CAPVT XII.

CAPVT XII.

De Priuilegiis Indorum circa Sacramentum Extremæ Vnctionis.
Section
345
*NVllum extat speciale in Compen
dio Indico, præter illud, de quo, num. 115. & seqq. de vsu sacrorum oleorum vltra annum. Pro vitandis autem circa hoc scrupulis videnda quæ habet Diana Parte 3. Tract. 4. Resolut. 176. & pro Indiis facit quod ait P. Martinon Tomo 5. Disput. 65. num. 16. circa potestatem simplicis Sacerdotis ad benedictionem, & quòd sine benedictione conferri possit: verba illius sunt: Immò quia opinio Glossæ initio re
P. Martinon.
lata videtur nonnullis esse probabilis in praxi, posset Sacerdos in casu extremæ neceßitatis oleum ipse benedicere, eoque moribundum inungere: aut si neque benedicere liceret, posset vti oleo etiam non benedicto. Sed si ægrotus superuiueret, vngendus esset iterùm sub conditione, propter securitatem. Sic ille. Idem censet probabile P. Amicus Tomo 8. Disput. 19. n. 40. Neque alibi mentio magis specialis occurrit, nisi quatenus generali concessione circa administrationem Sacramentorum comprehenditur in Bullis Adriani Sexti & aliorum. Poterit quidem
conferri quoties Parochus abest, & infirmus periclitatur, pro quo non est priuilegium necessarium: immò etiamsi adsit, & iniustè neget, vt docent Auctores, quos adducit & sequitur Diana. Parte 3. Tractat. 4. Resolut. 170. & Parte 5. Tract. 3. Resolut. 62. ex quibus P. Laymam Lib. 5. Tract. 8. Cap. 7. numer. 3. non solùm posse, sed
teneri affirmat, non tamen sub mortali. Quod quidem ego in Indis non admiserim, qui ob capacitatis defectum non ita facilè disponi possunt ad habendum actum contritionis, aut supernalis attritionis ad Sacramentum Pœnitentiæ juxta communem sententiam necessarium: ad Sacramentum autem Vnctionis minùs aliquid sufficere, & bona fide receptum sine affectu ad peccatum, quod memoriæ non occurrit, gratiam conferre, graues Doctores affirmant, de quo dixi Tomo 1. Theologicorum Problematum, in fine, & videri etiam potest P. Martinon suprà num. 36. vbi ita affirmat. Pusillos ergo istos tali remedio, cùm adhiberi facilè possit, priuare, inhumanum est, & à Christianâ charitate penitus alienum. Neque obstat, si dicatur non esse obligationem sub mortali Sacramentum istud recipiendi, de quo Auctores apud Scriptorem citatum: & ita neque conferendi. Nam illatio ista in aliis Sa
cramentis non est legitima: licet enim quis non teneatur intra annum confiteri, Parochus tamen, iuxta receptissimam sententiam, de qua infra, tenetur audire, & idem est de Eucharistia, ac Matrimonio, sicut & de Confirmatione atque Ordine respectu Episcopi. Et in eodem Sacramento Vnctionis communiter tenent Scriptores: & aliqui adeò grauem obligationem agnoscunt, vt cum periculo vitæ etiam conferendam arbitrentur. Pro quo videndus Diana suprà Tractat. 4. citato. Resolut. 174. In casu autem, de quo loquimur, simplex Sacerdos loco proprij succedit, facturus ex obligatione charitatis, quod alius facere ex obligatione iustitiæ tenebatur. Pro quo & P. Martinon suprà n. 48.
346
*Est etiam in compendio communi
aliquid, de quo videndum quomodo possit specialiter ad Indos pertinere. Verbo enim Extrema Vnctio, sic habetur: Possunt Nostri ijs, qui intra septa Collegiorum, seu Domorum, infirmati fuerint, Extremam Vnctionem Apostolicâ auctoritate liberè & licitè, Parochialis Presbyteri vel alterius cuiuscuiusque Episcopi vel Superioris licentiâ vel assensu nullatenus requisito, ministrare. Concessum est Benedictinis, vt in Compendio Minorum. Verb. Vnctio extrema §. 1. Sic illud. Vbi videndum præscribitur. verb. Sacramenta, & Verb. Familiares. §. 1. & 2. vbi idem conceditur pro omnibus, qui in nostris morantur obsequiis, & pro familiaribus tam intra, quàm extra septa Collegiorum seu Domorum commorantibus, atque etiam pro famulis. In Adnotatione autem ad. §. 1. Verb. Familiaris, sic dicitur: Familiaribus Extrema Vnctio poterit administrari, atque adeò iis solis, qui in Domibus, Collegiis, Residentiis, & aliis locis Societatis habitauerint. Sic ibi. Quod quidem ad id, quod de Extremâ Vnctione dictum est in §. propriò, videtur referendum: quandoquidem ibidem dicitur videndum quod verbis citatis continetur. Iuxta quæ priuilegium dictum non videtur ita ad vsum adsciscendum, vt extra septa nominatis in illo conferatur. Sed cùm Adnotatio pro Societatis tan
tùm vsu apposita sit, poterunt qui priuilegiorum communicatione, aut etiam directâ concessione fruuntur, illis vt iacet vti, seruatis tamen iis, quæ pro vitandâ offensione prudentia dictauerit obseruanda.
347
*Verúm ne vsus liceat, obstare aliud
potest, quòd scilicet priuilegium illud videtur fuisse viuæ vocis oraculum, quia auctoritate Apostolicâ concessum fuit à Nicolao Franco de Latere Legato, vt ex Lezano obseruat Diana Parte 9. Tract. 9. Resolut. 36. §. Sed hic obiter. Et ita tamquàm oraculum proponitur in Compendio Minorum. Videtur autem Cardinalis Lugo in Adnotationibus ad Oracula Compendij communis, illius auctoritati deferre, ex eo quòd addat Verb. Extrema Vnctio, quasi aduersatiuè: sed concessum in primis fuit per Litteras Bene
dictinis à Nicolao Franco Nuntio cum potestate Legati à Latere in Regnis Castellæ & Legionis, vt constat ex Bullario Regularium apud Fr. Emmanuelem Rodriguez sub titulo Bullæ 42. num. 4. sub Sixto IV. Sic ille. Sed id non obstat: quia non potuit Auctoris dicti iudicium contra apertam decisionem | Vrbani VIII. procedere reuocantis oracula et
iam à Cardinalibus authenticè roborata. Quamuis Lezana dubitet an inter oracula computari debeat: cuius fundamentum esse potest, quia vti Bulla Pontificia inter alias recensetur. Et etiam non reuocari ea, quęquæ à Legatis de Latere authenticata sunt. Pro quo videri possunt quæ adducit P. Pellizarius tract. 8. cap. 3. n. 326. Non item reuocatum censet P. Quintanad. Tom. 1. tract. 5. singul. 4. in fine. Sensus ergo aduersatiuus quidem est,
sed non ratione prædictâ, sed ob id, quod sequitur, scilicet Patribus Theatinis simile priuilegium concessum à Pio V. per Bullam 31. §. 17. apud Cherubinum Tom. 2. Itaque iuxta ipsum non obstat illud prius, quando posterius aliud irrefragabile in eadem caussâ succurrit, sicut alia, de quibus suprà. Et quidquid de illis sit, in eo, de quo specialis esse difficultas potest, ministrandi inquam extra septa, sola allegatur Martini V. concessio, quæ valde diuersa est ab oraculo illo Nicolai Franci auctoritate Sixti IV. In quo quidem video Auctores nonnullos æquiuocatione aliquâ laborare dum priuilegium vtrumque confundunt. Et P. Suarez Tom. 4. de Religione, Tract. 10. Lib. 9. Cap. 4. n. 16. licèt diuersas esse concessiones admittat, non
tamen vt certum; sed tantùm ait diuersas videri, quia in Compendio Benedictinorum sub diuersis verbis proponuntur, scilicet verb. Extrema vnctio §. 1. & verb. Familiares, §. 10. Vbi pro Benedictinorum reponendum Minorum, sicut in Compendio communi habetur. Et indicium illud ex diuersitate locorum non est magni momenti, quia eadem priuilegia diuersis in locis apponi solent, eò quòd multa contineant, quæ ad diuersa possunt verba pertinere. Ad manifestius ergo aliud, ad diuersos scilicet concedentes Pontifices, recurrendum.
348
*Non videtur autem concessioni illi
Martini V. vllatenus insistendum, quia à Concilio Tridentino Seßione 24. Cap. 11. de Reformatione, huiusmodi priuilegia reuocata sunt, dum ibidem dicitur: Exceptis tamen ijs, qui prædictis locis, atque militijs actu seruiunt, & intra eorum septa at domos resident, subq́ue eorum obedientia viuunt. Sic ibi. Alij ergo Ordinariorum subiectioni penitus subiiciuntur. Et ita tenet P. Suarez suprà, numer. 12. Vbi licet Concilij Decretum ad hoc referendum censeat: addit tamen per priuilegium Pij V. de quo Fr. Emmanuel Tomo 1. qq. regular. quæst. 56. articul. 14. & in Compendio communi Societatis. Verb. Concilium Tridentinum, §. 3. sic dicitur: Possumus vti in
Compendium commune.
foro conscientiæ omnibus gratijs per conceßiones Pij V. Minoribus conceßis, etiam quoad illas ex eis, quæ sunt restrictæ, seu derogatæ per Concilium Tridentinum, prout eisdem conceßit ipse Pius V. viuæ vocis Oraculo, &c. In Adnotatione autem sic additur: Quæ hoc §. dicuntur, intelligantur de occultis, seu non manifestis. Nam pro huiusmodi tantùm fieri solent similes conceßiones viuæ vocis oraculo. Sic ibi. Per priuilegium inquam tale ea li
cere, de quibus agimus, in foro conscientiæ: addens tamen quòd si Parochi aliquod sibi ius circa huiusmodi personas vendicare vellent, & in exteriori foro illud postularent, non posset eis resisti, virtute priuilegiorum, nisi quatenus per Concilium Tridentinum non sunt restricta: quamdiu autem ipsi non resistunt, tutâ conscientiâ possumus vti priuilegijs juxta concessionem Pij V.
349
*Circa quam Eximij Doctoris do
ctrinam sic ait P. Pellizarius suprà, numer. 325. Qui tamen attentâ reuocatione viuæ vocis Oraculorum, de quâ suprà, improbabiliter docet præfatum Decretum Concilij Tridentini non obstare quominùs Religiosi Societatis, immò & aliorum Ordinum participantium de ipsorum priuilegijs, poßint ministrare extremam vnctionem etiam familiaribus non habitantibus in eorum domibus, &c. Debuit tamen attendere dictus Auctor P. Suarium non scripsisse post reuocationem Oraculorum, & ita satis probabiliter locutum. Immò etiamsi dicamus post reuocationem dictam scripsisse, non debuit eius assertio improbabilis pronuntiari, propter ea, quæ Auctor idem adducit Tractatu citato, Cap. 1. numer. 150. & seqq. potuit enim priuilegium dictum non reuocatum censeri, quia post illius concessionem Bullæ aliorum Pontificum confirmantium & innouantium priuilegia omnia prodierunt, vt videri apud eumdem potest. Quod si P. Suarius improbabiliter locutus, cur non etiam eamdem notam Compendio Societatis inurit, quod priuilegium dictum citato loco proponit? Illud ergo minùs circumspectè dictum, sicut & priuilegium Benedictinis circa ministrandam vnctionem à Nicolao V. concessum, cùm à Martino V. concessum sit, vt in Compendio dicitur. Extat autem priuilegium Nicolai V. familiaribus Hieronymianis concessum, de quo Portel Tomo 1. V. Famuli, sed ad alia. Aliud item eiusdem pro Hospitalibus Religiosorum, vide apud Dianam Parte 8. Tractat. 7. Resolut. 95. quod pro caussâ præsenti non facit.
350
*Pro quo item arguo: nam P. Suarez
citato num. 16. quem sequitur idem P. Pellizarius suprà num. 326. & alij affirmant ei, qui intra domum Religiosam in morbum incidit, etiamsi, neque famulus, neque familiaris sit, posse vnctionem ministrari, ob priuilegium citatum concessum Benedictinis à Sixto IV. de quo numer. 356. Cùm autem à Concilio exigatur actuale seruitium, & commemoratio intra septa, & quòd tales sub obedientia viuant eorum, dubitari meritò potest quomodo tale priuilegium non sit reuocatum. Ad quod quidem P. Suarez nihil respondet, sed tantùm explicat conuenientiam concessionis, & quòd Societati possit esse valde accommodatum, de quo inferiùs: ergo quod attinet ad reuocationem, Concilium non videtur vrgere, quia de illo, & similibus non procedit. Deinde. Discursus eiusdem Patris à num. 13. hoc etiam conuincit: ait enim ibi quòd seclusâ etiam concessione Pij V. stare potest vsus priuilegij Pauli III. sicut in Societate circa illud habetur dispositum, vt constat ex Adnotatione citatâ ad §. 1. verb. Familiares: quod scilicet intra domos Societatis commorentur, & intra septa contingat infirmari. Quòd autem non sit necessarium vt familiares sint, & ita etiam debeat intelligi priuilegium Pauli III. colligit ex priuilegio citato Benedictinis concesso, in quo familiaritatis nulla est mentio. Iuxta illum ergo, etiam secluso Pij V. priuilegio, stat dicta concessio: ergo non est per | Concilium reuocata: vnde recurrendum ad rationem à nobis adductam, quòd scilicet Conci
lium de huiusmodi priuilegiis non loquatur. Ex quo etiam sequitur priuilegium Martini V. de administratione etiam extra septa non esse reuocatum, quia vt ait idem Doctor Eximius num. 15. vbi illud adducit, familiaritas, & compellatio domestici esse potest, etiamsi quis non habitat intra septa Monasterij: & cùm ex vi priuilegij non petatur commoratio intra domos Religiosas, licebit certè per illud: quod tamen in Societate prudenter non admissum, vt iam vidimus.
351
*Pater autem Pellizarius cùm P. Suarium
pro suâ citet assertione, illius videtur amplecti doctrinam. Nec potuit concessioni Pij V. assertio eius inniti, quia eam reuocatam contendit, n. 325. de quo & Nos suprà, n. 349. necessariò ergo debet ad illud haberi recursus, quod contendimus, scilicet à Concilio concessiones huiusmodi minimè reuocatas. Quàm autem consequenter dictus loquatur Auctor non est cur anxiè prosequamur, si ea, quæ cit. n. 325. & 326. habet ille, inter se componantur. In priori enim contendit duas conditiones à Concilio requisitas debere seruari, & P. Suarium, qui conditionem de habitatione intra septa non esse necessariam dixit ob priuilegium Pij V. improbabiliter id asserit docuisse. In posteriori autem idem quod P. Suarez de non necessaria conditione illa prorsus admittit, ob priuilegium illud concessum Benedictinis, de quo in Compendio. Verb. Extrema vnctio. Addens cum Miranda non reuocatum reuocatione Oraculorum, quia fuit per Legatum à Latere Apostolicâ auctoritate concessum. Sed cùm Concilium priuilegia reuocet, vt ipse fatetur; quomodo stare potest, vt priuilegium illud Legati auctoritate firmatum, reuocatum non sit, quando generaliter concessa & concedenda reuocantur? Viderit ipse quid dicturus sit: Nos ratione iam redditâ conquiescimus.
352
*Sed oportet vt eam satis efficaciter
comprobemus, & sic P. Suarium defendamus, non iam insistendo concessioni dictæ Pij V. sed quia Concilium Tridentinum neutiquam videtur obstare, non enim loquitur de priuilegiis circa prædicta, sed de iis ratione quorum aliqui à iurisdictione Ordinariorum penitus eximuntur, seruitiis quibusdam exemptorum addicti, ex quo fit quòd priuilegia talia exemptis occasionem laxioris vitæ præbere dignoscuntur, vt ibidem habetur. Hîc autem de exemptis non loquimur, sed de subditis Ordinariæ iurisdictioni, qui tamen propter specialia obsequia Religiosis præstita, aut decentiam eorum domibus congruentem, ne scilicet Parochi in eas Sacramenta ministraturi ingrediantur, fauore aliquo per benignitatem Apostolicam potiuntur. Et hæc est mens Societatis, Patrum inquam Generalium, ac eorum, qui concinnando Compendio communi operam sedulam, viri sanè eruditissimi, contulerunt. Priuilegia enim in eo, vt vidimus, proponuntur nullâ Concilij Tridentini factâ mentione, aut remissione ad ea, quæ in §. 3. de illo extare per
Compendium commune.
speximus. In Adnotatione autem ad §. 1. verb. Familiares, sic habetur: Extra septa verò cum illis perinde atque cum alijs agatur, prout habetur. Verb. Sacramenta. Sic ibi. Quæ limitatio non additur vt Decreta à Tridentino; sed quia cùm priuilegium Martini V. præmissum fuisset, per quod Sacramentorum administratio etiam extra septa conceditur, noluit Societas eâ in parte eodem frui, ob vicandam Ordinariorum offensionem. Quòd si vsum alium contrarium Tridentini dispositionibus censuisset, non vtique eam proposuisset absolutè, & aliter Adnotatio procederet, vt intelligeretur talem vsum non licere. Sed iam ad alia, quæ ad Indias possunt specialiùs pertinere.
353
*Sunt in illis Indorum Collegia aut Se
minaria curæ Societatis & gubernationi commissa. Et dubitari meritò posset an priuilegiorum dictorum vsus possit ad illos extendi. Circa quod, de Seminarijs Generaliter loquendo, respondet P. Pellizarius suprà numer. 328. quòd si extra Monasteria ac proprias domos sint, illis potest vnctio sacra administrari ex priuilegio Martini V. citato: quia alumni reuerà veniunt nomine Familiarium; quo vti possunt alij Religiosi. In Societate verò id non licere ob limitationem additam ad Familiares, qui in Domibus, Collegiis, Residentiis, & aliis locis Societatis habitauerint. Supponit ergo pro certo illis, si in prædictis Seminarijs sint, vnctionem posse conferri, quia familiares sunt, & intra septa. Quod & tenet P. Quintanad. Tomo 2. ad 4. Ecclesiæ Præceptum, Singulari 33. num. 3. & pro eodem deseruire possunt quæ ex Bordono adducit Diana Parte 8. Tractat. 7. Resolut. 95. vbi infirmos in Hospitalibus Regularium de eorum dicit esse familiâ in ordine ad Sacramentâ: quod plus est quàm id, quod de alumnis Seminariorum præfati determinant.
354
*Potest autem opponi id, quod in Com
pendio habetur verb. Extrema vnctio, & verb. Familiares. In priori enim dicitur: Qui intra septa Collegiorum, seu Domorum infirmati fuerint. In alio autem: Tam intra, quàm extra septa Collegiorum, seu Domorum. Sic §. 1. In Adnotatione autem sic additur: Qui in Domibus, Collegijs, Residentijs, & alijs locis Societatis habitauerint. Iuxta stylum autem Societatis Domus non quamcumque, sed Professam designat; Collegium autem, illud quod Sociorum proprium est, pro studijs institutum, vt expressè habetur Parte 1. Constitut. Cap. 1. §. 27. Residentia verò propriam item Sociorum habitationem, quæ neque Domus Professa, nec Collegium sit. Quod autem additur, In alijs locis Societatis, Seminaria videtur excludere, quæ loca Societatis non sunt, sed prorsus aliena; licèt eorum gubernatio sit Societati commendata: vnde Seminarium Societatis, cùm dicitur, illud designatur quod Sociorum Societatis est, ad formandos Professores, & alios operarios Vineæ Christi in humanioribus litteris, Philosophiâ, & Theologiâ: vt toti Prouinciæ posteà sufficiant: vt habetur Canone 5. Congreg. 2.
355
*His tamen fieri satis potest, & resolu
tio dicta sustineri: nam Seminaria dicta etiam Collegia dici possunt, vt constat ex Congregat. 3. Decreto 24. vbi Seminarium Germanicum vocatur Collegium, in quo alebantur etiam Conuictores propriis sumptibus pro alimentis impensis. Collegium item Anglicum, Hybernicum, | Scoticum, in Catalogis eo nomine designata reperiuntur. Quòd autem alumni proprijs aut communibus alantur sumptibus, nihil videtur interesse, quia ratione huius discriminis, neque plus, neque minùs, ad Societatem spectant. Et vt Collegia non sint, iuxta morem loquendi Societatis, sub generali illo locorum Societatis nomine comprehensa: sic enim in Catalogis Societatis tamquàm illius propria proponuntur: & vt alia dicantur duo sunt tituli sufficientes, habitationis scilicet, & gubernationis. Domus enim, quam quis inhabitat, dici illius solet, quamuis reuerà illius non habeat proprietatem, & ita dici solitum: eo in domum Episcopi, Canonici, Senatoris, Aduocati, Medici, Mercatoris, &c. absque respectu aliquo ad dominium, ob solam habitationem. Accedente autem gubernationis titulo, id veriùs pronuntiatur: quia administratio genus quoddam videtur esse dominij, cùm supra habitationis vsum addat aliquid, quod esse proprium solet dominorum. Et ita videtur tenere P. Suarez citato num. 16. vbi ait priuilegium, de quo dictum numer. 360. esse vtilissimum pro Scholasticis, qui intra Collegia Societatis possunt admitti, vt habetur Parte 4. Constitut. Cap. 3. num. 3. in declarat. L. B. & Cap. 9. L. A. Inspectis autem ijs, quæ circa illos dicuntur, idem quod in Seminarijs ferè occurrit: debent enim diuersam
P. Suarez vt faueat.
ab alijs habere habitationem: & Scholastici nostri nequeunt cum ipsis liberè conuersari: & tamen illis applicari priuilegium potest, etiamsi quandoque suis alantur sumptibus, vt ibidem dicitur. Ergo & dici idem de Seminarijs magis disiunctis potest, pro quibus eadem ratio occurrit, & fortè maior, quia specialis eorum gubernatio non iam quasi per accidens, & incidenter, sed omnino per se congruit, quandoquidem pro ipsis diuersis Superiores, & administri alij designantur. Et ita R. P. Mutius Vitelleschus decla
rauit Ecclesias Seminariorum etiam esse dicendas Ecclesias Societatis ad effectum lucrandi in illis Iubilæum Generalis Communionis, in quo visitatio Ecclesiæ Societatis præscribitur, vt affirmat P. Quintana suprà, Singulari 5. num. 2. Vnde & idem de Viatico dicendum: licèt vtrumque neget Cardinal. Lugo in Responsis Moral. Lib. 4. Dub. 33.
356
*Sed quid faciendum, si contingat alum
num aliquem in vitæ discrimen adduci vespertino tempore, cùm in Seminario non sit asseruatum Sacramentum? Vbi quod ad Extremam vnctionem attinet, parum circa hoc difficultatis inuoluit, cùm possit Oleum sanctum ex Collegio Societatis adduci omnino occultè. Circa Eucharistiam verò omnino cauendum est ne publicè deferatur: id enim non licere per priuilegia affirmat P. Suarez suprà, Cap. 3. num. 12. qui aliquod in eo præiudicium esse Parochorum existimat, quatenus modus ille deferendi ad proprium eorum ius spectat, ob specialem solemnitatem in delatione huiusmodi requisitam. Occulta autem delatio non apparet decens, ob reuerentiam altissimo debitam Sacramento. Si autem à Parocho vt id officij præstet postuletur, ex eo eneruari videtur priuilegium, & ius in Parochis recognosci; vnde ad alios casus fieri argumentum poterit, & plus illi sibi, quàm sit debitum, vsurpare. In quo difficultatum conflictu videtur di
Posse deferri occultè.
cendum tamquàm verosimile Eucharistiam posse occultè deferri, id firmando ex eo quod habet P. Quintanad. Singulari 33. citato num. 5. Religiosos scilicet respectu eorum, quibus conferre Sacramenta possunt virtute priuilegiorum, quoad effectum dictum Parochos eorum constitui. Sicut ergo Parochus, quando publicè deferre Eucharistiam nequit, occultè id præstare potest, etiam sine lumine, si commodè nequeat afferri, pro quo videndus idem Tomo 1. Tractat. 4. Singulari 8. Nec tenetur ad Parochum alium proximiorem recurrere, qui cum maiori deferre decentiâ possit; quia pro obligatione tali ius extat nullum, & ipse habet plenum ius administrationis, quando in eâ non deprehenditur indecentia positiua. Quòd autem defectus reuerentiæ sit ab alijs exhibendæ, obligationem semper non inducit. Vnde Sacerdos, qui peractâ Missâ, quando moraliter est certum Sacramentum intra pectus haberi, coràm alijs se sistit, ignorantibus eum Missam tunc temporis absoluisse, ex eo grauiter non peccat; immò fortè nec venialiter, quia pro eo esse caussa rationabilis potest: & tamen illud eâ reuerentiâ priuat, quæ eidem sic clauso, sicut manifesto debetur. Ad hunc equidem modum in Religio
sis dicendum præfato gaudentibus priuilegio, qui deferre Eucharistiam possunt in bursâ collo appensâ, aut certè in vasculo decentissimo ad latus pectoris intra vestem: si enim in manibus, vix fieri decenter poterit, cùm illis sit ad continendam vestem vsurus, & ad signa vrbanitatis: si verò noctu, in manibus deferri poterit, & lumen pariter adhiberi: quia cùm aliàs illud portari à Religiosis soleat, decentiæ potiùs, quàm necessitatis gratiâ, non poterunt illud videntes id, quod casus habet, suspicari.
357
*Et hæc quidem generaliter dicta Indo
rum Collegijs possunt specialiter applicari, in quibus peculiares occurrunt rationes. Prima, Parochos circa administrationem dictam inuitos non haberi, juxta dicta num. 221. Secunda, cùm Collegia ista ex fine conuersionis Indorum, & extirpandæ penitus Idololatriæ ac superstitionis instituta sint, quæ de locis Societatis dicuntur, & generaliter quæ in priuilegijs habentur, amplissimè interpretanda esse, vt sæpiùs dictum. Tertia, opportuniùs, faciliùs, & accommodatiùs ad eorum ingenium, hoc pacto fieri, dum à suis Patribus instruuntur, vt alia omittam considerationi prudentum remittenda.
358
*Illud tandem adiiciendum, quod Fr.
Ioannes Baptista in Animaduersionibus pro Confessarijs Indorum habet Parte 2. in Indico. Verb. Extrema vnctio, ita enim ibi: Circa partes Oleo sancto vnguendas, est aduertendum, quòd Manuale Mexicanum præcipit mulieribus in vmbilico vnctionem fieri; viris autem in lumbis, his verbis: Ponga el olio al hombre en hoslos homoslomos, y à la magermuger en el ombligo. Sic ille, adducens statim Manuale aliud præci
Fr. Ioan. Baptista.
piens tam in viris quàm in fœminis vngendos lumbos, veluti voluptatis & libidinis sedes. Circa quod ille nihil statuit; vnde vtrumque videtur tamquàm praui conueniens approbare. Pro quo etiam ita scribit P. Henriquez Lib. 3. Cap. 12. num. 3. Vnctio sexta renum, cùm non sit de essentia, non adhibetur Monachis, aut Monialibus propter honesta|tem: sæculares autem fœminæ vngi solent propè vmbilicum. Sic ille.
Sed certè nihil tale respectu feminarum ad
mittendum: & propter hujusmodi abusus extirpandos, & indecentias submouendas, Paulus V. Rituale diligenter & sapienter concinnatum studuit promulgari. In eo ergo juxta communem Theologorum sententiam, pro qua aliquos adducit Bonacina Tomo 1. Disput. 7. Quæst. vnica. Puncto 5. num. 18. & videri etiam potest P. Martinon Tomo 5. Disput. 65. num. 17. & Auctores alij apud P. Palaum Tomo 4. Tract. 26. Puncto 3. num. 3. Vnctionem lumborum in femiminisfeminis non solùm vti non necessariam, remouendam duxit, sed vti parum honestati congruentem, vt clarè significat, dum omittendam dicit Propter honestatem. Quis autem non videat vmbilici vnctionem magis honestati repugnare? & ita de vtraque pariter idem statuit Bonacina suprà citato num. 18. Quod ex generali alia cautione ibidem appositâ manifestè colligitur, dum decernitur quòd cùm vnum membrum vngi nequit, vnctio in altero nequaquam fiat, nisi fortè illud deficiat; tunc enim in proximiori illius est parte facienda. Quæ fuit sententia Diui Thomæ in 4. dub. 23. quæst. 3. artic. 3. & multorum, qui eum secuti apud Bonacinam num. 16. quòd etiam in viris lumborum vnctio omittenda sit, quando illi commodè moueri nequeunt, citato loco Ritualis aduertitur, quod ex cōmunicommuni etiam est Theologorum doctrinâ desumptum.
369
*An verò ob talis vnctionis defectum
minor sit effectus Sacramenti, dubitari potest: ex eo enim aliquid in ordine ad praxim potest deduci, de quo statim. Et non esse, ex eorum sententia habetur, qui dicunt Sacramentum hoc priori perfici prorsus vnctione, alias autem ex Ecclesiæ consuetudine adhiberi. Sic Molfesius Tract. 4. Cap. 3. num. 29. P. Becanus de Sacra
mentis Cap. 25. Quæst. 7. numer. 6. Vniuersitas Louaniensis vt testatur P. Coninck Disputat. 19. num. 9. & alij: quamuis P. Suarez Tomo 4. in 3. p. Disputat. 41. Sect. 2. num. 3. dicat nullum pro ea extare Auctorem, quem ipse sciat. Et esse probabilem judicant Syluius in Additionibus ad 3. p. quæst. 32. artic. 6. §. Quæritur secundò P. Amicus Tomo 8. Disput. 19. num. 73. vbi pro ea adducit P. Becanum, non citato loco. Est autem Tractatu de Sacramentis. Cap. 27. Quæst. 7. n. 6. & 7. Ipse autem P. Amicus relatis opinionibus nihil determinat. Et Diana Parte 3. Tractatu 4. Resolut. 179. & Parte 8. Tractatu 1. Resolut. 21. §. Probatur Tertiò. Item ex aliorum opinione, qui existimant quinque vnctiones tantùm ad essentiam Sacramenti huius pertinere, quæ in organis sunt quinque sensuum faciendæ, in quarum vltima secum habet effectum, virtute illius, & aliarum præcedentium. Sic P. Suarez suprà n. 13. & alij, quos adducunt & sequuntur Bonacina suprà Puncto 6. Diana loco priori citato. Bassæus Verb. Extrema Vnctio 3. num. 2. & 3. P. Gaspar Hurtadus Tractatu de Extrema Vnctione, Difficult. 6. P. Coninck suprà num. 12. & 21. P. Palaus suprà Puncto 5. num. 13. P. Martinon suprà n. 29. P. Valentia Disputat. 8. Quæst. 2. Puncto 2. Verb. Effectus, Tomo 4. P. Dicastillus Tract. 7. num. 49. & 115. P. Mæratius Tractatu de Extrema Vnctione Disput. 3. P. Granadus Tomo 2. in 3. Par. pag. 1347. numer. 20. P. Lessius de Sacramento Vnctionis, num. 23. vt alios omittam. Prætereà, ex aliorum placito, qui licet censeant qualibet Vnctione conferri gratiam sanctificantem, quia est sufficiens materia & forma effectum gratiæ significans, id tamen ad Vnctiones quinque restringunt, ita vt per alias Sacramenti effectus neutiquam conferatur. Sic aliqui apud P. Coninck suprà num. 9. Ex iis autem quæ idem habet num. 10. §. Dices, Illicitum est, media alia sententia colligitur, dari scilicet gratiam sanctificantem per primam Vnctionem, quæcumque illa sit, per alias autem quinque sensuum effectum partialem Sacramenti, qui distinctus ab illâ est, remissionem inquam, seu ablationem reliquiarum peccatorum, quæ possunt per partes auferri.
360
*Sed sunt insuper qui per omnes septem
Sententia aliorum.
Vnctiones, aut earum quamlibet, si seorsim adhibeantur, gratiam sanctificantem conferri dicunt. Sic aliqui apud citatos, qui dum per quamlibet Vnctionem effectum Sacramenti, & partialem gratiam conferri asserunt, inter illas non distinguunt, quorum & ratio id probat, quòd scilicet in qualibet Vnctione materia & forma consimilis adhibeatur. Propter quam Sotus in 4. dist. 23. quæst. 2. artic. vlt. censet omnes septem vnctiones ad essentiam Sacramenti pertinere, & per omnes pariter conferri gratiam, quando reipsa fiunt, & intentio Ministri est tali adæquatæ actioni conformis. Licet sentiat gratiam tantùm dari in vltima: pro quo etiam D. Thomas, & Doctores alij citantur, & amplectitur P. Henriquez suprà num. 3. Per singulas autem septem dari tenet P. Bauny. Tomo 1. Tract. vlt. Quæst. 2. & alij, vt dixi, de eisdem sine discrimine affirmantes. Pro quo & videtur esse Concilium Florentinum in Decreto §. Quintum Sacramentum,
vbi pro materiâ huius Sacramenti septem vnctiones proponit cum correspondentibus formis: ergo per omnes gratia Sacramenti confertur: hac enim ratione materias & formas alias Sacramentorum ibidem traditas, vt veras & proprias recognoscimus: sin minùs, doctrina Concilij tunc maximè necessaria pro vnione Ecclesiæ, diminuta & incerta fuisset. Et quidem cùm materia eadem sit, forma item illi proportionata omnino similis, ritus collationis idem, incredibile apparet adeò latam differentiam intercedere, vt in quibusdam ratio Sacramenti sit, & in aliis merus cæremonialis ritus inueniatur. Cùm præsertim partes illæ, quas Concilium inungendas determinat, non minùs quàm aliæ possint esse instrumenta peccandi, & frequentissimè sint arma iniquitatis ad peccandum, vt Apo
stolus loquitur. Ex eo autem quòd necessariæ tales vnctiones non sint, non sequitur sufficientem materiam esse non posse: sicut panis fermentatus non est materia necessaria, & tamen sufficiens est pro Sacramento Eucharistiæ: & peccata venialia, ac mortalia iam confessa, pro Sacramento Pœnitentiæ, eo modo quo peccata materia esse dicuntur. Pro quo etiam facit id, quod ait P. Henriquez suprà num. 2. vnctionem in manibus minùs necessariam esse; & tamen negabit nullus materiam esse sufficien|tem. Quòd autem si sufficiens materia essent, non debuerint ab Ecclesia prohiberi, vel vt non necessariæ proponi, ex quo arguunt aliqui, quia non possunt rationabiliter fideles beneficio Sacramentalis gratiæ priuari, quo à Christo liberaliter sunt donati: id certè nullatenus videtur vrgere, quia stante ratione conuenientiæ, id non videtur repugnare.
361
*Et pro ampliori rei huius declaratione,
id quod ab Ecclesia de Communione sub vna specie statutum est, exactè suffragatur. Per vtramque enim speciem maiorem gratiam conferri multi & graues Scriptores tenent, vt videri potest apud P. Martinon, qui eorum agmen adducit Tomo 4. Disput. 34. num. 20. & nihilominus ob conuenientiam in tali prohibitione repertam, ob inconuenientiam vsus alterius, id sanctè & prudenter potuit generali præcepto stabiliri. Vnde & Doctores qui affirmant sub vtraque specie communicantibus non plus gratiæ tribui, nisi maior dispositio accedat, fatentur prohibitionem fore legitimam, etiamsi gratia maior conferretur, vt videri potest apud P. Suarium Tomo 3. in 3. p. Disput. 71. Sect. 3. Dicto. 2. circa finem. P. Coninckium Quæst. 80. num. 127. ad Secundum, &
alios. Nihil ergo mirum, si circa Extremam Vnctionem aliquid tale fuerit ab Ecclesia constitutum. Quamuis de eo præceptum non extare, ex eo potest colligi, quòd si alicubi, maximè in Rituali Pauli V. quod tamen non obligare sub præcepto ex eo aliqui colligunt, quòd in eo Pontifex exhortando potiùs, quàm præcipiendo loquatur. Nihilominus ex eo deduci efficacissimè potest vnctionem renum non esse de necessitate Sacramenti: quia licet Pontifex tantùm hortando procedat, cùm tamen doctrina illa generalis pro Ecclesiâ sit, errare in illa Pontifex nequit, vt non necessarium proponens id, quod reuerà necessarium est.
362
*Quòd autem vnctio talis, sicut & ea,
quæ pro pedibus indicitur, cùm Sacramentalis esse possit, & ita ex institutione Christi habeatur, nihilominùs necessaria iudicata ab Ecclesia non sit, ex ipsius Sacramenti institutione haberi potuit, quia in eo indecentia aliqua esse potest, quam sicut in discooperiendis renibus, ita & in pedibus aliqui reperiunt: vnde propter eamdem rationem aliquæ Ecclesiæ vtramque omittendam censuerunt, vt obseruat P. Ægidius Disput. 19. num. 8. post P. Suarium suprà Disputat. 20. Sect. 2. numer. 6. si autem obiiciat quis indecentiam hanc Christo præuisam, & nihilominùs vnctiones dictas pro materia statuisse, Occurri potest indecentiam in hoc non semper fuisse, & ita primæuis illis Ecclesiæ sanctæ temporibus, sinceritate ac puritate regnantibus, vsum talem de
centem esse potuisse. Posteà tamen refrigescente charitate, & abundante malitiâ, circa hoc cautiùs oportuit prouideri, sicut circa vsum Calicis notant Scriptores citati: crescente enim fidelium numero non potuit circa illum, ea, quâ par est, reuerentia versari: quod tamen anteà experimentis similibus non fuerat comprobatum. Accedit vnctionem renum multoties sine incommodo infirmi fieri non posse: neque credibile esse Christum, qui Sacramentum hoc pro salute etiam corporali prodesse voluit, cum illius detrimento ministrandum voluisse. Et quia circa pedes tale aliquid potest accidere, quòd scilicet discooperiri sine periculo aliquo nequeant, ideò de illis similiter iudicatum; non ita de aliis, quæ in propatulo sunt, caput scilicet, & manuum aliqua.
363
*Iuxta hæc ergo id in ordine ad praxim
In Praxi quid tenendum.
deducendum, pro quo, vt admonui. num. 359. disquisitio ista processit in viris scilicet nullam esse vnctionem omittendam, quod Rituale Pauli V. ita decernit, quando id commodè fieri potest. Quod intelligendum etiamsi Monachi sint: non obstante eo, quod ex P. Henriquez num. 358. eiusdem verbis est positum. Cùm enim valde probabile sit gratiam sanctificantem & Sacramentalem etiam specialem qualibet vnctione conferri, non debet infirmus in eo tantæ necessitatis articulo huiusmodi subsidio fraudari. Vt autem commodè ad receptionem possit aptari, non est status periculi in talibus commotionibus expectandus, sed opportunè occurrendum. Licet autem aliqualis defatigatio infirmo sit ex motione futura, ad eam est suauiter excitandus ob fructus magnitudinem: maiores enim à medicis pati grauitates solent, nullo frequenter salutis compendio: Vt valeant ergo animo quidquam tolerare negabunt?

Specialis casus, & vtilis in eius resolutione doctrina.

364
*QVia in Indiis accidit, licet non ad In
dias tantùm spectet, & his fermè diebus, illius discussionem iuuat hoc loco, neque inutilem, vt reor, attexere. Cùm moribundum Religiosus Sacerdos inungeret, in quarta vnctione locutionem omisit, tantùm dicens, Quidquid per gustum deliquisti. Et dubitatum quid fieri oporteret, nihil tamen factum, sed cæremonia illa sacra more solito consummata. Et vt ita fieret, in primis ratio esse potuit, quòd iuxta sententiam grauium Scriptorum de qua n. 359. primâ vnctione Sacramentum quoad omnia essentialia perficitur. Item, quia secundùm aliam sententiam, de qua num. 360. per quamlibet vnctionem specialis gratia confertur, vnde vnâ earum aliquâ deficiente, non ideò infirmus Sacramenti defraudatur effectu. Quòd si dicatur defraudari partiali illâ gratiâ respondente quartæ vnctioni, id non debet esse caussa vt illa seorsim perficiatur, quia iam extra suum locum est, neque moraliter continuatur cum aliis, & ita non videtur conueniens vnctionis iteratio: gratiæ autem illius defectus, cùm præter intentionem Ministri fuerit, casui tribuendus est, & alia ratione supplendus: si tamen ad supplementum vrgens obligatio est, quod potest non sine fundamento negari, quia iactura illa inculpabilis fuit, vel si culpa aliqua interuenit, ea fuit profectò leuissima, ob inaduertentiam inquam, aut perturbationem, quæ in rebus hisce non rarò solet admisceri.
365
*Potest etiam pro eodem esse funda
mentum aliud, ex valore scilicet vnctionis prædictæ, etiam locutionis non adhibitâ mentione. Nam additio ad valorem non videtur necessaria: | iuxta probabilem enim multorum sententiam, de qua numer. 359. Vnctiones tantùm quinque necessariæ sunt, quatenus in organis quinque sensuum fiunt, eò quòd inde omnium sit peccatorum origo, quia nihil in intellectu, quod priùs non fuerit in sensu: atqui locutio non est actus sensationis, vt constat: ergo licet in vnctione exprimi soleat, non erit substantialis defectus expressionis. Tum etiam quia in vnctione membri non est necessarium exprimi omnes illius actus, sed præcipuum: quemadmodum etiamsi exprimatur locutio, non est necessarium exprimi silentium, per quod multoties grauia peccata committantur. Pro quo etiam facit illorum sen
tentia, qui affirmant non esse necessarium exprimi sensum, in cuius organo fit vnctio: & ita dictiones illæ Per visum. Per auditum &c. de substantia non esse; quia determinationem effectus non est necessarium indicari: Deus enim non dat veniam dimidiatam, ita vt in prima vnctione remittantur peccata commissa per visum, & sic de aliis: sed mortalia omnia simul remittuntur, etiam illa, quæ per sensus commissa non sunt, sed per actus merè internos. Immò nec determinatio partium necessaria videtur, aut quòd vn
ctio in illis fiat: quandoquidem si quis careret aliquibus earum, vt manu, vel pede, nequiret alioqui validè istud suscipere Sacramentum. Et etiamsi sit de SacramẽtiSacramenti essentia vt vnctio in partibus determinatis fiat; non tamen est earum expressio: quemadmodum licet vnctio in fronte dicatur esse de essentiâ Confirmationis, id tamen in illius forma non declaratur. Et ita tenet P. Reginaldus Tomo 2 Lib. 28. Cap. 9. num. 56. Hermes Christianus, & Petrus à S. Ioseph, apud Dianam Parte 9. Tract. 7. Resolut. 56. vbi cum P. Præposito sententiam dictam non esse improbabilem affirmat. Quod & firmat Parte 10. Tract. 12. Resolut. 32.
366
*Nihilominus vnctio videtur iteranda
fuisse: quia defectus formęformæ fuit in parte valde substantiali: à Concilio enim Florentino locutio exprimenda decernitur verbis illis: In ore, propter gustum, vel locutionem. Et quidem quod ad locutionem attinet, videtur esse præcipuum: peccata enim frequentiora & grauiora per locutionem, quàm per gustum, committuntur, iuxta Diui Iacobi doctrinam in sua Catholica Cap. 3. vbi inter alia vers. 6. & 7. illud: & lingua ignis est, vni
Iacobi 3. v. 6. & 7.
uersitas iniquitatis. Quæ maculat totum corpus, & inflammat rotam natiuitatis nostræ inflammata à gehenna. His ergo linguæ malis medicinam Sacramenti oportuit specialiter adhiberi. Potuit autem defectus ille suppleri sine aliquo incommodo absque aliarum vnctionum repetitione, iuxta doctrinam multorum, quos adducit & sequitur P.
Martinon Disputat. 65. citata, num. 20. dicentes quòd si Sacerdos ante perfectum Sacramentum moriatur, aut non possit vlteriùs pergere, potest Sacerdos alius sine noua inchoatione perficere: ergo multò potiùs Sacerdos idem. Item, in casu necessitatis posse plures Sacerdotes vngere, & vnctionem vnam non supponere aliāaliam, de quo idem ibidem. Et P. Coninck Disputat. 19. numer. 10. §. Antecedens. Quod intelligendum, etiamsi omnes necessariæ sint: à quacumque enim inchoetur, validum est Sacramentum: vt ex P. Suario, P. Sa, & Bonacina docet P. Palaus suprà Puncto 3. in fine. Quòd autem discontinuatio aliqua non obstet, ex prædictâ doctrinâ colligitur: nam si deficiente vno Sacerdote, alius prosequi potest, quod peculiare esse in hoc Sacramento aduertit P. Henriquez Libr. 3. Cap. 12. num. 4. pro quo & P. Palaus suprà numer. 8. & P. Bauny Tract. vlt. citato Quæst. 2. §. Quintum: dum alius vocatur, qui ministerium impleat, discontinuatio est necessariò futura. Quod ex doctrinâ aliâ deduci
etiam potest, juxta quam si infirmus ante quintam vnctionem an sit mortuus dubitetur, ad illam & alias procedendum: si autem mortuus putabatur ob paroxismum, & posteà signa vitæ ostendat, adijciendæ, quæ defuerant, vnctiones. Sic P. Henriquez citato numer. 4. In quo euentu discontinuatio est manifesta.
367
*Neque obstat probabile esse id, quod
pro contraria parte adduximus, pro qua etiam militant ea, quæ Diana congerit Parte 8. Tract. 1. Resolut. 21. ad fundandam sententiæ illius probabilitatem, quæ contendit vnicâ vnctione hoc posse perfici Sacramentum. Et Parte 10. Tract. 12. Resolut. 31. vbi & cum P. Pellizario tenet non repetendum Sacramentum, sed supplendam vnctionem quæ defuit, si non multùm temporis intercessit, casu necessitatis excepto. Et in ordine ad casum nostrum addo, etiamsi quinque, aut plures necessariæ sint, in quarta sufficere expressionem gustus ex variis Ritualibus ab eodem adductis, in quibus cùm gustûs mentio fiat, non tamen locutionis. Vnde & P. Martinon suprà n. 23. censet quòd sine repetitione illarum vocum. Per hanc sanctam vnctionem, constaret Sacramentum, si quis vnctiones quinque sensuum celeriter perficeret sub hac forma: Per istam Sanctam Vnctionem, & suam piißimam misericordiam, dimittat tibi Deus quidquid peccasti per visum, auditum, odoratum, gustum, & tactum. Non inquam, obstat, quia pro
babilitate illâ non obstante, res dubia persistit, & contra charitatem est sine vrgenti caussa dubium reddere effectum Sacramenti; & sic recipientem ingenti iacturæ bonorum spiritualium exponi. Pro quo videnda quęquæ adducit Diana Parte 8. Resolutione illa 21. circa finem. Quod equidem in casu, de quo loquimur, videtur specialiter vrgere, quia recipiens in periculosissimo versatur articulo, & subsidiis eget potentissimis, qualia Christus Sa
Obseruatio ad praxim.
cramentorum institutione prouidit. Claudo, aduertens in defectûs prædicti supplemento sic dicendum: Quidquid per locutionem deliquisti: de gustu nihil addendo, quia pro eo sufficiens forma præcessit. Licet enim vt vna tantùm proponatur pro vtroque, virtute tamen est duplex, & re ipsa diuisibilis. Pro quibus hæc satis.
Loading...