CAPVT XVIII.

CAPVT XVIII.

De Prìuilegiis Indorum circa Quartum Ecclesiæ Præceptum, de Ieiunio.
442
*MAgnis circa hoc illi priuilegiis perfruuntur: per concessionem
enim Pauli Tertij in Bulla, quæ incipit, Altitudo diuini consilij, ab omnibus ieiunij Ecclesiastici legibus eximuntur, præter Ferias Sextas Quadragesimæ, Sabbatum Sanctum, & Vigiliam Natiuitatis Domini. Possunt etiam in omnibus diebus, in quibus à carnibus abstinentia præcipitur, omnibus iis vesci cibis, quibus vesci possunt qui Bullam Cruciatæ accipiunt, ex eiusdem Pontificis concessione: de quo Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus pro Confessariis Indorum Parte 1. verb. Ayuno. F F. Emmanuel, & Hieronymus Rodriquez, & Veracruz apud P. Quintanad. Tomo 2. Tract. 9. Singulari 34. Neque hoc mirum, cùm in Indiis consuetudo inualuerit circa talem vsum, de quo diximus Titulo 5. num. 226. & seqq. & pro quo pugnat Dom Villaroel Parte 1. Pacificæ gubernationis Quæst. 3. Artic. 2. per totum. Contranitentibus Commissariis S. Cruciatæ, sed non obtinentibus, dum docti, & pij, ac in iis Religiosi pro consuetudine stant, eamque suo ipsorum vsu non verentur roborare. Videat ergo sanctorum illud Tribunal quid circa hoc præstandum, ne, dum priuilegium Bullæ tueri curat, laqueus conscientiis, vt experientiâ constat, iniiciatur. Præter dictos etiam dies Indi in multis
partibus Indiarum ad abstinentiam à carnibus non tenentur in Sabbatis: pro quo quidem priuilegium nullum extat, sed id consuetudine est tantùm introductum. Quia verò Æthiopum consuetudo talis non fuit, ad illos talis non extenditur permissio. Et certè oportuit Indis occasionem lapsuum frequentium amputari. Cùm enim in Indiis, sicut & in Hispania, liceat Sabbatis animantium extremitatibus, & intestinis vesci, quorum carnes diebus non vetitis solent manducari; difficile esset Indos inter extremitates, & partes alias distinguere, cùm discrimen illud nullâ sit rationis luce perspicuum, & circa vsum nihil tale discernet appetitus, in iis præsertim, qui ad hæc immoderatâ inclinatione feruntur. Ex quo alicui forsitan videbitur pro Æthiopibus
eamdem facere rationem, quia & isti discrimen tale deprehendere rationis lumine nequeunt, & inclinatio ad negotia ventris non minor in illis, cum onere aliàs seruitutis, exilij à patriis sedibus, & derelicto penitus solatio parentelæ. Quod quidem reuerà ita est, sed ratio pro consuetudine vrget. Nihilominus non videtur improbabile oppositum ex doctrina multorum, dicentium legem fauorabilem extendi secundùm identitatem rationis, immò & priuilegium, si præsertim fauor in eo fidei aut Religionis versatur. CōsuetudinemConsuetudinem autem instar legis interpretandam quoad obligationem, & alia legis propria, docent P. Suarez, P. Azor, & P. Salas, quos adducit & sequitur Diana Parte 6. Tractatu 5. Resolut. 17. & quidem cùm ad consuetudinem legitimè introducendam consensus Principis requiratur, qualiscumque ille sit, de quo num. 199. circa eam, de qua loquimur, consensus Principis, Pontificis inquam, inuenitur. Quis enim credat Paternam illius pietatem erga Indos hac in parte propensam, erga Æthiopes, miserabiliores profectò personas, minùs se suauem ac liberalem exhibere?
443
*Sunt insuper priuilegia alia à Pontifi
cibus circa ieiunium Indis concessa, vt videri potest in Compendio Indico Societatis verb. Di|spensatio §. 1. & 2. & quia illa iam finita, vel quòd Oracula, vel quòd cum temporis limitatione tributa, ab Vrbano Octauo noua est facta concessio, quæ & ipsa expirauit, non ita quæ ab Innocentio X. & ita habet: nec non cum Indis in foro conscientiæ tantùm, & cum Neophytis in vtroque foro, super ieiuniis, gratis tamen dispensandi. Sic ille. Vbi non videtur facilis concessionis huius intellectus, cùm Indi à Neophytis distinguantur, & his major quàm illis circa dispensationem gratia fiat. Cùm in eadem etiam Bulla statim declaret Pontifex omnes oriundos seu naturales supradictarum omnium, tam Orientalium, quàm Occidentalium partium: immò etiamsi Æthiopes, Angulani, vel quarumuis aliarum transmarinarum regionum, etiamsi Christianorum filij, ac in infantia baptizati, vel etiam inter se, vel cum Europæis mixtim progeniti sint, ad conceßonis huiusmodi effectum esse & intelligi debere Neophytos. Si dicatur Neophytorum nomine a
lios intelligi, qui Indi non sunt, sed transmarini incolæ, id non est vllo pacto verosimile, quia incredibile est Pontifices plus illis quàm Indis fauere voluisse: cùm pro Indis dispensandi facultas tantùm circa forum conscientiæ concedatur, aliis pro vtroque. Videtur ergo dicendum Neophytorum nomine illos intelligi, qui verè tales sunt, iuxta Iuris acceptionem, recèns inquam conuersos, qui nondum à recepto Baptismo in adulta ætate decem annos exegerunt, vt Doctores communiter explicant, & videri potest apud Bonacinam Tomo 1. Tractatu de Censuris Di
sput. 7. Quæst. 2. Puncto 1. num. 5. vel quomodocumque aliter explicetur: pro quo P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disput. 43. Sect. 3. num. 6. & 7. Cùm Indis ergo in infantiâ baptizatis dispensari tantùm in foro conscientiæ potest, cum aliis in vtroque: vbi ratio discriminis est comperta. Quòd verò Pontifices statim declarent Neophytorum nomine venire Indos & quoscumque alios vltramarinos incolas, non obstat traditæ expositioni; quia id intelligendum est, vbi contrarium manifestè non ponitur, vt in casu nostro.
444
*Possunt autem Religiosi Societatis
prædictam dispensationem impendere, etiamsi Parochi Indorum non sint, in quo præsertim virtus priuilegij consistit. Si enim sint Parochi, satis probabile est posse ex vi talis muneris dispensare, vt docent complures Doctores: idque non solùm absente Episcopo, aut eius Vicario, sed etiam præsente: non enim ita facilis ad illos est aditus. Videantur illi apud Pasqualigum Decisione 387. num. 1. qui & addit cum Ioanne Sancio in Selectis Disputat. 54. numer. 36. non solùm Parochos id posse, sed etiam eorum Vicarios. Quæ extensio nimia profectò est, & con
Quid Vicarij.
tra id, quod consuetudine videtur esse receptum, si de Vicariis quibuscumque loquamur. Sunt enim Vicarij, qui plenam officij administrationem habent, & alij, qui in partem solicitudinis tantùm aduocantur. Illis prioribus cùm jurisdictio plenè competat, id etiam licebit, quod ad dispensationes spectat, in quibus iurisdictio exercetur; aliis autem non ita; nisi fortè ad Parochum aditus non facilis sit, tunc enim rectè præsumitur iurisdictio ad actus huiusmodi, qui frequenter occurrunt, prorogata. Pro quo videri potest P. Quintanad. suprà Singul. 33. n. 1.
445
*Facultas autem dispensandi Religiosis
concessa valde ampla est, cùm limitationem nullam habeat, nisi illam de foro interno & externo, super ieiuniis inquam. Possunt ergo dispensare super ieiuniis, non solùm quæ pro Indis, & Neophytis aliis de præcepto sunt, pauca scilicet illa, de quibus num. 442. sed etiam in aliis, quæ sunt communia, & in quibus abstinentia à carnibus seruari ab illis debet, sic enim dies ieiunij etiam dici possunt. Vnde cùm in Iure statuta ieiunia sint, obligatio eorum tantùm erat de abstinentia à carnibus, neque aliud ex eo expressè colligi potest, sed vnica comestio consuetudine introducta est, vt testantur Doctores, quos adducit & sequitur P. Fagundez circa Præceptum 4. Lib. 1. Cap. 4. num. 1. qui & videndus Cap. 6. num. 4. & 5. circa ieiunium Sabbati, & Feriæ 6. quod imperfectum quidem est; tale tamen vt dies prædicti possint ieiunij compellari. Et licet imperfectum illud; vbi de priuilegio agitur, ad ipsos extendendum, cùm caussa est pia, iuxta sæpiùs dicta, & esse in præsenti liquet. Pro quo videri potest P. Palaus Tomo 1. Tractatu 3. Disputat. 4. Puncto 10. num. 5. & P. Pellizarius Tractat. 8. num. 142. vbi de priuilegiis Regularium agunt. In priuilegio autem, de quo loquimur, pietatis, fidei, & Religionis negotium agitur, vnde & constat ampliandum. Poterunt ergo Re
ligiosi Societatis cum Neophytis dispensare vt carnes comedant in diebus dictis, congruâ ad id suppetente ratione, vt frequenter suppetit, ob defectum ciborum aliorum, quæ ad robustum alimentum requiruntur: valde enim debilia esse solent illorum pulmenta, carnibus demptis, in iis præsertim, qui ab oppidis Hispanorum distant. Et licet talibus soleant esse contenti; aliud est, quod necessitate cogente sustinent, aliud quod lege Ecclesiasticâ constricti debeant sustinere: vnde & frequentissimè propter hanc caussam à ieiuniis etiam sibi propriis excusantur. Et in pastoribus hoc specialiùs præstari debet, quia præter carnes vix est solidum aliquid, quo vesci possint: & licet lacticiniis ieiunium tolerare possint; non tamen alimentum huiusmodi tale videtur, vt licet in rigore sufficiens sit, non debeat sufficiens ratio dispensationis ad edendas carnes, illius sola copia iudicari. Rigor enim cum illis tenendus non est, ex quo apertè resultat incommodum, & dubia prætereà manet obligatio: quo euentu dispensari in ieiunio posse, innumeri tenent Doctores videndi apud Pasqualigum Decisione 596. num. 3. sicut & plures asserentes dispensari posse quando dubium est an ratio ad dispensandum sit sufficiens.
446
*Sed dubitari vlteriùs potest an Indi te
neantur ad ieiunia vel à Magistratibus ex voto, Episcopo ex statuto indictis. Ad quod affirmatiuè respondet P. Quintanad. suprà, in fine: nisi aliunde hi prohibiti sint eiusmodi condere statuta vel Indos in eis apertè exclusos protestentur. Sed contrarium dicendum, sicut de Festis diximus Cap. 15. quòd scilicet Indi comprehensi talibus statutis non sint, nisi de illis mentio expressa habeatur. Cùm enim Ecclesia ab obligatione ieiuniorum, quæ grauissimis legibus in eadem, & ob solemnitates celeberrimas seruari sunt solita, exemptos velit; non est præsumen|dum aliam esse eorum mentem, qui ieiunium aliquod speciale constituunt, cùm membrorum sensus Capitis sui debeat sensui esse conformis. Quod & intelligendum de ieiunio imperfecto,
abstinentiâ inquam solâ à carnibus: quia cùm non exprimatur, non est cur debeat ea fieri discretio vt illi grauentur, quorum iugum oportet leuius reddi, & de quorum imbecillitate agit idem Auctor num. 4. quæ generalis quidem non est, sunt enim quamplures eorum robustissimi. Quòd autem eorum aliquando imbecillitas generaliter prædicetur, vt in Concilio Limensi, de quo diximus numer. 432. ad animam est potius, quàm ad corpus referendum, vt ibidem Concilium exposuit addens & spiritualis sensus inopiam &c.
Loading...