CAPVT III.

CAPVT III.

An Religiosi Indorum Parochi Beneficium propriè Ecclesiasticum habeant, & teneantur illud acceptare per Canonicam institutionem, Ordinario conferente, & non tantùm in Commendam.
16
*RAtio dubitandi est, quia Beneficium
propriè dictum est ius percipiendi fructus ex bonis Deo dicatis Clerico competens propter diuinum officium, vt communiter illud definiunt Doctores, & videri apud summistas potest, & præsertim apud eorum Principem Syluestrum verbo dicto 2. 1. Atqui Parochi Indorum tale ius non habent, quia Indi aut decimas non soluunt, vt in Nouâ-Hispaniâ, pro quo Mag. Grijalua in Historiâ D. Augustini illarum Prouinciarum, Ætate 4. Cap. 11. Fol. 188. Col. 4. Vel si soluunt, ad eorum Parochos non pertingunt, pro quorum sustentatione portio tributi deducitur, quæ primus effectus dicitur. Talis autem portio non computatur inter bona Deo dicata, vnde & prohibentur Ordinarij Censuris vti, vt ad illam soluendam Regios ministros compellant. Vnde & resolutio Titul. 16. num. 49. circa recitationem officij. Secundò, quia Parochiale officium non
datur illis in titulum perpetuum, & ita non habent Parochi illius proprietatem. Pro quo faciunt, quæ habet Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3.
Dom. Solorzanus
Cap. 16. numer. 26. & in Politicâ Pag. 639. §. Però todas. Vbi ex Regijs schedulis ostendit Doctrinas esse amobiles ad nutum Regiæ Maiestatis. Qui etiam num. 23. cit. Cap. de formâ agens, iuxta quam in Peruuio conferuntur, ait præsentationem Regiam Ordinario exhiberi, ab eoque præsentatum examinari, & habilem repertum administrandi licentiam accipere, citra vllam tamen aliam collationem, vel institutionem. Perpetuitatem autem esse de ratione Beneficij communiter docent Doctores, ex quibus aliquos adducit P. Palaus Tomo 2. Tractat. 13. Disputat. 1. Puncto 1. num. 6. Pro quo & P. Suarez Tomo 4. de Religione, Tractat. 8. Lib. 3. Cap. 19. numer. 23. Tertiò; quia
cessante proprietate & perpetuitate, Beneficium tantùm videtur dari in Commendam, quia non datur in titulum: illi autem qui sic Beneficium Curatum accipiunt, non sunt propriè Prælati, sed Procuratores, licèt habeant legitimam administrationem, iurisdictionem, & auctoritatem, iuxta communem praxim, quamuis sint qui secus sentiant quoad plenam iurisdictionem. Pro quo videri potest P. Thomas Sancius Lib. 2. Consiliorum, Cap. 2. Dub. 48. Ex quo videtur sequi, Religiosos non teneri ad collationem Canonicam requirendam, quia illa tantùm requiritur pro Beneficijs quæ dantur in titulum, qualia non sunt, quæ ipsis tribuuntur, sed precariò conceduntur, vt loquitur Dom. Solorzanus num. 11. vnde & P. Pellizarius Tract. 8. Cap. 4. num. 9. ait illos non esse propriè Parochos.
17
*Et ita contendunt Religiosi nonnulli,
licèt aliud videatur esse eorum fundamentum, priuilegia scilicet circa hoc à Sede Apostolicâ concessa, scilicet à Pio V. de quo num. 9. ab Adriano VI. in celebri Bullâ, quæ vocatur Omnimoda: quam non esse abrogatam ex eo probari potest, quòd nullibi talis abrogatio reperiatur. Quòd si alij Pontifices concessiones alias cum limitatione protulerunt, id non obstat ampliori præcedenti concessioni, vt diximus Titulo 12. num. 15. 388. & 389. Quod est etiam iuxta Bullas Leonis X. Clementis VII. & Pauli III. de quibus Fr. Ioannes Baptista Fol. 172. &
Item ex modo præsentationis.
seqq. Prætereà, in Regiis schedulis, quibus modus obseruandus in prouisionibus præscribitur Doctrinarum, circa Religiosos nihil speciale traditur quoad Canonicam collationem per Ordinarios faciendam. Et licet Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 17. num. 1. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 17. in principio dicat ex eo quòd circa alios traditur, colligi quid sit circa Religiosos dicendum, & ita à Rege præsentandum ex tribus sibi oblatis à Prælato, quem maluerit ab Ordinario instituendum: id certè non videtur vrgere, quia à disparatis non fit illatio, vt est Iuris axioma certissimum: neque enim est eadem Religiosorum causa & sæcularium Clericorum, cùm illi habeant diuersum Prælatum, & pro eisdem extent singularia priuilegia. Præterquàm quòd in Schedulis Ann. 1620. 1628. & 1634. apud Dom. Solorzanum num. 7. & 9. in quibus forma circa prouisionem Religiosorum habetur, cùm tres à Prælatis & Capitulis nominandos statuatur, ex quibus vnus sit ab eo, qui Regio nomine Patronatum exercet, eligendus, ibi sistitur: Eligirà vno qual le pareciere: nec de Canonicâ institutione quidquam additur ab Ordinario faciendâ. Et quidem hîc locum habet quod dictum sæpiùs iuxta Iuris pronuntiata: Quòd si voluisset, expreßisset. Cap. Ad audientiam, de decimis. Cardinal. Mantica decis. 54.
18
*Dico primò. Parochialis cura in Reli
giosis est verum & proprium Beneficium. Probatur Primò ex Regiis Schedulis, in quibus ita asseritur. Philippus enim II. sic loquitur in Schedulâ Ann. 1583. die 6. Decembris. Y en el entretanto que no vbiere los que conuiniere para todas las dichas Dotrinas, y Beneficios, repartireis los que quedaron
igualmente entre las Ordenes que ay en esas Prouincias.
Et in Schedulâ Ann. 1587. die 16. Decembris, sic idem. Los que estubieron en las dichas Dotrinas Curados y Beneficiados. Hoc idem probant quæ adducit Dom. Solorzanus Cap. 16. num. 1. & seqq. Pro quo & stat P. Thomas Sancius Lib. 3. de Matrim. Disputat. 26. num. 7. vbi ait reuerà esse Parochos.
2. Ex obiectorũobiectorum solutione.
Secundò, quia si aliquid obstaret, id esset quod adductum nuper: atqui illud non obstare constat: nam quod de bonis Ecclesiasticis dicitur, non est ad decimas fructuarias reducendum, quia & decimæ personales esse possunt, quæ in Indis ad portionem illam assignatam reuocantur, respectu cuius est in Parochis verum spirituale ius ratione fundamenti, quod est spirituale ministerium. Quia verò portio dicta non videtur vt decimalis tractari, iuxta dicta, sed vt stipendium doctrinæ; dici potest ad decimas ius habere, sed ius illud esse impeditum, & pro illis dictam portionem substitui, dum res componuntur. Prætereà, est in illis ad bona Ecclesiæ, ad ea scilicet, quæ Ecclesiæ legantur & offeruntur, & ita de oblationibus | participant, de illis scilicet, quæ eorum sustentationi accommodata sunt, non de aliis, quæ ad ornatum & cultum Ecclesiæ spectant: pro quo Naldus. Verb. Parochus numer. 20. & pro eodem apertè facit Indorum Parochos esse propriè Beneficiatos, cùm tamen decimæ illis non soluantur. Id autem quod de perpetuitate dicebatur,
non vrget: nam & Beneficia Manualia sunt, quibus propriè rationem Beneficij conuenire probat cum aliis P. Bauny in Praxi Beneficiorum Disput. 1. Quæst. 16. vbi specialiter de Beneficiis Religiosorum agit. Pro quo & P. Azor Tomo 2. Lib. 3. Cap. 26. Quæst. 12.
19
*Quomodò autem aliqua perpetuitas ne
cessaria sit benè explicat P. Palaus suprà numer. 5. iuxta aliorum & propriam mentem, quòd scilicet sufficiat perpetuitas in ipso Beneficio, licèt non sit in Beneficiato. Quod in casu quidem nostro apertè conspicitur: Parochiale enim Beneficium in perpetuum est fundatum, per hos tamen aut illos, secundùm diuersos eorum status, administrandum. Et cùm citatus Auctor ita censeat, non videtur consequens, quod subdit citato num. 6. dicens, quòd licet hoc in rigore ita sit; at in iure Canonico, & ex communi acceptione Beneficij, solùm venit intelligendum, quod etiam in Beneficiato perpetuum est. Si enim in rigore ita est:
ergo & iuxta ius Canonicum, per quod BeneficiorũBeneficiorum institutiones habentur. Quòd si iuxta Canonicum ius non est in rigore tale: ergo absolutè tale non est: & ita ille num. 7. affirmat Beneficium Manuale deficere à ratione Beneficij communiter accepti. Nisi velit communiter quidem Beneficium illud tantùm intelligi, quod perpetuum est, non ita tamen communiter, etiam illud, quod in Beneficiato non habet perpetuitatem. Non quòd propriè tale non sit; sed quod licet sit propriè tale, non ita communiter designari solet in ordinario loquendi modo. Quo pacto non benè pro se adducit P. Thomam Sancium Lib. 7. Operis Moralis, Cap. 29. num 106.
Ratio vrgens pro Manualibus.
ibi enim absolutè negat Beneficium Manuale esse propriê tale, & non tantùm in minùs communi modo loquendi. Ratio autem videtur vrgentissima: nam ratione Beneficij Manualis habetur ius spirituale verè & propriè ad bona Ecclesiæ, propter officium: atqui in hoc ratio Beneficij consistit, in cuius definitione nihil prætereà additur, vt videri apud citatos potest & alios quos ipsi citant: ergo est verè & propriè Beneficium.
20
*His addendum Beneficia, de quibus agi
mus, ex se perpetua esse; quia non dantur pro tempore determinato: licèt enim Reges nostri, cum Religiosis Doctrinas relinquendas statuunt, eos non adquirere proprietatem admoneant; nulli tamen eam habenti tollenda est, sed post vacationem Beneficium Clericis tribuendum. Pro quo Schedula Ann. 1583. die 6. Decembris, in quâ de hoc præsertim agitur & quod dixi, insinuatur. Et licet in Schedulâ Ann. 1585. quam adducit Mag. Grijalua in Historiâ Augustianâ Nouæ-Hispaniæ, &c. Fol. 176. sic dicatur: Prefiriendolos (sæculares scilicet Sacerdotes) à los Religioos que las tienen y han tenido: id non videtur de personis Religiosorum in eis tunc temporis existentibus, sed de Religionibus intelligendũintelligendum: ita vt doctrinæ, quas religiosi vnius Religionis habent, aut habuerunt, Religiosis eiusdem aut alterius, minimè conferantur quæ in possessione sunt. Quia verò aliunde Doctrinæ Manuales esse possunt, eò quòd à Prælatis possint remoueri Parochi, dicendum Doctrinas ex se perpetuas esse, & ita Parochos per totam vitam in illis posse persistere, vt persistunt aliqui. Quòd autem pro delictis amoueri possint, omnibus est Beneficiatis commune, & pro Religiosis extat Cap. Monachi, de statu Monachorum. Ex quibus fit non esse alicuius momenti id, quod de Commendis dicebatur: Commendæ etenim non sunt, sed cum proprietate retinentur.
21
*Quòd autem pluribus Schedulis cauetur,
Regias Schedulas non obstare.
& specialiter illâ Ann. 1624. die 22. Iunij, de quâ Dom. Solorzanus Cap. 16. num. 77. Que por holo susodicho no puedan los Religiosos adquirir propiedad, ni perpetuidad quanto à las Dotrinas. Id inquam non officit, quia Reges tantùm intendunt Religiosos ad retinenda Beneficia non posse allegare proprietatem, vt illis fiat iniuria, si ab eisdem remoueantur. Quòd verò cùm ea possident, illorum proprietatem & dominium habeant, non inficiantur, & ita illam habere affirmat Emmanuel Rodericus Tomo 3. qq. regul. quæst. 29. artic. 4. de Fratribus etiam Minoribus locutus. Et Dom. Solorzanus Cap. 16. citato, num. 86. Quòd si ipse ait, vt vidimus numer. 16. Beneficia dicta precariò
concedi, constetque aliàs eius, quod precariò accipitur, non adquiri dominium: non est aliter exponendum. Scilicet eo loquendi modo significari absolutam Regum nostrorum potestatem ad illorum subtractionem. Non esse autem precariò data, ex eo euincitur, quia datur verum & proprium ius ad plenam administrationem, & ad disponendum de fructibus atque emolumentis; quod valde alienum est à ratione precarij, in quo merus vsus traditur ad voluntatem dantis reuocabilis. Et ex iis probatur dominium & proprietatem adquiri durante possessione, licèt reuocabili per superiorem potestatem: quia est absoluta potestas administrandi, cui non obstat respectus ille reuocabilitatis, quia respectu Pontificis omnia Beneficia illam habent, & ille non obstat proprietati.
22
*Iam quod de Priuilegiis Pontificiis di
citur robore est penitus destitutum: nulla enim peculiaris concessio habetur, per quam possint Religiosi, vbi Episcopatus erecti sunt, & Regius Patronatus exercetur, officium Parochi sine Ordinariorum licentiâ administrare: præter illam celebrem Pij V. quæ, cùm ad instantiam Philippi II. impetrata sit, Regum nostrorum est voluntati relictum, vt illius vsum quatenus sibi bene visum fuerit, temperarent. Et ita, cùm in illâ habeatur vt Religiosi in locis sibi assignatis & assignandis officium Parochi exercere possint, Ordinariorum locorum, vel aliorum quorumuis licentia minimè requisita: nihilominùs Regio Philippi III. Rescripto die 28. Martij 1620. ad Proregem Peruuianum, declaratum est, id non derogare Regio Patronatui, & ita pręsentationempraesentationem requiri Regio nomine factam. Item, per aliam Schedulam die 14. Nouembris 1603. ab eodem Rege ad alias se Schedulas referente, approbatio Ordinariorum vt necessaria
Regia Schedula.
proponitur: Sin ser primero examinado y approbado aprobado por el Prelado de aquella DiocesiDiocesis. Sicut ergo circa ap| p. 247probationẽapprobationem ita est dispositũdispositum, potuit similiter circa Canonicam institutionẽinstitutionem disponi. Et quidquid de aliis temporibus fuerit, in præsenti ita res ferunt, quia iussio Regis vrget. Vnde cùm circa Societatem, pro tribus, quas in Peruuio habebat Do
Circa Societatem quid actũactum.
ctrinas, à Proregibus & Prælatis benignè actum fuisset, & neque in præsentatione, neque in Canonicâ institutione, aut Ordinarij approbatione, eius fuisset Religiosa libertas onerata; sicut neque pro alijs Paraquariæ Prouinciæ, ex recèns ab eius filijs, in fame & siti, in laboribus multis & multi sanguinis effusione conuersis, ad magnāmagnam Dei gloriam congregatis; jam communem formam experiri compellitur, & ad præsentationem recepto more, alia ad Prælatos spectantia peraguntur: licet quoad Paraquarias Reductiones rigor sit aliquatenus temperatus in eo quòd Religiosam posset obedientiam retardare.
23
*Et hæc sanè videtur Pontificum mens,
vt constat ex Bullâ Clementis Octaui pro Fratribus Franciscanis, cuius tenorem adducit Dom. Solorzanus Cap. 16. cit. n. 63. vbi declarat Religiosos officium Parochi exercentes, censendos esse intra Claustra agere vt non debeant ab Ordinariis, quasi agentes extra illa, tractari, sic enim ibi: Ex Apostolicæ Sedis speciali Indulto deputari so
Clemens. 8.
leant, qui ab eorum Superioribus nominati, ac à locorum Ordinarijs, seu eorum Officialibus approbati priùs fuerint &c. Gregorius XV. in speciali Constitutione die 5. Febr. 1622. ita statuit Has generali,
Greg. 15.
& perpetuò valiturâ Constitutione decernimus, statuimus, & declaramus, vt deinceps tam Regulares, quàm Sæculares, quomodolibet exempti, siue animarum curam personarum sæcularium Monasteriis, seu domibus Regularibus, aut quibusuis aliis Ecclesiis, vel Beneficiis, siue Regularibus siue Sæcularibus incumbentem exerceant, siue aliàs Ecclesiastica Sacramenta aut vnum ex illis ministrent, præuiâ Episcopi licentiâ & approbatione; siue quoquo modo in dictæ curæ exercitio, aut in eorum Sacramentorum, vel alicuius ex illis administratione de facto absque vlla auctoritate se ingerant: in his, quæ eiusmodi curam, seu administrationem concernunt: omnimodæ iurisdictioni, visitationi, & correctioni Diæcesani Episcopi, tamquàm Sedis Apostolicæ Delegati, plenè in omnibus subijciantur. Sic ille, plenissimâ additâ priuilegiorum derogatione. Cùm ergo nequeat dici Religiosos se in administrationem Parochialem ingerere, fatendum necessario est, id ab illis faciendum præuiâ Episcopi licentiâ & approba
tionê Quod autem in Indiis id etiam seruandum sit, planum apparet, dum pro illis non ostenditur priuilegium speciale, per quod Constitutioni prædictæ derogetur, quam adducit Dom. Barbosa in Collectaneis ad Concilium Tridentinum Seßione 25. Cap. 11. de Regularibus. Licet autem Pontifices de Canonicâ collatione & institutione loqui non videantur: ex illorum tamen verbis constat, non posse Religiosos Bullis se tueri, in quibus sine licentiâ & approbatione Ordinariorum eis conceditur Parochiale munus exercere. Eo autem admisso, circa Canonicam collationem non est cur hæreant, quia nihil plus per eam grauantur, & Prælatis plena iurisdictio relinquitur, vt si delinquant, amouere eos possint, aut si vtiliores circa alia sint futuri. Vt videlicet si fuerint dilapidatores, si incontinenter vixerint,
aut tale aliquid egerint, pro quo amouendi meritò videantur: aut si etiam pro neceßitate maioris officij de Consilio Fratrum fuerint transferendi. Sic ex Concilio Lateranensi in Cap. Monachi, de Statu Monachorum. Pro quo etiam est Cap. Ea quæ, eodem Titulo. Quamuis autem Prælati in Indiis id facere nequeant, nisi Patrono annuente; neque in hoc speciale videtur esse grauamẽgrauamen, quia etiamsi Canonica institutio non interueniat, idem debet iuxta Regias Schedulas obseruari. Vnde iam
24
*Dico secundò. Quamuis dicamus Paro
chalia Beneficia Religiosorum in Indiis non esse propriè talia ob defectum perpetuitatis, nihilominus Canonica institutio stare pro illis potest. Probatur. Quia Beneficium Manuale datur in titulum, vt probat Rebuffus in Tractatu Nominationum Quæst. 9. num. 26. Ergo & Indica similiter dari possunt, & consequenter Canonica institutio. Illationem probo: quia titulus est ius sacræ functionis obeundæ, & propter eam commodum temporale pro victu conueniens ex rebus Deo dicatis exigendi, iuxta communem scribentium doctrinam,
Quid sit Titulus.
pro quâ Nauarrum, Seluam, & P. Reginaldum adducit P. Bauny in Praxi Beneficiorum Disput. 1. Quæst. 2. §. Est autem ius. Atqui nulla est disconuenientia in hoc quòd tale ius ab Episcopo tribuatur, quandoquidem Pastor est ouium, circa quas est illud exercendum, & quòd hoc solemni aliquâ ceremoniâ fiat: ergo nullo modo Canonica institutio respectu eorum, de quibus est sermo, repugnat.
25
*Dico tertiò. Cùm non videatur im
probabile Parochialia Beneficia Regularium non esse propriè talia, eo quòd in titulum perpetuum non conferantur, si Canonica institutio desit, dummodò alia concurrant, non erit grauis peccati reus taliter administrans. Probatur. Quia opinio probabilis tutò in agentis vtilitatem potest aduocari. Quòd si dicatur in materiâ Sacramentorum id non licere, iuxta communissimam sententiam, occurrendum est,
notanda doctrina, quòd scilicet in casu nostro nullum Sacramentum periclitatur, ex cuius dubiâ receptione periclitari etiam possit salus eorum æterna, qui sunt illa recepturi, vt patet discurrendo per singula. Nam Baptismus à quocumque datus est validus. Ad Eucharistiæ consecrationem character sacerdotalis sufficit. Pro Confessione satis est simplex Sacerdos ab Episcopo approbatus. Extrema vnctio quoad valorem non pendet à Parochiali potestate. Matrimonium non tale est Sacramentum, ex cuius dubia receptione cum probabili administratione, timeri dānatiodamnatio queat: & vt demus posse facere de attrito contritum, si ex parte contrahentium nihil desit; non ideò illo priuabitur effectu, ex eo quòd Parochus, vt talis receptus, aliquem patiatur defectum, propter quem in foro conscientiæ probabiliter talis non sit: quia non est administrator Sacramenti, sed publicus testis; cùm contrahentes ipsi illius ministri sint, & in ipsis materia & forma resideat, & ita de Sacramenti validitate nequit dubitari. Quod notandum pro similibus, in quibus occurrere probabiles opiniones possunt. Constitutiones autem diuersæ Pontificum, quas adducit Lauretus à Franchis in Controuersiis. Quæst. 86. ne Religiosi curam animarum sine licentiâ Sedis Apostolicæ suscipiant, ni|hil obstant, tum quia de veris Beneficiis loquuntur, tum etiam quia in casu nostro dispensatio est, de quâ dictum.
Loading...