CAPVT II.

CAPVT II.

Circa Indorum Parochos nonnulla percurruntur.
43
*LOngiorem pro illis non atteximus discussionem, quia in superioribus est præmissa, vnde satis erit, quæ sunt dicta, nonnullis additis, refricare. Pro illis ergo
Dico primò. Futuri Indorum Parochi IndicęIndicæ
linguæ debent habere peritiam, & eâ destituti grauiter peccant, dum tale munus assumunt, sicut qui illos approbant, præsentant, aut Canonicè instituunt. Videantur circa hoc dicta Cap. præced. §. 1. & Titulo 13. numer. 67. Circa quod his diebus grauis concertatio extitit. Cùm enim
Capitulum Ecclesiæ Truxilliensis, Sede vacante, tres à se probatos ad Proregem, Patronatum Regium exercentem, vt iuxta morem eorum vnum eligeret pro Indicâ Parochiâ remisisset; & non contemnendis relationibus illos peritiam linguæ sufficientem non habere renuntiatum Proregi fuisset; vti minùs legitima nominatio ad prædictum est Capitulum reuoluta, vt rem attentiùs & legaliùs expediret. Pro quo cùm competens temporis spatium suo arbitrio designasset, nouo facto examine, iidem sunt nominati, & ad Proregem nominatio destinata. Sed frustrà: nam | relatione aliquorum de insufficientiâ præfatâ, non est ad præsentationem progressus factus, sed notificatum illis vt comparerent coram Prorege ipso examen subituri. Sic sactum, & iudicium Capituli præsentatione ipsâ comprobatum. Quod cùm in oppositione aliâ similiter factum esset, iudicium Capituli minùs est legitimum deprehensum, & nominatus ante alios inuentus est minùs habens, sicut & secundum locum tenens, & solus postremus præter communem expectationem, BeneficiũBeneficium est ob peritiāperitiam linguæ, & alia congrua morum & doctrinæ ornamenta consecutus. Quod cùm sic factum sit, & zelus debuerit sic agentis commendari, an tamen secundùm scientiāscientiam fuerit, dubitarunt multi, alij apertiùs inficiati. Vn
Non approbatur factum.
de enim Patrono potestas talis, cuius solæ partes in præsentatione sunt positæ, cùm examen, & alia consequentia, ad ius Prælati spectent, & negotiũnegotium merè spirituale sit, cui nequit nisi violatis legibus laica se potestas immiscere? Cùm ex vi iuris patro
natus, non conceßio, sed præsentatio pertineat ad Patronum: quæ sunt verba Gregorij Noni in Cap. Transmissæ, de iure patronatus, vbi Glossa sic ait: nota ergo vim & potestatem, quam habet Patronus Solam præsentationem; vnde nil aliud sibi vendicare debet. Sic illa. Et est hæc communissima doctrina Iuris auctoritate firmata, de quâ nequit dubitari. Si præterea addamus quæ Concilium Tridentinum Seßione 24. Cap. 18. de Reformat. circa examen eorum qui ad Parochiales Ecclesias sunt assumẽdiassumendi, disponit: debent enim esse in eo examinatores Synodales, qui cum Episcopo, aut eo impedito, cum ipsius Vicario concurrant. Quæ &
Minimè ad Examinatores.
obseruanda exactissimè in prouisionibus Indiarum Regio edicto cauetur, cuius tenorem adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 15. numer. 14. & in Politica pag. 624. Videnda etiam Cardinalium declaratio infrà numer. 8. per quam omne aliud examen remouetur, etiamsi ius ad illud cumulatiuè dicatur haberi ex immemoriali consuetudine. Et quid ad hæc Patronus, & ab eodem Examinatores designati, nec pro linguæ peritia tantùm, sed etiam pro doctrinâ?
44
*Si communis equidem præsentandi mo
dus esset, & Prorex nullâ præcedente Episcopi, aut Capituli nominatione, aliquem aut aliquos deberet præsentare, non liceret ipsi ad examen vocare, sed informatione de idoneitate præmissâ, præsentatio ab ipso fieri debuisset. Cùm enim Regi in præsentatione nihil tale in vsu sit, & id Ecclesiæ consuetudo non ferat, non debet Prorex plus sibi eius generis adrogare. Ex eo autem quod nominatio in Indiis Ordinarij pręcedatpræcedat, non plus potestatis substituto Patroni confertur, quia nullum amplioris huius licentiæ extat fundamentum. Cùm Parochialis collatio ex priuilegio ad aliquem AbbatẽAbbatem, vel quempiam alium inferiorẽinferiorem pertinet, declarauit sacra Congregatio Cardinalium, vt videri potest in earũearum vltima Recognitione circa citatum Caput Tridentini. §. Quoties aliquis, Collatores tales nihil quoad examen posse illis verbis: neque Abbas eam ob caussam vllum exa
Congregatio Cardinalium.
minis edictum proponere potest, neque illius officij partem vllam attingere: sed id totum pertinet ad Ordinarium &c. Idque eâ ratione; quia cùm sola collatio sit illis concessa, non debent circa examen partem vllam sibi vendicare: cùm tamen Prælati Ecclesiastici sint, & videatur Iuri & rationi consentaneum vt collaturus Beneficium, per examen agnoscat illo esse dignum eum, cui est ab ipso conferendum. Quid ergo de Patrono laico est æquum censeamus, qui & ob statum, & Pontificiam indulgentiam, minori est præditus facultate?
45
*Præterquam quod iudicio Ordinarij circa
sufficientiam eorum, qui præmisso examine eliguntur, omnino standum est, quando nullus est, qui de tali iudicio appellet ob prætermissionem suam, cùm notoriè dignior sit: tunc enim appellationis recursus cōcediturconceditur à Pio V. in Bullâ publicatâ Kalendis Aprilis 1567. Pro quo extant Declarationes Cardinalium plures, quæ videri in recollectione & recognitione citatâ possunt. Vnde vnius aut alterius dicto standum non est, sed actis iuridicis vbi præsertim doctrina, & timorata conscientia Ordinariis suffragantur. Cap. Lugdunensis 9. quæst. 2. & Cap. Nisi essent, de Præbendis, ibi: nisi essent viri prouidi & honesti. &c.
Vbi Doctores. Et hoc quidem in casu nostro effectus comprobauit: nominatus enim primo loco à Capitulo est à Prorege præsentatus, ex quo apparuit transuersales delationes veritatis fuisse præsidio destitutas. Quòd si in secundo casu secus euenit, ad id quidem responderi potest ex doctrina sacræ Rotæ, quam amplectitur Barbosa Allegat. 60. num. 91. §. In prouisionibus, vbi statuit cùm in prouisione Curati Beneficij per Sedem Apostolicam additur; Si per diligentem
examinationem per te adhibitis Examinatoribus in Synodo Diœcesana deputatis, ad hoc idoneum esse repereris, super quo conscientiam tuam oneramus: eâ clausula non obstante, non esse nouum examen necessarium, si prouisus iam priùs esset examinatus: satis enim per illud dispositio Pontificis adimpletur. Pro quo bonos textus & Auctores adducit. Nec enim debet prouisus ca
Barbosa.
suali conditioni cum periculo amissionis exponi, aut nouum iudicium, quod mutabile est, sæpè subire. Idoneus enim casu (verba illius sunt) vt puta memoriâ labente, vel Præsulis, & Examinatorum aspectu perterritus, deficere potest in examine; siue tamquàm dependens etiam ab arbitrio & iudicio Ordinarij; vel Examinatorum &c. Iuxta quæ sic etiam accidere potuit in casu nostro. Et vt reuerà ita sit, quod minùs sufficiens extiterit, id non est tantæ considerationis, vt propter vnum aut alterum contingens, modus debeat receptus, & Superiorum Ordinationibus constitutus, dum nihil euidens in contrarium occurrerit, variari. Neque Patroni conscientia ex eo grauatur, dum iuri se Indiarum, satis prouidè disposito, cum euitatione turbarum, quas nouitas excitare solet, accommodat: cùm timere potiùs debeat, ne, dum sacris se plus iusto intrudit, lepram aliquam non facilè medicabilem patiatur.
46
*Pro resolutione autem prædictâ mouere
potuit nescio quod Proregis alterius exemplar. Sed exemplaria huiusmodi non talia esse solent, qualia illa, de quibus Apostolus Hebræor. 9. v. 24. scilicet: Exemplaria verorum: in quibus scilicet | veritatis, iustitiæ, & æquitatis respectus reperiatur. Et quæ talia non sunt, trahi non debent in exemplum. L. Quod contra rationem D. de regulis iuris. Pro quo & regula Iuris 64. in Sexto, quæ sic habet: Quæ contra ius fiunt, debent vtique pro infectis haberi. Non ergo vt exemplaria proponenda, de quo & dictum Titulo 3. num. 92. Po
tuit etiam Vicaria potestas allegari eius, quæ in Regibus nostris est, pro iis disponendis, quæ ad Indorum conuersionem, & stabiliendam in Indiis Christianam religionem spectant. Quâ quidem videtur vsus gloriosæ memoriæ Philippus Tertius, dum modum obseruandum in Prouisionibus Indicorum Beneficiorum præscripsit die 4. Aprilis 1609. de quo num. 43. nullam specialis alicuius Pontificij Indulti faciens mentionem. Sed hoc quidem non solidum firmamentum est. Quid quid enim de Regibus nostris sit, de quo dictum aliàs, Proregibus certè sunt fines præscripti, quos vltra citraque nequit consistere recti cura ministerij. Et cùm negotium adeò peri
culosum sit, non est hæc amplianda, sed cum omni moderatione tractanda potestas. Quod quidem generaliter de Proregibus loquendo verum habet, vt ostendit Dom. Solorzanus suprà Lib. 2. Cap. 11. num. 15. & 16. Vbi quod clausula Cum libera in mandatis à Rege, Proregibus datis, limitationem habet ex formâ præsciptâ.
47
*Quòd autem in caussis, de quibus agi
mus, id maximè verum sit, eiusdem est verbis exornandum, dum citato Cap. 15. num. 46. & seqq. ita scribit: Si caussæ, & caussarum cognitio desideratur, iam apparet quàm sit à Iuris Canonici principiis alienum, quòd Prorex, & alij Gubernatores, quantumuis Regium Patronatum exerceant, se (etiam simul cum Prælatis) his caußis immisceant, à quibus laici omnino abstinere debent. Cap. Decernimus, cum vulgat, de Iudiciis & quidem sub Censuris Bullæ Cœnæ Domini. §. 9. & 10. & Concilium Tridentinum Seßione 24. de Reformat. Cap. 18. quod solùm Patronis laicis personam Beneficiarij præsentare permittit: ceterùm eius examen visitationem, & correctionem, Prælato dumtaxat relinquit, vtpotè soli, & vero iudici Clerici. Hæc ille: cuius postrema verba vim specialem pro casu nostro præseferunt. Nam examinatio actûs veri iudicis est, vti præambula ad sententiam iuridicam de sufficientiâ, quam Examinatores non ferunt, licet iudicium suum circa eamdem interponant. Ex quo fit Patrono non
Dilemma fortissimũfortissimum.
posse vllatenus conuenire. Pro quo tandem rogo, cùm auditis Examinatoribus à se designatis Prorex ad præsentationem procedit, virtute cujus examinis id præstat? Si prioris illius coràm Ordinario: ergo illud sufficiens fuit: si posterioris, non est seruata in illo forma Concilij Tridentini citato Cap. 18. Non ergo legitimè prius illud est reiectum, & ad aliud prouocatum. Et certè non videtur dici posse vi prioris præsentationem fieri, de cuius legitimitate fuerit Prorex certioratus: nam hæc mera verba sunt, cùm constet examen ad habendam certitudinem sufficientiæ prorsus ordinari: atqui Prorex ratione secundi examinis tantùm est certioratus de sufficientiâ, de quâ se penitus incertum fatebatur: ergo vi illius fit præsentatio. Et Examinatores quidem in secundo examine iudicium suum proferentes, non aiunt legitimè prius examen fuisse peractum, sed sufficientem esse examinatum. Illis enim constare nequit de prioris examinis legitimitate, quia accidere potuit vt iam examinati, & minùs sufficientes, non legitimè approbati, scientes posteà se iterum ab Examinatoribus per Proregem designandis, fore examinandos, studium auxerint, & sufficientiam fuerint consecuti. Quod neque suffragari in caussâ præsenti potest, quia habilitas debet inspici de tempore primi examinis, ex Rotâ & aliis ab eâdem citatis in Decisione quadam ex nouioribus 15. Nouemb. 1649. §. Non vrget, apud Dianam Parte 10.
48
*In casibus ergo similibus poterit Prorex
præsentationem differre, & Ordinarium monere vt videat si quidquam fuerit in nominatione commissum, vnde offensio aliquorum, de quâ ipsi constat, fuerit excitata. Illo autem legitimè omnia peracta rescribente, & in priori persistente iudicio, annuendum quidem, quidquid vnus aut alter contradicat. Nam & Examinatores aliqui possunt esse contrarij, & Capitulares item: quorum tamen iudicio non statur, si maior pars oppositori suffragetur. Immò plus aliquid sacra Congregatio censuit, vt refert Garcia de Beneficiis Parte 9. Cap. 2. num. 109. Cùm enim roga
tum esset, An si pluribus examinatis, aliqui vltra dimidiam vocum partem fuerint consecuti, & sic approbati, vnus autem omnia suffragia prospera reportarit: Episcopus factâ per Examinatores relatione possit, postposito alio, in quem omnia suffragia confluxerunt, vnum ex eis eligere, qui vltra dimidiam partem vocum habuerunt, cum omnes approbati dicantur? Congregatio respondit posse. Hinc constat Capitulari, qui in contrariâ sententiâ fuit, non esse credendum, neque Examinatori, & multò minùs iis, qui extra conclaue examinis fuerunt, qui passione multoties, non zeli puritate, ducuntur, aut rem non habent penitus exploratam. Quia verò a
liquando contingere potest, vt de indignitate alicuius Proregi constet, circa quam Ordinarius ignorantiâ laborauerit, reijcere eum poterit, & in loco secundo aut tertio nominatum præferre: immò & tenebitur sic facere, etiamsi Ordinarius judicet expedire, vt talis ex vno Beneficio, in quo periculosè versatur, debeat transferri ad aliud. Præsentatio enim indigni iniqua est absolutè loquendo: quòd si aliàs remotio expediat, remoueatur vtique, sed non promoueatur, qui culpâ suâ Paræcianorum odium prouocarit. Et ita nuper accidit Excellentissimo D. Comiti de Alba de Aliste post doctorum virorum consultationem quemdam primo loco nominatum ab Illustrissimo Limano Archiepiscopo semel iterùm repellente. Pro quo hæc satis
49
*Dico secundò. Parochi Indorum debent
illis prædicare, juxta dicta. n. 3. & 4.
Dico tertiò. Parochi Indorum peccant grauiter, dum illos in diebus festiuis ad oblationes
compellunt. De hoc dictum Titulo 12. num. 468. & 469. Vbi etiam de obligatione restitutionis videatur etiam Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 15. num. 92. & in Politica pag. 633. Col. 1.
Dico quartò. Parochi Indorum, dum deci
marum partem non accipiunt, non tenentur ad restitutionẽrestitutionem ex Officij diuini omissâ recitatione. Constat ex dictis num. 15. & seqq. Quia verò iam est pro Indis à Regio Concilio sententia pronun|tiata, vt non debeant speciale tributum pro sustentatione Parochorum soluere, & decimas pariter, sed vnum aut alterum: quòd si obligentur ad decimas, inde eorum Parochos suam debere accipere portionem: rebus sic stantibus obligatio restitutionis erit, juxta eam proportionem, quæ loco est citat. demonstrata. Vide Tit. seqq. num. 18.
Dico quintò. Parochi Indorum nequeunt
cum illis, aut per illos, contractationem lucrosam exercere. Pro hoc videnda, quæ ex professo diximus Titulo 9. n. 151. & seqq.
50
*Dico sextò. Parochi Indorum ad illa
omnia tenentur, quæ Parochis communia sunt, de quibus Cap. præced. §. 2. Cùm enim veri Parochi sint, & ipsi hoc frequenter inculcent ad iura Parochialia exigenda, non debent se in odiosis, si tamen verè odiosa sunt, ad obligationes scilicet, eo quòd Indorum sint, semiparochos tantùm æstimare. Alia pro eisdem videnda Titulo 13. n. 4. & seqq.
Dico septimò. Parochi Indorum tenentur
Rituali vti Pauli V. vbi eius esse copia potest. Videantur dicta num. 19. Dixi Vbi eius haberi copia potest. quia hæc quandoque non extat, immò neque aliorum, ex quibus Mexicanum quoddam solet esse frequentius, quo vti licebit, quia sic est multorum vsu receptum. Et ita statuit Synodus Diœcesana Limensis Libr. 1. Titulo 5. Cap. 17. vbi vsum Toletani præscribit, & in eius defectu, Mexicani, quia tunc temporis Romanum nondum fuerat euulgatum. In forma quidem ExtremęExtremæ Vnctionis aliqualis solet esse diuersitas, sed quæ ad substantiam non spectat. Vt verò in hoc & in alijs, quæ ad Sacramentorum administrationem pertinent, omnimoda conformitas esse possit, facile erit Parocho ad aliquem in ciuitate residentem scribere, vt ex Rituali Romano ea fideliter depromat, quæ majoris momenti sunt: quod & Parochus ipse facere poterit in Ciuitatem veniens, vt sæpè accidit. Et cùm hoc facilè fieri possit, & res non exigui momenti sit, non videtur vacare culpâ id facere prætermittens, quia modus administrandi Sacramenta ab Ecclesia præscriptus, non est alligatus litteris Typographiâ expressis, quandoquidem res ipsa, non modus litterarum imperatur.
51
*Dico octauò. Parochi Indorum graui
ter peccare possunt, si se erga illos asperos & seueros exhibeant. Pro quo militant, quæ Titulo 7. num. 6. diximus de Commendatarijs Indorum loquentes, id enim in Parochis locum habet potiorem. Et ratio est manifesta, timiditate eorum
Vide etiam Tit. 11. n. 2.
ac pusillanimitate perspectâ. Quomodo enim ad illos confidenter accedent confessuri peccata, & animarum remedium inter diaboli frequentia tentamenta quæsituri? Quâ de caussa, vt diximus Titulo 12. num. 442. casus omnes ad forum Pœnitentiæ spectantes concessi sunt cunctis IndorũIndorum Confessarijs à Concilio Limensi Tertio eamdem reddente rationem, imbecillitatis inquam
Concilium Lim. 3.
eorum, & spiritualis sensus inopiæ. Sed extat magis speciale circa hoc eiusdem Concilij Decretum Act. 3. Cap. 3. vbi si habetur: Porrò Parochis, ceterisque Ecclesiasticis ministris seriò præcipit, vt Pastores se meminerint, non percussores, & tamquàm filios Christianæ charitatis sinu Indos foueant & portent. Quòd si quispiam percutiendo, maledicendo, aut aliàs quoquo modo Indum aliquem læserint, Episcopi ac Visitatores seuerè admodum & inquirant & vindicent. Profectò enim turpißimum est Dei Ministros in sæculi satellites verti. Sic Concilium: cuius & circa idem Decretum habetur aliud Act. 4. Cap. 8. vt Parochi per se ipsos non cædant aut puniant illos. Videndum illud, est enim quod legatur dignissimum.
Dico nonò. Parochi Indorum circa vestium,
decentiam debent suo statui congruentem obseruare: iuxta dicta Titulo 14. n. 21. & seqq.
Dico decimò. Parochi Indorum exemplo vitæ debent illis singulariter prælucere, quia cùm
de conuersione eorum agatur, & firmamento fidei in illis statuendo, cum Christianæ perfectionis auctario, quidquid scandalizare eos potest, generalem ruinam loco ædificationis inducit. De hoc dictum Titulo 13. num. 65. Et consulenda præcipuè quæ dicta sunt Titulo 1. Cap. 3. vbi de qualitatibus Ministrorum Indicorum.
Dico vndecimò. Parochi Indorum sub rea
tu lethalis culpæ tenentur illos ad Eucharistiæ susceptionem disponere, & eam ipsis suo tempore ministrare. Pro quo sunt Auctores, quos adducit Dom. Solorzanus Cap. 15. citato, num. 95. & in Politica suprà Col. 2. Et illis addendus Ferdinandus Zurita in Enchiridio Indico Quæst. 3. Et videri possunt quæ diximus Titulo 12. n. 443. & seqq. vbi de hoc actum ex professo. Sunt etiam pro eodem grauissima Concilij Limensis tertij Decreta Act. 2. Cap. 19. & 20. quorum prius allegat Dom. Solorzanus, in quo de tradendo Viatico agitur, qui & secundum de Paschali Communione poterat etiam allegare. Circa vtrumque autem, quæ ibidem diximus consulenda, vbi Parochorum obligatio satis demonstrata. Vide etiam inferiùs num. 78. Iam ergo ad alia, pro quibus sit
Loading...