CAPVT V.

CAPVT V.

Circa Indicos Archiepiscopos vtilia Pronuntiata.
49
*DIco primo. Archiepiscopi Indiarum
ob dilatam missionem Pallij, vt sæpiùs accidit, si consecrati sint, Chrisma conficere possunt, iuxta probabilem dicendi modum. Id probo; quia licet hoc illis prohibeatur In Cap. Quod sicut de Electione §. super eo: ratio tamen ibi reddita exceptionem dictam videtur comprobare: sic enim ibi: Cùm id, non tamquam simplex Episcopus, sed tamquàm Archiepiscopus facere videatur. Sic Innocentius Tertius: qui
Ca. Quod Sicut, de Elect.
autem ob dilationes Pallij Chrisma conficit, sub ea protestatione; manifestè ostendit se non vt Archiepiscopum sed vt Episcopum, functionem dictam exercere. Et quidem in Indiis ob distantiam Cathedralium Ecclesiarum, non sine molestiâ magnâ Chrisma, & Olea sacra aliunde afferri possunt. Neque ita de illorum potest Consecratione, constare ac de iis, quæ à presenti Episcopo consecrantur.
50
*Dico secundò. Si Archiepiscopus non
dum accepto Pallio in aliena diœcesi sit, & ad consecrationem Chrismatis inuitetur, id potest licitè præstare: constat ex adducta ratione: nam in tali casu id non facit vt Archiepiscopus, sed vt Episcopus; eo quòd proprius non adsit Episcopus, & ita ab iis, à quibus per ius licet, ad consecrationem inuitatur: licet autem Episcopo impedito, & Capitulo sede vacante, aliisque priuilegiatis. Immò etiamsi Episcopus proprius impeditus non sit, velitque illud genus officij hospiti venerando conferre, non videtur in eo graue aliquod piaculum reperiri. Sicut neque in ordinum collatione, fic aliqui à Panormitano adducti In Cap. sicut de electione, licet ipse contrarium teneat; quem sequitur P. Thomas Sancius Tom. 2. Consilior. Lib. 7. Cap. 1. Dub. 16. num. 20.
51
*Dico tertiò: Prohibitione Chrismatis
non videtur infirmorum oleum comprehendi. Probatur: quia Chrisma & oleum infirmorum solent vt distincta proponi tum aliàs, tum quando de Indiis agitur. Sic Leo X. in Bulla pro Indiis sæpiùs adductâ: verbis illis: Nec non vti oleo sancto, & Chrismate antiquis. Gregorius XIII. similiter,
Leo X.
vt est apud Emmanuelem Rodericum. Tom. 1. qq. regular. quæst. 31. art. 5. Id, quod generaliter habetur in Cap. Quoniam, de sententiâ excommunicationis in sexto. Vbi de Chrismate sub eo nomine disponitur & tantùm est sermo de illo, quo vertex Baptizati linitur, & ita P. Suarez Tom. 3. in 3. partem Disp. 23. Sect. 1. dicto secundo, iuncto §. Secundo principaliter; bene obseruat, quod licet apud sanctos Patres mixtum ex oleo, & balsamo nomine olei designetur aliquando, ex eorum tamen doctrinâ, & accommodatione vocis habetur aliquid eo nomine ab aliis sanctificatis oleis denotari. Cùm ergo dispositiones legum secundùm eam significationem verborum accipienda sint, quæ in vsu communis est, dum aliud ex adminiculis aliis non constat; dicendum est cùm de Chrismate agitur, ita esse vt diximus accipiendum. Præsertim quia dispositio pœnalis est, in quâ voces non sunt, nisi iuxta receptam proprietatem accipiendæ: secus in fauorabilibus,
vt sępiùssæpius dictum. Potuit autem vt non prohiberetur olei consecratio, sicut Chrismatis est consecratio prohibita, ea esse ratio, quòd necessitas olei quotidiana sit pro infirmorum vnctione, non ita Chrismatis, quia illud pro Sacramento Baptismi necessarium absolutè non est, sed ad ceremoniale aliquid pertinens: pro Sacramento autem Confirmationis necessarium est quidem, sed Sacramentum ipsum necessarium non est, & potest sine salutis periculo differri. Consecratio etiam Episcoporum non ita frequenter occurrit, quæ & ipsa etiam prohibetur. Alia item pro quibus deseruire potest, non ita necessaria sunt, vt in dilatione periculum considerabile possit deprehendi. Fateor in Cap. Quoniam citato: ratione necessitatis Baptismi concedi vt tempore Interdicti Chrisma consecrari possit, vt scilicet solemniter possit ministrari; quia modus alius administrationis non licet, nisi ratione necessitatis. Sed in dispositionibus, quæ ex Pontificum vo
Obseruanda doctrina.
luntate procedunt, non est semper quærenda ratio, cur vnum concedatur, negetur alterum, in quibus sit identitas rationis, & aliquando pro aliquo maior videatur ratio ad similem concessionem aut prohibitionem militare. Pro quo aliqua exempla videri possunt apud Dom. Solorzanum in Politica pag. 553. §. Y aßi aunque: non enim tenetur legislator proportiones illas semper obseruare, sed id quod conueniens occurrit rationabiliter stabilire.
52
*Dico Quartò. Archiepiscopi Indiarum
ante receptum Pallium, si dilatio notabilis sit, possunt Ordines etiam sacros cōferreconferre, sic aliquādoaliquando practicatum, cui & docti aliqui annuerunt, & probatur fundamento prioris Assertionis, & ad dilationis considerationem facit id, quod in promotione Prælatorum Indicorum frequenter euenit, vt sæpiùs diximus; eos scilicet, ad Ecclesias suas post illarum prolixam vacationem peruenire: si ergo tunc ad functiones dictas Pallium diu etiam expectandum sit, semi-vacatio Ecclesiarum erit, dum Pastores quidem habent, sed ad multa, & momenti maximi, penitus impeditos. Quod quidem non videtur quomodo Pontificum voluntati possit esse conforme. Est quidem id iure dispositum, sed iuris dispositiones Indiarum detectione priores, vnde non potuerunt, quæ ad ipsas spectant, generaliter prouideri.
53
*Dico quintò. Consecrationes Episco
porum eodem modo fieri ab Archiepiscopis possunt; quando cuilibet Indiarum Episcopo cōmittunturcommittuntur, vt fieri solet, habitâ consideratione notabilis dilationis Pallij, & necessitatis consecrationis ob longam Ecclesiarum vacationem: Cùm tamquam simplex Episcopus, & non tamquam Archiepiscopus facere videatur. & sic Pontificiæ determinationi minimè contraire. Et ex dictis circa ordinationem inferiorum Ministrorum videtur hoc apertè colligi; quia cùm Sacerdos Sacerdotum sit, cuius est maior necessitas, ex minore ad illam rectè instruitur argumentum. Pro quo & aliis obseruatione dignum est prædictas functiones ante suceptum Pallium obeuntibus, nullam esse pœnam impositam, vt aduertunt P. Azor Tom. 2. Lib. 3. Cap. 34. §. Quæres. & P. Fra
gosus Tom. 2. pag. 594. num. 4. vbi alios adducit. Pœna ergo arbitraria erit: vbi est manifestus excessus; & mitis quidem iuxta P. Azor. Ex quibus non leuis desumitur coniectura; vt intelligamus canones prædicta prohibentes, non esse cum eo rigore, quo alij, accipiendos; vnde quacumque rationabili caussâ occurrente, nulla erit culpa aliter effecisse. Pro quo & est vlteriùs non leue aliud fundamentum ex doctrina grauium scriptorum desumptum, vt videri potest apud P. Azor suprà §. Obiicies id, quod P. Fragosum n. 6.
& alios asserentes Archiepiscopum ante receptum Pallium posse suffraganeis Episcopis committere consecrationem aliorum suffragorum: id quod est conforme Cap. suffraganeis, de electione, vbi id videtur expressè decisum. Et pro auctoritate illius Decretalis videndus P. Sancius adducendus num. sequenti. Communis autem ratio illa est, quia ille est actus Iurisdictionis, & non Ordinis: & quæ iurisdictionis sunt, ante Pallij receptionem Archiepiscopis conueniunt; vt luculenter Gossa in Cap. Cùm ex illo, de translatione E
Ratio Glossæ non admissa.
piscopi. Sed quidem cùm Pallium designet plenitudinem potestatis, quæ Archiepiscopis confertur, vt expressè habetur in Cap. Nisi, de vsu Pallij; ibi: in quo Pontificalis officij plenitudo cum Archiepi
Cap. Nisi, de vsu Pallij.
scopalis nominis appellatione confertur. Cùm inquam plenitudinem talem designet, & actus iste committendi consecrationem suffraganei adeò supereminens sit, non videtur quomodo possit ante Pallium receptum conuenire ex vi solius confirmationis. Et ita dicendum conuenienter
Ex eo arguitur.
apparet ratione necessitatis hanc factam concessionem, ne scilicet consecratio Episcoporum tamdiu differatur. Nec valet si dicatur sequi ex eo consecrationem ab illo potiùs conferendam ad quem de iure pertinet. Respondetur enim hoc noluisse Pontificem, ne circa petitionem Pallij negligenter se haberent confirmati, & quia hoc modo voluit excellentiam commendare. Aliquid ergo circa consecrationem operatur necessitas, vt meritò illud debeat Indicis Archipisco|pis applicari; vbi cùm non sit facultas commissionis dictæ, vt ab aliis Episcopis consecrentur; quia in hoc multùm est temporis insumendum, & graues molestiæ deuorandæ; ab illis certè potest consecratio sine culpæ alicuius incursione conferri.
54
*Dico sextò. Conuocatio Concilij, &
Dedicatio basilicarum non possunt ante Pallij receptionem fieri. Probatur: quia id expressè prohibetur citato Cap. Quod sicut: & ratione distantiæ in Indiis non videtur vrgere necessitas, & quod ad dedicationem attinet, ea videtur intelligenda, quæ per consecrationem fit ritu celeberrimo, & vnctione sacrâ, in cuius dilatione nullum est periculum, nec moræ momenti grauis incommodum. Alia autem, quæ sine vnctione Chrismatis fit, à confirmatis tantum concedi potest, vt videri potest apud Eligium Bassæum verb. Benedictio, num. 5. & vt demus id non posse per seipsum, poterit alij committere; quia committere potest ea, quæ ordinem Episcopalem non requirunt, iuxta doctrinam Glossæ prædictam. Panormitanum. Cap. Accedentibus, de exceßibus Prælator. Angelum v. Episcopus, numer. 4. P. Sancium Tomo 2. Consiliorum, Lib. 7. Cap. 1. Dub. 16. num. 14. P. Sà eodem verbo num. 38. Quæ & aliàs de iure diuino illis reseruata non sunt, sed tantùm Canonico, vt benè P. Azor suprà, Cap. 30. §. Sexto quæritur, licèt in eo, de quo loquimur, contrarium videatur tenere Cap. Eodem §. sequenti.
55
*Dico septimò. Alia quæ ab Episcopis
præstanda sunt, vt benedictio Abbatum, Consecratio Virginum, & si qua alia, de quibus in Cap. Quamuis, 68. distinct. in Indijs aut locum non habent, aut sine recepto Pallio perficienda non sunt. Abbates quidem solemniter benedicti in illis non adsunt; neque virgines solent ritu
Neque Virgines ritu solemni.
illo specialissimo consecrari; quod si tale aliquid esset, non potest ratio ita vrgens occurrere, vt nequeat Pallium expectari. Depositio autem aut degradatio Clericorum, quæ etiam Episcopalis muneris est, differri potest. Quod si ob sa
tisfactionem publicam necessarium sit supplicium accelerari, necessitas tunc caret lege, & quod ratione distantiæ conceditur, potest ex simili ratione concedi. Quamuis neque id videatur necessarium, quandoquidem verbalis depositio sufficere potest, iuxta id, quod decernit Concilium Tridentinum Seßione 13. Cap. 4. de reformatione:
Verbalem sufficere.
ad quam Episcopus per se, vel per Vicarium procedere potest; vnde non requirit ordinem Episcopalem. Quod autem ea sufficiat, vt tradantur curiæ sæculari; ibidem Concilium indicat verbis illis: Cùm verò tam grauia nonnumquam sint deli
Concilium Trident.
cta ab Ecclesiasticis commissa personis, vt ob eorum atrocitatem èex sacris Ordinibus deponendæ, & curiæ sint tradendæ sæculari, in quo secundùm sacros Canones, &c. Licèt communiter Doctores teneant per deposi
tionem verbalem priuilegium fori, & Canonis non amitti, & ita depositum non posse à Curia sæculari puniri, nisi sit incorrigibilis, & de eo judex Ecclesiasticus attestetur, juridicâ factâ informatione, vt videri potest apud Bassæum verbo Degradatio num. 3. & alios, quos citat. Quod ita est intelligendum, vt puniri non debeat, quando id expressè aut tacitè à degradante non conceditur; concedi autem posse ex Concilio deducitur, quod post verba dicta statim depositionem verbalem fieri posse à prædictis declarat, vtique ad effectum prædictum tradendi curiæ sæculari; aliàs decisio illa satis esset confusa, cùm debeant ea distingui, quæ in illâ sine distinctione aliquâ proponuntur: & quidem depositio realis vix vmquam adhibetur.
56
*Dico octauò. Si Pallij solemnis traditio
alicui Episcopo in Indiis committatur, & ille non adsit, sed necessarium sit, aut Archiepiscopum longiùs abire, aut Episcopum èex longinquo venire, vel alium iter facientem per Metropolitanam diœcesim expectare, poterit tunc Archiepiscopus Pallium èex manu dignitatis suæ Ecclesiæ recipere; quia id ita fieri solet. Pro quo faciunt omnia illa, quæ Dom. Solorzanus congerit citato Lib. 3. Cap. 6. numer. 25. & seqq. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 6. pag. 536. & seqq. vt probet iuramentum fidelitatis, quod ab Episcopis præstari debet, & professionem fidei, posse in manibus vicinioris Episcopi fieri, si is qui designatus ad tale ministerium est, mortuus sit, aut longiùs absit. Quod cùm ita factum esset, omnino fuisset licitum & legitimum, neque in eo interfuisse defectum, qui debuerit suppleri, Sedem Apostolicam declarasse, testatur idem num. 44. Est autem omnino similis ratio in casu nostro: & in talibus ex similitudine de voluntate Pontificis judicandum luculenter statuit, & probat Innocentius III. in
Cap. Inter corporalia ibi. Propter expressam tamen similitudinem, vel identitatem potiùs, nemini poterat videri dubium subtiliter intuenti: cùm de similibus idem iudicium sit habendum. Sic ille, vt probet non so
Cap. Inter corporalia.
lùm Episcopum Consecratum, sed etiam electum & confirmatum, spirituale matrimonium cum Ecclesia contrahere, & ita neutrum posse sine licentiâ Sedis Apostolicæ Episcopatui renuntiare. In illis ergo, quæ huius generis sunt, argumentum à similitudine valdè robustum debet reputari.
57
*Deinde arguo. Nam ea, pro quibus
Episcopi præsentia requiritur, sine illâ fieri possunt, quando propter illa inconueniens ex defectu residentiæ est incurrendum, vt probat textus singularis Concilij Tridentini Seßione 13. Cap. 4. de reformatione, vbi, vt paullò superiùs vidimus, de Clericorum depositione agitur, ob enormia crimina, & sic additur post adducta num. 55. In quo secundùm Sacros Canones certus Episcoporum numerus requiritur, quos si omnes adhibere difficile esset, debita iuris executio differretur: si quando autem interuenire possent, eorum residentia intermitteretur; proptereà statuit, & decreuit; Episcopo per se, seu illius vicarium in spiritualibus generalem, &c. etiam absque illis procedere liceat. Sic Concilium: Residentia ergo iuxta mentem Ecclesiæ summi momenti est, & vt illa non intermittatur, circa quoduis aliud, quod valde accidentarium in rebus istis est, dispensandum fore eiusdem doctrina manifestat. Quis autem non videat contra huiusmodi spiritum eam dispositionem fuisse, quæ aliquot ante annos apud nos visa; cùm Episcopus Panamen
sis quingentas leucas à Limanâ ciuitate distans, ad tradendum eiusdem Archiepiscopo Pallium est accitus, per mare, per terras facto itinere non exiguis facientis molestiis, & sumptibus accientis. Magnus ille planè vir, & multarum virtutum | clarus insignibus, qui ad hoc se credidit durâ ne
cessitate compulsum, decem mille octi-regalibus eâ in functione consumptis. Nihil equidem tale in mentem potuit venire Pontificis, benigna semper pro animarum salute meditantis, & ita de professione fidei, & iuramento fidelitatis idem est penitus asserendum.
58
*Dico nonò. Quamuis Pallium Romæ ab Archiepiscopi fuerit Procuratore receptum, peccabit grauiter ille, si nullâ aliâ traditione in
terueniente, illud assumat. Sic Dom. Solorzanus suprà, num. 45. & in Politicâ Pag. 546. Col. 2. in fine, affirmans, cùm id scriberet, in quæstionem deductum, & à quodam grauissimo Prælato non satis animaduersum. Pro quo citat P. Azor Tomo 2. Lib. 3. Cap 30. Sed cùm caput illud longissimum sit, paragraphum oportuit adnotasse, sed quod adnotaretur non fuit, quia nihil tale in illo extat. Capite autem 34. §. secundo quæritur: formula traditionis ab eodem apponitur ex Glossa in Cap. Ad honorem de vsu Pallij. Procuratori quidem Romæ tradi commune est. quia & per Procuratorem petitur, vnde ex eo nequit Ecclesiasticæ dispositionis stylus inuerti, & sine sacris ceremonijs id, quod magnis est mysterijs plenum, & in cuius traditione plenitudo est potestatis constituta; & formulæ quidem tenor talis est, vt nequeat receptioni per Procuratorem adaptari. Quamuis negari nequeat Pontificem in eo di
spensare posse, formulâ aliqualiter immutatâ, ita vt Procuratori sine necessitate vlterioris ceremoniæ tradatur: quemadmodum confirmatio Procuratori conceditur, & vt Episcopus talis haberi possit in ordine ad omnia, quæ iurisdictionis sunt, nulla est vlteriùs ceremonia necessaria ex Cap. Transmissam de electione. Quòd si id constaret, non esset cur deberet Prælatus sic recipiens condemnari.
59
*Dico decimò. Cùm Archiepiscopi In
dorum, attentâ Archiepiscopali dignitate, aliquam circa suffraganeorum diœceses exercere prouidentiam debeant, siue Sede plenâ siue vacātevacante, & ita admonere negligenter se habentes, quorum iurisdictio ad eos deuoluitur persistente defectu, vt videri potest apud P. Fragosum qui Auctores adducit Tomo 2. Pag. 596. num. 19. & 20. & Dom. Solorzanum Tomo 2. Libr. 3. Cap. 7. num. 33. plures congerentem: ex eo tamen, quod Archiepiscopi Indiarum sint, maior est obligatio, quia & Episcopi maiori obligatione tenentur, eò quòd de conuersione Indorum agatur, & stabiliendâ fide, ac Christianis moribus, vnde maior vigilantia debet adhiberi. Neque opus est expectare querelas, quæ quidem ad eos deferri possunt, quando ob negligentiam suffraganeorum, subditi detrimenta aliqua patiuntur: vt videri potest apud P. Thomam Sancium Tomo 2. Consiliorum, Lib. 4. Cap. 1. Dub. 54. num. 23. qui alios adducit. Sed ex officio id præstare potest, quod ex Concilio Tridentino Seßione 24. Cap. 3. colligit Felinus in Cap. Pastoralis, de officio Ordinarij; quia iuxta illud potest Archiepiscopus visitare Prouinciam, & inquirere de criminibus,
quamuis non appareat de negligentia suffraganeorum. Quod & tenent Cabedus & Barbosa pariter adducti à P. Fragoso citato numer. 20. & Barbosa quidem in Collectaneis ad Lib. 5. Decretalium Titulo 1. Cap. sicut 25. num. 4. ex nouiore ait Concilij dispositione id Archiepiscopos posse citato loco. Sed nescio quibus oculis Concilium
Concil. Trident.
ab ipsis fuerit loco citato lustratum: sic enim habet illud: A Metropolitanis verò etiam post plenè visitatam propriam diœcesim, non visitentur Cathedrales EcclesięEcclesiæ, neque diœceses suorum comprouincialiũcomprouincialium, nisi caußâ cognitâ, & probatâ in Concilio Prouinciali. Sic Concilium, ex quo opposi um potiùs colligi debuisset. Si ergo id licet, aliunde est illud deducendum, & ex eo satis probatur intentum, quia si visitare licet, ordinaria etiam cura eisdem incumbet, quia & Pastores sunt, & non vnâ debent esse visitatione contenti. Pro quo est textus insignis
citato in Cap. Sicut de accusationibus, in quo sic Innocentius III. in Concilio Generali, de Concilijs Prouincialibus agens pro reformatione morum in Clero præsertim, conuocandis: Vt autem id valeat efficaciùs adimpleri per singulas diœceses statuant personas idoneas, prouidas videlicet, & honestas, quæ per totum annum simpliciter, & de plano, absque vlla
Cap. Sicut de accusat.
iurisdictione solicitè inuestigent, quæ correctione, vel reformatione sunt digna, & ea fideliter perferant ad Metropolitanum, & suffraganeos, &c. Quæ quidem licet eò tendant, vt in Concilijs Prouincialibus sic obseruatâ correctione digna corrigantur; vbi tamen Concilia talia rara sunt; vt in Indijs, eo vtendum correctionis modo, qui opportunus esse possit, nec sola charitas, sed & officij præstantia erga alios efficaciter persuadet. Videatur Glossa. Quod quidem Sede suffraganeâ vacante præcipuè agendum per Regiam schedulam habetur, de quâ Dom. Solorzanus suprà num. 34.
60
*Dico vndecimò. Archiepiscopi India
rum graui conscientiæ obligatione constringuntur, ne curam conuocandi Prouincialia Concilia penitus abiiciant. Id constat; nam Concilium Tridentinum Seßione 24. Cap. 2. de reformatione quolibet triennio id fieri præcipit. Licèt autem in Indiis id fieri commodè nequeat, tum ob vacantes diu sedes, tum ob distantiam locorum, ex qua habetur, vt Episcopi per longa temporis spatia nequeant residere. Tum etiam quia
eorum confirmatio ab Apostolicâ Sede diu protrahitur, sicut & registratio in Regio Indiarum Concilio, ne quidpiam Patronatui contrarium inueniatur, aut ex quo turbatio aliqua possit in regionibus adeò distantibus exoriri. Hæc tamen non videntur obstare quo minùs id, quod sacri Canones adeò necessarium iudicant, debeat penitus intermitti. Nisi credamus in Indiis adeò Christianè viui, vt nihil reformatione dignum generaliter videatur. Quod vtinam sic esset Sed res non ita feliciter currere norunt qui Indias norunt, nec possunt ij, quibuscum agimus, ignorare.
61
*Dico duodecimò. Obligatio visitandi
Prouinciam videtur in Archiepiscopis Indiarum penitus cessare. Id probo: nam cùm id fieri deberet post diœcesim propriam visitatam, vt Concilium Tridentinum citato Capite 3. indicat verbis illis: Etiam post plenè visitatam propriam diœcesim. Hoc certè nequit cum visitatione Prouinciæ componi, quia ad eam visitandam, post visitatam biennio quolibet propriam diœcesim, vt ibidem disponitur, tempus non suppetit ob earum latitudinem. Quod quidem generaliter dictum sit: | nam casus occurrere potest, in quo propriæ diœ
Quid pro casu speciali.
cesis visitatio possit vicario, aut alteri fideli, & prudenti Christi Ministro committi, vt alteri visitatione indigenti prouideatur: præsertim quando non tota Prouincia obeunda est, quod multorum esset annorum negotium, sed diœcesis aliqua aut illius pars. In quo quidem etiamsi Concilium Prouinciale ita iudicauerit, non debet sine Patroni consensu procedi: quia cùm res insolita sit, & turbellis exposita, debet Regia auctoritas interponi: præsertim quia Patroni officium potest à visitatis implorari, eò quòd in exercitio Beneficiorum, quæ per eius præsentationem accepêre, turbentur. Vnde in hoc grauiter peccari potest, dum turbulenta ista non cauentur remedio dicto, sed inconsideratè contenditur, vt scandala scandalis expungantur; vel potiùs vt nouis additis scandalis res in deteriùs ruant, & vulnera augeat, quod esse debuerat medicina.
62
*Dico decimo-tertiò. Archiepiscopi In
diarum grauiter peccare possunt, dum appellatione ad eos delatas caussas non student delingentissimèdiligentissimè pertractari. Cùm enim in Indiis dispensatum circa id sit, quod Iura præscribunt, vt tres esse conformes sententiæ debeant ad caussarum conclusionem, sed duæ sufficiant, id quod à Gregorio XIII. oportunè dispositum ob locorum distantiam, cuius Bullam adducit, & explicat Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 9. valde inuigilandum est, cùm in secundâ instantiâ res versatur, quia si conformis sententia in eâ sit, non est vlterius remedium, quo possit litigans respirare. Quod quidem cum per vicarios communiter agi soleat, in eis constituendis lapsus esse grauissimi possunt, de quo inferiùs, qui in Metropolitanis deteriores erunt ob rationem dictam. Sicut ergo si tertia locum haberet instantia, exactior esset & maturior caussæ discussio, multorum oculis circa eam intentis: ita in secundâ sic agendum, vt vna illa duarum diligentiam complectatur. Admonitio salutaris habetur in Cap. Consuluit de appellationibus, vbi cùm decidatur in notoriis non
Cap. Consuluit de appellat.
esse deferendum appellationi; sic subditur: sed cùm multa dicantur notoria, quæ non sunt, prouidere debet, ne, quod dubium est, pro notorio videatur habere.
Sic Alexander III. & quidem Archiepiscopo scribens, Toletano inquam. Si ergo in notorijs perspicacia prouidentiæ requiritur; quantò illa debet esse auctior, vbi de notorijs non agitur, sed opus est occulti iuris rationes per caliginem vestigare? & in hoc quidem duplici solet extremo peccari, aut acceleratione scilicet nimiâ, aut nimiâ etiam protractione; & vbi acceleratio talis est, quantum illa rectæ decisioni obstet, quæ maturam requirit indaginem, satis perspicuum est. Quòd autem sit etiam perniciosa protractio, est item compertum, quia testes vel moriuntur, vel recedunt, quorum ratificatio necessaria est, & ipsa protractionis molestia litigantis cura torpescit, dum augentur expensæ, & quidem desperationis torpor obrepit. Videant ergo hæc Archiepiscopi Indiarum, Archiepiscopi inquam, qui suo in nomine videndi, præseferunt principatum. De quibus dicta satis.
Loading...