DIGRESSIO.

DIGRESSIO.

Circa Breue Innocentij X. nouam formam in Societatis gubernatione statuentis.
Preface
QVia de modo computandi tempus per statuta & leges, atque etiam per priuilegia, dudum locuti sumus, & quæ à nobis dicta, pro Constitutione Innocentij X. circa gubernantes in Societate exactè intelligenda deseruire possunt, abs re non fuerit non nihil circa isthæc distineri. Cùm ad Indias etiam hoc negotium spectet, & pro illis specialis dispensatio à sanctissimo D. Alexandro VII. concessa inueniatur. Et posset quidem satis prolixa circa hæc disputatio institui, vbi multæ, nec leues, quæstiones occurrunt: breuitati tamen, dum aliud ex instituto versamur, duximus consulendum. Constitutio ergo præfata sit habet:
Innocentius Papa X. ad perpetuam rei memoriam.
39
*PRospero, felicique statui Societatis Iesu, quæ viuis pietate & doctrinâ insignibus referta, vberes in Vinea Domini fructus iugiter producit, pro Pastorali nostrâ solicitudine consulere volentes: audita desuper dilectorum filiorum Presbyterorum, Regularium eiusdem Societatis ad præsens in Vrbe generaliter, pro faciendâ noui Præpositi Generalis electione congregatorum sententia: motu proprio, & ex certâ scientiâ, & maturâ deliberatione nostris, deque Apostolicæ potestatis plenitudine, vt in posterum futuris temporibus Congregatio Generalis in prædictâ Societate singulo quoque nouennio computandâ semper à celebratione vltimæ Congregationis Generalis, haberi & celebrari omnino debeat. Ita quòd illius celebratio nullo modo, nec ex quauis caussâ, siue per Præpositum Generalem pro tempore existentem, siue per quamcumque Congregationem particularem vel Generalem impediri, vel vltra nouennium huiusmodi differri, seu prorogari possit. Præterea vt quotiescumque habebitur & celebrabitur Congregatio Generalis huiusmodi, toties noui Assistentes, ab illis planè diuersi, qui præcedenti nouennio Assistentium huiusmodi muneribus functi fuerunt, eligi seu assumi, & deputari: ac demum vt omnes & singuli eiusdem Societatis Prouinciales, Visitatores, Præpositi, Rectores, Superiores locales, & alij Officiales iurisdictionem & Superioritatem habentes, quomodolibet nuncupati, exceptis Magistris Nouitiorum, in eorum respectiuè muneribus, Superioritatibus, Ministeriis, Administrationibus, & Officiis prædictis, quomodocumque nuncupatis, per triennium tantùm durare debeant, eoque elapso triennio, eo ipso vacent, & vacare censeantur, ipsique ad alia quæuis eiusdem Societatis munera, Superioritates, Ministeria, Administrationes, & Officia prædicta quomodolibet nuncupata, etiam Vice-prouincialis, seu Vicepræpositi, vel Vice-rectoris, nullatenus eligi seu assumi, vel deputari valeant, nisi per annum cum dimidio saltem à fine dicti triennij computandum, à prædictis muneribus, Superioritatibus, Ministeriis, Administrationibus, & Officiis prædictis cessauerint, tenore præsentium statuimus, mandamus, præcipimus, & ordinamus; decernentes præmissa omnia & singula in perpetuum inuiolabiliter sub excommunicatione latæ sententiæ, ac suspensionis à diuinis, priuationis vocis actiuæ & passiuæ, ac officiorum quorumlibet, inhabilitatisque ad illa, & alia quæuis in posterùm obtinenda, pœnis ipso facto absque aliâ declaratione, tam per mandantes, procurantes eligentes, & deputantes, quàm recipientes, & exequentes, irremissibiliter incurrendis, obseruari debere: neque aduersus illa seu eorum aliquod, præsentemque nostram Constitutionem, per Præpositum Generalem pro tempore existentem, aut quamcumque Congregationem, etiam Generalem, vel quemlibet alium Superiorem & Officialem dictæ Societatis, aut Nostros, & pro tempore existentes, Romani Pontificis Sedisque Apostolicæ Nuncios, vel S. R. E. Cardinales etiam de Latere Legatos, & quosuis alios quacumque potestate fungentes, vnquam dispensari, disponi, vel derogari posse; & quamcumque dispensationem, dispositionem, & derogationem, aduersus eadem præmissa, seu eorum aliquod præsentemque Constitutionem per prædictos, seu ipsorum aliquem, pro tempore quomodolibet factam, siue concessam, nullam prorsus, ac nulliter, & subreptitiè, obre|ptitieq́ue extortam fore, & esse ac censeri, & haberi, neminique vllatenus suffragari debere: præsentesq́ue Litteras, de subreptionis, obreptionis, ac nullitatis vitio, vel intentionis nostræ, seu quocumque alio quantumuis substantiali, & expressam mentionem requirente, defectu, aut ex quocumque titulo, prætextu, caussâ, & occasione, & Capite etiam in Corpore Iuris clauso, notari, impugnari, redargui, rescindi, ad viam & terminos Iuris reduci, vel aduersus illas restitutionis in integrũintegrum, aperitionis oris, vel quoduis aliud Iuris, facti, vel gratiæ remedium impetrari, vel etiam Motu simili concesso: quempiam in iudicio, vel extra illud, vti minimè posse; sed easdem præsentes semper & perpetuò validas, firmas, & efficaces existere, & fore, suosq́ue plenarios effectus sortiri, & obtinere: sicque, & non aliter in præmissis per quoscumque iudices Ordinarios & Delegacos, etiam caussarum Palatij Apostolici Auditores, ac eiusdem S. R. E. Cardinales, etiam de Latere Legatos, & quosuis alios quacumque potestate fungentes, nunc & pro tempore existentes, sublatâ eis, & eorum cuilibet, quauis aliter iudicandi & interpretandi facultate, & auctoritate, & iudicari, & definiri debere, ac irritum & inane, si secùs super his à quocumque quauis caussâ scienter, & ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus quibuslibet Apostolicis, & præsertim fel. recordat. Gregorij XIV. vna quæ incipit: Ecclesiæ Catholicæ sub Data 28. Iunij, & alia quæ incipit: exponi nobis Data 30. Augusti 1591. Pontificatus sui anno primo. Et Pauli V. Romanorum Pontificum prædecessorum nostrorum, quæ incipit. Quantùm Religio Societatis Iesv de Anno 1606. Pontificatus sui Anno 2. aliisq́ue in fauorem dictæ Societatis, vel circa illam, seu eius regimen, ac etiam in Vniuersalibus, Prouincialibusque, & Synodalibus Conciliis, editis generalibus vel specialibus Constitutionibus, & Ordinationibus, & quatenus opus sit, Nostra, & Cancellariæ Apostolicæ Regulâ, de non tollendo iure quæsito: nec non prædictæ Societatis, etiam iuramenta, Confirmatione Apostolicâ, vel quauis firmitate aliâ roboratis statutis, & consuetudinibus, priuilegiis quoque, Indultis, & Litteris Apostolicis, eidem Societati, illiusq́ue superioribus & personis, ac locis quibuslibet, sub quibuscumque verborum tenoribus & formis, ac cum quibusuis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, & insolitis clausulis, irritantibusque, & aliis decretis in genere vel in specie, ac aliàs in contrarium quomodolibet concessis, approbatis, & innouatis. Quibus omnibus & singulis, etiamsi pro sufficienti illorum derogatione de illis, eorumque totis, tenore, specifica, expressa, & indiuidua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio, seu quæuis alia expressio habenda, seu alia exquisita forma ad hoc seruanda foret, tenore huiusmodi acsi de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, & forma in illis tradita obseruata, exprimerentur, & insererentur, præsentibus pro plenè & sufficienter expressis habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, ad præmissorum effectum specialiter & expressè derogamus, ceterisq́ue contrariis quibuscumque. Volumus autem vt præsentium, transumptis, etiam impressis, manu alicuius Notarij subscriptis, & sigillo personæ alicuius in dignitate Ecclesiasticâ constitutæ munitis, eadem prorsus fides in iudicio & extra adhibeatur, quæ præsentibus ipsis adhiberetur, si forent exhibitæ, vel ostensæ. Datum Romæ apud D. Petrum sub Annulo Piscationis, die 1. Ianuarij 1646. Pontificatus nostri Anno secundo.
Marcus Ant. Maraldus.
Ecce notabilis illius Constitutionis vigentissimum vndequaque tenorem, circa quam nonnulla oportet disquiramus. Sit ergo
§. I.

§. I.

De conuenientia dictæ Constitutionis.
40
*POntificia est, ex certâ scientiâ, motu
proprio, ac maturâ deliberatione, auditis Congregationis Patribus, deq́ue Apostolicæ plenitudine potestatis. Quis ergo de illius possit conuenientiâ dubitare? Miramur equidem nobis insolitam, & ita penitus insperatam. Accipimus tamen supernam ordinationem, etiamsi contra ordinem processisse videatur. Vbi audiendus Diuus Bernardus Epistola 276. ita scribens Eugenio III. Pontifici: Ordinatißimum est,
D. Bern.
minùs interdum ordinatè aliquid fieri. Claues vestras, qui sanum sapiunt, alteram in discretione, alteram in potestate constituunt. Sic ille: sed quia dispositiones huiusmodi iuxta informantium solent testificationem oriri, & caussa, de quâ agitur, humanum aliquid pati ex prædicto fundamento potuit: quandoque accidit, vt constitutio aliqua, etiam post deliberationem seriam, minùs conueniens, aut verò etiam disconueniens oriatur. Pro quo idem ad eumdem ita scribit Epistol. 18.
Idem.
Habere bonum, iustum, & bonæ famæ Cancellarium Apostolicæ dignitatis non modica pars est; Apostolicæ
administrationis non paruum adminiculum est: Apostolicæ conscientiæ non modica custodia est. Semper quidem notabilis Constitutio perniciosa; at post longam deliberationem, etiam turpis. Hæc Diuus Pater omnium Patri. Sicut ergo intimè adstantis alicuius vitio Constitutio notabilis, & ita perniciosa prodire potest; ita & aliorum non vera suggerentium: à quo malo neque ipsa Apostolica Sedes exempta reperitur. Vnde Goffridus Abbas Paschali Pontifici ita loquitur Lib. 1. Epistol. 8.
Goffridus Abbas.
Sed si Deus vitam & prosperitatem mihi concesserit vsque ad festiuitatem S. Clementis, beatam faciem vestram visitabo de Abbate, & de Monachis B. Albini iustitiam accepturus: & quia Venerabilis memoriæ Dominum Papam Vrbanum deceperunt, multis auctoritatibus Sanctorum Romanorum Pontificum probaturus. Ipse posteà Dominus Papa, visis priuilegijs nostris se fuisse deceptum asseruit, & auctoritate priuilegij sui, quod contra nos fecerat, ita retractauit, &c. Pro eodem ita scribit Honorio Diuus Bernardus Epistol.
D. Bern.
46. Iam Regis (Ludouici Francorum) Flexerat iram humilitas, vel potiùs constantia Episcoporum: cùm ecce à Summo Pontifice summa superueniens auctoritas, (heu) deiecit constantiam, superbiam statuit. Scimus | quidem id vobis per mendacium fuisse subreptum, sed quod ex vestris Litteris palàm datur aduerti; vt euerti tam iustum, tamque necessarium interdictum juberetis. Sic ille.
41
*Quòd autem circa Constitutionem di
ctam aliquid hujusmodi accidere potuerit, non erit temerarium suspicari. Iam enim ab ipso Societatis exordio contra illius gubernandi modum multa excogitata sunt, multa etiam dicta, nec semel apud Sedem Apostolicam actum, vt circa illum noua forma poneretur. In cuius confirmationem, vnum sit satis testem exceptione omni majorẽmajorem produxisse, scilicet Gregorium XIV. qui in Bullâ, quæ incipit, Ecclesiæ Catholicæ sub Dat. 28. Iunij 1591. sic loquitur: Quamuis enim præfatæ Societatis institutum iam inde ab eius primor
dijs fuerit per fel. recordat. Paulum Tertium, & Iulium etiam Tertium, Romanos Pontifices prædecessores nostros approbatum; & à fel. recordat. Gregorio XIII. etiam prædecessore nostro, primò per eius quasdam Litteras sub Dat. Kalend. Februarij, Pontificatûs eius Anno vndecimo: deinde copiosiùs per Constitutionem, quæ incipit Ascendente Domino, confirmatum; nihilominùs tamen non idcircò defuerunt, qui adhuc sub zeli, & boni specie, aliqua ex ijs, quæ in dictis Pontificiis approbationibus, & confirmationibus continentur, & alia etiam, quæ ad Institutum, & rationem gubernandi dictæ Societatis pertinent, variis modis impugnare: quin etiam apud piæ mem. Sixtum PP. V. prædecessorem item nostrum, oblatis libellis, & variis excogitatis modis traducere & calumniari, atque vt ea, quæ consultißimè sancita erant infringerentur, conari veriti non fuerint, instantes &c. Sic Pontifex ille diuturniore sessione dignissimum: illis autem similia Innocentio ingesta, extra omnem est dubitationem: ex quibus licet plura reiecerit, alia benigniùs excepta, ex eorumq;eorumque consideratione fœtus est Constitutionis prædictæ ad Societatis bonum vt ipsi visum, efformatus. Est ergo fundamentum non leue ad iudicandum quòd tanta non sit conuenientia in illâ, vt oppositum non possit conuenientius iudicari.
42
*Pro quo quidem stat communis Socie
tatis sensus, cui ea, quæ ad ipsam spectant meliùs quàm aliis exteris obseruatoribus, perspecta sunt. Deinde argui potest argumento, quo vtitur Gregorius XIV. in præfatâ Constitutione, in quâ sic loquitur: & quoniam neque tranquillitati, nec firmitati huiusmodi Ordinum prospectum esse poterit, nisi eorum Instituta firmiter inconcussa seruentur iisdemiisdemque modis feliciter progrediantur & crescant, quibus à Fundatoribus, Domino inspirante, atque hac
Grogorij XIV. Constitutio,
Sanctâ Sede approbante, primùm fundati sunt; necessarium duximus ea, quæ ab IGNATIO huius Ordinis Fundatore ordinata, & à Prædeceßoribus nostris Romanis Pontificibus, circa eiusdem Societatis Institutum sancita sunt, Apostolicæ firmitatis munimine denuò roborare. Sic ille: cuius ratio magni est profectò momenti: cùm enim constet Societatem eo gubernandi modo, quem à Fundatore Sanctissimo accepit, feliciter progressam excreuisse, Sanctâ illum Sede approbante; & eiusdem conseruatio ex huiusmodi natiuis Institutis ritè obseruatis pendeat: manifestum est gubernationis originariæ modum magis conuenientem esse quouis alio, quem velint nouitatum amatores interduci. Quo argumento vtitur Nauarrus variis in locis, ex quo Fr. Ludouicus Miranda in Manuali Tomo 2. q. 6. art. 6. probans nouo genere gubernationis inducto per Apostolicas Constitutiones à nouatoribus impetratas, statũstatum ReligiosũReligiosum euerti.
43
*Prætereà vrgere possumus ex Constitu
tione Pauli V. quæ incipit, quantùm Religio, in quâ contra aliquos gubernationi Societatis infensos, eam approbat prout à quinta Congregatione fuerat instituta, nolens circa illam quidquam immutari. Est autem tali gubernationis modo valde contraria Innocentij, de qua loquimur, Constitutio: vnde illius specialiter meminit, vt ex adducto tenore constat. Sed iam audiendus Paulus sic locutus: Nos igitur certò scientes totum sanctæ huius, & numquàm satis laudatæ Religionis stabilimentum & profectum, in viridi Instituti ipsius, & Decretorum super hoc in Generalibus Congregationibus eiusdem Societatis editorum obseruantiâ consistere: illamque ab huiusmodi, & aliis impugnationibus, molestiis, calumniis, ac illorum inuentis vendicare, & in sui Instituti puritate, integritate, quiete, ac pace conseruare, quantum cum Deo possumus, cupientes, &c. Motu proprio, & ex certâ scientiâ, ac merâ deliberatione nostris, deque Apostolicæ potestatis plenitudine, laudabile dictæ Societatis Institutum &c. Nec non supra dicta, & quæcumque alia Decreta, Statuta, & Ordinationes, quæ Institutum, & Societatem huiusmodi, illiusque gubernandi rationem quomodolibet concernunt, in Generalibus Congregationibus edita &c. perpetuò approbamus, & confirmamus &c. Hanc ergo grauissimam pro conuenientia gubernationis in Societate vigentis jam pridem Pontificis tanti sententiam quis dubitare possit veritati subnixam, cùm ipse asserat se certò scire ab eius & aliorum obseruatione, progressum Societatis eiusdem, stabilimentumque pendere? Illius ergo mutatio non poterit non eidem perniciosa deprehendi.
44
*Vbi illud tantùm videtur dici posse, res
non esse in eodem statu, & ita Innocentium ob noua inconuenientia potuisie aliter iudicare. Id tamen non esse admittendum ex ipsius Innocentij verbis venit apertè comprobandum: ipse enim ait Societatem viris pietate & doctrinâ insignibus refertam, vberes in Vineâ Domini fructus iugiter producere. Est ergo eadem, & nihil ab illa mutata, quam priores honorare Pontifices, & stabilire, nec non internâ pace, ac tranquillitate frui volentes, cum modo gubernationis in eadem vsitato pariter approbarunt. Sic viros insignes pietate & doctrinâ progenuit, totque illos, referta eisdem à Pontifice asseratur. Sic vberes fructus in Vineâ Domini iugiter producit. Ergo modus gubernationis pristinæ nihil incommodare potuit, neque nouum aliquod inconueniens emersit, quod fuerit necessarium beneficio nouitatis amoueri. Neque vis aliqua in eo fieri potest, quòd Pontifex auditâ Patrum Congregatorum sententiâ sic se statuisse pronuntiet. Neque enim ait se eam secutum; licet videntes eum in id prorsus incumbentem, morem gesserint, & vacationem aliquam in gubernatione perfunctis approbarint. Et Pontifex quidem biennalem esse vacationem volebat, Patres annalem sufficientem iudicabant. Mediam ille amplexus viam, sesqui annalem statuit. Quàm autem diuersa fuerit Societatis sententia, ex quintâ Con|gregatione constat, cuius Decreti tenorem Paulus V. in citata Constitutione censuit inserendum. Vnde aliorum aliter forsitan sentientium ratio non habenda, de quibus id præferri non immeritò possit, quod dicta Congregatio his est verbis protestata: Non dubitarunt libellis scriptis, atque ad Summos Pontifices transmißis subscribere his
Congregatio 5.
verbis: ita petens tota Societas: cùm tamen ij pauci essent, & denegantes filij nostræ Religionis. Hæc & alia ibi.
45
*Nulla ergo inconuenientia reipsa ex
titerunt, vt oportuerit modum gubernationis immutari: cùm tamen reuerâ ex mutuatione non pauca nec leuia fuerint deprehensa. Et sic sperare iuuat Apostolicam Sedem per restitutionem in integrum Societati plenissimè subuenturam. Vnde & cùm in Congregatione Generali quintâ decretum fuisset triennium pro omnibus Superioribus, cum annali vacatione,
Spem reuocationis affulgere.
exceptis Rectoribus Domorum Probationis, & Seminariorum, (hoc enim addit P. Suarez Tomo 4. de Religione Tract. 10. Lib. 10. Cap. 4. num. 20.) & cùm aliquis ad munus esset Prouincialis eligendus: quod item P. Suarius addit, vt patet ex Decreto 64. quia id Clemens VIII. sibi placitum significauit, à Paulo V. est paucis post annis penitus reuocatum. Vbi notandum occurrit
de hoc nullum factum à Congregatione Decretum, sed ita tantùm ab eadem additum: quæ omnia Congregatio reuerenter audiuit, & debita cum submißione, obedientiâ, atque animorum promptitudine amplexa est. Et quod plus est, Decretum contrarium circa hoc iam formatum omnino retentum; quod sic habet, post nescio cuius petitionem, qui aduersum aliud expetebat: Decreuit autem Congregatio nullum certum tempus præfigendum, sed seruandum esse Decretum 87. Congregationis 2. generalis. Et nihilominùs Congregatio
vehementer commendat P. Præposito, vt diligenter curet, ne Præfecturæ istæ Societatis nimis diuturnæ sint, aut prolixè continuentur. Sic ibi. Non est ergo visum Patribus Decretum illud prius reuocare, licet non executioni mandandum, stante obedientiâ, quam significatæ voluntati Pontificis promptissimè censuit exhibendam. Sperabat enim venturum citò alium, qui prius illud, sicut & alia, vt verè accidit, reuocaret: post quadriennium scilicet, secundo Pontificatûs Pauli V. anno, qui fuit 1606. & reuocationis similis feliciter futuræ non leues extant coniecturæ, ac præsertim pro Indiis: iam enim à Sanctissimo Dom. Alexandro VII. dispensatio ad septennium est
concessa, non obscurè significante concessionem perpetuam indultorum, si nouum aliquod inconueniens ex abusu dispensationis, quod equidem præsumi nequit, non fuerit deprehensum: vt R. P. Generalis suis litteris Indiarum Prouinciis intimauit.
§. II.

§. II.

An Constitutio dicta sit fauorabilis, vel odiosa.
46
*FAuorabilem esse prima illius verba vi
dentur ostendere, quibus Pontifex prospero ac felici statui Societatis se velle consulere profitetur. Quid enim fauorabilius excogitari potest, quàm id, quo prosperitas ac felicitas accuratur? Deinde, ex eo quòd viris doctrinâ ac pietate insignibus fauere intendit, vt scilicet illi partem in gubernatione habere possint, ad pauciores per voluntariam, & penitus arbitrariam Generalis designationem, non arctata. Et qui
dem ex fine legis iudicandum est an lex fauorabilis sit, vt docti tradunt, quorum sententiam nonnullis citatis, adducit P. Suarez Lib. 5. de legibus Cap. 2. numer. 4. Vnde licet grauamen aliquod sit adnexum, ex eo non desinit talis esse, sicut èex contrario. In casu autem nostro intentio Pontificis non est primariò in grauamen aliquod Societatis directa, quia talis intentionis nullum est in exordio aut progressu Constitutionis indicium, cùm tamen fauoris sit intentio manifesta; quòd scilicet viri pietate & doctrinâ insignes, quibus Societas referta est, parte gubernationis honorentur. Quod etiam aliunde probari potest: nam iuxta dicta negari nequit quin Constitutio nostra fauorem contineat, licet aliunde grauamen inducat: eo autem ipso quòd fauorabilis ex prædicto capite sit, debet absolutè censeri
talis, vt censent non contemnendi Doctores, quos refert Tiraquellus in Præfatione ad Retractum 4. num. 66. quia eadem lex nequit esse simul fauorabilis & odiosa: id enim quod videtur odium, reipsa fauor est, quia propter fauorem statuitur, & non propter se. Vnde odium restringendum est, vt fauor amplietur. Et ex hoc apparet non posse Constitutionem simul esse fauorabilem & odiosam: tum quia fauor debet præualere, iuxta Regulam notissimam in 6. Odia restringi, & fauores conuenit ampliari. Ergo ita ampliandi sunt, vt vbi fauor est, lex nullo modo odiosa, sed fauorabilis debeat absolutè iudicari. Tum etiam quia odium ipsum species fauoris est, dum in bonum & commodum alicuius ordinatur. Vt ex se patet. Quod etiam ex doctrina P. Suarij roborari po
test citato Capite num. 12. vbi ait ad intelligendum an lex fauorabilis sit, vbi odium aliquod interuenit, prudenter pensenda esse omnia scilicet intentionem legislatoris, rationem boni communis, & alias circumstantias materiæ & verborum, quæ quidem in casu nostro videntur concurrere: de intentione enim & ratione communis boni in Societate iam vidimus: verba item fauent, & circumstantiæ suffragantur; cùm sciamus Pontificem ad condendam legem prædictāprædictam aliquorum postulationibus fuisse permotum, quibus gratificari voluit, conuenientiam in eo, quod statuit, non modicam arbitratus. Præterea. Idem Doctor eximius num. 13. docet, cùm fa
Quia odiũodium non excedit.
uor excedit, pro illo esse absolutè iudicandum, & legem simpliciter esse habendam fauorabilem: quia lex per se & sponte suâ inducit fauorem, odium verò quasi ex accidenti & coactè ob necessitatem: id autem quod est per se præfertur ei, quod est accidentarium, ceteris paribus. Et idem asserit dicendum quando fauor & odium æqualiter se habent, siue tamquàm excedens &
Vel res dubia est.
excessum, vel res dubia est. Quod quidem in caussa, de qua agimus, videtur propter rationes dictas saltem affirmandum.
47
*Vt verò Constitutio ista odiosa censen
da sit in primis facit esse contra ius commune | Societatis, vt est compertum: ex quo fit restringendam illam, vt patet exemplis ex Iure adductis à Glossa in Cap. Odia. de regulis iuris. Deinde, Doctrina multorum asserentium, quando lex grauamen aliquod inducit, simpliciter censendam esse odiosam; etiamsi fauorem aliunde contineat: quod ex eo ostenditur, quia simpliciter fauorabilis dici nequit: bonum enim ex integra caussa: cùm tamen odium rationem mali habeat: ergo est simpliciter odiosa dicenda, quia malum ex quocumque defectu. Tum etiam quia fauor ipse rationem importat odij, cùm cedat in alterius præiudicium; vnde nequit respectus fauoris puri præscindi. Quod in casu nostro facilè ostendi potest: hoc enim quod est in fauorem virorum pietate ac doctrinâ insignium, sine respectu ad grauamẽgrauamem nequit concipi: non enim illis simpliciter conceditur vt partem in gubernatione habere possint, hoc enim ex se habent; sed vt non impediatur eorum assumptio ad Prælaturam assignatione repetitâ, & numquàm cessante aliorum, qui pro arbitrio Generalis eliguntur: hanc autem non impeditionem, in præiudicium cedere potestatis illius, satis est compertum. Pro quo videri potest Tiraquellus suprà num. 65.
48
*Dico primò. Negari nequit Constitu
tionem dictam fauorem aliquem continere, & ita etiam fauorabilem aliquo modo dici posse. Constat ex dictis. num. 46.
Dico secundò. Odiosam esse negari nequit.
Constat item ex nuper adductis, & ex Societatis sensu, quæ grauamen ex illa satis sibi molestum experitur.
Dico tertiò. Discrimen, quod circa hoc esse
potest, parui videtur esse momenti. Id probo. Nam si momentum aliquod haberet, id esset ratione interpretationis, quòd scilicet ampliari, aut restringi possit: atqui hoc fieri potest eodẽeodem modo, siue vno, siue alio pacto loquamur: ergo discrimen nullius momenti est. Maior est certa ex communi Doctorum sensu circa Regulam adductam, Odia restringi &c. & Minor ostenditur: nam etiamsi dicatur fauorabilis, ex eâ etiam parte, quâ odium continet, restringenda est, ne odium aliquo ex capite augeatur: & fauor, si quis est, similiter ampliandus, iuxta eamdem: ergo siue vno, siue alio loquamur modo, eadem stare interpretatio potest.
49
*Dico quartò. Constitutio nostra abso
lutè dicenda est odiosa. Hoc probant adducta num. 47. & prætereà ostenditur ex communi, vt paulò superiùs dicebam, Societatis sensu. Deinde quia est reuocatoria fauorum, qui in Bullis Gregorij XIV. & Pauli V. circa ea, de quibus agit, specialiter continentur. Item. Nam totus illius tenor solas prohibitiones, cessationes, pœnas, cum extraordinariis clausulis prementibus & vrgentibus præsefert: cui non obstat id, quod de viris pietate ac doctrinâ insignibus est præmissum. Quod probari efficaciter potest ex lege, per quam fæminæ excluduntur ab hereditate: quam communiter Doctores dicunt odiosam; licet masculorum fauor per eamdem intendatur: vt videri potest apud Tiraquellum suprà num. 64. ad
dit autem rationem P. Suarez num. 12. citato. quia fauor ille priuatus est, & non admodùm necessarius, neque ad pacem & honestatem morum multùm vtilis. Quæ quidem pro casu nostro aptè consonant: priuatus enim fauor est, vt scilicet aliqui locum in gubernatione reperiant: neque enim de omnibus pietate & doctrinâ insignibus dubitari potest, cùm constet communiter tales ad gubernationem assumi. Quòd autem fauor iste non admodum necessarius sit, ex eo liquet, quòd sine illo diu Societas floruit, & ex illius concessione non est reddita fructuosior. Pro quo videnda quæ diximus num. 44. Non est denique ad pacem & honestatem morum multùm vtilis, vt est experientiâ deprehensum. Et vtinam non plus incommodi quàm vtilitatis attulisset.
50
*Vrgeo insuper ex doctrina Emmanuelis
Vrgetur pœnis, & censuris.
Roderici Tomo 1. qq. regular. quæst. 11. artic. 6. §. Sexta regula, in fine, vbi Constitutiones, & extrauagantes, quæ præcipiunt aliquid executioni mandari, quod à jure communi præcipitur, aliquas pœnas & censuras addendo, odiosas debere judicari; cùm respectu talium pœnarum & censurarum à terminis juris communis egrediantur. Ex quibus euidens in caussâ nostrâ conficitur argumentum. Nam si Constitutio juri communi conformis, ex eo quòd pœnam addat, debet odiosa censeri: ergo multò magis illa, quæ juri communi conformis non est, qualis est ea, de quâ agimus, Iuri Societatis, ab eius institutione firmissimo, apertè contraria. Videatur citatus Auctor benè asserens circa hoc non posse certam regulam assignari: vix enim lex aliqua o
diosa reperiri potest, quam non Doctores aliqui fauorabilem arbitrentur, sicut èex contrario: vnde & ille legem Canonis circa percussores Clericorum, quæ communiter censetur fauorabilis, odiosam reputat: id quod juxta citatam illius doctrinam consequenter affirmandum. In casu ergo nostro licet defuturi non sint, qui Constitutionem fauorabilem existiment, nobis certè satis est verosimiliter philosophari, vt interpretatio accommodari possit, quæ non debeat inuerosimilis æstimari.
51
*Tandem arguo ex eo quòd à Sanctissi
mo Dom. Alexandro VII. dispensatio septennalis pro Indiis concessa est, sicut & breuior alia pro Europæ Prouinciis. Dispensatio autem specialis fauor est, & beneficium Principis: pro quo videndus P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrimonio Disputat. 1. Ex quo fit Constitutionem; in quâ dispensatur, non esse fauorabilem, quia fauor fauori non est contrarius respectu eius, cui fit. Et verò Sanctissimus sic dispensans, vt per Litteras ex Vrbe scribentium accepimus, vbi primùm in Sedem est summæ Potestatis euectus, Patribus Societatis nostræ benignè polliceri dignatus est, adfuturum se Societati fauore suo in ordine ad ea, quibus se à Prædecessore suo grauatam sentiebat. Non ergo ille fauorabilem ejusdem Constitutionem, sed grauaminibus plenam, & ita odiosam arbitratur. Iuxta hæc ergo ita interpretanda est vt grauamen non augeatur, sed arctetur; quod juxta dicta est; vnde in casibus singularibus non erit operosum judicare.
§. III.

§. III.

Nouennium ad Congregationes Generales quomodo computandum.
52
*COnstitutionis verba sunt: Congregatio Generalis in prædicta Societate singulo quoque nouennio, computando semper à celebratione vltimæ Congregationis Generalis, haberi, & celebrari omnino debeat. Circa quod
Dico primò. Satis verosimile videtur compu
tationem fieri posse à fine celebratæ vltimęvltimæ Congregationis. Id probo: quia dicta verba sine vlla improprietate ita intelligi & explicari possunt: & alioqui, cùm dispositio odiosa sit iuxta dicta §. præcedent. ita sunt interpretanda, vt Societas minùs grauetur ratione illorum; cùm tamen grauari certum sit huiusmodi temporis taxatione. Omnia constant præter id, quod de proprietate intelligentiæ est dictum, & illud probo. Nam cùm terminus ab aliquo actu desumendus est, ille debet esse perfectus: quod tenent Doctores quamplures, quos adducit Matienzus
in Lib. 5. Recopilat. L. 7. Titul. 11. Glossa 6. num. 3. & seqq. Ex quorum doctrinâ habetur tempus, qui retractui conceditur, scilicet nouem dierum, non currere à die celebrati contractus venditionis, sed à die traditionis, quia tunc ille perfectus est. An
Bona pro eo exempla.
num item, qui conceditur, vt adeptus Beneficium Parochiale ad sacros Ordines promoueri debeat, non currere à die Collationis, sed adeptæ possessionis, habetur in Cap. Commißa, de electione in 6. & similia alia adducit Tiraquellus Lib. 1. de Retractu. §. 1. Glossa 10. num. 36. & 37. Cùm ergo pro termino, à quo currere nouennium debeat, assignetur celebratio vltimæ Congregationis, & hæc vsque ad illius conclusionem perfecta non sit, non debet tempus nisi à conclusione ipsa computari.
53
*Prætereà; quia præpositiones A, & Ab,
ex se sunt exclusiuæ termini à quo, regulariter loquendo, vt notant quamplures scriptores, varios ad id casus inducentes, quos adducit Barbosa de Dictionibus, Dictione 1. num. 1. Pro quo & videri potest P. Quintanad. Tomo 1. in Appendice Tractat. 8. Dub. 5. num. 1. qui num. 2. affirmat secus dicendum quando de fauore aliquo agitur: quod tamen in casu nostro non habet locum; cùm potiùs in significatione exclusiuâ fauor contineatur.
Dico secundò. Factâ computatione modo
dicto, non debet ita labi nouennium, vt nihil ex eo ad Congregationis celebrationem assumatur. Si enim sic transeat, quod posteà fluit, non ad nouennium, sed ad decennium spectat. Sufficiet autem vt vel dies vnus ex nouennio assumatur: iam enim verificatur Congregationem celebrari in nouennio, licèt pars aliqua decennij adnexa sit. Cùm enim de fauore agatur, talis interpretatio potest verosimiliter vsurpari, iuxta superiùs dicta
54
*Dico tertiò. Vt omnis controuersia
rum amputetur occasio, nouennium ita computandum est, vt à die inchoatæ Congregationis octo anni numerentur, & nono currente intra illius spatium Congregatio penitus habeatur: nisi aliud ex vsu constet, aut ex declaratione Pontificiæ mentis suffragetur. Et quidem Pontifex in hoc secutus videtur id, quod in secunda fuerat Congregatione tractatum: in cuius Decreto 19. habetur B. Franciscum Borgiam in eadem
electum Generalem, censuisse generalem Congregationem septimo quoque anno celebrandam, cuius sententiam secuta Congregatio: hoc addito, quòd si maior pars Prouincialium in septimo anno judicaret res graues non occurrere, quæ tractari in Congregatione debeant, differri possit in bienniũbiennium; ita vt nono quoq;quoque anno ad summũsummum debeat celebrari. Sed intercessum est, & intercessio obtinuit, ne vllum certum tempus præscribatur: sed tertio quoque anno veniant simul ex omnibus prouinciis Procuratores, iuxta quorũquorum id est sententiam definiendũdefiniendum. Quod & Decreto 7. Congreg. 4. habetur constitutũconstitutum. Quod ergo de nouennio Congregationi visum fuerat ante intercessionem, & B. Francisco probatum, visum est & Pontifici, suoque Decreto stabiliuit. Sicut igitur
id ita visum, pariter etiam videtur computatio temporis facienda: vnde non aliter circa nouennium, quàm circa triennium habenda ratio illius est, de quo dicitur: Sed tertio quoque anno veniant, &c. Quod quidem non ita fit, vt elapso biennio intra tertij anni spatium Congregatio habeatur: sed triennio transacto, die immediatè sequenti debet inchoari. Sic enim constat ex Formula Congregationis huius Cap. 1. num. 1. vbi sic dicitur: Tertio quoque anno à decimâ quintâ die Nouembris post
finem vltimæ Congregationis generalis computando, ex omnibus Prouincijs, iuxta Congregationes & Decreta, ad Generalem conueniant Procuratores, &c. Et inferiùs. Tempus enim huius Congregationis, dies ipse quintus decimus Nouembris decretus est, nisi aliud Generali videatur. Sic ibi. Iuxta quæ id habetur, quod diximus. Sicut etiam computationem non ita fieri, vt Congregationi aliquis saltem dies triennij debeat assignari. Videtur ergo pro Nouennio Congregationis generalis idem sufficere: impleri scilicet Pontificiam voluntatem, si elapso nouennio, die immediato Congregatio inchoetur. Quod licet non sit Assertioni secundæ conforme, sustineri verosimiliter potest, & mihi pro praxi securum apparet: licèt ad controuersiarum, vt dixi, occasiones amputandas, dicto in Assertione tertiâ ritu procedendum videatur. Triennium enim disponere pro libitu Societas potuit, nouennium autem juxta Pontificiam est voluntatem regulandum.
§. IV.

§. IV.

Nouorum Assistentium in Congregatione eligendorum obligatio.
55
*HIs illa verbis declaratur: Prætereà vt quotiescumque habebitur & celebrabitur Congregatio Generalis huiusmodi, toties noui Aßistentes, ab illis planè diuersi, qui præcedenti nouennio Aßistentium huiusmodi muneribus functi fuerunt, eligi, seu assumi, & deputari. Circa quæ dubium occurrit an si Congregatio Generalis ante nouennium celebretur, vt annis proximis accidit occasio|ne mortis Generalium, noui debeant Assistentes eligi omnino à præcedentibus diuersi. Circa quod
Dico primò. Attento tenore verborum Con
stitutionis, satis verosimile apparet non esse talem obligationem: duo enim in illis habentur, quibus res videtur reddi manifesta. Primum; quia toties eligendi dicuntur, quoties Congregatio habenda & celebranda sit, additâ particulâ huiusmodi, scilicet, quoties Congregatio huiusmodi. Est autem illa limitatiua eius ad quod refertur, & illius exprimens qualitates: vt tradunt Doctores, quos adducit, & adducere multò plures poterat P. Quintanad. Tomo 1. Tractat. 3. Singu
Particulæ huiusmodi vis.
lari. 17. num. 4. Cùm ergo de Congregatione generali sermo præcesserit, non quacumque, sed post nouennium celebrandâ, de illâ est intelligenda dispositio, & non de aliâ. Secundum est: quia nouennium prorsus expressum verbis illis: Ab illis planè diuersi, qui præcedenti nouennio, &c. Deinde est ratio vrgens: nam assistentibus non est
Ratio vrgens.
triennium, sicut aliis gubernatione fungentibus assignatum, eò quòd ad gubernationem totius Societatis, specialis rerum, locorum, & personarum notitia requiratur; quæ quidem per triennium vix habetur, vnde vlterius debuit spatium assignari, & ita à Pontifice nouennale omnino est conueniens iudicatum: ergo Congregatione multò ante nouennium habitâ, non debet de Pontificia voluntate præsumi ad nouorum Assistentium electionem adigere contendisse. Et ita factum in Congregatione 9. circa P. Franciscum Arinatum Assistentem Galliæ, & in decimâ circa Pater Goswinum Nickel, modò Generalem.
56
*Quod autem de notitia dictum est, quæ
breui nequit tempore conuenienter haberi, videtur ostendere non debere nouam Assistentium electionem fieri nouennio non exacto, si electi progredi commodè in officio possint, aut saltem eorumdem iterandam electionem. Sed reuerà non ita probat vt necessaria electio sit, sed solam indicat conuenientiam. Et quidem eximiam, si alia non desint, vt non sit verosimile voluisse Pontificem oppositum stabilire. Possunt ergo & debent Assistentes ante nouennium eligi, quando Congregatio ad electionem Generalis habetur. Quod & fieri posse etiam quando Generalis statim post electionem tum suam, tum Assistentium moritur, habetur in Formulâ Congregationis Generalis, §. 53. Nouo enim in Generali electo sic sta
tuitur: Post electionem verò non erit opus eligere nouos Aßistentes &c. Quòd sic intelligendum est, vt integrum Congregationi sit, vel nouos eligere, vel antiquos confirmare. Sic ibi, & quia leuioris videtur animi, id quod dudum post maturam est deliberationem conueniens judicatum, nullâ vrgenti ratione mutare, in Congregatione Decima, in quâ casus prædictus accidit, morte R. P. Alexandri Gottifredi in eadem Congregatione electi Generalis,
iidem qui nuper fuerant Assistentes, à Congregatione confirmati sunt, vt habetur Decreto 57. in quo tamen additur id factum, paucis admodum dißidentibus, qui nouos eligendos censuerunt. Quod quidem ex leuitate animi in viris tantis accidisse non est æquum suspicari: sed ex eo quòd illi in electione aliis suo suffragio forsitan adhæsissent, quos nouâ electione promouendos sibi ob nouas aliquas coniecturas poterant polliceri: vel quia pro nouo Generali electorum aliqui minùs apti videbantur.
57
*Dico secundò. Licèt attento tenore
verborum Constitutionis, & stantibus Pontificij beneplaciti coniecturis, sit omnino verosimile quod diximus, non ita tamen est, vt Assistentes vltra nouennium debeant in officio permanere. Nouennio ergo exacto alij assumi debent, iuxta id, quod in Constitutionibus habetur Parte 8. Cap. 5. §. 4. & in Formula Congregationis Generalis, §. 85. Id probo: quia mens Pontificis est, vt munera ista honorifica pluribus fiant communia, vt ex tenore Constitutionis constat: vnde Assistentes superioribus æquat proportione seruatâ: & sicut hos non patitur vltra triennium progredi, quomodocumque illud continuetur; ita credendus est de nouennio illorum voluisse, & certè in illis maior videtur ratio, eò quòd munus illud suprà omnia alia honorificum habeatur. Vnde Clemens VIII. in Congregatione 5. Generali jussit tres Assistentes, Italiæ scilicet, Hispaniæ, & Lusitaniæ mutari, proptereà quòd diu nimis in eo officio perdurarunt: quod & ita factum, vt constat ex Decreto 73. 74. & 77. licèt
de eo à Congregatione fuerit supplicatum: pro quo in Decreto 74. Vbi obseruatione dignum occurrit, tres illos Assistentes, quos mutandos Pontifex voluit, non fuisse in præcedenti Congregatione electos, sed in eâdem ipsâ quintâ Congregatione, vt patet ex illius Decreto 1. Erant autem P. Benedictus Palmius, Italiæ; P. Ægidius Consaluius, Hispaniæ; P. Petrus Fonseca, Lusitaniæ. Sed quia in Congregatione tertiâ electi fuerant, & P. Benedictus Palmius, etiam B. Francisci Borgiæ aliquandiu Assistens fuerat, vt constat ex Decreto 17. Congregationis tertiæ; visum est Pontifici non expedire, vt iterùm eodem munere fungerentur: ergo id in continuatâ functione muneris eiusdem minùs videtur expediens, & ita Pontificiæ magis aduersum voluntati.
58
*Dico tertiò. Si de Pontificis mente verosimilis habeatur coniectura, vt non videatur continuationem dictam improbare, cùm alioqui obligatio dicta non sit adeò explorata, procedi in eo sine conscientiæ remorsu poterit. Videtur autem non parùm congruere, vt in rebus istis cum prouidâ moderatione ab ijs, qui gubernationi Societatis præpositi fuerint, procedatur; ne ad Pontificis aures querelæ aliquorum inofficiosæ perueniant, & sic societas, cui turbellæ istæ nimis incommodare possunt, molestis iterùm solicitudinibus implicetur.
§. V.

§. V.

Circa triennium superiorum qualis vrgeat obligatio.
59
*PRo illo habetur sic: Per triennium tan
tùm durare debeant, eo que elapso triennio, eo ipso vacent, & vacare censeantur, &c. Vbi difficultates aliquot occurrunt. Prima, an si triennio aliquid desit, quæuis interruptio sufficiat, quæ est cum aliis circa vacationis spatium discutienda. | Secunda, An vacatio futura sit computando triennium de momento ad momentum. Tertia, An sit aliquis casus, in quo dispositio prædicta non currat. Quarta. Vtrùm si triennium non in eodem officio nihilominus vacationis præceptum vrgeat. Quinta, An computatio à possessione officij, vel à designatione sumenda sit. Circa quas
Dico primò. Satis verosimile est computa
tionem non esse faciendam de momento ad momentum. Id probo ex dictis. numer. 32. & 33. juxta quæ dies, à quo incipit currere tempus designatum, non computatur. Iuxta datam scilicet ibidem explicationem; quòd non computetur eò quòd integer non sit: vnde si integer fuerit, aliter est dicendum: si videlicet à media nocte decurrerit: tunc enim nulla est verosimilis ratio cur non debeat computari. Alio etiam modo explicari potest, supponendo, vt modò dictum est, non inchoari tempus à media nocte, sed ab aliquâ horâ diei: tunc enim hora similis respondet in termino, in quo triennium mathematicè completur: at non est ita materialiter computandum, sed moraliter, quia totus ille dies computatur vt terminus spatij; quia non est credibile legislatorem velle ita rigorosè & delicatè agere, vt horæ sint minutiùs obseruandæ. Quâ ratione censent aliqui implentem vigesimum primum annum, à quo incipit obligatio jeiunandi non
teneri jeiunare eo die, quo ætas dicta completur, etiamsi manè compleatur. Pro quo videri potest Diana Parte 1. Tract. 9. Resolut. 49. Est item
Alia ex ætate ad Ordines.
pro eodem sententia alia Doctorum asserentium eum, qui tali die implet viginti quatuor annos, non posse in eodem ordinari, bene tamen in sequenti. Cujus ratio est: quia pars illa diei ad eumdem diem pertinet, vnde vigesimus quintus annus ad Ordinem requisitus non videtur inchoatus, & ita mediæ noctis transcursus expectandus. Sic P. Thomas Sancius Lib. 7. Consil. Dub. 33. n. 7. Diana Parte 5. Tr. 5. Resol. 17. & alij.
60
*Deinde argui potest. Quia non alia esse
videtur Pontificis intentio, pro cujus implemento nihil refert talis modus computationis. Cùm enim tantùm velit gubernationem non protendi, & locum multis esse in illâ; nihil profecto ad hoc interest hoc aut illo modo triennium computari, quando in diuersitate computationis adeò breue spatium intercedit. Intentionem legislatoris attendendam sæpiùs diximus & juxta debere interpretationem fieri. Lex est quidquid in ratione consistit. Cap. Consuetudo. Dist. 1. Pro quo videri potest P. Suarez Libr. 6. de legibus Cap. 5.
num. 5. & seqq. Iuxta quæ excusandus venit Prouincialis quidam, qui cùm horâ decimâ antemeridianâ triennium, de momento ad momentum computatione facta compleuisset, circa aliqua occupatus, quæ ad renuntiandum successorem pertinebant, aliquantùm progressus est. Sicut etiam excusari potuerunt Superiores, quibus vacationis nuntium inopinatum accidit: potuerunt enim eo die aliqua disponere, quæ ad officium spectabant, & sine inconuenienti non poterant indisposita remanere. Vacationem enim ita acceleratam, & inconuenientibus plenam, non est credibile Pontificem voluisse.
61
*Dico secundò. Dari casus potest, in quo
dispositio prædicta non currat. Id potest ostendi in Indiis, si vacatio innotescat, nec tamen sit Superior à Generali designatus: non enim domus debet sine Superiori relinqui, neque illud potest de Pontificis voluntate præsumi. Nec dici potest Superiorem vacationi obnoxium posse vice sui alium nominare: si enim per notitiam vacationis cessauit, nequit actum Superiori proprium exercere. Neque etiam dici potest per Epikeiam illud posse, & jurisdictionem eius vsque ad nominationem non expirare. Quia jurisdictionem talem, si verè cessatio est futura, Pontifex non confert, & Superior supremus nequit contra Pontificis concedere voluntatem. Si ergo Epikeiæ locus est futurus, id potiùs dicendum, quod Assertione statuimus, Constitutionem inquam eo in casu non obligare. Videatur P. Suarez suprà Cap. 7. num. 10. cuius doctrinam a
lij plures amplexi: quòd scilicet præceptum legis non obliget, quando boni communis ratio contrarium postulat; etiamsi possit sine peccato adimpleri: pro quo exempla ad ducit num. 9. Non videtur autem improbabile posse vice sui aliquem nominare: non quidem vices habiturum eius, in rigore loquendo, quandoquidem ordinariâ est potestate destitutus, & ita Vicarium habere nequit, sed in latiori significatione: qui scilicet locum eius suppleat, dum alius prouidetur.
Et hoc quidem ex præsumptâ Superioris eius facultate, ad quem spectat prouisio: quod quidem stare sine jurisdictione potest, ministerialiter tantùm, licet cum arbitrio. Sicut Generalis committere alicui potest omnino priuatè vt eum, qui sibi benè visus fuerit, Superiorem nominet, non suo, sed Generalis nomine. Potest autem voluntas ista præsumi: quia ad Superiorem spectat successorem sibi in officio constituere, quando à maiori non est Prælato designatus, vt vicariam scilicet domûs curam habeat. Sic enim habetur Decreto 20. & Canone 3. Congregat. 8. Ergo pro casu speciali, in quo vacatio accidit, ita etiam coniiciendum, & ita posset generali lege sanciri: hic enim casus in Constitutionibus, & Congregationum, aut Generalium Ordinationibus non occurrit, cùm tamen possit non semel occurrere.
62
*Dico tertiò. Triennium continuatum in
officiis, de quibus agit Pontifex, etiamsi illa diuersa sint, nequit sine violatione Constitutionis Pontificiæ prorogari. Probatur ex praxi sic indubitatè procedente. Deinde, ex intentione Pontificis in eadem expressæ, quæ quidem per contrariam intelligentiam posset penitus elidi: si videlicet quis in diuersis occuparetur muneribus, in quorum nullo triennium expleret. Item. Tenor ipse Constitutionis id continet, dum sic dicitur: In eorum respectiuè muneribus. Et officiis prædictis per triennium dumtaxat durare debeant. Atqui duo officia continuatè sustinens, si vltra triennium administrationem extendat, non potest verificari quòd in illis per triennium tantùm duret: ergo contra tenorem Constitutionis delinquit.
63
*Dico quarto. Triennij computatio non
est facienda à die possessionis, sed eo modo, quo faciendam decernit Congregatio 8. Decreto 43. in quo sic dicitur: Statuit Congregatio officium & auctoritatem Superiorum localium, atque adeò triennium Præfecturis definitum, inchoari à die authenticæ
Congregatio 8.
renuntiationis ipsorum in Collegio, vel Domo, quibus | præficiuntur: siue ipsi præsentes sint, siue absentes. Pro eodem est Decretum 10. Congregationis 9. sic se habens: Decretum 43. Seßionis 116. Congregationis 8. intelligendum est de ordinaria Superiorum renuntiatione. In casibus verò extraordinariis, cùm res
Congregatio 9.
vrget, & in loco vbi præficiendus est Superior fieri renuntiatio non potest, ob impedimentum belli v.verbi g.gratia vel pestilentiæ: decreuit Congregatio satis esse, si fiat in loco, vbi maior pars subditorum fuerit; vel, si id etiam nequeat, in eo, quem Prouincialis aptiorem iudicauerit. Sic ibi. Circa quæ Decreta obseruan
dum in primis est illa de Superioribus tantùm localibus procedere, & non de maioribus Prælatis, visitatoribus inquam & Prouincialibus. Quod quidem proptereà sic factum videtur, quia in illis inchoatio officij cum possessione solet esse coniuncta, dum scilicet patentes litteræ leguntur, & sic fiunt Prouinciis manifestæ.
64
*Sed certè erga illos etiam esse difficultas
potest, quia aliquando designatus Prouincialis extra Prouinciam versatur, & à R. P. Generali ad Prouincialem prædecessorem de eo scribitur, vnde & authenticè renuntiatur; quia authentica renuntiatio est, quæ ex authentico R. P. Generalis scripto officij sigillo munito, fundamentum indubitabile desumit. Sic enim authentica renuntiatio est, quæ ex Prouincialis præscripto fit in Collegio aut Domo designati Rectoris, aut Præpositi: quæ quidem minoris auctoritatis est quàm ea, quæ per Generalis litteras & sigillum, dictum retinet fundamentum. Cùm ergo eadem circa illos ratio sit, non videtur circa hoc pro rei exigentiâ prouisum: neque apparet caussa, propter quam de solis Superioribus localibus fuerit exordium defi
nitum. Ad quod quidem illud occurrit, per quod possit difficultati verosimiliter responderi. Cùm Prouincialium prouisio sit, renuntiationem authenticam non esse reputandam eam notitiam, quam Prouincialis litteris acceptis communicat, quia illi deficit substantiale requisitum, quòd scilicet auctoritate Generalis fiat, ad quem illa specialiter spectat. Licet enim notitia designationis per eiusdem litteras habeatur: non vult ille tamen eam suo nomine Prouinciæ communicari, vt pro authenticâ debeat haberi. Ad hoc enim vt authentica renuntiatio sit, potest illi solemnitatem aliquam specialem exigere, quæ suprà notitiam sit, juxta mentem Congregationis, quæ ad authenticam renuntiationem non quamlibet notitiam, etiam auctoritate Prouincialis communicatam, sufficientem esse voluit, sed specialius aliquid suis decretis requisiuit. Est autem specialis illa solemnitas, patentium litterarum apertio & publica lectio: vel, si non legantur: quod tamen omnino expedire judico, notificatio ab eo facta, ad quem spectat, secundùm consuetudinem Societatis. Et hoc quidem poterat in prædicto Decreto apponi: non autem factum, quia ad R. P. Generalis prouidentiam Congregatio censuit pertinere.
65
*Quod etiam circa Visitatores dicendum:
Qualis etiam Visitatorum.
tunc enim eorum officium inchoatur, quando R. P. Generali visum fuerit. Est autem pro eo à R. P. Generali Claudio Aquauiua sit prouisum, vt Instructionis eius §. 15. ostendit, in quo sic habetur: Incipiat visitationem ab ea Domo, vel Collegio, quod ratione neceßitatis, aut commoditatis videbitur præferendum: & vbi sui aduentus rationem in communi omnium conuentu reddiderit, litterasque patentes exhibuerit, omnes ad perfectionis studium, &
spiritus renouationem hortetur. Sic ille. Non est ergo necessarium vt Prouinciali se præsentet, & commissionis suæ copiam faciat, si fortè ille ab eo absit loco, vnde inchoandam visitationem iudicauerit. Quòd si in loco Prouinciæ præcipuo patentes litteras exhibuerit, non est necessarium, vt eas omnibus in Collegiis aut Domibus manifestet, cùm ex manifestatione prædictâ iam sit eius iurisdictio notoria, vnde cessat communis illa doctrina de obligatione ostendendi litteras commissionis in Delegato, alioqui poterit impunè non ipsi pareri: quæ tantùm habet locum, quando iurisdictio non est notoria, vt videri potest apud Dom.Dominum Solorzanum quod ad obligationem generaliter spectat Tomo 2. Lib. 4. Cap. 11. præsertim num. 22. & seqq. & quoad illam item cum limitatione prædictâ apud P. Thomam Sancium Lib. 6. Consiliorum Cap. 9. Dub. 4. Quamuis autem necessarium non sit, videtur tamen magis Instructioni conforme, vt patentes litteræ vbicumque visitatio fuerit instituenda legantur, vt eam exhortatio præfata sequatur. Sed hoc ad negotium præsens parùm refert, vbi solùm de visitationis inchoatione tractamus, de quâ juxta dictam constat Instructionem.
66
*Iam de Superioribus localibus loquen
do authentica renuntiatio illa censenda est, quam diximus, ea scilicet, quæ auctoritate Prouincialis sit juxta formam in Congregationibus præscriptam. Vbi quidem Prouincialis mentio tantùm fit in casu speciali, de quo ibi. Videtur autem idem faciendum supponi in aliis, quia id est iuxta morẽmorem Societatis, in quâ Prouinciales solent Superiores locales publicare. Nihilominùs si alicui patentes litteræ Generalis traditæ sint, quibus Superior designatur, & eas ille in Collegium seu Domum suæ curæ transmittat, authentica erit renuntiatio: vel si earum copiam eo modo, quo fidem plenè facere possint. Quod potest accidere, si quis nolit tempus Prælaturæ sibi à possessione inchoari, eò quòd molestum illi onus gubernationis appareat, & ita portionem illam, quæ ad possessionem vsque decurrit, demptam velit, cùm non valeat ad iter se statim expedire.
67
*Non videtur autem authentica renuntiatio, si Prouincialis ad Collegium vel Domum scribat de Superiore designato, si ipse nolit no
Quæ non authentica videatur.
tificationem talem pro authenticâ renuntiatione haberi. Quia cùm Congregatio formam præscribens circa id, per quod authentica haberi renuntiatio debeat, nihil præscribat, arbitrio hoc Prouincialium videtur fuisse remissum, seu etiam Visitatorum, ita enim illi munus designationis assumunt, nisi fortè in eo metas suæ iurisdictionis excedant, bonâ quidem procedendo fide, & patientiâ Prouincialium largiùs vtentes; si non specialem ad id à Generali habeant potestatem. Debet ergo renuntiatio ita fieri, vt in ordine ad effectum, de quo agimus, dirigatur, vt scilicet inde officium videatur inchoari. Ante notitiam ergo renuntiationis factæ dicto modo nequit designatus Superior vt talem se gerere, quia verè talis non est. Quòd si vt Superior se gerat, inde | inchoandum triennium: licèt enim non de iure, de facto tamen officium exercuit, etsi prætereà triennium expleat, verificatur de illo vltra triennium in officio perdurasse, & ita contra dispositionem Pontificis pœnas incursurum egisse.
68
*Dubitari tamen circa hoc potest an si à
Prouinciali pro facienda renuntiatione sit scriptum, & juxta ordinarium tabellarij cursum, jam nunc facta verosimiliter credatur, possit superior vt talem se gerere, & talis ab aliis ad actus haberi legitimos, vt E.Exempli g.gratia in Congregationem Prouincialem admitti; & pars affirmans probabilis visa est quibusdam, quia juxta ea, quæ moraliter semper accidunt, solet judicari, & ita factum debet credi, quod semper fit, licèt rarò contrarium possit euenire. Sic enim communis sententia firmat Iuri innixa. Cap. 1. de Clerico non resident. L. Ideo́Ideoque. D. de legibus. Vbi Glossa. Et L. Neque natales. Vbi Bartholus, Salicetus, & alij, ex quibus Marius Antonius Lib. 2. variarum, Resolut. 43. num. 8. Pro quo & facit sententia P. Henriquez, Villalobos, & aliorum, quam probabilem, & tutam in praxi putat Diana Parte 1. Tractat. 11. Resolut. 90. asserentium eum, qui scit patrem vel amicum quolibet anno sumere illi Bullam, posse eâ vti, antequàm certior de illius factus fuerit sumptione. Et certè valdè verosimilis talis sententia apparet quando rarò contrarium accidit: in casûs autem contingentiâ mihi oppositum penitus placuit; quia in Indiis, vbi magna locorum distantia est, & tabellarij Indi; vix quidquam certum circa diem traditionis litterarum haberi potest, vnde renuntiatio prorsus reddebatur incerta; cùm tamen ius ad Congregationem in alio certum esset, nec possit certum ab incerto superari; vt est constans omnium scribentium doctrina ex Iure vtroque, & manifestâ petita ratione.
69
*Vbi & aliud dubium occurrit circa fa
cultatem datam Prouincialibus, vt possint renuntiationem in loco sibi benè viso facere. An scilicet quæuis ratio sufficiat ad extraordinarium dictum renuntiationis modum. Et sic exemplum in casu adducto Rectoris in eo Collegio renuntiati, vbi habenda est Congregatio, vt scilicet ius suffragij in illâ habeat, cùm nequeat certa haberi notitia renuntiationis in proprio Collegio factæ. Circa quod aliqui Prouincialis voluntati conniuentes fieri posse judicarunt. Sed mihi oppositum visum est omnino veritati conforme; quia tunc facultas extraordinariæ renuntiationis Prouinciali conceditur, cùm res viget, & impedimenta grauia concurrunt: in casu autem dicto nihil vrgebat, quia nulla erat necessitas vt talis designatus in Congregationem admitteretur, in quâ jus suffragij ob antiquitatem habebat, qui officio illo fuerat immediatè perfunctus, & de rebus ad Collegium spectantibus poterat opportuniùs agere, in quo dum esset, circa tractanda in Congregatione consultationes fuerat, quæ faciendæ Rectoribus antè Congregationem talem iniunguntur. Et vt prædecessor non adstaret, ra
tio illa pro admissione in Congregationem valde videtur infirma: quandoquidem Congregatio generalis duas tantùm caussas impedimenti posuit, bellum scilicet, & pestilentiam: nec generaliter aliud disposuit, vt contingere solet, adducta clausula, & similes, vel, aliæ. Non inficior, etiam cùm non adduntur clausulæ huiusmodi probabilem esse Doctorum sententiam, qui extensioni esse locum affirmant, etiamsi addatur particula taxatiua: addunt tamen debere esse ad casus similes, vt videri potest apud P. Thomam Sancium in Opere Morali, Lib. 6. Cap. 15. num. 37. Atqui casus admissionis ad Congregationem non est similis, quia nihil est quod impediat renuntiationem ordinario modo fieri, vt in duobus assignatis, vnde dissimilis prorsus est: ergo non debet data facultas pro alijs ad illum extendi. Iuxta hunc ergo casum sunt alij decidendi, neque Prouinciales suam debent extendere potestatem, quorum gubernatio juxta Societatis mentem scriptis debet maturissimis conformari.
§. VI.

§. VI.

Quinam superiores Constitutionis vinculo constringantur, & quæ in eâdem officia inueniantur comprehensa.
70
*NOminati specialiter Prouinciales, Vi
sitatores, Propositi, Rectores, Superiores locales, Vice-Prouinciales, Vice-Præpositi, Vice-Rectores, & alij Officiales jurisdictionem & superioritatem habentes, quomodolibet nuncupati. Ex quo apparet quæ officia continuari vltra triennium nequeant, ea scilicet, quæ Officialibus designatis sunt pariter designata. Pro eorum autem ampliori expressione recensentur munera, Superioritates, Ministeria, Administrationes, & generale nomen officij ad omnia deriuatum. Circa Prouinciales autem, Visitatores, Præpositos, & Rectores Collegiorum nulla esse difficultas potest: sicut neque circa Vice-Prouinciales, quando Vice-Prouinciæ præficiuntur, vt Chilensi in Indiis: atque etiam cùm eo nomine administrationem Prouinciæ subeunt, juxta ea, quæ habentur in Regulis Prouincialis, §. 10. Quod pariter est de Vice-Præpositis, & ViceRectoribus asserendum, iuxta id, quod habetur in Formulâ Congregationis Prouincialis, §. 4. vbi sic designantur: Vice-Præpositi, & Vice-Rectores, qui toto principalium superiorum officio funguntur. Nulla etiam difficultas esse circa superiores locales potest, qui eâdem quâ Rectores Collegiorum auctoritate potiuntur, vt sunt qui residentias quasdam regunt, aut inchoata Collegia, siue Seminaria exempta: cùm enim in illis eadem sit ratio, eadem est etiam Iuris huius dispositio: sunt enim absolutè superiores cum plenâ jurisdictione. Et tales apud nos superiores Residentiæ S. Crucis, Juliensis, Huancauelicensis, & Rector Seminarij S. Martini, circa quem tamen satis ambigua R. P. Generalis responsio extat, vnde visus est iterùm admonendus. Videatur Cardin. Lugo in Responsis Moral. Lib. 4. Dub. 39. Vbi benè ostendit Rectores Seminariorum immediatè subiectos Prouinciali, propriè esse Rectores, & ita benedicere sacra ornamenta posse.
71
*An autem Seminariorum superiores eodem debeant jure censeri, dubitatum quidem est, & pars affirmans praxi inuiolabili comprobata his in partibus ob generalitatem verborum, quibus omnes superioritatem & jurisdictionem ha|bentes implicentur: Seminariorum enim Rectores superioritatem habent non solùm respectu alumnorum sæcularium, sed etiam eorum, qui de Societate ibidem degunt, eorumdem curam habituri. Iurisdictionem etiam exercent, quia corrigere possunt præfatos omnes, & correctio jurisdictionis genus est, vt ex Cap. Ea quæ, de
statu Monachorum, colligit Barbosa in Collectaneis ad citatum Caput. Licèt autem jurisdictio hæc ad forum animæ non spectet, quia sub censura præcipere nequeunt; id certè non videtur obstare; quia jurisdictio in foro externo vera jurisdictio est: & Rectoribus etiam Collegiorum impositio Censurarum prohibetur: quod fieri posse docet P. Suarez Tomo 4. de Religione, Tractat. 8. Lib. 2. Cap. 9. num. 4. Quamuis omnino certum haberi debeat validam futuram Censuram, quia de Iure competit, & simplex prohibitio nequit actum aliàs licitum, reddere nullum, juxta receptissimam scriptorum doctrinam.
72
*Nihilominùs superiores dicti non sunt
censendi in Constitutionis catalogo comprehensi. Quod quidem R. P. Generalis ita declarauit, qui & mentem Pontificis habere perspectam potuit, & ex tenore Constitutionis eiusdem satis verosimiliter coniectare. Et in primis intentio Pontificis ad hoc non videtur collimasse, qui viris pietate & doctrinâ insignibus fauere voluit, vt eiusdem verba manifestant: ad munera autem prædicta non solent tales eligi, vt experientiâ compertum habetur. Deinde: Pontifex non disponit circa illos, qui superioritatem tantùm habent, ad quod satis est supra alios esse, & eorum aliquam curam gubernatiuam habere: sed iurisdictionem prætereà exigit, quæ verè talis sit in genere EcclesiasticęEcclesiasticæ iurisdictionis; quęquæ est duplex,
Duplex illa.
scilicet in foro animæ ad absolutionẽabsolutionem peccatorũpeccatorum, & in foro exteriori ad coërcẽdũcoercendum spiritualibus pœnis, & etiāetiam corporalibus præcipiendi cum obligatione in conscientiâ, dispensandi &c. quæ quidem non fundantur in voto obedientięobedientiæ, sed in communicatione à supremo Prælato, in quo est totius EcclesiasticęEcclesiasticæ iurisdictionis origo. In Rectoribus autẽautem Seminariorum & Residentiarum, quæ sunt ex ijs, de quibus dictum num. 70. prædictæ iurisdictiones non sunt: vnde licet superiores dici possint, non tamen Ecclesiastici Prælati. Qui prætereà iurisdictionem propriè non habere secundùm receptum loquendi vsum, ex eo probantur, quia talis iurisdictio aut ordinaria est aut delegata. Sed non primum; quia illa habetur à Iure
ratione officij: quod tamen hîc non habet locum, quia officium tale non est ex iis, quibus potestas, quam Ius Prælatis confert, possit adaptari; illis namq́ue tantùm confertur, qui quasi Episcopalem dignitatem habent, quatenus exercere actus possunt erga subditos, qui proprij Episcopis esse solent: pro quo videndus P. Suarez suprà, Cap. 2. nnm. 10. & seqq. Item. Officium tale est sub officio, quod infimum censetur in ordine Prælatorum, scilicet superiorum localium, de quibus tantùm disponunt leges Canonicæ: ergo non habent iurisdictionem ordinariam. Prætereà Superiores Prælati, ad quos talium officiorum prouisio spectat, ita ea distribuunt, vt valde aliis dissimilia reputent: vnde Rectores tales Rectoribus Collegiorum subiiciunt, aut ab eorum iurisdictione eximunt: ex quo fit iurisdictionem ordinariam non habere. Quòd autem iurisdictio
Quomodo conferatur.
per electionem ad officium non conferatur nisi iuxta eligentium intentionem, benè ostendit idem eximius Doctor loco dudùm citato, num. 8. Nec secundum: quia neque ex delegatione possunt illa, quæ ad iurisdictionem vidimus pertinere: & quidem si talis esset, non competeret ratione officij. Et ita ex eo fit veros superiores non esse, quibus iurisdictio absolutè conueniat, cùm ex officio non habeatur, sed ab alterius pendeat potestate, eam augentis, aut limitantis.
73
*Potest insuper positio ista probari: nam
licet negari nequeat Rectores dictos esse aliquomodo superiores, cùm supra alios sint quos gubernant, & quibus illi obedire tenentur; non tamen hucusque declaratum est esse proprios Societatis, ad quos scilicet ea spectent, quæ de superioribus in eius Instituto dicuntur, sicut expressum videtur Ministrum esse superiorem, & etiam subministrum. Pro quo est Regula 1. & vltima subministri. Vnde cum in Congregat. 7. Decreto 45. statutum sit, si quis Fratrum diceret Ministro aliquid iubenti, licet non cum præcepto, Nolo facere, casum esse reseruatum; de dicente tamen Rectori Seminarij tale quid non extat: non ergo ex eo solùm quòd iurisdictionem absolutè non habeant, sed quia superiores proprij Societatis non sunt, non debent intelligi in Constitutione præfatâ comprehensi. Vnde neque in Congregationem Prouincialem admittuntur, quod ostendit absolutè non esse Prælatos, licèt nomine Rectorum gaudeant, cùm debeant Collegiorum admitti Rectores; vt constat ex formula Congregationis Prouincialis. §. 4.
74
*Sed vt veri superiores sint, cùm tamen
iurisdictionem non habeant, inde etiam debent non comprehensi censeri: Pontifex namque requirit verbis illis, Iurisdictionem, & Superioritatem habentes. Particula enim, &, copulatiuè explicanda est: quando enim ponitur inter duo, quorum vnum alteri inest, ambo in vnum resoluuntur: vt cum aliis tradit Barbosa Dictione 92.
num. 6. & 7. & Marius Antoninus Lib. 1. variar. Resolut. 7. num. 7. Iurisdictio autem superioritati inest, quia de iurisdictione absolutè sumpta, & in exteriori etiam foro sermo est, quæ sine superioritate non stat: licèt enim non omnis superior iurisdictionem habeat, iuxta dicta; omnis autem iurisdictionem habens, superior est.
75
*Iam ex dictis, num. 73. circa Ministros
Ministros non comprehensos.
videtur colligi illos Constitutione Pontificiâ comprehensos. Pro quo & facit Pontificem in designatione officiorum Ministeria nominare; non videtur autem quale aliud esse possit officium, cui hoc nomen conuenientiùs valeat adaptari. Et ita quidem iudicatum aliquando, ac de illo consultus Pontifex dicitur respondisse: Theologos habetis. Iuxta illorum ergo satis verosimile iudi
Pro eo declaratio.
cium sanctæ memoriæ R. P. Generalis Vincentius Carrafa Anno 1647. non comprehendi declarauit. Quam declarationem R. P. Goswinus omnino sustinendam censuit, litteris pro eo ad Indiarum Prouincias destinatis. Pro quo & fa
Et rationes aliquot.
ciunt ferè omnia, quæ pro Rectoribus Seminariorum adduximus. Et quidem intentio Pontificis ad eos minimè directa videtur, quia cùm fa|uere velit vinis pietate ac doctrinâ insignibus, Superioritas Ministrorum nihil ad eius conducit intentum, cùm manifestum sit ad officium dictum tales non solitos adhiberi, quod & illi non honorificum, sed inhonorum prorsus æstimarent, Deinde. Ministri iurisdictionem ordinariam non habent, sed neque delegatam, quæ determinata ratione officij sit, vt benè obseruat P. Suarez Tomo. 2. de Religione Lib. 6. de Voto, Cap. 7. num. 17. & Tomo 4. Tractatu 8. Lib. 2. Cap. 2. num. 2. & P. Thomas Sancius in Opere Morali Lib. 4. Cap. 33. num. 16. dicens non esse propriè Prælatos ob dictam rationem. Quod quidem ex prima eorum Regula satis est perspicuum, quæ sic habet: Eius officium erit Præpositum, vel Recto
Ministri regula.
rem iuuare in ijs, quæ in genere, vel in particulari ei commendabit: nec dispensandi, aut mutandi, aut quidquam faciendi, nisi ex eiusdem præscripto, facultatem habeat. Sic ergo. Quod ergo de casu reseruato Congregatio statuit, non ideò est, quia jurisdictionem habeant; sed quia cùm Præpositi, aut Rectoris loco iubeant, ipsis, quorum auctoritate funguntur, irreuerentia grauis irrogatur. Pro quo videri potest Cardinalis Lugo Disput. 20 de Pœnitentia, num. 54. Addi potest, à Congregatione eo ipso quòd sic statuit, graue præceptum imponi, ne quis Ministro ita respondeat: vnde non est argumentum jurisdictionis in illo. Pontifex autem in suâ Constitutione Ministeriorum
nomine officium Ministrorum nequaquàm intellexit: si enim eos designare vellet, facile ipsi erat, sicut alios suis expressit nominibus, ita & Ministros, quorum est notissimum munus, expressisse: vnde ex tenore Constitutionis id potiùs quod intendimus, deducendum venit. Ministeriorum ergo nomine officia intelligenda,
quæ Operariis possunt Euangelicis conuenire, dum eorum aliquis Missionum Superior cum potestate Rectoris, licet non eo vtatur nomine, constituitur. Vt Superior Missionis Hollandicæ, de quo in Congregatione 8. Decreto 51. Non ita Superior primæ Residentiæ Missionum de quo ibidem: nisi ille aliarum Superior sit, vt in Missionibus Paraquariis: in quibus tamen qui Superior est, nullius particularis Superior sit oportet, vt omnes possit sine defectu in proprio visitare. Ex quibus quid de Officialibus aliis, Ministro inferioribus, sit dicendum satis constat.
§. VIJ.

§. VIJ.

De Magistris Nouitiorum.
76
*EXcipiuntur isti à communi lege ver
bis illis: Exceptis Magistris Nouitiorum. Et quidem quando Magistri huiusmodi Rectores Domorum Probationis non sunt, sed Rectori subiecti curam istam exercent, indubitabile erat, etiamsi nulla adhiberetur exceptio, non esse Constitutionis verbis comprehensos: cùm perspicuum sit Superiores non esse, nec iurisdictione gaudere, licet quædam ipsis præeminentiæ concedantur, vt videri potest in eorum Regulis. §. 5. 6. & 7. & quòd §. 7. dicitur de or
dinariâ potestate absoluendi Nouitios à casibus reseruatis, nihil obstat, nam ibidem sic additur: Nisi eius Superiori hæc facultas aliqua de caussa restringenda videretur. Ex quo apparet iurisdictionem eius non esse ordinariam in eo sensu, quo Ordinaria iurisdictio in Iure sumitur, prout scilicet contra delegatam distinguitur, & absolutè Superiorem constituit: cùm ita pro arbitrio Superioris limitari possit: sed Ordinaria dicitur, id est, ordinariè conueniens, vel semper, aut ferè semper. Et licet limitatio illa non adderetur, idem nihilominùs esset dicendum; quia Instructori facultas eadem sine limitatione conceditur respectu eorum, qui annum tertium Probationis agunt, vt constat ex Instructione pro ipsis Cap. 3. §. 10. Instructorem tamen non esse Su
periorem, ex declaratione speciali constat. Idque ita esse, necessariò fatendum est, quia si Superior esset, non posset ordinarius esse Confessarius: nam id prohibet Clemens VIII. in suo Decreto de peccatis reseruatis, de quo in Libro Ordinationum, in quo & citata Instructio Cap. 5. num. 4. Vnde cùm pro Magistris Nouitiorum, qui Superiores sunt, specialis dispensatio ab eodem Pontifice fuerit impetrata, vt constat ex citato Cap. 5. De dispensationibus, num. 1. pro Instructore nulla petita dispensatio, quia illâ opus non erat. Cùm ergo citato Cap. 3. §. 1. sic dicitur: Superiorem illis, seu Instructorem deliget &c. de Superiore secundùm quid intelligendum est, vnde & nomine Instructoris addito, Superioritatis est qualitas declarata; vt scilicet non tam Superior, quàm Instructor sit. Particula enim, seu, sic accipi solet, expositiuè inquam, aut correctiuè, vt docent Doctores, quos adducit P. Quintanad. Tom. 1. Tract. 3. Singulari. 20. n. 4. Quando igitur Ponti
fex in suâ Constitutione Magistros Nouitiorum excipit, de iis manifestè loquitur, qui Superiores Domorum Probationis sunt, vt cessare non debeant, etiamsi per triennium in Officio perdurarint: alij enim Superiores non sunt: quod & à R. P Generali Goswino Nickel specialiter declaratum die 24. Februarij. Ann. 1655. Sed circa exceptionem dictam aliqua explicanda occurrunt, pro quibus
77
*Dico primò. Qui superiores per trien
nium fuerunt, nequeunt esse Magistri Nouitiorum, vbi illi etiam Rectores sunt. Constat ex tenore Bullæ, in quâ sic dicitur: Superiores quomodolibet nuncupati, exceptis Magistris Nouitiorum, per triennium dumtaxat durare debeant. Vbi clarum apparet talium indultum; vt scilicet vltra triennium possint in officio perdurare: atqui Superior triennalis, si Magister Nouitiorum fiat, non dicitur in officio Magistri perdurare, sed tunc inchoare illud. Cùm ergo tenor Constitutionis ita apertus sit, non videtur locus dispositioni alteri, de quâ loquimur, remanere. Ex inspectione autem Motus proprij iudicandum esse, ex sacris Canonibus habemus. Cap. Porrò & Cap. Accepimus, de Priuilegiis. Pro quo Paulus de Castro. Consilio 163. volum. 1. Socinus Senior Consilio 91. Col. 3. volum. 4. Marius Antoninus Libr. 2. Resolut. finali. Casu. 27. & in specie casus nostri R. P. Generalis Goswinus suprà. cuius illa sunt verba: Magister Nouitiorum quamuis Rector potest prosequi in
Declaratio R. P. Generalis.
suo officio &c. Quia hoc priuilegium solummodò conceditur Magistro Nouitiorum, vt poßit prosequi in eodem Officio &c. Constat autem de eo, qui post | triennalem Præfecturam Magister Nouitiorum constituitur, non posse dici in officio Magistri prosequi.
78
*Dico secundò. Etiamsi triennium in a
lio officio non fuerit impletum, nequit munus Magistri Nouitiorum assumi, nisi pro spatio, quo possit triennium integrari. Hoc est contra interpretationem, quæ aliquibus & quidem non indoctis placuit, nec videtur improbabilis. Nam de eo, qui triennium explet modo dicto, dici potest quod in officio Magistri prosequatur: atqui hoc iuxta Pontificiam exceptionem licet, sicut & juxta Declarationem adductam. Cumque aliàs fauor sit, & pro Religione faciat, meritò est, juxta dicta sæpiùs, ampliandum. Nihilominus contrarium est tenendum & practi
Ex tenore Bullæ deductum,
candum, quia sic videtur esse Pontificis mens, ex cuius id verbis etiam comprobatur. Nam de eo, qui triennium sic explet, nequit dici in officio Magistri per triennium perdurasse, & nihilominus posse in eo prosequi: cùm tamen Pontifex de triennio Nouitiatûs jam decurso loquatur. Itaque Pontifex de aliis Superioribus loquens triennium præfigit: exceptionem autem Magistri interponit, planè indicans triennium in officio exactum illi non obstare: obstabit ergo quod in alio fuerit officio tempus insumptum.
79
*Dico tertiò. Magister Nouitiorum exa
cto triennio nequit ad aliud officium Superioris ex numeratis assumi. Sic R. P. Generalis suprà ita dicens: Nequit esse Prouincialis, nec Superior alterius Domûs, aut Collegij: quia hoc priuilegium solummodo conceditur Magistro Nouitiorum, vt poßit in eodem officio prosequi, non vt poßit aliud distinctum habere. Sic ille, qui id potuit ex concessione ip
Declaratio R. P. Generalis.
sa colligere, iuxta supplicationem pro gratia ista suæ Sanctitati propositam. Patres enim Congregationis valde conueniens iudicarunt vt Magistri Nouitiorum in officio suo diutiùs permanerent: de eo autem quòd post officium dictum ad aliud promoueri possent, nullâ ratione curarunt. Et Pontifex quidem in exceptione prædicta non solùm rei conuenientiam attendit, sed Clementis VIII. vestigiis institit, qui triennium etiam Superioribus assignans & annuam vacationem, Magistros Nouitiorum excepit, vt constat ex Decreto 64. Congregat. 5. in quo sic habetur: vt
Decretum Clementis VIII.
Prouinciales atque Rectores, exceptis qui sunt in Domibus Nouitiorum, non durent vltra triennium, sed vacent saltem per annum, in quo obediant, sicut ceteri. Sic illa, ex cuius verbis mens etiam Innocentij coniicitur; vt scilicet Magistri Nouitiorum in officio durare possint: ergo circa officia alia nihil indultum. Quod sic etiam practicatum.
80
*Nihilominùs viri docti aliter censue
runt, quod & probabile videtur. Et pro eo facit, duo à Pontifice in sua Constitutione decerni, quòd scilicet Superiorum officia vacent per triennium, & ad nulla alia possint promoueri. His exceptionem Magistrorum interserit; ex quo videtur ad vtrumque referendum. Quod enim ad prius illud de triennio referri debeat, indubitatum est: & quòd etiam ad posteriùs, ex co ostenditur, quia nulla est adiecta particula taxatiua: nec non quia clausula antecedens ad
sequentia etiam trahi debet, præsertim cùm de fauore agitur, vt in præsenti; iuxta multorum doctrinam apud P. Thomam Sancium Lib. 6. de Matrimonio Disput. 22. num. 17. licet explicatio, quam ipse adhibet num. 19. non videatur instituto præsenti quadrare: quòd scilicet tunc ea doctrina currat, cùm omnia determinabilia vna determinatio respicit, in quibus ratio est similis. Alij tamen Doctores eam generaliter amplectuntur; & in casu, de quo ibi, probatio occurrit, in quo non est omnino ratio similis: & verò licet in casu nostro specialis videatur esse ratio vt triennium Magistri prorogetur, non ita vt ad aliud promoueri officium possit: est tamen congrua alia, quam Clemens VIII. verbis adductis indicauit: Vacent per annum, in quo obediant sicut
ceteri. Ex quibus apparet Superioribus vacationem annuam indictam, vt obedientiæ exercitium non dediscant: quod in Magistris Nouitiorum non est suspicabile, qui virtutis probatissimæ cùm sint, & obedientiam in Nouitiis tantopere radidicare contendant, eo non videntur exercitio aliorum instar indigere. Præterquam quòd officium tale valde est laboriosum, & plus oneris quàm honoris habens, vnde impedimentum non debet præstare quo minùs eo perfuncti ad aliud possint honorificum promoueri. Est ergo hoc probabile, si R. P. Generali sic practicandum videatur: dum tamen aliud statuit, illius est standum Ordinationi, quandoquidem pro praxi potest id, quod sibi conueniens visum fuerit, ordinare. Ex Congregat. 4. Decreto 19.
81
*Dico quarto. Magister Nouitiorum in
vna Domo, potest in alia vltra triennium prosequi. Colligitur ex declaratione adductâ R. P. Generalis: quia talis verè dicitur prosequi officium, & quòd in vna, aut diuersis, Domibus sit, valde materialiter se habet. Potest etiam in hoc specialis congruentia occurrere ad bonum Societatis, quam cùm etiam Pontifex in exceptione dictâ attendat, sic est eius interpretanda voluntas verbis eiusdem omnino conformis, sicut & verba voluntati. Vacent, inquit, Superiores post triennium, exceptis Magistris Nouitiorum: ergo illi prosequi possunt in Domo quauis, cùm indifferenter loquatur Constitutio, & vbi illa non distinguit, nec nos distinguere debemus. Vnde non solùm Magistri tales possunt post triennium in alia Domo esse quod in priori, sed etiam post sexennium, & vltra. Et in officio, si nihil aliàs obstet, vsque ad mortem perdurare.
§. VIII.

§. VIII.

De sesqui annuâ vacatione Superiorum. Vbi variæ difficultates circa illam.
82
*ANnum cum dimidio post triennium
in Prælaturâ exactum ante promotionem ad officium ex enumeratis inuiolabiliter elapsurum Constitutio decernit verbis illis: Ipsique ad alia quæuis eiusdem Societatis munera, Superioritates, Ministeria, Administrationes, & officia prædicta quomodolibet nuncupata, etiam Vice-Prouincialis, seu Vice-Præpositi, vel Vice-Rectoris, nullatenus eligi, seu assumi, vel deputari volumus, nisi per annum cum dimidio saltem à fine triennij computandum, à prædictis muneribus &c. cessauerint. Vbi
Difficultates variæ.
quæri potest Primò, An qui triennium non ex|pleuit, vacare toto illo spatio debeat. Secundò, an breuis officij cura sit prohibita. Tertiò, quomodo computanda vacatio eius, qui per aliqua discontinuata spatia in officio fuit, nec tamen triennium expleuit. Quartò, si triennium expleuit discontinuatis spatiis, an integra expectanda vacatio. Quintò, an computatio sit facienda de momento ad momentum. Circa quæ
83
*Dico primò. Qui per triennium in of
ficio non fuit, non indiget vacatione aliquâ, vt ad aliud officium transeat. Constat ex tenore Constitutionis, in quâ integrum triennium postulatur.
Dico secundò. Ad aliud officium transiens
ante triennium expletum, debet desistere, vbi primùm pars triennij, quæ deerat, fuerit terminata. Sic vniuersa Societas Constitutionem Pontificiam intellexit, quæ, si eo modo non deberet intelligi, eneruis prorsus redderetur. Possent enim officia ad tempus triennio minus attribui, & sic in singulis sine interruptione per totam vitam continuari. Quòd si dicatur in eo non esse inconueniens, dum Pontifex aliud in Constitutione non exprimit, & Societas iure suo vtitur: & insuper bonum illud ex eo habetur, quòd in eodem loco non prorogatur officium, vnde & fastidium subditorum ex prolixâ superioris eiusdẽeiusdem gubernatione vitatur. Contra est; quia præcipua Pontificis frustratur intentio; videlicet viris doctrinâ & pietate insignibus, quibus referta est Societas, locum in gubernatione relinquit: vt enim ostendimus, ex imminuto cuiusque officij spatio iidem possent in gubernatione dum viuerent perdurare. Circa hoc ergo non potest vllo pacto dubitari.
84
*Dico tertiò. Ille, qui per triennium in
officio fuit, non potest etiam per dies aliquot antè expletam vacationem sesqui anni illud, aut aliud suscipere, iuxta declarationem R. P. N. Goswini, qui de spatio dierum octo interrogatus sic addidit: Nec pro breuioris temporis spatio, & solerti animaduersione curetur, ne contrarium in vllo
Declaratio R. P. Generalis.
practicetur euentu, quia id licitè fieri nequit, nec debet permitti. Sic ille. Ratio est: quia Constitutionis tenor sic indicat, assumptionem omnem officij prohibens, vnde & ad assumptionem per breue tempus debet extendi. Id quod particula Nullatenus, quâ Pontifex vtitur, non obscurè significat, quæ vniuersalis est, & tantæ vis, vt nec in casibus aliàs permissis locus sit opposito: vt ex
Iasone in L. 1. §. Sublata. D. Ad Trabell. probat Marius Antoninus Lib. 2. variar. Resolut. 32. num. 6. De quo etiam Auctores, quos adducit P. Thomas Sancius Lib. 6. de Matrimonio, Disput. 32. num. 6.
85
*Quod quidem iuxta præscriptum R. P.
Generalis ita obseruandum est. Licèt non videatur credibile Pontificem tale aliquid voluisse; cùm tamen Societas supererogationem obedientiæ talem in signum humillimæ & obsequentissimæ subiectionis practicandam ordinarit. Breuis namque officij cura minimè opponitur intentioni Pontificis. Quòd enim hoc viris pietate & doctrinâ insignibus incommodare possit, quorum est decoro dictâ dispositione consultum? Et ipse quidem loquendi modus id videtur insinuare, dum dicitur quòd Nullatenus eligi, seu assumi, vel deputari valeant. Nam electio, assumptio, & deputatio signisicant officium non transeunter, & semiplenè committi, sed aliquo administrationis modo qui diuturnitatem dicat, & quod vulgò dicimus de proposito, & cum plenâ potestate. Et hoc modo ritè congruit vis particulæ præfatæ: vt scilicet nullatenus possint, qui non vacarunt, ad officia iurisdictionalia ex proposito designari. Et quidem si Ius vtrumque, & Doctores euoluamus, verba electionis, assumptionis, & deputationis, non inuenientur casui præsenti posse conuenientur adaptari. Si enim Rector per dies paucos extra Collegium futurus, dicat alicui vt suo loco curam illius habeat, neque electum ipsum, neque assumptum, neque deputatum propriè licet asseramus. Est ergo simplex quædam designatio ad aliqualem curam, qualis committi ordinariè solet.
86
*Et ex hoc argui satis robustè potest: nam
Satis robusta argumentatio.
officia Rectoris Seminarij, Ministri, & aliorum, de quibus § §. præced. possunt suscipi post triennium in superioratu perfecto decursum, quia illi Superiores cum plenâ & propriâ iurisdictione non sunt: atqui tales existunt qui in huiusmodi absentiis breuibus relinqui possunt, & solent: ergo non est pro illis rigor vacationis necessarius. Maior constat, & Minor est comperta: quia sic substitutis solùm domesticæ obseruantiæ cura committitur: & vt aliqua quandoque præstent, quæ maiorem auctoritatem requirant, quàm ea, quæ Ministro fortè competat: ergo superiores non sunt, de quibus loquitur Constitutio. Quod roboratur ex iis quæ habentur in
Formula Congregationis Prouincialis §. 4. vbi dicitur ad Congregationem dictam ius habere Vice-præpositos, & Vice-Rectores, qui toto principalium Superiorum officio funguntur. Ideò profectò, quia veri Superiores sunt cum plena iurisdictione. Ex quo sequitur eos, qui non toto principalium Superiorum funguntur officio, non esse proprios superiores, de quibus loquitur Constitutio; quia iuxta stylum Societatis loquitur, & terminis in eadem vsitatis: nec magis de illis curat, quàm de Ministris, & aliis explicatis: & certè vt scrupulus omnis in hac parte cessaret, posset in designatione huiusmodi ob breuem absentiam res iuxta modum dictum explicari.
87
*Quia verò vrgeri potest ex facultate ad
casus reseruatos, quæ Vicariis, & Subprioribus conuenit in absentiâ principalium Superiorum: & ita de Vice-Rectoribus idem dicendum propter eamdem rationem, iuxta ea, quæ habet Diana Parte 3. Tractat. 2. Resolut. 38. P. Quintanad. Tomo 1. Tractat. 3. Singulari 13. Iuniperus de Casibus reseruatis, Parte 1. Disputat. 8. Quæst. 2. Cap. 2. & alij apud ipsos: Responderi potest retorquen
do argumentum: nam in Societate, qui dicto modo superiorum loco relinquuntur, non habent facultatem dictam, vt à R. P. Claudio est declaratum. Posse autem id ita in Religione constitui, tradit Diana suprà, & P. Suarez Tomo 2. de Religione, Lib. 6. de voto, Cap. 7. num. 17. vbi ita scribit: Si quis habeat sub se coadiutores regiminis,
P. Suarez.
vt Vicarios, vel Ministros, illi non habent hanc potestatem ordinariam, sicut nec spiritualem jurisdictionem habent, nisi delegatam accipiant, vel quando in absentiâ Prælati vicem illius gerunt cum tota jurisdictione, juxta | vniuscuiusque Religionis consuetudinem. Sic ille; qui & videndus Tomo 4. Tractat. 4. Lib. 2. Cap. 2. num. 2. Sicut ergo Ministri quando in absentiâ Superiorum gubernationem sustinent, facultatem pro reseruatis non habent, quando vicem illorum non gerunt cum tota iurisdictione, vt ordinariè contingit; ita etiam de iis Vice-Rectoribus est dicendum, quibus tota non solet iurisdictio conferri. Quod ex Regulis Ministri colligitur, in quibus illis iniungitur quid in Superiorum absentiâ agere debeant, manifestâ insinuatione limitatæ facultatis. Non ergo absentia tantùm iuris confert, quantùm aliqui hallucinantur apud Citatos. Et pro eodem facit id, quod tradit Iuni
perus suprà, num. 7. & 8. Vicarios scilicet à Guardianis constitutos dictâ facultate etiam in absentiâ carere; immò & in morte; nec posse iurisdictionis actum aliquem exercere, sed tantùm præsidere in Conuentu, ne tumultus fiat.
88
*Sed certè quod ad mortem attinet, aliter
est de Ministris dicendum, quia tunc ordinariam iurisdictionem habent, vt ait P. Suarez loco citato Tomi 4. & colligitur ex P. Thoma Sancio in Opere Morali, Lib. 4. Cap. 33. num. 16. vbi P. Suarij doctrinam amplectitur. Congregatio autem 8. pro eodem sic ait: Decreto 10. Statuit, sicut absente, ita etiam moriente superiore alicuius loci; huius curam ad
Congreg. 8. Decretum.
Ministrum pertinere, etiam in Domibus Profeßis, quamuis ipse Professus non sit. Licet nihilominùs Superiori, cùm Domo, aut vita excedit, alium nominare, qui eam curam habeat, si Prouincialis citò moneri non poßit, aut alia grauis caussa id suadeat. Sic autem dicens
Illius commoda explicatio.
non est ita intelligenda, vt parem absentiæ & mortis caussam faciat in omni euentu; sed quando absentia notabilis est, quia grauis illius occurrit caussa; etsi citò moneri Prouincialis posset, ab eo deberet responsum, & designatio vicemgesturi simul expectari: non ergo de ordinariis absentiis loquitur, pro quibus Prouincialem moneri non est necessarium; & ita in illis non licet, quod in morte superioris. Licèt autem in aliis, quando plena iurisdictio sic substitutis delegatur.
89
*Quamuis ergo circa prædicta declaratio
ni R. P. N. Generalis standum sit, in eâ tamen obseruandum, non omne breue tempus excludere: tantùm enim breuius spatio octo dierum non esse etiam admittendum affirmat verbis illis: Nec pro breuioris temporis spatio. Non ergo licebit per septem, aut sex, vel quinque fortè dies: sed quòd per vnum, duos, aut tres non liceat, minimè ab eodem affirmatur. Quod autem facere superiores ordinariè solent, vt domo excedentes eodem die reuersuri, alicui curam eius committant, sine omni potest scrupulo sustineri. Quòd si qui illum moneant, erunt profectò minimè docti, & ita funt à doctioribus instruendi. Doctiores autem, si quæ adducta sunt perpendant, non poterunt rationabiliter dubitare. Et cùm circa hoc per Constitutionis Auctorem liceat Theologis verosimilem ferre sententiam: quod iuxta illam factum fuerit, si quis damnet, minimè est de illius contradictione curandum.
90
*Dico quartò. Qui in officio sine inter
uallis, aut per interualla fuit, nec tamen triennium expleuit, vt illud iterata eiusdem, aut alterius assumptione expleat, nullâ indiget vacatione. Eo autem non expleto, non sufficit vacatio quæuis, neque potest interpositâ vacatione ad prosecutionem iuuari. E.Exempli g.gratia, Per annum quis Rector fuit, & cùm per annum vacasset, factus est Vice-Prouincialis: in quo munere annum consumpsit integrum: posteà Rector factus, cùm alius non decurrisset annus. Tunc quidem triennium non præcessit, etsi vacatio necessaria est, duo anni vacationis fuerunt, ex quibus dimidius supra necessarium tempus excurrit. Quo euentu dicimus illius spatij excessum nihil conferre, immò nec totum, quod in priori vacatione fluxit. Primum constat; quia Pontifex de vacatione loquitur, quæ post triennium esse debet: cùm ergo illud non præcesserit, necessaria vacatio non est, & ita triennium officij potest sine illâ compleri. Quòd verò triennio non expleto non sufficiat vacatio quæuis, eisdem rationibus constat, quibus Assertione prima probauimus idem dicendum quando sine interruptione officia assumuntur. Pariter enim Societas Constitutionem circa hoc intellexit, quæ, si aliter disponeret, inutilis prorsus esset: qualibet enim breui vacatione officia suscipi possent, & sic vis Constitutionis elidi, & Pontificis intentio frustrari. Quamuis enim dici possit eum, qui per aliquod tempus vacat, sicut ceteros obedire; ea certè obedientia diuturna non est, quod intendunt Pontifices, nec locus multis relinquitur, qui gubernare possunt, dum Prælationes ab eisdem, qui vix certè vacant, occupantur.
91
*Iam quòd interualla, quæ inter guber
nationem vnam & aliam præcesserunt, triennij computationi non obstent, praxis Societatis ostendit, vnde perinde computatio facienda acsi illa non præcessissent. Id tamen non ita ab omnibus intellectum, neque vbique practicatum. Ita enim videtur computatio facienda, vt cum proportione vacatio tempori debeat gubernationis respondere. Cùm ergo annus dimidius pro triennio assignetur, dimidium anni integro respondet anno. Iuxta quam proportionem, qui per annum gubernauit, si per sex menses vacet, iam talis gubernationis in ordine ad subsequentes nulla est habenda ratio: quod similiter dicendum si per duos gubernauit annos, & vnum vacationis habuit. Per quod cessant frequentes scrupuli, qui exoriri possunt ratione breuium gubernationum, quæ aliquibus sunt solitæ demandari ob absentiam superiorum: eò quòd vacationis spatia diuturniora sint, quàm gubernationes ipsæ. Nam ex illis, si quamplures sint, triennium velle conflare, omnino videtur à mente Pontificis alienum.
92
*Sed his non obstantibus R. P. N. Gene
ralis Goswinus circa hoc ita scribit: Qui diuersis temporibus non continuatis Vice-Rector, aut superior fuit spatio trium annorum, per annum & dimidium debet præcisè vacare: & hoc est conforme Breui suæ Sanctitatis. Intelligendum tamen si ab vna ad aliam vicem annus cum dimidio non effluxit. Hæc ille: qui non cum eo rigore loquitur, quo fuerat de breui post triennium gubernatione locutus, vt patet ex adductis, num. 84. vnde non videtur praxis contraria penitus reprobata. Sicut neque alia vbique recepta: vnde Prouinciales poterunt iuxta illam pro rerum opportunitate iudicare. | Licèt enim declarationi R. P. Generalis standum
Vt standum illi.
sit in ordine ad praxim, id certè est quando ille aliquid omnino seruandum statuit, non verò quando ex modo proponendi sufficienter intelligi potest, non eum velle ad talem obseruantiam prorsus arctare, eò quòd oppositum sit probabile, & modus ordinationis id potest verosimiliter persuadere. Ratio autem pro sententiâ propositâ, ea est, quam R. P. Generalis indicat, esse scili
Ratio discutitur.
cet Breui sanctitatis suæ conforme: ait enim eum, qui per triennium in officio fuit, debere per sesqui annum vacare: fuisse autem in officio per triennium, verificatur de eo, qui per interualla fuit. Ad quod quidem responderi potest Pontificem loqui de triennio sine interpositâ vacatione: quæ explicatio necessariò adhibenda iuxta id, quod R. P. Generalis addit de vacatione anni cum dimidio: quando enim illa intercessit inter vnam & alteram vicem, non conflatur triennium, quod obstet, quia vacationem requisitam habuit: ergo & de vacatione proportionatâ similiter dici potest: ea enim facit vt non debeat computari ad triennium gubernatio, cui illa successit. Licèt autem Assertio de vacatione procedat, non expleto triennio, & R. P. Generalis de expleto disponat; vtriusque ratio est eadem, cùm iuxta illum accedente gubernatione post alias, quibus triennium non expletum, vbi per tempus, quod deerat, in eâ quis fuerit, vlteriùs nequit progredi; vnde resolutio Difficultatis quartæ est eadem, pro quâ
93
*Dico quintò. De triennio per interualla cōpletocompleto
idem quod de non expleto est asserendũasserendum, iuxta præcedentẽpræcedentem Assertionem. Casum autẽautem sic constituamus, vt ex anno & dimidio duo, vel parùm plus, aut minùs, desint dies. Poteruntnè illi per alios, qui spatio interuallorum superfuêre, suppleri? Negandum iuxta R. P. Generalis declarationem, quia id videtur esse PontificięPontificiæ Constitutioni conforme. Absolutè autem loquendo valde verosimile apparet id fieri posse, quia verificatur post elapsum triennium per annum & dimidium vacasse, quia quod deesse videtur continuato illi spatio, æquiualenter inest, dum parti triennij respondet, & moraliter continuatur. Potest autem
Alia casus propositio.
casus aliter proponi, quamuis ad præcedentem spectare etiam Assertionem videatur: si videlicet triennio duo menses desint, aut plus aliquid, & elapso anno ac mensibus aliquot infra sex, idem aut aliud officium deseratur, & per spatium illud, quod triennio deerat, in eo quis sit. An scilicet vacatione tunc subsecutâ, quâ sesqui annus compleatur, possit talis ad idem vel aliud officium assumi. Et iuxta tenorem Constitutionis videtur negandum, quia post triennium elapsum non est integra secuta vacatio, vt in eadem intimatur. Quod est etiam communi scriptorum doctrinæ
conforme, iuxta quam, cùm tempus aliquod à Iure petitur, debet esse continuatum. Pro quo Iura, & Doctores adducit P. Thomas Sancius in Opere Morali, Lib. 5. Cap. 4. num. 31. inde probans cum alijs annum Nouitiatûs continuum esse debere. Verùm quia graues scriptores, de quibus Idem num. 30. contrarium satis probabiliter sentiunt, negari nequit quominus hæc pars probabilis debeat judicari: pro quâ & faciunt casus ab eodem adducti ex Iure, & Doctoribus. Et in fauorabilibus ita esse generaliter iudicandum tenet Iason in L. Si idem. D. de jurisdict. omn. judic. & in casu nostro fauorabilem esse huiusmodi interpretationem satis videtur esse compertum.
94
*Dico sextò. Computatio sesqui anni va
cationis non est necessariò facienda de momento ad momentum. Videantur dicta num. 59. & 60. Deinde ex doctrinâ multorum, qui de sponsalibus loquentes, pro quibus Ius septennium requirit, affirmant non esse necessarium vt sit physicè completum, sed moraliter, quod contingit quando dies aliquot desunt: quia quod parùm distat, nihil distare videtur: & aliqui ad hebdomadam extendunt, alij vlteriùs, vt videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 1. de Matrimonio, Disputat. 16. num. 4. qui & id reputat probabile. Et quidem stante probabilitate sententiæ, quæ modicum tempus non obstare defendit, in illius assignatione magna potest esse diuersitas, iuxta id, quod Doctores circa modicum tempus arbitrantur, vt videri potest apud Prateium in Lexico, V. Tempus modicum, & apud scribentes in Clement. 1. de
Tempus modicum quod dicatur.
rebus Ecclesiæ non alienandis, in quâ ponitur Modicum tempus. Vnde in casu nostro sunt qui censeant quindecim dies esse modicum tempus. Quod ex doctrinâ aliâ satis receptâ ampliari potest, iuxta quam, cùm numerus annorum, mensium, aut dierum ad aliquid exigitur, si materia sit fauorabilis, inceptus reputatur pro integro. Quam regulam statuit Glossa in Cap. Cùm in cunctis, de Electione. Verb. Exegerit, & admittitur à Doctoribus in ætate pro Ordinibus designatâ. Quando enim Ius tempus voluit esse completum, id expressit, vt in citato Cap. In cunctis, vbi de ætate ad Episcopatum requisitâ, & in Cap. Ad no
stram, de Regularibus, vbi de necessariâ ad Professionem. In priori enim sic dicitur: Nisi qui triginta annos exegerit. In posteriori: Ante consummationem 14. anni. Ex Iure autem nouo Concilij Tridentini Seßione 25. Cap. 15. de Regularibus, cùm sexdecim requirantur anni, additur etiam debere esse completos. Et sic alibi, vt videri po
test apud Glossam in citato Cap. Ad nostram. Cùm ergo in Constitutione nostrâ menses octodecim exigantur, qui annum cum dimidio constituunt, videtur sufficere, vt decimus octauus sit inchoatus. Et certè Innocentius Constitutionis Auctor vir fuit Iuris vtriusque peritissimus, ac proinde probè sciens doctrinam hanc in scriptoribus esse communem, & cum iis se agere, quos ipse in Constitutione eadem, doctrinâ insignes agnoscit. Vidit ergo explicationem præfatam adhiberi posse, si sesqui annum completum non apponeret; & tamen non censuit apponendum: ergo explicationem talem suæ menti contrariam minimè iudicauit. Quod equidem sub doctiorum censurâ dictum velim, & ad saluandum quod accidere aliquando forsan poterit, licèt oppositum ante factum semper fuerit consulendum.
95
*Dico septimo. Admissa sententia, quæ
annum & dimidium omnino completum debere esse contendit, si annus bisextus occurrat, iuxta probabilem multorum mentem, quos adducit Bonacina Tomo 3. Disput. 3. quæst. 1. Puncto 1. num. 5. dies Februario additus, non est computandus. Quorum ratio est; quia de fauore agitur; & vbi id accidit, accipiendus est annus secundùm | ordinarium dierum numerum, scilicet 365. In casu autem nostro fauor vertitur, vt iam ostendimus. Videndus P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disp. 29. Sect. 1. n. 7. & seqq. qui omnium optimè rem est istam executus.
§. IX.

§. IX.

Pœnæ contrauenientibus impositæ quos sint dicendæ comprehendere.
96
*SVnt illæ satis in Constitutione perspi
cuæ, de quibus iuxta generales regulas in materia huiusmodi iudicandum, vnde nihil de illis speciale subiiciam: tum etiam quia omnino persuasum habeo nullum in Societate pro contraventione easdem incursurum. Si quid enim aliquando acciderit, quod videatur esse contrarium, vel bonâ agetur fide, vel probabili opinioni assensu præstito: quod minimè condemnandum, cùm ipse Constitutionis Conditor eos, qui ipsum pro difficultatibus occurrentibus consulebant, ad Theologos remiserit, dicens: Theologos habetis. Vnde quod in eadem Constitutione habetur: sublatâ eis interpretandi facultate & auctoritate, sic est intelligendum, vt nihil apertè contra illam fiat, quo suo robore priuaretur. Solùm ergo hic nonnihil addendum ad scrupulos quosdam submouendos.
97
*Constitutionis verba hæc sunt: Decer
Recensentur illæ.
nentes præmissa omnia & singula in perpetuum inuiolabiliter sub excommunicatione latæ sententiæ ac suspensionis à diuinis, priuationis vocis actiuæ & paßiuæ, ac officiorum quorumlibet, inhabilitatisque ad illa, & alia quæuis in posterùm obtinenda, pœnis ipso facto absque alia declaratione, tam per mandantes, procurantes, eligentes, & deputantes, quàm recipientes, & exequentes irremißibiliter incurrendis, obseruari debere. Sic Pontifex: qui licet pœnas sine vllâ declaratione incurrendas statuat, communis tamen sententia hic, sicut alibi, applicanda, quòd scilicet declaratio commissi criminis necessaria sit:
eâ autem stante, non esse aliam declarationem per sententiam condemnatoriam ad pœnas necessariam. Sic multi quos adducit P. Thomas Sancius Libr. 2. Operis moralis Cap. 22. numer. 20. & Lib. 9. de Matrim. Disput. 30. num. 1. quod & Recentiores iam communiter amplectuntur. Quòd si dicas fieri ex hoc Generalem, ad quem
præcipuè officiorum distributio spectat, ab his pœnis liberum fore, quia iudicem supra se non habet, qui possit crimen commissum declarare. Id facilè elidi potest: nam Generalis supra se habet Congregationem generalem: & prætereà sufficit habere Pontificem, quem huiusmodi transgressio non latebit, multorum zelo circa hoc indispensabiliter excubante. Et vt illum lateat, excommunicationis certè pœna, cùm latæ sententiæ sit, non poterit euitari. Est tamen incredibile tale quidquam in viro tanto futurum. Et idem de generali Congregatione dicendum. De pœnâ autem suspensionis, licet sine sententiâ vllâ incurratur, pro quo P. Sancius cit. Disputat. 30. eatenus si incurretur, quatenus quis à sacris abstinens se infamaret. Pro quo P. Lessius in Resolutionibus posthumis. verb. Bulla, num. 2. & Pharaonius pag. 402.
98
*Et Mandantium nomine omnes illi comprehensi, qui Superiores possunt, de quibus
Constitutio agit, constituere: sunt autem Generalis, Prouincialis, si designatum à Generali vrgeat, non seruatâ formâ prædictâ, officium subire, aut in eo permanere, vel eum, quem ipse designauerit in casibus, quibus potest, vt Præpositos, Rectores, Vice-Prouincialem, aut Visitatorem suo nomine. Quod etiam de Visitatore Prouinciæ dicendum à Generali designato. Item Præpositus Domus Professæ, Rector, qui iuxta dicta numer. 87. & 88. & Superior localis, qui plenâ, sicut Præpositus & Rector, gaudet potestate, eos nominant, quos possunt nominare. Procurantes autem omnes illi esse possunt, qui aut sibi, aut aliis officium aut conseruandum,
Qui Procurantes.
aut deferendum student, mediis ad consecutionem adhibitis. Eligentes: soli sunt Superiores, qui & Mandantes: vnde Consultores eo non veniunt nomine, quia votum decisiuum in electione non habent. Possunt autem aliunde comprehendi, si Procurantes sint: quod tamen non accidit, si simpliciter, & sine solicitatione aliquâ iudicium suum proferant. Deputantes item soli eligentes sunt, quia apud illos tantùm est potestas deputandi, seu adhibendi ad aliquid pote
statiuè. Non sunt autem eligentes, neque deputantes, qui aliquem in officio conseruant; immò nec Mandantes esse videntur, dum non prouident, sed negatiuè se habentes: licet enim tacitè mandare videantur, dum non prouident successorem, quia proprium ta nen mandatum non est, non cadit pœna supra illud, quæ supra perfectum actum tantummodo pronuntiatur, dum aliud non inuenitur expressum. Cùm enim pœna odiũodium importet, restringenda est lex, quæ illam statuit, vt non nisi ad actum proprium & perfectum extendatur, juxta vulgarem regulam. Odia re
stringi &c. & communem scribentium doctrinam. Et actus quidem imperfectus non est tantùm ille, qui ex indeliberatione procedit, aut effectum non habet, sed etiam qui, cùm deliberatus sit, & effectum habeat, ex parte modi sortitur imperfectionem. Pro quo est casus in Cap. Mandato finali de simonia, vbi sic dicitur: Et ad resignationes spiritualium & corporalium, quæ nullo pacto, sed affectu animi præcedente vtrimque ta
Cap. Mandato, de simonia.
liter acquiruntur (in quo casu sufficit delinquentibus per solam pœnitentiam suo satisfacere Creatori) eos pro simonia huiusmodi non teneri. Sic ibi. Vbi propter imperfectionem actûs, non in ordine ad effectum, nam effectus verè extitit, dum temporalis res pro spirituali est attributa; sed modi in contractu habiti, pœna simoniacis decreta vitatur: vt notauit P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disput. 4. Sect. 3. num 3. & est accommodatum exemplum pro casu, de quo loquimur, in quo effectus quidem prorogati officij datur contra Pontificis voluntatem, sed in modo ipsius actûs est imperfectio, quia neque mandatum, neque electio, neque deputatio est.
99
*Recipientes non illi accipiendi sunt, qui
Recipientes quinam.
cùm subditi sint, Superiorem recipiunt: illis enim obligatio nulla specialis imponitur: & ex eo quòd excommunicati sint, quod tamen non facilè sibi persuadere debent, ad eos vitandos non tenentur, cùm non sint nominatim denuntiati, juxta notissimam de excommunicatione doctri|nam per Extrauagantem Ad euitanda, ex Concilio Constantiensi, quam latè expendit P. Suarez suprà Disput. 9. Sect. 2. & ex recepta alia de sub
ditis erga Superiores, quæ in vulgari versu voce Humilis designatur: & etiam Vtile, quia vt est manifestum, valde vtile est subditis cum suis communicare Prælatis. Et tandem voce Neceßè: nenessitas enim communicationis, cui non est comperta? Sunt ergo Recipientes, qui officium à Superioribus Prælatis contra Constitutionis præscripta recipiunt, circa quod difficultas nulla specialis occurrit.
100
*Exequentes autem, aut iidem qui Re
Qui Exequentes.
cipientes sunt, vt vox vna per alteram explicetur, quod solet non rarò contingere, juxta dicta numer. 76. & eam vim habere, dictum etiam num. 74. receptioni enim executio inest. Possunt etiam exequentes dici, qui nomine Superioris aliquem in officio constituunt. Nam licet actus committenti, & non exequenti tribuatur, vt probant Doctores, quos adducit Marius Antoninus Lib. 3. Variarum Resolut. 19. n. 5. & Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 12. num. 56. & Cap. 26. num. 60. qui id Textibus diuersis exornat: legislator tamen potest etiam exequentem suâ lege comprehendere, & præsertim Ecclesiasticus, & omnium maximè Supremus: vnde exequentes mandatum alterius in percussione personæ sacræ pœnam Canonis absque vmbrâ aliquâ dubitationis incurrunt: & ita idem est in casu nostro sentiendum, de quo & aliis ad Constitutionem dictam generaliter spectantibus sint hæc satis.
§. X.

§. X.

De dispensatione per septennium à Sanctissimo Dom. Alexandro VII. Prouinciis Indiarum circa Constitutionem impensâ.
101
*ILlius ratio satis obuia est, distantia in
quam, quæ in caussa esse solet vt quæ ad gubernationem spectant nequeant opportunis temporibus ab Vrbe transmitti, nec sit semper tanta Sociorum copia, quæ ad interualla sustinenda sufficiat. Ideò vbi primùm Constitutio dicta prodiuit, dispensatio est pro Indiis impetrata: circa quam quia aliquæ sunt difficultates obortæ, & quibusdam grata non accidit, licet suæ Sanctitati pro eâ continuandâ fuerit supplicatum, penitus abnuit, affirmans insinuatum sibi in Indiis magis necessarium esse, quod eius fuerat Constitutione sancitum. Et quidem non immeritò, si de Superiorum duratione tractetur: eo enim ipso quòd propter distantiam nequeant Superiorum designationes opportunè haberi, & res per incerta hujusmodi expeditionum tempora disponatur, certiora esse subditorum fastidia possunt, si (quod humanum est) Superiores minùs sibi gratos contigerit obuenisse. Id autem sine adeò acri remedio vitari potuit, vt ex iis patet, quæ à R. P. N. Generali Goswino ordinata sunt, vt ex dispensatione septennali, quam Sanctiss. Dom. Alexander VII. summâ benignitate concessit, nulla inconuenientia suboriantur. Circa quam quæri potest
102
*Primò, an à die Datæ, scilicet à die 14.
Nouembris. Ann. 1656. an verò à die notitiæ in Indiis habitæ, debeat septennium computari. Circa quod videnda quæ diximus num. 36. ex quibus constabit à die Datæ computandum, quia & ille dies notitiæ fuit respectu R. P. Generalis, cui præcipuè est concessa dispensatio, vtpotè primario officiorum distributori, & ita ex tunc illâ vti potuit Superiorum designatione. Cùm aliàs ex eiusdem dispensatione Litteris constet à die Datæ septennium inchoandum. Quòd si ad remotissimas Indiarum partes nimis serò notitia ista perueniat, vt ex septennio vix pars dimidia sit reliqua, prouidentiæ R. P. Generalis erit de hoc admonere Pontificem, vt septennium addat aliud, vel quo placuerit modo consolationi & necessitati Patrum illorum, pro Dei & Ecclesiæ gloriâ indefessè laborantium consulatur.
103
*Secundò, vtrum attestatio R. P. Ge
neralis de hujusmodi dispensatione sufficiat, & obliget in conscientia, sine Breuis authentico trasumpto. Quòd sufficiat, constat ex dictis num. 16. quòd autem obliget erunt qui negent, juxta dicta ibidem, & generalem doctrinam ex Iure petitam, quòd non est obligatio credendi priuilegiato, nisi litteras commissionis ostendat, de quo etiam num. 65. & videnda etiam quæ adducit Marius Antoninus Lib. 1. Variarum. Resolut. 11. num. 3. & ex hoc fundamento circa dispensationem similem concessam ab Innocentio X. de qua numer. 101. difficultas non leuis exorta, quia ejus copia non fuit exhibita, nec de viuæ vocis oraculo constans testimonium intimatum. Et quidem Pontifices in suis Constitutionibus vt faciant fidem, id addere solent, quod in eâ, de quâ agimus, est cernere. num. 39. Volumus autem vt præsentium trasumptis &c. supponentes sanè, si trasumpta non extent, non esse plenam & integram fidem testantibus adhibendam. Licet ergo R. P. Generalis persona sit in dignitate Ecclesticâ constituta, & suâ subscriptione ac sigillo litteras obtestationis obfirmet: dum tamen trasumptum, & Notarij subscriptio desunt, non concurrunt ea, quæ à Pontifice ad plenam & integram fidem faciendam vt omnino necessaria proponuntur. Et roborari potest: quia sicut Pontifex in Constitutione dictâ trasumptis fidem adhibendam statuit, per quod indicat ad Prouincias omnes, ac proptereà etiam ad Indias trasumpta hujusmodi destinanda, vt notum sit omnibus nouum illud jus pro Societatis regimine constitutum: ita etiam per trasumpta dispensatio debet innotescere, quia res per caussas, per quas nascitur, per easdem dissoluitur. Cùm aliunde etiam agatur de tollendo iure tertij, quandoquidem Constitutio in fauorem eorum prodiit, qui habere locum in gubernatione possunt, & per iteratas quorumdam promotiones, aut conseruationes in officiis, impediuntur. Pro quo Doctores, quos adducit & sequitur P. Suarez Lib. 8. de legibus Cap. 2. num. 5.
104
*Sed his non obstantibus contrarium
videtur prorsus irrefragabile, si de Societate, & in casu præsenti specialiter loquamur. Nam modus gubernationis in eâ vsitatus sic procedit, vt R. P. Generali de viuæ vocis oraculo fidem facienti omnimodis credatur: ex quo fit, vt et|iam de Breui obtento testanti omnimoda debeat fides adhiberi. Prætereà, vt Doctores communiter asserunt, & illi specialiter, quos P. Suarez adducit loco citato. priuilegium potest per testes
probari, vt non sit necessaria scriptura Breuis, aut trasumpti authentici: vnde & consequenter ea probatio sufficit, quæ illi æquiualet, aut major est, vt euidenti ratione conuincitur. Ideò enim duobus aut tribus testibus creditur, quia eorum testificatio moralem certitudinem inducit: ergo vbi moralis certitudo est, similis est fides adhibenda. Atqui in testificatione R. P. Generalis in qua Assistens, aut alius magnęmagnæ fidei Officialis interuenit, quæ & illius sigillo munitur, moralis est certitudo, & quidem multò major, quàm ea, quæ per duorum, aut trium testificationem habetur: ergo illi est integra fides adhibenda. Deinde, ad roborandam fidem multa concurrunt, quæ dubitationem omnem submoueant, scilicet adeò specifica relatio dispensationis, additis tempore, pro quo data, & die quo expedita, animaduersionibus circa vsum, propter Pontificis admonitionem, qui eam sic limitatam præbuit, experiri volens qualiter eius vsu procedatur; concessurus equidem sine termino, si nulla in eo inconuenientia fuerit deprehensa. Item. Testis deponens de gestis coràm se, & quæ
Cui testi plenè credatur.
per alium commodè probari non possunt, probat integrè, vt docent Doctores, quos adducit Marius Antoninus Libr. 2. Variarum. Cap. 14. num. 8. Id quod in præsenti accidit: sic R. P. Generalis de factâ dispensatione ad ejus instantiam, & sibi traditâ. Insuper, sicut Pontifices in caussis Religiosorum nolunt apices Iuris seruari, sed ex equo & bono judicari inspectâ rei veritate, vt constat ex Cap. Qualitas & quando 2. de accusationibus: ita in extrajudicialibus non sunt ad Iuris rigorem arctandi, vbi de minori præjudicio agitur.
His addendum notitiam, de quâ agimus, suf
ficientem esse ad obligandum in foro conscientiæ, quidquid de foro exteriori sit: pro illo autem certa notitia sufficit, vt ait P. Suarez Lib. 8. de legibus Cap. 24. num. 9. vbi hæc habet: In foro conscientiæ sufficit notitia priuilegij moraliter certa, de qua probabiliter dubitari non poßit: tunc enim quæsito aliquo falso colore tergiuersari, voluntati Superio
P. Suarez.
ris resistere, non potest in conscientia esse licitum. Sic ille. Et verò si ab aliquo tergiuersante sciscitemur an sibi verè persuadeat falsum esse moraliter posse quod Generalis affirmat, absque dubio negabit, nisi proteruiâ insanabili laborarit. Cùm ergo pro certo habeat, contra Spiritum Sanctum peccat, dum manifestæ resistit veritati. Neque dicere potest id certum se putare, sed non teneri juxta illud genus certitudinis agere, sed expectare aliud per trasumpti exhibitionem. Nam talis responsio contra Regulam juris militat, ex qua habemus eum, qui certus est, certiorari ampliùs non oportere, sic in Sexto. Quòd si respectu aliquorum speciale genus certitudinis exigitur, vt in rescriptis Beneficialibus, & aliis requirentibus Tituli præsentationem, id specialiter expressum inuenitur: secus autem in casu, de quo loquimur, & similibus.
106
*Accedit quod in Compendio Priuile
giorum Societatis habetur. Ver. Generalis §. 5. vbi sic scribitur: Facultate concessa Ordini Prædicatorum possunt Præpositi Generales Societatis auctoritate Apostolicâ declarare, (quoad serenitatem illarum conscientiarum, quæ sibi subiectæ sunt dumtaxat) dubia, quæ super nostris Constitutionibus, priuilegiis, indultis, gratiis, & exemptionibus à Sede Apostolicâ conceßis & concedendis, emerserint. Iulius Secundus in Priuilegijs Prædicat. fol. 173. §. 6. Sic ibi. Iuxta quæ compertum habemus posse Generalem in casu nostro declarare Constitutionem dictam non obligare pro Indiis, quia priuilegium circa illam à Sede est Apostolicâ impetratum: quia circa priuilegia, indulta, gratias, & exemptiones, concessio præfata disponit. Pro quo etiam est alia Gregorij XIII. in celebri Constitutione, quæ incipit, Ascendente Domino, in quâ sic ille:
Greg. XIII.
Si quid verò dubij de eisdem oriri contigerit, ad Sedem prædictam, vel ad Generalem Præpositum dictæ Societatis, aut ad eos, quibus ipse commiserit, referatur. Sic Pontifex, qui in decidendis dubiis adeò amplam Generali facultatem attribuit, vt cùm ad Sedem Apostolicam referenda præmiserit, ab eo onere exemptos voluerit, qui ad Generalem, aut ab ipso deputatos referre maluerit, quadam quoad illos miserabili ac benignâ æqualitate cōstitutâconstituta. Ex quo id sequitur quod intendimus, vt non debeat vllo pacto circa illud dubitari. Extat item priuilegium Iulij Secundi pro Augustinianis Ann. 1508. de quo Emmanuel Rodericus adductus à P. Quintanad. suprà. v. Priuilegium. §. 6. & citatur in Compendio communi Societatis. verbo. Et 5. eisdem, & ita habet: Si re ipsa exemplaria, siue eorum trasumpta ostendantur,
Iulius II.
Prælati alicuius aut publici Notarij manu signata, aut etiam Generalis Ordinis sigillo firmata, eodem motu, scientiâ, & potestate decernimus, mandamusque eamdem omnino & vim & fidem adhiberi, ac si plumbi signum haberent. Sic ille.
107
*Neque adducta in contrarium vrgent.
Fit satis obiectis.
Ad id enim quòd de non credendo ei, qui priuilegium allegat, dicitur, respondeo esse verum, nisi priùs id, quod asserit legitimis ostenderit docu
ExtragExtrauag. Iniunctæ.
mentis. Vt habetur in Extrauag. Iniunctæ, de Electione, inter communes. In casu autem nostro
legitima documenta sunt ipsa dicentis auctoritas, & circumstantiæ ad fidem faciendam abundè sufficientes. Et doctrina quidem illa communis de priuilegiato loquitur, qui speciale suum priuilegium allegat, non verò in casu nostro ex similibus, vbi dispensatio ad omnes eos in Societate extenditur, qui gubernare possunt: quorum Caput cùm Generalis sit, sicut communi nomine dispensationem postulauit, ita & notificat, non suam, sed communem caussam prosecutus. Casus autem in confirmationem adductus non est pariformis, quia dispensatio illa non ita perspicua: & tamen quia à R. P. Generali suo fuit testimonio comprobata, plena illi debuit adhiberi fides, vt senserunt quotquot in eo negotio sincerè, candidè, semotis priuatis affectibus, & spiritu Societatis probè instructi iudicarunt. Quod verò Pontifices trasumptis fidem
adhibendam statuant, non arguit notitiæ modum non esse sufficientem, sed frequentiorem ostendunt. Et certè maior fides præstanda est Generali suâ subscriptione & signo testimonium munienti, quàm ordinariis trasumptis incogni|torum hominum, Notarij inquam, & alterius in dignitate Ecclesiasticâ constituti. Nec benè arguitur ex Clausulâ de trasumptis in Constitutione: quia ad Constitutionem notificandam non fuit trasumptum necessarium, cùm R. P. Generalis testimonium suffecisset: vnde potest argumentum retorqueri. Res ergo per eas causas dissoluitur, per quas nata est, quando veræ & necessariæ caussæ sunt, non autem si caussæ tales non sint, sed ex abundanti additæ, vt in casu nostro. Quod tandem de jure tertij additur, minimi momenti est: nam vt id demus in casu nostro, de quo aliàs: cùm Pontifex illi derogare velit, & de eius indubitabiliter constat voluntate, nihil refert quòd hoc aut illo modo certitudo dispensationis habeatur. Pro quo est communis sententia, quam adductis alijs tenet P. Sancius Lib. 8. de Matrimonio, Disputat. 17. num. 20. asserens credendum Episcopo dicenti in Titulo se promouisse non subditum ex licentiâ proprij Episcopi, quia agitur de modico præiudicio. Et quidem si aliquid adducta ratio probaret, fieret ex eo neque in foro conscientiæ licitum esse vti dispensatione cum certitudine dictâ: cuius tamen oppositum jam vidimus Doctores cōmunitercommuniter affirmare. Et de hoc satis, quando obedientiæ spiritus in Societate promptissimus, huiusmodi ferè reddit inutiles quæstiones. Iam ergo
108
*Tertiò quæri potest, vtrum qui duran
te septennio sunt promoti, eo finito possint in officio prosequi vsque ad triennij expletionem, vel necessariò debeant eo expleto cessare, si beneficio dispensationis sine vacatione, quam Constitutio iniungit, sint assumpti. Et videtur quidem id fieri non posse, quia dispensationis tempus septennio expleto finitur: cessandum ergo. Antecedens est clarum, & Consequentia ostenditur: nam eo quòd finiatur septennium non potest quis ad officium nouum assumi, vt est certum: ergo nec prosequi in illo. Illatio est legitima; quia eadem dispensatio necessaria est ad prosequendum in officio, & ad nouam illius assumptionem: vtrumque enim Constitutio apertè prohibet, vt ex illius tenore constat: Eoque elapso triennio, eo ipso vacent, ipsique ad alia quæuis eiusdem Societatis munera, &c. Factum hinc vt cum durante dispensatione ab Innocentio X. pro Indiis concessâ aliqui vltra triennium gubernassent diuersis in muneribus continuatâ prælatione: vbi primum cessatio dispensationis innotuit, ab officijs sint remoti, sic disponente R. P. Generali, & Vice-Prouinciales, ac Vice-Rectores (erat enim tunc Vicarius Societatis) assignante, quos posteà in officijs confirmauit.
109
*Contrarium autem probari potest ex
Quibus oppositũoppositum probetur.
eo quòd assumptio officij virtute dispensationis ab initio valida absolutè fuit, & sine limitatione: ergo debet plenum effectum habere. Antecedens constat; quia concessio Pontificis absoluta & sine limitatione est: absolutæ autem concessioni absolutus, & non limitatus debet effectus respondere. Prætereà, dispensatio concessa ad aliquem
effectum, non cessat cessante caussâ, quando effectus commodè diuidi nequit, vt cum aliis tenet P. Sancius suprà, Disput. 30. num. 10. ergo idem dicendum quando ratione temporis cessat, sicut in casu nostro, in quo effectus diuidi commodè nequit, quia mutationes istæ superiorum ex temporaneæ inconuenientibus plenæ sunt, & non sine nota accidunt respectu externorum. Deinde
argui à simili potest: nam dispensatus ab Episcopo potest vti dispensatione extra illius territorium, eò quòd dispensatio absoluta sit, & vbicumque habere suum potest effectum: pro quo Auctor idem suprà, Disp. 31. num. 17. Ergo idem dici in casu præsenti potest: licèt enim argumentum de loco ad tempus sit inualidum, iuxta ea, quæ adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 2. Cap. 11. num. 49. valet tamen vbi similis ratio est. Item. Concessio dicta non est pura dispensatio,
sed priuilegium temporale Indiis attributum, juxta distinctionem priuilegij & dispensationis, quam statuunt P. Suarez Lib. 8. de legibus, Cap. 2. num. 10. P. Azor Tomo 2. Lib. 7. Cap. 47. quæst. 5. Emmanuel Rodericus Tom. 2. qq. regul. q. 4. art. 2. secuti Rebuffum, Mandosium, Bartholum, & alios, vt scilicet priuilegium sit aliquid permanens, tamquàm lex, & per modum actûs primi: dispensatio autem quid transiens, & permodum actûs secundi: ergo non strictè, sed latè interpretandum est: in quo etiam caussa Religionis vertitur: ijs enim conceditur, qui in conuersionem Indorum, & in conuersorum fidei ac morum Christianorum promotionem incumbunt: ex
Ideò latè interpretāduminterpretandum.
quo capite amplianda esse priuilegia, jam sæpiùs ostendimus. Videatur Caput. 2. Vlterius; quia cùm dictum priuilegium à die Datæ currat, & aliàs ipsius effectus post diuturnum tempus in Indiis possit haberi, ob notitiam retardatam, ex concessione septennij portio est magna detrahenda: ergo vt gratia talis plenè fruibilis esse possit, modus est interpretationis prædictus adhibendus: sic enim septennium videtur expleri, prorogatione inquam septennij beneficio dispensationis intra illud executioni mandatæ. Denique R. P. Generalis de priuilegio dicto ad Prouincias Indiarum scribens, affirmat per illud Societatem suæ esse penitus restitutam libertati, & licere absolutè quoad illas quidquid ante Constitutionem licebat: quamuis quoad vsum nonnulla præscribat: ergo cùm ante Constitutionem designari superiores ad tempus consuetum possent, idem priuilegio durante similiter affirmandum.
110
*Nihilominùs oppositum videtur se
curius, vnde ad vitandos scrupulos, & turbellas penitus submouendas, iuxta illud praxis inducenda. Propter quam rationem R. P. Generalis id statuit, de quo numer. 108. vt ibidem adnotatum: quodque non solùm est securum, sed etiam valdè probabile, quandoquidem effectus diuisibilis est. Vt autem inconuenientia, & nota externorum vitentur, à superioribus circa hoc solerter prouidendum, vt instante fine septennij non eos designent Superiores, quos sciunt eo finito finiendos: vel certè taliter assignent, vt circumstantijs attentis, nullum ex prædictis incommodis incurrendum arbitrentur.
111
*Quartò; quia Prouincialibus graues
imponuntur pœnæ à R. P. Generali, si triennio expleto non deponant officium, & tantùm modici temporis vsura permittitur: dubitari | potest an eo ipso vacet officium. Et negatiuè respondendum, quia id in prohibitione dictâ non exprimitur; immò oppositum ex illius tenore deducitur, dum ad alia officia inhabilitatis pœna præfigitur, & de præsenti nihil additur. Verba illius sunt: Quod verò spectat ad ipsos Prouinciales seruetur Constitutio sancti Patris nostri, Parte 9. Cap. 3. §. 14. de triennio vt plurimùm: nec nisi
Tenor illius
grauißimâ ex caussa, & ad breue tempus, sine expressa facultate nostra id protrahatur, & in hoc grauo conscientias ipsorum Prouincialium, sub pœna etiam inhabilitatis ad Superiorum officia iterùm exercenda, si fortè (quòd absit) sine justa caussa a nobis approbanda diutiùs officium retinuerint. Sic ille: exceptio ergo firmat regulam in contrarium. Et res esset sanè scrupulis multis obnoxia, si omnes actus à Prouinciali exerciti prorogationis tempore deberent annullari. Quod autem tempus sit modi
cum censendum, ex dictis num. 94. potest intelligi: quod & ego ad prudens arbitrium, adhibito Consultorum judicio, reuocandum existimo: vt si successor speretur, aut negotium aliquod expediendum sit, quod eius industriam & auctoritatem videatur postulare. Si verò successor in aliâ Prouinciâ, aut in valdè remotis sit, Vice-Prouincialis debet designari; quia cùm modicum tempus assignetur, & casus iste non excipiatur, qui & frequens esse in Indiis potest, comprehensus debet reputari. Neque arguendum ex eo quòd circa inferiores Prælatos disponitur, vt scilicet per tempus modicum durare in officio post triennium possint, vbi & pro exemplo apponitur tempus, quod intercurrit, dum successor aduentarit: nam præterquàm quòd, si aduentus successoris talis non sit
Quid in alijs superioribus.
post modicum tempus futurus, vt non rarò contingere solet, eadem de illo est sententia proferenda: in Prouinciali specialis ratio est, vt indicat pœna eidem imposita, quæ tamen aliis non sic imposita reperitur: illius enim gubernatio grauis esse toti Prouinciæ, & sine recursûs perfugio potest; cùm tamen aliter in locali superiore contingat. Quamuis alij aliter forsitan Philosophabuntur, qui parùm de Prouinciali curent, dum grato sibi Doctore, aut præposito potiantur: & èex conuerso, si grauis sarcina immediati Superioris sit, de benigno sibi Prouinciali parùm æstiment esse curandum. Humana hæc sunt: sed humanis istis aliquando conniuendum, ne infirmiores spiritus imparibus sibi ponderibus obruantur. Nec de his plura, quando & properante septennio, vix lucubratiunculæ istæ vsui esse poterunt. Sed certè, quia septennio septennium addi potest, & doctrina proposita ad alia deseruire, commentariolum istum non duximus subtrahendum: quo jam exacto, ad eam, quâ gradiebamur, orbitam disputationis curriculum traducamus. Sic ergo
Loading...