obligationem, habetur tamen Cap. Aduersus, eodem Titulo, verbis illis ex eodem Concilio: Propter im
Cap. Aduersus.
prudentiam tamen quorumdam, Romanus Pontifex priùs consulatur, cuius interest communibus vtilitatibus prouidere. Sic ibi: vrget item Lateranensis alterius sub Leone X. decretum, de quo num. 114. ver
Leo X.
bis illis: Prælati etiam præmißis absque expressa Romani Pontificis licentiâ vltro consentientes, excommunicationis, & depositionis pœnas ipso facto incurrant. &c. Pro eodem est Extrauagant. 1. Eodem Titulo, & sic Pharaonius cum aliis Tractat. 2. Seßione 10. Casu 3.
123
*Quibus tamen non obstantibus, sunt qui censeant recursum ad Pontificem non esse
necessarium: ex quibus aliquos adducit P. Sancius citato Capite 55. num. 26. propter quorum auctoritatem id censet probabile; sic enim accipiendum quod in fine ait verbis illis: & hæc sententia probabilis est ijs Doctoribus. Neque enim sensus est, aut esse potest, eam videri probabilem Doctoribus citatis, cùm illi eam absolutè proferant, & non tantùm probabilem esse dicunt, quod dici sæpiùs de sententiâ illi oppositâ solet, quam Auctores amplectuntur. Sensus ergo est probabilem esse iis Doctoribus, id est, auctoritate eorum, vt verba dicta in auferendi casu proferantur. Et illi quidem generaliter loquuntur, & non tantùm quando necessitates proximè tangunt Ecclesiasticos. Quando autem huius generis sunt, multi alii idem tuentur Auctores, quos adducit & sequitur Diana Parte 1. Tractat. 2. Resolut. 41. & 133. Quibus addendi P. Sancius Cap. 55. citato num. 7. & Cardinalis Lugo Disput. 36. citatâ num. 129. Licèt num. 130. aliter censeat, cùm per modum tributi contributio imponeretur. Sic etiam
Bonacina suprà. Sed neque in hoc casu posse sine licentiâ Sedis Apostolicæ procedi, sunt qui teneant, quos adducit & sequitur Diana Parte 5. Tract. 1. Resolut. 11. Sic declarans mentem suam circa dicta in contrarium citatis locis: vbi tamen manifestè oppositam est sententiam amplexus, vt cōsulenticonsulenti cōstabitconstabit. Excipitur autẽautem casus periculi in mora, pro quo ipse in speciali adducit plures Resol. 133. citatâ; quibus adde P. Sancium suprà n. 28. vbi alios refert. P. Fragosum Tomo 1. Parte 1. disp. 4. n. 333. P. Dicastillum suprà n. 106. & D. Villaroel Parte 2. Quæst. 18. art. 5. n. 87.
124
*Quamuis & in hoc diuersimodè philo
sophandum sit iuxta scriptorum obseruationes. Aliqui enim ita absolutè asserunt; alii tamen cum distinctione. Necessitas enim obligans ad gabellæ impositionem potest contingere in exactione quæ ad vnum actum, vel ad breue tempus fit; vel longiori est tempore duratura. Si priori modo contingat, inconsulto Pontifice totum negotium absoluitur: si posteriori, consulendus vtique, non pro inchoatione, sed pro continuatione. Sic cum Patribus Suario, & Palao Diana citatâ Resol. 11. Quando videlicet consuli etiam tunc potest; stare enim potest, vt neque pro continuatione valeat consuli, vt in remotissimis regionibus, aut impedimentis aliquibus interiectis. Et pro necessitate, quando ad inchoandam impositionem non occurrit notabilis difficultas, varia adducuntur exempla Florentiæ, Panormi, Mediolani, & aliarum ciuitatum, in quibus ex Pontificiâ tantùm concessione gabellæ impositæ sunt, habito pro eâ recursu; cùm tamen necessitates Ecclesiasticos proximè attingerent, ob inundationem & pestem. Quod & sic Romana Rota declarauit in vna Leodiensi die 19. Martij 1604. vt de praxi non videatur posse dubitari.
125
*Et quidem qui recursum non iudicant
necessarium in quocumque casu, non ideò censent inconsulto Episcopo & Clero id fieri posse, quamuis aliqui eorum neque hoc necessarium videantur iudicare, vt videri potest per adductos à P. Suario Lib. 4. Defensionis Cap. 26. num. 7. Sed communior sententia adeundum affirmat Episcopum & re inter vtriusque fori Capita benè per|pensâ, id, quod commodum visum fuerit, statuendum: Pro quo videndi P. Molina Disputat. 672. num. 4. P. Sancius num. 10. & Cardinalis Lugo num. 129. Cùm enim grauamen hoc tum laicos tum Clericos tangat, ab omnibus debet approbari: iuxta Regulam iuris in Sexto satis notam: Quod omnes tangit, debet ab omnibus approbari. Est. 29. Pro quo & est ratio satis vrgens:
Ratio pro eo concludens.
nam libertas Ecclesiastica debet omnino seruari in omnibus, per quorum obseruantiam non incipit Reipublicæ esse damnosa: Atqui ex eo quòd vrgente necessitate contributionis adeatur Episcopus, & Clerus consulatur, non incipit libertas esse damnosa, quia non impeditur subsidium, sed reuerentia personis Ecclesiasticis exhibetur, per quod meliùs id, quod intenditur, potest obtineri: sic enim Ecclesiastici non adeò grauiter ferunt impositiones, quæ illis sunt semper admodùm odiosæ. Ergo adiri debent, & cum eorum beneplacito res ista disponi.
126
*Vbi & quæstio alia succurrit, an Ec
clesiastici nolentes contribuere, possint à laicâ potestate compelli, & in eorum bonis fieri executio. Circa quod affirmant plures apud Dianam Parte 1. Tract. 2. Resolut. 42. & P. Sancium Dub. 55. num. 30. qui contrarium cum multis aliis statuunt, ex quibus P. Dicastillus suprà num. 101. Et id quidem robustè confirmat P. Sancius num. 31. & P. Fragosus num. 332. & est lege Hispaniæ apertè decisum, quæ est. 54. Titul. 6. part. 1. in quâ post declaratam Clericorum obligationem ad contribuendum, ita dicitur: Pero para esto facer,
no los deben apremiar los legos, mas decir los que lo fagan, y si ellos no lo quisieren facer, han de mostrar lo à los Prelados, que se lo hagan facer. Sic Rex Alfonsus. Quod & jure Canonico satis clarè insinuatum Cap. Non minùs, & Cap. Aduersus, citatis. Pro quo & est ratio nuper adducta; quia scilicet immunitas debet obseruari quantùm potest sine Reipublicæ nocumento: quod hîc etiam accidit: vbi non solùm abest damnum, sed & vtilitas accrescit; quia Prælati mandatum expeditiorem reddit contributionem. Videatur Cardin. Lugo in Responsis moral. lib. 5. dub. 3. num. 6.
127
*Si autem Prælati ipsi, aut renuant aper
tè, aut executionem differant, deberi ad superiorem appellari docent plures, quos adducit & sequitur P. Sancius suprà num. 32. In periculo autem ob moram possent auctoritate laicâ bona Clericorum pro rata onerum occupari: quod cum multis tenet citatus Auctor num. 33. eâ ratione; quia Rex jus habet ad protegendum regnum, etiam contra Ecclesiasticos, vbi iudex Ecclesiasticus id detrectat, & est periculum in mora. Quæ quidem ad particulares necessitates ita applicanda, vt Rex per suos magistratus etiam habeat jus defendendi & conseruandi omnes ciuitates, ex quibus regnum coalescit; neque enim regnum aliquod est vniuersale Platonicum.
§. VI.

§. VI.

Obligatio recursûs ad Pontificem ampliùs declaratur. Et quando non censeantur laicorum sufficere facultates.
128
*IAm quod à Concilio Lateranensi dispo
situm, vt vidimus num. 120. tunc contributionem faciendam vbi laicorum non suppetunt facultates, non leui quæstioni materiam præstat; an scilicet hoc semper faciendum, & quæ debeant facultates intelligi, priuatorumnè, an communitatis, quæ dici Propria ciuitatis solent? Circa quod diuersi sunt opinandi modi. Quidam enim dicunt tunc tantùm teneri Ecclesiasticos ad contributionem pro communibus necessitatibus, quando laicorum bona non suppetunt, quod satis videtur adductus Textus indicare. Sic Angelus, Azeuedus, & Stephanus apud P. Sancium Dub. 55. citat. n. 19. P. Suarez Lib. 4. De fœminis Lib. 4. c. 26. n. 14. alios adducens P. Palaus Tomo 2. Tractat. 12. Disput. vnicâ de reuerentia debitâ Ecclesiasticis Puncto 9. num. 6. Cardinalis Lugo suprà num. 125. P. Fragosus Tomo 2. Disput. 3. §. 18. num. 324 Vers. Quòd si exigantur. Bonacina suprà num. 16. Diana Parte 5. Tract. 1. Resolut. 11. §. Sed notandum, apud quem alii. Contrarium tamen videtur tenere P. Sancius suprà num. 19. dicens limitationem illam, Modò laicorum bona non sint, quam tres Doctores ab eodem citati apponunt, ceteros non ponere, neque eam vsum obseruare; sed cùm hæc sint in commune bonum Clericorum & laicorum, omnes debere contribuere. In quo quidem minùs cautè locutum affirmat Cardinalis Lugo suprà. Admissà autem limitatione, quam jus apponit, sufficere ad obligationem Clericorum, si bona ciuitatis propria non sint, etiamsi aliàs priuatorum suppetant facultates, docet P. Suares suprà n. 15. & P. Palaus n. 9. Quod tamen negant Diana Resol. citatâ, & alii apud ipsum.
129
*Mihi indubitatum videtur standum ju
ris Canonici dispositioni, quidquid nonnulli contendant citata Capita strictam non imponere obligationem, quando communes Clericis & laicis necessitates sunt, sicut & videtur P. Suario nu. 14. citato, qui id asserit sine dubitatione dicendum: & constat ex adductis num. 120. Textus enim illi de communibus necessitatibus procedunt: cumq́ue limitatio non sit inutilis existimanda, in quâ tantum momenti residet, neque id dici sine egregia temeritate possit, sicut neque in eo Pontificem excessisse, & Concilium generale deceptum; eiusdem necessariò decisioni iuxta Christianam obligationem adhærendum. Et licèt ius naturæ contributionem videatur exigere, quia communes necessitates communibus sunt expensis subleuandæ: ipsum etiam naturæ ius exigit, vt qui ad diuersum gremium spectant, neque habent eam, quam alii, respectu magistratuum subiectionem, sed alteri parent superiori; non debeant aliorum dispositioni stare, nisi iuxta modum, quem status eorum postulat, & superioris dispositio præscribit. Tenentur ergo Ecclesiastici contribuere, sed iuxta Pontificis directionem, quando communes vtrisque necessitates sunt: dispositio itaque, quæ in citatis extat Capitibus, omnino seruanda.
130
*Neque P. Sancius hoc negauit, vt eum
minùs cautè locutum Cardinalis Lugo debuerit pronuntiare: nam reuerà id non tenet, sed potiùs oppositum: quod poterat citatus Auctor in eodem obseruasse. Citato enim Cap. num. 38. de gabella quadam loquens Granatæ impositâ, & eam iniustam fuisse determinans, sic rationem reddit: Primò, quia licèt vtilitas sit communis totius regni, & sic Clericorum; at non constat facultates laicorum non sat esse ad prædictam contributionem: immò ipsi fatentur quotannis superesse sibi plusquam Clerici contribuunt. &c. Sentit ergo clarè oppositum ei, quod ipsi citatus Auctor imponit. Quando igitur aliud videtur docuisse, congruâ debet explicatione molliri, vt tantùm velit id, quod citatis dudum verbis videtur expressisse. Cùm enim dicat iniustam fuisse gabellam illam Granatensem, quia facultates laicorum ad necessitatum subleuationem erant sufficientes, quandoquidem quotannis supererat plusquàm Clerici contribuebant: si non sufficerent, ad contributionem Clerici tenerentur. In prædictâ autem excussione facultatum, non ad priuatorum bona respectus habitus, vt vnusquisque pro sua maiori copiâ abundantiùs conferret; sed omnium vna est ratio habita, vt moderatum quid omnes tribuerent, vnde exactio parùm onerosa omnibus reddebatur. Quia ergo sic contribuentibus solis laicis, satis erat vnde communis subleuari necessitas poterat, non debuerunt Clerici ad contributionem sine licentiâ Pontificis obligari. In hoc ergo sensu locutus P. Sancius; & alium non esse in vsu asseruit, vnde à communi sententiâ non recessit, nec debuit minùs cautæ locutionis à prædicto Auctore notari.
131
*Deinde, Mihi etiam apparet certum,
etiamsi bona priuatorum talia sint, vt ab ipsis iuxta copiam contribuentibus extrahi possit quidquid est ad vrgentis necessitatis subleuationem necessarium, Clericos ad contributionem teneri, si illa modo nuper dicto per minutas partes quotidianas communes omnibus, vt in Sisâ fieri solet, non possit subleuari. Itaque grauare paucos diuites excessiuis oneribus, inhumanum est, quia & diuites valde vtiles sunt Reipublicæ: ipsi enim pauperibus subueniunt, opera pia promouent, maiores faciunt expensas, vnde & vtilitates maiores ad Regem, & bonum commune redundant. Et quidem si pro necessitatibus communibus grauandi essent; cùm illæ sint frequentes, citò diuites esse desinerent. Præterquam quòd molestissimum est patrimonia singulorum excutere, & quid quisque habeat impossibile penitùs explorare. Cùm ergo contributio communis illis & aliis esse debeat, valdè moderata sit oportet. Quâ moderatione perspectâ, an sufficiat laicorum tantùm dispiciendum est; quòd si sufficiat, non poterunt Ecclesiastici grauari: si autem insufficiens sit, ad contribuendum obligandi. Et hoc, & non aliud videntur Pontificiæ Sanctiones superiùs adductæ statuisse.
132
*Non ergo ad obligandos Clericos sa
tis est si propria communitatis non suppetant, aliàs parùm ipsis faueret immunitas: rarò enim propria in eâ quantitate sunt, vt ad communes necessitates, pro quibus vectigalia imponi solent, sufficere possint. Quod & prætereà vsus quotidianus confirmat: sic enim videmus Ecclesiasticos à contributionibus eximi, & vel in ipsa emptione nihil reddere; aut si tribuant, in fine anni restitui: cùm tamẽtamen necessitates & vtilitates communes illis & laicis sint. Pontifices etiam contributionem aliquoties concedentes, conditionem in Iure expressam addunt, & de propriis ciuitatum nullam habent rationem; quòd scilicet non sufficiant: sed laicorum facultates non sufficientes, pro concessionis executione requirunt. Pro quo videri potest Diana citatâ Resolut. 11. Vbi præsertim Vrbani Octaui pro Ducatu Mediolanensi specialia verba subjungit, hæc scilicet: Cùm autem sicut eadem expositio subiungebat,
in muniendis ciuitatibus & locis prædictis, ingenti pecuniarum vi opus, ærariumque ipsius Philippi Regis valde exhaustum & attritum sit; ex munitione quo huiusmodi totius status, ac tam Cleri, quàm populi securitati prospiciatur: communitatum verò ac vniuersitatum, & hominum eiusdem Status propter eorum inopiam ad totam impensam necessariam supportandam facultates non suppetant, nisi Clerus & Ecclesiastici quoque eò aliquid conferant &c. Et posteà sub eâ conditione concedit, vt narrata constent.
133
*Contendit autem Diana ex præfatis ver
bis colligi non solùm facultates communes, sed etiam particulares attendendas esse; & cum Megala sic explicat, vt Clerici tantùm in subsidium ad collectas teneantur, quando laici per gabellam imponendam cogerentur se eis priuare, quæ quotannis ipsis necessaria essent ad viuendum secundùm conuenientiam sui statûs. Sed hoc certè ex præfatis verbis non sequitur, quia explicari possunt iuxta modum à nobis assignatum: vt priuatorum quidem bona non sufficiant secundùm conuenientem moderationem collecta, quæ copiosis, & tenuibus tribuenda designetur. Et aliud equidem nimis odiosam redderet Ecclesiasticorum exemptionem: homines enim laici præter ea, quæ opus habent ad viuendum secundùm conuenientiam sui statûs, multis indigent ad prouidendum necessitatibus, quæ possunt occurrere, ad dotandas filias: & velle eos ad præcisos terminos necessitatis quotidianæ reducere, nimis periculosum negotium esset: cùm præsertim de necessitatis remedio agatur, quæ Clericos & laicos pariter tangit: qui aut patrimonialia tantùm bona habent, aut Beneficialia. Si Primum; non est quòd doleant aliquantulùm se grauari, quando in laicali statu similiter grauatur. Si secundum; cùm præter sustentationem congruam, quod reliquum est, debeat pauperibus erogari; minùs aliquid erogent, iam piè impensum, & sic non erit cur doleant de grauaminis Societate.
134
*Videtur autem pro sententiâ illorum,
qui defectum sufficere Propriorum existimant, lex Hispaniæ vrgere, quæ est. 11. Tit. 13. Lib. 1. in qua sic dicitur: En estas cosas tales (quæ scilicet ad communes necessitates spectant Clericorum & laicorum, de quibus ibi in speciali) à fallecimiento de propios del Consejo, deben contribuir los Clerigos por quanto es pro comencomun de todos, y obra de piedad. Ad quod aliqui facilè responderint legem esse ciuilem, quæ incommodare Pontificiæ nequit, vt Sacra Rota sæpiùs in hac materiâ con
Fit illi satis.
clusit. Sed vlteriùs respondeo eam legem iuxta | plurium Doctorum sententiam fuisse latam, qui ita sentiunt, vt vidimus num. 123. quæ tamen vix iam probabilis reputatur, cùm Pontificum mens sit manifestiùs declarata. Dari etiam potest Clericos teneri contribuere, sed seruatis seruandis, cum debito inquam ad Pontificem recursu, aut ad inferiores Prælatos, si mora sit in periculo, iuxta dicta.
§. VII.

§. VII.

Circa Indias, & Religiosos quid speciale, cum vtili animaduersione.
135
*POtest autem ex dictis id, quod ad re
cursum præfatum spectat, in Indiis facili negotio deduci. Propter distantiam enim nequit Pontifex in casibus occurrentibus adiri, vnde inferiores Prælati consulendi. Quod quidem tunc accidet, cùm Proreges licentiam specialem ad hujusmodi dispositiones habebunt, juxta dicta. §. 1. Si enim non habeant, & à Rege postulanda sit, difficile ipsi non erit Apostolicam Sedem per suum Oratorem adire: in casu inquam, in quo necessarius videatur esse recursus, qui frequens, vt credo, non erit: tot enim sunt opiniones Doctorum Regiæ potestati fauentium,
quæ & probabiles reputantur, vt juxta eas procedere omnino tutum censeatur. Quòd cùm accidet, non arbitror expediens fore vt Ecclesiastici turbas excitent, & suæ immunitatis zelo, aut commodi potiùs temporalis intuitu, damna majora congeminent, Regibus Catholicis dedecus in honoratæ Ecclesiæ obiicientes, cùm ipsi nihil gloriosius habeant, quàm vt se obsequentissimos illius filios possint singulariter profiteri. Numquàm equidem illi sine consilio doctissimorum hominum res tales attentant: & quando sic res agitur, non sunt facilè dispositiones eorum incusandæ. Vt etiam admonet P. Villaroel post hæc scripta visus Parte 2. Quæst. 18. Artic. 5. num. 83. Pro quo & P. Henriquez Lib. 10. Cap. 15. num. 5. ita scribit Doctores prudenti ratione & ex
perimento deducunt varios casus pro rerum, temporum, & locorum exigentiâ, ob vitandum periculum, aut magnum inconueniens. Qui casus prudentum, expertorumque virorum arbitrio diiudicandi relinquuntur. Quòd si iudex laicus, sapientium auctoritate, aut Senatûs Regij mandato ductus, proceßit bona fide contra Clericum non contribuentem, & moderatè exegit sine vi, & sine personæ Ecclesiasticæ contactu, hic, vt excusatur à culpa mortali, ita & ab excommunicatione. Nec huic iudici imputatur damnum, quod per accidens, & præter eius intentionem, præiudicat Clerico. Sic ille post appositum casum, de quo num. 113.
136
*Quibus addi potest, cùm Pontifices
exactiones pro communibus necessitatibus indulgent, quæ pariter Clericos & laicos attingunt, sub explicatâ conditione, nihil ad fidem spectans èex Cathedra decernere, aut opinionum probabilia fundamenta conuellere; sed id, quod immunitati magis fauet, relictâ opinionum diuersitate, complecti. Vnde licet annuant Christianorum Principum petitionibus, & iuxta narrationem in petitione expressam procedi concedant, quod illi piè & laudabiliter faciunt, vt seriùs procedatur, & turbæ vitentur: numquàm tamen contra aliter facientes, nec recurrentes in necessitatibus prædictis, Pœnale quidquam est à Pontificibus fulminatum. Et ita Diana suprà §. Sed notandum, cùm eorum opinionem posuisset, qui in necessitatibus prædictis, (quæ scilicet tangunt principaliter laicos & remotè tantùm, ac per consequentiam Clericos, sed æquè principaliter ac proximè omnes) non esse faciendam excussionem bonorum censent. Sed in alijs, vt sunt Arrachinus, Menochius, Zeuallos, & alij, ita subdit: Non desunt tamen Doctores contrarium
Diana.
sentientes, (citat Sousam, Gratianum, & Martham) & ego, vt verum fatear, video Summos Pontifices huic sententiæ adhærere. Nam Vrbanus Octauus &c. Vbi cùm priori sententia, & illius patronis propositis, ita loquatur, vt vidimus, scilicet non deesse Doctores contrarium sentientes, satis prioris sententiæ probabilitatem ostendit. Addens verò, & cum quadam formidinis specie, Pontifices cōtrariæcontrariæ sententiæ adhærere, id iudicat, quod adjecimus, Pontifices inquam non definire, neque opinionum diuersitatem expungere, sed sententiam illam, quæ Ecclesiæ immunitati plus fauet, amplecti. Tuentur ergo illi jurisdictionem suam, tuentur & Principes quam se habere bonis fun
Notanda obseruatio.
damentis intelligunt, & si bellum est, certè non injustum; sicut & in aliis contingit, dum de temporali agitur potestate.
137
*Quæri tandem circa præsentem mate
riam potest, quid nomine Cleri intelligatur, cùm jus præcipit Episcopi & Cleri consensum requirendum. Circa quod P. Suarez Cap. 26. citato num. 10. Satis probabile esse ait Capitulum intelligi, quia illud in Iure solet nomine Cleri censeri. Addit tamen in hoc multùm posse valere consuetudinem. Nam vbi ex mero præscripto Episcopus habuerit Consilium suorum Officialium vel Clericorum ad hoc munus deputatorum, & cum eis grauiora Ecclesiæ negotia expedire solet, illud videri potest sufficiens ad id, de quo agimus, conditionem scilicet à iure requisitam adimplendam. Ex quibus patet non benè Dianam citatâ Resolut. 11. §. Quæro secundo. P. Suario absolutam sententiam de Capitulo adscribere, cùm ipse eo modo, quam vidimus, opinetur. Et quod ad probabilitatem attinet à P. Suario assertam, eum sequitur P. Palaus Puncto 9. citato num. 8. Sed non sufficere Capitulum affirmant alij, quos adducit & sequitur Diana suprà, & sacra Rota declarauit apud Farinacium Tomo 2. Decis. 42. n. 7. Cùm autem Clerus varios contineat sacrorum hominũhominum status, & personas, vocari omnes non semper esset possibile, neque etiam expediret. Vnde saltem alia Vrbis vocanda Capitula, si qua sint, & Vicarios foraneos, ex aliquorum mente affirmat Diana, & inter eos adducit Barbosam in Collectaneis ad ius Canonicum Lib. 3. Tit. 49. numer. 7. omisso Capite. Est autem 4. & satis celebre Non minùs nec n. 7. sed 6. vbi tamen absolutè pronuntiat totum Clerum vocandum, pro quo alios Doctores allegat. Et ratio id probat: nam, vt ille aut, quod omnes tangit, particulariter ab omnibus approbari debet. Cap. Cùm omnes, de Constitut. & Cap. Quod omnes, de regulis iuris in Sexto.
138
*In quo sentiarum dissidio negari ne|quit quin sententia, quæ Capitulum sufficere as
serit, sit valde probabilis, & secura in praxi: licet aliquoties aliter fuerit practicatum. Quia etiam cùm consensus totius Cleri requiritur, sufficit consensus Capituli, vt in Cap. Cùm Apostolica, de iis, quæ fiunt à Prælato sine consensu Capituli, in quo sic dicitur, D. Leonis Magni verbis
Cap. Cùm Apostolicâ.
adductis: & cum totius Cleri consensu, atque tractatu id eligat, quod non sit dubium Ecclesiæ profuturum. Sic ibi. De Capitulo autem esse sermonem manifestum est ex allatis illius Tituli verbis, & ita sine controuersiâ affirmat Glossa. §. Cleri. Videatur etiam Cap. Irrita, eodem Titulo. Deinde. Multa alia ad spirituales caussas spectantia potest Episcopus cum solius Capituli consensu disponere: ergo & hoc, de quo agimus, in quo de grauamine tantùm agitur temporali. Antecedens constat ex Titulo citato, & Consequentia à maioritate rationis.
139
*Deinde, si contrariæ sententiæ standum sit, omnes debent Ecclesiastici vocari, ad
quos potest grauamen, de quo agimus, peruenire. Hoc videtur certum ex ratione adductâ, Textibus roboratâ, quæ vel hoc probat, vel nihil. Quia verò impossibile multoties erit, vt omnes conueniant; etsi etiam possibile, magna ex tot concurrentium vocibus posset timeri confusio, vnus aut plures ab illis, qui de Capitulo non sunt, aut in ciuitate præcellens officium non habent, Procurator, aut Procuratores eligendi: quod & ratio satis ostendit expediens, & vsus videtur comprobare. Quidquid aliter dispositum fuerit, arbitrarium poterit æstimari, & sine fundamento in Iure: vnde non vocati legitimè conqueri poterunt, & Rempublicam, non sine grauibus incommodis perturbare. Præcellens autem officium Parochiale est, aut Vicariatus eidem æqualis, vel ferè; siue quod aliud, pro quibus præcedat consultatio, in hoc enim Episcopus cum Capitulo poterit, quod opportunum visum fuerit, prouidere.
140
*De Religiosis autem Ius non loquitur,
quia non debent ad contributionem aliquam obligari, cùm paupertatem profiteantur. Et quidem nomine Clericorum in odiosis non veniunt, vt ex Angelo, Siluestro, & Tabiena obseruat P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 6. Cap. 15. num. 74. quia in illis speciales qualitates concurrunt, quæ in communibus Clericis non inueniuntur. Et quoad præsentem casum id est manifestum: cùm enim, vt diximus, profiteantur pau
Quia pauperes.
pertatem, immeritò ad contributiones traherentur. Et quidem pauperes ad solutionem gabellarum non teneri plures Doctores affirmant, quos adducit & sequitur idem P. Sancius Lib. 2. Consiliorum. Cap. 4. Dub. 15. Ergo multò potiùs id de voluntariis Christi pauperibus asserendum. Accedunt Pontificia priuilegia, quæ illos ab exactionibus immunes præstant, & pro Societate Iesv habentur specialissima, præsertim Pauli Ter
tij, Pij Quarti, & Gregorij XIII. priorum facientis mentionem in Bullâ, quæ incipit, Pastoralis officij, & sic loquentis iuxta tenorem Bullæ Pij Quarti: Ac pro potiori cautelâ vniuersam Societatem prædictam, omniaque, & singula illius, Do
Greg. 13.
mos etiam Probationis, & Collegia vbilibet consistentia, præsentia, & futura, eorumque personas, fructus, redditus, & prouentus etiam bonorum Ecclesiasticorum, sæcularium, & Regularium quorumcumque illis pro tempore vnitorum, aliasque res, & bona quæcumque, à quibusuis decimis, etiam Papalibus, prædialibus, personalibus, quartis, medietatibus, & aliis fructuum partibus, subsidiis etiam caritatiuis, & aliis ordinariis oneribus, etiam pro expeditione contra infideles, defensione patriæ, ac aliàs quomodolibet, etiam ad Imperatorum, Regum, Ducum, & aliorum Principum instantiam pro tempore impositis, etiam si in illorum impositione caueretur, quòd nulla prorsus exemptio cuiquam aduersus illa suffragaretur. Ita quod Socetatis, eiusque Domus, etiam Probationis, Collegia, fructus, res, & bona præfata, semper ab illis absque declaratione desuper faciendâ, excepta essent, & esse censerentur, perpetuò liberauerit, & exemerit, &c. Quæ omnia statim confirmat, ita subdens: Nos igitur, qui votiuum ipsius Societatis profectum sincero paternæ charitatis affectu libenter amplectimur. Eâdem auctoritate conedimusconcedimus, quòd singulæ Litteræ prædictæ, cum exemptionibus, ceterisque omnibus, & singulis, in eis contentis clausulis, & decretis. &c. Quæ omnia
Quid illis non prohibitum.
ita intelligenda sunt, vt non procedant in necessitatibus illis, de quibus dictum n. 102. tunc enim perinde est ac si Religiosi opifices conducerent, quorum opera damnis illis aut periculis remedium præstaretur.
141
*Quia verò vocari Clericos in casibus
dictis fauorabile est, & in fauorabilibus Cleri nomine veniunt Religiosi: dubitari meritò potest an debeant etiam vocari. Et quidem cùm necessitates sunt, de quibus nuper, dubitari nequit, ex adductis num. 136. Nam quod omnes tangit, ab omnibus debet approbari. Quando autem tales non sunt, non videtur esse talis obligatio: fauores enim tunc exhibendi, quando vtilitatem aliquam secum afferunt, quæ ab iis, quibus fauor fit, debeat aliquantulùm æstimari. Quod tamen in præsenti non accidit: quia vocatio hæc valde periculosa esse Religiosis potest: qui si pro Rege, aut Republica statuerint, Clericorum offensionem incurrent: si autem pro Clericis, alterius partis indignationi obnoxij remanebunt. Quod tamen non ita euenit quando quis ius defendit suum; & grauamen proprium conatur amoliri. Vocati ergo, se vrbanè excusent: si autem instantia perseueret, nec eam possint de
clinare, accurrant, & Deo iudice coram oculis mentis habito, quod conuenientius duxerint modestè, & sine contentionis turbine proloquantur. Deus autem veritatis vindex, & zeli Christiani promotor, quidquid eis auctoribus actum fuerit, bono exitu coronabit. Et de his satis.
Loading...