CAPVT XXI.

CAPVT XXI.

De Priuilegijs circa petitionem coniugalis debiti.
466
*EXtat pro eo priuilegium in Com
pendio communi verb. Dispensatio, §. 9. quod sic habet: Possunt nostri Confessarij, si sint viri docti, & iuxta formam Concilij Tridentini approbati, ex commißione Prouincialis dispensare ad petendum debitum cum his, qui post votum simplex castitatis matrimonium contraxerunt. Conceßit Pius V. Franciscanis 26. Octob. An. 1569. vt in Manuscriptis fol. 79. Adnotatio sic habet: Commu
Adnotatio Compendij.
nicatur ijs, quibus & præcedens gratia fuit communicata, admonito Pœnitente, vt si coniugi superuiuat, votum seruet. Gratia autem præcedens §. inquam 8. idem concedit circa eos, qui consanguineum vel consanguineam sui coniugis post matrimonium carnaliter cognouerunt. Et est eiusdem Pontificis eisdem concessa die 27. Septembr. 1569. circa quam Ad
Adnotatio alia.
notatio sequens: Facultas hæc conceditur Prouincialibus, & alijs Confessarijs, quibus ipse per se, vel per alios eam commiserint, admonito Pœnitente, vt si coniugi sit superstes, iterùm ne contrahat absque dispensatione impedimenta incestus impedientis, si eo loco voluerit contrahere, vbi illud non fuerit consuetudine legitimè abrogatum. Sic ibi. Omnes ergo à Prouincialibus
approbati, quibus ipsi vsum facultatis dictæ commiserint, viri docti reputandi sunt. Et certè non maior doctrinæ suppellex necessaria videtur, quàm ea, quæ sufficiens est vt quis possit Confessarij munus competenter exercere, & ita quidem in Confessarijs Societatis euenit generaliter loquendo: quod quia alibi forsitan non ita euenit, quia multi minùs ad hæc sufficientes, Chori tamen ministerio apti, frequenter ordinantur, conuenienter est à Pontifice requisitum. Videantur quæ ex Portel, Villalobos, Franciscanis Auctoribus, & aliis adducit Diana Parte 2. Tract. 16. Resolut. 29. qui tamen Parte 3. Tractat. 12. Resolut. 14. §. Notandum, ait constare sibi quòd in Societate Iesv hæc facultas committitur à Prouincialibus particularibus personis, & non omnibus Confessariis. Quod ita est.
467
*Sed pro Indiis habetur priuilegium
PriuilegiũPriuilegium Indicum amplius.
amplius in Compendio Indico. verb. Dispensatio, §. 3. tenoris sequentis: Possunt Nostri in foro conscientiæ in Indiâ dispensare in petitione debiti, quando ratione voti castitatis, vel alia ex caußâ prohibetur alter coniugum de iure debitum petere. Pius V. die 4. Ianuarij, Ann. Domini 1569. ad decennium. Deinde verò Gregorius XIII. ad aliud decennium, vt patet ex viuæ vocis Oraculis Pag. 60. & 86. Estque amplior facultas quàm quæ habetur in Compendio communi. Sic ibi. In Adnotatione autem sic dicitur: Hæc conceditur omnibus superioribus, & quibus eam ipsi communicauerint. Nemo tamen eâ vtetur nisi admonito Pœnitente, vt si coniugi superuiuat, votum seruet. Sic ibi. Vbi de maiori amplitudine constat: quia in pri
Ampliatio explicata.
mis non petitur vt dispensaturi sint viri docti; sufficit ergo quod circa hoc est dictum numer. præced. Deinde. Non est tantùm ad dispensandum quando ratione voti castitatis prohibetur alter coniugum debitum petere, sed quando prohibitio superuenit quacumque ex caussâ. Prætereà, non est ad dispensandum solùm quando post votum castitatis matrimonium est contractum, sed etiam quando votum castitatis est emissum ante contractum illud.
468
*Videtur autem, non obstante amplitu
dine maiori, quæ in Adnotatione proponitur, in priori priuilegio esse aliquid magis speciale: in posteriori namque tantùm currit concessio, quando alter coniugum est à petitione debiti ob votum castitatis, vel aliàs, impeditus: in priori autem non ita habetur, sed generaliter dicitur, cùm his, qui post votum simplex castitatis matrimonium contraxerunt. In quo esse maior difficultas poterat: si quidem quando vterque coniux votum castitatis emittit ex communi consensu, votum illud censetur absolutum & totale, & ita communiter
censent Doctores esse reseruatum, vt videri potest apud P. Quintanam Tomo 1. Tractatu 9. Singulari 2. num. 3. Videtur autem eadem, aut similis esse ratio quando ij, qui matrimonium contrahunt, voto castitatis adstricti sunt, cùm debeant penitus illam seruare, si mutui vinculi conscij sint. In hoc ergo euentu locum videtur habere priuilegium. Neque id mirum; quandoquidem votum ex communi consensu factum, non esse reseruatum Pontifici probabile est, vt affirmant de absoluta dispensatione Hieronymus Rodriguez, P. Lessius, Basilius Poncius apud eumdem P. Quin
tanam suprà, de absolutâ inquam dispensatione, benè explicando id, quod Auctor dictus eisdem attribuit, scilicet quòd non sit totaliter reseruatum, ita vt non liceat dispensatio circa petitionem & redditionem debiti: cùm tamen dicant id, quod in Adnotationibus Compendij vtriusque extare iam vidimus; videlicet quòd si coniux superuiuat, debeat votum seruare. De quo specialiter videri potest P. Lessius Lib. 2. Cap. 40. numer. 126. & non esse reseruatum modo dicto non solùm probabile reputant Auctores dicti, | sed & absolutè tenet sine vlla limitatione P. Sà Verb. Debitum coniugale, numer. 2. Rosella, Angelus, & Maior apud P. Lessium suprà. §. Aduerte.
469
*Posteriori autem adducto priuilegio
obuia occurrit obiectio ex lapsu temporis, quo iam vim omnem constat amisisse. Sed pro duratione videntur Adnotationes vrgere, quandoquidem post lapsum temporis in eis dicitur: Communicatur, Conceditur. Circa quod idem dicendum, quod circa priuilegium aliud dictum num. 460. Quòd si probabile sit priuilegium ratione concessionis Pij V. secundùm se consideratæ, vim posse retinere, non illi obstabit Gregorij XIII. concessio viuæ vocis Oraculo, quia vtile per inutile non vitiatur, vt est receptissima Iuris Regula. Et quod ex duplici titulo in solidum licet, eorum vno deficiente, non deficit. Et in casu, de quo loquimur, communiter tradunt Doctores: pro quo est eruditus labor Cardinalis Lugo in Opusculo de viuæ vocis Oraculis circa Compendium commune Societatis, ostendentis multa, quæ per viuæ vocis Oracula fuerant concessa, in suo robore post reuocationem permanere, quia aliàs per Bullas concessa esse comprobantur. Quòd au
Quid obstet.
tem obstat illi idem quod concessioni Gregorij, tenet P. Quintana Singulari 2. citato num. 6. dicens fuisse etiam viuæ vocis Oraculum, & idem tenet citatus Cardinalis. Verb. Dispensatio, §. 9.
470
*Ad maiorem ergo certitudinem stabi
liendam inquirendum restat an priuilegium aliud suppetat, virtute cuius possit dispensatio talis cum amplitudine dicta à Religiosis impendi. Et communiter affirmant scriptores, vt videri potest apud P. Quintanam Singulari 3. licèt plures ex illis ante renouationem Oraculorum scripserint: vnde opus est Bullam aliquam quærere, in quâ concessio talis habeatur, & producitur priuilegium Iulij II. concessum PP. Benedictinis Vallisoletanæ Congregationis, de quo testimonium
Quoddam Iulij II. proponitur.
perhibet Cardinalis Ludouicus Tituli S. Marcelli, summus Pœnitentiarius, vt Monachi prædicti coniugatos, qui post contractum matrimonium consanguineas vxorum suarum cognouerunt; vel vxores, quæ à consanguineis virorum suorum se carnaliter cognosci permiserunt, à talibus exceßibus absoluere, & eis pœnitentiam salutarem iniungere, nec non eis, & eorum quolibet, vt non obstante affinitate superueniente, debitum coniugale reddere & exigere valeant, dispensare liberè & licitè poßint & valeant, perpetuò declaramus. Sic citatus Cardinalis. Qui tamen cùm in eadem declaratione affirmet viuæ vocis Oraculo à Pontifice accepto mandato se eam facere, videtur defectu concessionum aliarum laborare. Nihilominùs ad firmandam illam facit in primis auctoritas eorum, qui ita sentiunt, & videri possunt apud P. Quintanam suprà. Singulari 2. pro quo & ipse
Pro eo qui stent Auctores.
Singul. 3. & prætereà P. Pellizarius Tract. 8. num. 274. vbi ait ita sensisse Cardinalem Lugo de hoc interrogatum, pro quo & videndus ille in Opusculo citaro verb. eodem circa. §. 6. vbi id doctè probat. Diana Parte 3. Tractatu 2. Resolut. 13. & Parte 6. Tractatu 8. Resolut. 32. Thomas Hurtadus Tract. 12. num. 1197. & alij apud ipsum.
471
*Ratio autem quare ita existimari de
Quod eorũeorum fundamentum.
beat, ex eo desumitur, quia talis concessio non est tantùm Oraculum, sed Breue summi Pœnitentiarij de mandato Pontificis expeditum, vt ex tenore ipsius constat, verbis illis: Nos igitur au
Illius tenor.
ctoritate D. N. Papæ, cuius Pœnitentiariæ curam gerimus, ac de eius speciali ac expresso mandato, &c. Si autem Vrbani Oracula reuocantis verborum formam attendamus, non videntur ad concessiones huiusmodi referenda, sic enim ille: Conceßiones & gratias viuæ vocis Oraculo, etiam à S. R. E. Cardinalibus obtentas, & ipsorum manu firmatas, &c. Et
inferiùs: Omnia & singula priuilegia, facultates, &c. Cardinalium quorumcumque manu firmata, &c. Est enim valde diuersa ratio in Breuibus Apostolicâ auctoritate, ac de illius mandato, à Cardinalibus officium aliquod supremum exercentibus, expeditis; quia in illis multum est insuper præter subscriptionem & preces. Pro quo videndus citatus Hurtadus num. 1177. Addo aliquid hoc loco speciale: rationem scilicet, propter quam Pontifex Oracula Cardinalium firmata manu censuit reuocanda, quia scilicet sæpè ab ijs, in quorum fa
Item eiusdẽeiusdem ex quo arguitur.
uorem emanarunt, minùs Canonicâ interpretatione extendi, & perperam in disciplinæ Ecclesiasticæ detrimentum executioni demandari compertum est. Quod quidem in casu præsenti non euenit, quia concessio supra rem cadit notissimam, & pro quâ variæ concessiones Pontificum præcesserunt, vt testatur P. Lessius num. 126. citato. Est etiam pro eodem potestas Episcoporum, & ita de minùs Canonicâ interpretatione nulla debet esse suspicio, sicut neque de disciplinæ Ecclesiasticæ detrimento.
472
*Addit autem Cardinalis Lugo limita
tiones quasdam, vt vsus priuilegij citati licitus esse possit; scilicet debere à Superioribus localibus Monasteriorum tres aut quatuor Religiosos in qualibet domo deputari, qui ad nutum eorumdem Superiorum sint amobiles, & dictâ concessione vtantur in propriâ Ecclesiâ aut domo. Quod etiam obseruat Diana Resol. 32. citatâ, cum Lezanâ, quam adducit sic concludens: Vnde ex his Confessarij Regulares cautè procedant in dispensando super petitione debiti inter vxoratos. &c. Censet autem ille non sufficere generalem concessionem audiendi Confessiones, sed requiri specialem deputationem: & mortuo Superiore vel amoto, cessare designationem, quia est ad nutum concedentis reuocabilis. Item, dispensationem debere
Quas alij omittunt.
fieri in Sacramento Confessionis, & non extra, sicut in Ecclesiis, & domibus Religiosorum, & non extra illas. Sed alij sine limitatione aliquâ dispensandi facultatem admittunt, vt testatur Ioannes Suarez in Enchiridio Casuum conscientiæ Lib. 5. verb. Debitum coniugale. §. Incestuosus coniux. Et videri etiam potest in multis ex obuiis Auctoribus, ac iuxta eorum mentem in P. Quintanad. suprà, Singul. 4. Sed cùm tenor priuilegij sic exi
Cum distinctione resoluitur.
gere videatur, cum distinctione loquendum, scilicet non sufficere solam approbationem & licentiam ad audiendas Confessiones: sed neque necessariam esse specialem illam designationem aliquorum, satisque esse specialem concessionem. Reliqua autem non videntur necessaria, scilicet dispensationem fieri in Ecclesiâ aut domo propriis Regularium, cùm multoties magis necessaria sit extra illas, vt in Missionibus. Neque item vt fiat in Sacramento Confessionis, quod generaliter loquendo de facultate Religiosorum | ad dispensandum & commutandum tenent multi apud Dianam Parte 3. Tractat. 2. Resolut. 9. quam sententiam ait ille esse probabilissimam, & tutam in praxi. Pro quâ & P. Pellizarius Tractat. 9. Cap. 3. num. 113. & quidem licet in priuilegio dicto de absolutione à peccato incestûs agatur, & pœnitentia pro eo iniungenda, non est vrgentior dispositio illa quàm alia Pauli III. cuius mentionem ex Villalobos inducit Diana Resolut. 9. citatâ, in quâ ait Pontifex Confeßionibus diligenter auditis: & tamen eo non obstante affirmant Doctores non esse conditionem præcisam ad effectum dispensationis, quia id ad absolutionem à peccatis est solummodò referendum. Est autem priuilegium dictum Societati concessum à Præfato Pontifice, & habetur in Compendio communi verb. Absolutio, §. 1.
473
*Adducitur prætereà à P. Quintana Sin
PriuilegiũPriuilegium aliud Eugenij 4.
gular. 4. citato, priuilegium aliud Eugenij IV. in Bullâ authenticâ, & non est Nona huius Pontificis apud Fr. Emmanuelem, & incipit Regularium vitam An. 1536. in quo est mendum manifestum; cùm dicendum sit Ann. 1436. cuius tenor num. 9. sic est pro PP. Benedictinis de Obseruantia S. Iustinæ: Ne prædictæ Congregationis Monachi ab eorum quiete distracti, Romanam Curiam pro crebris obtinendis licentijs frequentare cogantur: quòd in omnibus casibus, in quibus de iure communi Prælatis & Monachis dictæ Congregationis auctoritas, siue licentia, seu dispensatio Ordinarij, esset necessaria, si ab eisdem non essent exempti Prælatis, Abbatibus, Prioribus, & Rectoribus huiusmodi, qui pro tempore fuerint, vnà cum eorum conuentibus, auctoritate Apostolicâ, absque eo quòd ad Sedem Apostolicam habeant recursum, huiusmodi licentiam & auctoritatem tenore præsentium indulgemus. Hæc Pontifex: quæ quidem ad inten
tum conducere non videntur: quandoquidem ea solùm conceduntur, pro quibus ad Romanam Curiam obtinendarum licentiarum caussâ frequens posset esse recursus: talia autem non sunt, quæ ad dispensandum in petitione debiti, & similibus, occurrunt, vt videtur perspicuum, sed illa quæ ad Monachos ipsos spectant, eò quòd frequenter necessitas dispensationis inter ipsos occurrat. Item, ea conceduntur, pro quibus, si exempti non essent, ad Ordinarios recurrerent; vtique vt beneficium dispensationis aut absolutionis obtinerent. Ex eo autem videtur apertum ea, de quibus agimus, non venire in consequentiam, quia cùm ipsi non haberent facultatem ad illa, quamuis essent exempti, rectè stare posset recursus ad Ordinarios, vt modò stat, cùm aliquis casus occurrit ad sæculares spectans, à quo Religiosi absoluere nequeunt, vt casus hæresis, cuius absolutio quando occulta est, Episcopis conceditur à Concilio Tridentino, & non esse reuocatam concessionem talem plures Doctores censent, de quo aliàs; & in casibus etiam Episcopis reseruatis, vbi ex recentiori prohibitione Pontificum non licet absolutio virtute priuilegiorum, si ergo stante exemptione, & non stante facultate dispensandi in petitione debiti, talis casus occurreret, sine difficultate aliqua possent Religiosi ad
Vnde occasio postulationis.
Episcopum recurrere, neque esset necessitas Romanam Curiam frequentandi, cùm posset faciliùs & breuiùs periclitantibus subueniri. Licèt autem valde probabile sit, stante exemptione, ea omnia Prælatis competere erga subditos, quæ Episcopis circa suos, quia habent quasi Episcopalem iurisdictionem, vt superiùs dictum; circa id tamen potuerunt præfati Monachi dubitare, res enim hæc tunc temporis non ita erat explorata, vnde ad sedandas conscientias priuilegium dictum potuit postulari. Non ergo videtur concessioni dictæ posse conuenienter insisti.
474
*Opportunior apparet alia eiusdem
Pontificis Patribus eisdem in Bullâ, quæ incipit, etsi quaslibet, & affertur ab eodem Auctore Singul. 4. citato, numer. 4. tenoris sequentis: Insuper & vota omnia permutare, ac in omnibus & singulis casibus, etiam Ordinarijs, ac per Synodales, seu Prouinciales Constitutiones reseruatis, cum eis dispensare. Sic Pontifex. Dispensationem autem in petitione debiti casum esse Episcopis reseruatum, ex consuetudine præscriptâ, aut aliter, communis est scriptorum sententia, pro quâ plurimos refert P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrimonio Disput. 12. num. 13. & videri specialiter possunt P. Lessius Lib. 2. Cap. 40. num. 126. & P. Quintanad. Singul. 2. num. 1. & 2. alios adducens. Et idem Capitulo Sede vacante competere tenent alij, quos allegat & sequitur Diana Parte 8. Tractat. 4. Resolut. 47. & ita iuxta priuilegium dictum videtur Regularibus communicatione gaudentibus conuenire. Quod ita esse existimat P. Quintanad. Singular. 4. citato num. 7. priuilegij verbis per extensum adductis, & Cardinalis Lugo in Opusculo citato circa §. 8. ex eo quòd in eodem priuilegio sic conceditur: Liceat dictæ Congregationis Prælatis, siue Mo
Concessionis tenor.
nachis deputatis à suis Superioribus ad audiendas huiusmodi personarum Confeßiones accedere, illasque audire, & absoluere ab omnibus, & singulis peccatis, præterquàm Sedi Apostolicæ dumtaxat reseruatis, nec non à quibuscumque excommunicationum, suspensionum, & Interdicti sententijs, alijsque Ecclesiasticis Censuris & pœnis. Sic ibi. Cùm ergo absolutio ab
omnibus pœnis Ecclesiasticis concedatur, pœna prohibitionis petendi debiti sub ea generalitate comprehenditur: verè enim pœna Ecclesiastica est, siue ob incesti crimen, siue ob violatam affinitatem, iuxta diuersos modos sentiendi Doctorum, prohibitio principaliter inducatur. Pro quo citatur P. Thomas Sancius loco nuper adducto, vbi nihil de pœnâ, de quâ meliùs Lib. 9. Disput. 32. num. 43. qui vt videndus Disp. 30. n. 1. vbi plures Auctores congerit ad probandum esse pœnam; & ex eo infert non incurri ab eo, qui per illius ignorantiam crimen admisit.
475
*Quæ quidem probabilia sunt, sed non
plenè conuincunt, neque ad absolutam conferunt facultatem. Et quod de priuilegio Iulij II. est dictum, fatetur P. Quintanad. Singul. 4. num. 6. scrupulo non carere, eò quòd non adeò perspicuè constet concessionem illam viuæ vocis Oraculum non fuisse. Vnde ait quærendum certius aliquod fundamentum, quod in Bullis Eugenij IV. de quibus nuper se deprehendere protestatur. Sed priorem non suffragari iam vidimus: posteriori autem opponi potest de petione debiti non fieri mentionem, in quâ specialis videtur esse ratio: vnde cùm in priuilegio Iulij II. de quo num. 471. sic habeatur, vt deputandi poßint absoluere fideles confluentes ab omnibus peccatis, & casibus etiam Episcopo reseruatis, & ab omnibus Censuris, | pœnis, & sententiis à iure, vel ab homine prolatis,
ac eos habilitare in prædictis casibus: dubitatum fuit ab illis Patribus an vigore postremorum verborum possent in petitione debiti dispensare: ac proptereà à Pœnitentiario Pontificis declaratio, quam vidimus, emanauit. Non ergo est ita compertum sub generalitate dicta comprehendi. Quod aliunde etiam probari potest: quia scilicet cùm Pontifices facultatem dictam concedunt, ad eius vsum viros doctos, & speciali deputatos assignatione requirunt, vt vidimus num. 466. licet ob fauorem Indiarum ea sit limitatio sublata: vel quia sufficiens doctrina supponitur, eo quòd R. P. Generali, & ab eo designandis con
cedatur. Quæ quidem absolutæ certitudini videntur obstare, non tamen probabilitati, quæ ex alia etiam desumi concessione potest, Nicolai inquam Francisci, Cardinalis, Nuntij, & Legati Apostolici in Hispaniâ, de qua Cardinalis Lugo circa §. 8. citatum, & nos suprà: quæ cum eadem generalitate procedit, & vim Breuis Pontificij videtur habere, sicut habent Declarationes Cardinalium, quæ facto verbo cum Pontifice passim eduntur. Et ad fundandam ampliùs probabilitatem dictam vrgere possumus ex declaratione Ludouici Cardinalis S. Marcelli circa Iulij Secundi concessionem adductâ, in quâ ait vigore concessionis Apostolicæ, & verborum in ea appositorũappositorum, prædictāprædictam facultatem ad dispensandum circa debiti petitionem haberi: ergo quoties cōcessioconcessio talis est, facultas est eadem; & talis in priuilegijs citatis reperitur. Quod autem de pœnis
dicebatur, probat quidẽquidem quando prohibitio pœna est, vt post incestum accidit; non tamen quando impedimentum est ratione voti castitatis, quia tunc non est pœna, sed obligatio ex vi voti proueniens, & non jure Ecclesiastico inducta. Ideò certius non ex omnibus priuilegijs absolutam posse facultatem colligi, nisi quatenus casus Episcopis reseruatos contineat; cùm ex communi Doctorum habeatur sententia, vt jam vidimus,
Episcopos posse in votis etiam Castitatis dispensare, cùm omnimodæ non sunt, vel non possunt integrè seruari, vt in eo, qui post votum castitatis matrimonium contraxit, qui tenetur reddere: quo euentu neque dispensatio est absoluta, vt benè explicat P. Lessius num. 126. citato: nam si superuiuat, ad voti obseruantiam obligatur.
476
*Quidquid autem de aliis sit, circa In
dos, & Neophytos alios concessio specialis habetur in Bulla Innocentij X. in qua sic dicitur: Nec non cum Indis in foro conscientiæ tantùm, & cum Neophytis in vtroque foro super ieiuniis, gratis tamen dispensandi; nec non ab onere petitionis debiti matrimonialis, quando non esset licitum illud ratione
Innocentius X.
voti castitatis, vel aliâ rationabili caussâ petere, in foro conscientiæ tantùm, & gratis liberandi. Sic Pontifex. Et quod ad discrimen Indorum ac Neophytorum attinet, dictum à nobis num. 443. Est au
tem alia in prædicta concessione notanda diuersitas, quòd circa dispensationem in ieiuniis facultas pro Neophytis in vtroque foro conceditur: cùm tamen circa petitionem debiti solùm pro foro conscientiæ tribuatur. Cuius ratio esse potuit, quia dispensatio circa ieiunia effectum magis frequentem & visibilem habet, & ita oportuit eam esse pro foro etiam externo in recens conuersis; ne à Prælatis Ecclesiasticis puniantur, vnde & minùs circa fidem afficiendos potest suspicari. Quod quidem circa dispensationem in petitione debiti non accidere manifestè apparet, res enim occulta est, & vt Tertullianus in Libro ad vxorem loquitur Secreta maculosa: videtur au
tem sine nouo priuilegio stare posse dispensationem, quando impedimentum oritur ex incestu, quia cùm sit priuilegium dispensandi in gradibus affinitatis ad contrahendum matrimonium, ex eo habetur dispensari posse in petitione debiti ex eodem impedimento prouenienti, quia multò id minus est, & cui licet id, quod plus est, licet etiam quod minus, vt est regula iuris notissima in Cap. Cui licet, de regulis iuris in 6. & ita est communis sententia, quam cum alijs, quos citat, sequitur P. Sancius suprà Disput. 27. num. 14. ex copulâ habitâ cum consanguineis vltra secundum gradum non oriri impedimentum petendi debitum; quia cùm liceat matrimonium vltra illos, etiam licet talis petitio, quæ minus quid est, vt liquet. Et idem dicendum de facultate ad dis
Neque pro voto castitatis.
pensandum in voto castitatis, de qua Cap. præced. eâ enim suppositâ, non est necessarium priuilegium aliud ad debiti petitionem, quia minus est partialis dispensatio illa, quàm absoluta & totalis. Nihilominùs à Pontificibus expressè concessa est ad omnem dubitationem submouendam, sicut aliàs accidit, & dictum non semel. Addendum tandem opinionem esse aliquorum,
quos adducit Fr. Ioan Baptista in Animaduersionibus pro Confessarijs Indorum, & sequitur fol. 88. & 89. ex incestu occulto non resultare impedimentum petendi debitum: quod quidem, si respectu aliquorum locum habere potest, maximè Indorum, propter omnia, quæ in hoc genere considerari possunt, & in ipsis deprehenduntur.
Loading...