CAPVT VII.

CAPVT VII.

Qualiter Religiosi Parochi ad visitationem ab Ordinariis faciendam teneantur.
43
*TEnentur equidem, quia sic à Sede
est Apostolicâ constitutum, sic etiam Regiis Schedulis, iuxta potestatem ab eadem Sede concessam. Et quidem Pius V. ex cuius magis speciali Indulto Religiosi possunt Parochialem curam exercere, dum statuit in Bullâ sæpiùs allegatâ, vt sine alicuius licentiâ prędictampraedictam curam exerceant, nullam de visitatione faciens mentionem: non ideò censendus est illam penitus exclusisse, quia, vt sæpiùs dictum est, iuxta vulgatum Iuris axioma, à separatis non fit illatio; & stat optimè Parochialem curam independenter à quocumque Ordinario assumi & dimitti cum Ordinarij iure circa inspectionem administrationis: & ita vbi huius iuri expressè derogatum non est, debet penitus recognosci. Potestati enim Ordinariorum non detrahitur, nisi
inquantùm est expressum. Vt ex Cap. Auditis. & Cap. Cùm olim, probat Ioannes Andreas in Cap. 1. de Priuilegijs, in Sexto. §. Quantùm ad ista. Pro quo est & Cap. Pastoralis, de Priuilegiis, vbi | Innocentius Tertius declarat Religiosos, quibus à Papa concessum est, vt Ecclesias ei subiectas possint in proprios vsus conuertere, non auctoritate propriâ, sed à Diœcesano loci possessionem illarum accipere debere, nisi in priuilegio aliud exprimatur: vbi sic concluditur: Quia per
indulgentiam huiusmodi Episcopali iuri non credimus derogari. Habent autem Episcopi ius fundatum circa visitationem Religiosorum in his, quæ curam Parochialem concernunt, non solùm per Concilium Tridentinum. Seßione 25. Cap. de Regularibus, vbi id expressè deciditur, quæ decisio anterior fuit comparatione Concessionis Pij Quinti: sed etiam per iuris communis dispositionem in Cap. Cùm Capellas de Priuilegiis: quod benè expendit Dom. Solorzanus Cap. 17. n. 48. & 49. & quod èex re præsenti maximè videtur esse Pius Quintus præfati priuilegij auctor ita luculenter declarauit, vt videri potest in Collectaneis Declarationum Barbosæ circa citatum Caput Tridentini. Voluit tamen (verba illius sunt) vt
Pij V. Declaratio.
in omnibus Ecclesiis Parochialibus, in quibus Curæ animarum, etiam laicorum exercetur, habeant Ordinarij facultatem eas Ecclesias & personas in iisdem Curam exercentes, visitandi, & corrigendi, in his dumtaxat quæ ad dictam Curam, & Sacramentorum administrationem spectant, ita vt ab hoc Decreto nullus videatur exemptus. Sic ille ex Religioso Pontifex, & Religiosorum singularis Patronus: vt non debeant illi de hoc onere querelis interminabilibus proclamare. Pro quo & Regiæ Schedulæ extant, moderationem dictam, post varias circa illud altercationes & controuersias, exprimentes: de quibus agit Mag. Grijalua in historia Augustiniensi Nouæ-Hispaniæ ad finem Ætatis 3. & per plura Capita Ætatis 4. Dom. Solorzanus Cap. 16. num. 77. & seqq. Cap. 17. num. 46. & seqq. & in Politica Lib. 4. Cap. 16. & 17. & Dom. Felicianus à Vega in Cap. Ceterùm de Iudiciis. num. 36. Pro quibus
44
*Dico primò. Episcopi visitare Religio
sos possunt quoad ea, quæ officium Parochiale concernunt. Constat ex dictis. Quæ autem sint illa, declaratur in Regio Rescripto die 22. Iunij 1624. quod per iterata alia iussum ad vnguem obseruari, vt videri potest apud Dom. Solorzanum citatis locis, ibi, En lo tocante à la administracion
de Curas, y no en mas, visitando las Iglesias, Sacramento, Chrisma, Cofradias, limosnas de ellas, y todo lo que tocare à la mera administracion de los Santos Sacramentos, y ministerio de Curas &c.
Quæ quidem meritò expressa sunt, qui ad Parochialem curam manifestè spectant. Nomine autem Chrismatis, Baptismalis fons etiam intelligitur, qui in aliquibus Schedulis expressus habetur, eò quòd ad solemnem illius administrationem adhibendum sit, & fons ipse sacro sit Chrismate consecratus: vnde & pariter accipiendum venit Oleum sacrum pro Sacramento Extremæ vnctionis, quod cum Chrismate solet asseruari. Ecclesiæ item nomine venit sacristia, & ornamenta sacra; circa quæ Episcopi specialem debent solicitudinem adhibere, sicut & circa Calices, Corporalia, & Missale: in his enim omnibus magnæ solent indignitates admisceri. Libri item Baptismi, Matrimoniorum, ac defunctorum: Eleëmosynæ pro Ecclesiiis datæ: neque enim ad illas, quæ ex Confraternitatibus colliguntur, arctanda est visitatio, licet illæ solæ fuerint in citata Schedula designatæ. Deinde circa modum agendi Religiosi Parochi inquirendum in iis, quæ ad ipsum vt talem pertinent, de quibus dictum est Titulo præcedenti. Et pro quibus legi solet Edictum ad hanc regu
lam conformandum. Quibus addo ad Parochi Indici officium etiam pertinere, vt Indos faciat de suis priuilegiis certiores. Pro quo Ferdinandus Zurita in Enchiridio Indico Quæst. 10. Et obligationem hanc sub mortali vrgere satis compertum apparet, quia res est magni momenti, & Pontificiis gratiis Parochorum incuriâ germina ista nouella fraudantur. Obseruat autem citatus Auctor priuilegia posse consuetudine abrogari, & quando tale accidit, obligationem cessare, cujus erit indicium, si violatores legis puniantur. Sed circa hoc cautè procedendum est, quia Indi numquam voluntatem etiam tacitam habent suis priuilegiis renuntiandi, & desuetudo ex defectu potest notitiæ contingere, neque aliud de Pontificia est præsumendum voluntate. Videantur dicta Tit. 12. num. 426. Hoc ergo videant, & disponant visitantes.
45
*Dico secundò. Visitatio prædicta circa
mores & vitam Religiosorum non debet extendi. Sic constat ex dictis, & satis innuitur in prædicta Schedula verbis illis: En lo tocante à la administracion de Curas, y no en mas. Sed eo non contenti Regij Consiliarij Indiarum Regio nomine
sic pergunt: Que en los excesos personales de las costumbres y vidas de los Religiosos Dotrineros, no quedacenquedasen sugetos à los Arzobispos, ô Obispos, para que los castigasen por las visitas, aunque fuese à titulo de Curas: sino que en caso que se tubiese noticia de exceso., sin escribir, ni hacer procesos auisasen secretamente à sus Prelados Regulares para que lo remediasen, y que sino lo hiciesen, los Arzobispos y Obispos pudiesen vsar de la facultad, que les da el Sancto Concilio Tridentino, de la manera, y en los casos, que lo pueden hacer con los Regiosos no Curas. Y que en este acudan al Virrey, que los ha de nombrar, y poder remouer, à representarle las causas para que lo haga, como se ha hecho, y hace en el Peru. Hæc Rex. Circa quæ obseruandum est
aliqua esse Religiosorum posse crimina Parochorum, quæ videntur simul personalia, & ad officium pertinentia. Vt v.verbi g.gratia, si Religiosus sit ludo aleatorio deditus, quia illi immersus est, cùm ad ea, quæ sunt officio propria, vocatur, non accurrit, vnde & grauia detrimenta subsequuntur. In hoc ergo cùm testium depositiones excipiuntur, ita procedendum est, vt tantum scribatur Religiosum ad ea, quæ officij sunt, administranda vocatum non accurrere, & in tali ac tali occasione id accidisse. Quod verò ad ludum spectat, quia personalis defectus est, non processandum, sed ad Regularem Prælatum deferendum, vt remedium apponat, iuxta Schedulæ tenorem. Quòd si ita inter se connexa sint ea, quæ ad officium, & quæ ad personam spectant, vt secerni non possint, respectus officij debet præualere, quia maioris momenti est, cùm damnum importet publicum, & aliud sit tantùm personale. Vt si potestate officij ad aliqua perpetranda vteretur, ad quæ personalis respectus minimè suffecisset. Itaque illa personalia censenda sunt, quæ cum officio nullam habent connexionem | secundùm se spectata, licet per accidens habere possint. Vt si Religiosus aleâ ludat, & multas pecunias exponat, quæ ratione officij proueniunt: posset namque similiter ludere, si aliunde haberet, & sic in aliis. Non ita si mercimoniis vacet, textrinas habeat, erga Indos asperè se gerat, & alia, quæ sæcularibus Parochis ratione officij prohibentur: hæc enim nullo modo, nisi Parochi essent, exercerent. Et ita accipiendum
P. Pellizarius.
quod habet P. Pellizarius Tract. 8. Cap. 4. num. 16. dum ait cum aliis comprehendi ea, quæ occasione, colore, fauore, & auctoritate officij committuntur,
46
*Nec debet circa mores & vitam inquisi
tio fieri ad habendam notitiam, etiamsi nihil processandum sit, sed eo tantùm fine vt à suis Prælatis corrigantur: id quod Regia Schedula satis indicat verbis illis: Sino que en caso, que se tubiere noticia de exceso, sin escribir &c. Vbi de notitiâ tantùm agitur, quæ haberi sine inquisitione potest, & accidit cùm Indi, aut alij, scandala Parochorum Episcopis aperiunt, quod & facere possunt, si remedium aliâ viâ non sperent, aut eam iudicent meliorem. Nec videtur peccare grauiter Episco
pus, qui extraiudicialiter interrogat ad notitiam hauriendam, vt à Prælatis Religiosis, quæ damnabilia occurrerint, faciat emendari. Tantùm enim videtur inquisitio iudicialis prohibita in ordine ad correctionem ab ipsis titulo superioris iurisdictionis adhibendam, vt ex verbis illis apparet, Para que los castigasen por las visitas. Quòd au
tem secretè admonendos Prælatos dicitur, non ideo est, quia in eo absolutè secretum seruandum sit, eò quòd res, de quibus agitur, sint secretæ; tunc enim Religiosi Parochi fraternè corrigendi, iuxta formam à Christo traditam. Pro quo est & Regia Schedula Philippi Secundi Ann. 1585. in quâ sic dicitur: Y que à los Religiosos, que estubieren en las dichas Dotrinas, asi mismo los visiten y corri
Schedula Philippi 2.
jan en quanto à lo mas fraternalmente, teniendo particular quenta de mirar por el honor y buena fama de los tales Religiosos: en los excesos que fueren ocultos: y que quando mas que esto fuere menester, ò conuiniere, den notitianoticia à sus Prelados para que los castiguen: y que no lo haciendo, lo hagan ellos, conforme à lo dispuesto en el Santo Concilio de Trento.
Quod verò de rebus, quæ secretæ sunt, non agatur, ex eo constat quia si Prælati remedium non adhibeant, Episcopi facultate sibi à Concilio traditâ vti debeant, quæ pro secretis non est, cùm ad id lex sufficiat Charitatis. Id ergo tantùm secreti intimatione præscribitur, vt Religiosi Prælati iudicialiter non conueniantur, sed amicabiliter; efficaciter tamen, quia res summi momenti agitur, à qua pendet multorum æterna salus, & ex cuius conniuentiâ multorum sequi potest æterna damnatio. Quid autem ex Concilio Tridentino habeatur, ad quod se Regiæ Schedulæ referunt, consta
bit legenti Seßionis 25. Caput 14. de Regularibus. Vbi breuis illa, sed valde formidanda conclusio: Episcopo instante, à suo Superiore intra tempus ab Episcopo præfigendum, seuerè puniatur, ac de punitione Episcopum certiorem faciat: sin minùs, à suo Superiore officio priuetur, & delinquens ab Episcopo puniri poßit, Sic Concilium.
47
*Quomodo autem puniendus sit, ibi non
dicitur: videtur autem ex Regia Schedula manifestum, sic enim additur: Y que en este acudan al Virrey, que los ha de nombrar, y poder remouer, à representarle las causas, para que lo haga, como se ha hecho, y hace en el Peru.Potest ergo quacumque graui caussâ existente, quæ ad mores Religiosi spectet, eum pœnâ priuationis Doctrinæ punire: neque enim medium quid in Regia Schedula admittitur, vt scilicet puniri possit, & in Parochiali officio conseruari. Et quidem meritò: nam Religioso, qui vti exemplar virtutis, immò & perfectionis proponitur, grauiter in publico delinquenti nulla esse pœna magis proportionata potest. Vnde non sunt Parochorum sæcularium more tractandi, quibus plura permittuntur, sed iuxta Decretalem Innocentij Tertij de qua n. 30.
faciliùs & liberiùs à suis possunt administrationibus amoueri. Tenentur autem Proreges Episcoporum deferre sententiis, aliàs nullius illæ roboris remanerent; & ita in Schedula adducta deciditur, verbis illis; Que los ha de nombrar, y poder remouer. Neque enim dicitur quòd nominare seu præsentare possit, sed quòd reipsa nominaturus sit; & statim additur potestas remotionis: quod est dicere: Nominet alium, quia potest aliàs nominatum remouere. Ratio autem discriminis inter Religiosos & sæculares non solùm est iam adducta ex maiori eorum obligatione; sed etiam quia sæcularis, si facilè remoueatur, sine subsidio pro vitæ necessariis manet, neque ad Beneficium aliud poterit adspirare: quod secus in Religioso accidit, cui non possunt deesse necessaria ad Monasterium redacto, in quo vti in proprio elemento securiùs & quietiùs residebit. Quòd si id doleat, eo ipso magis est illi conuentualis secessus necessarius, vbi ea, ad quæ vocatus est, studeat exercere. Si verò Prorex remotionem renuat, ipse viderit, cui & damna ex irrationabili resistentia penitus imputanda, de quo & Episcopus ipsum admonebit.
48
*Dico tertiò. Episcopi, si impediti legitimè sint, possunt Religiosos Parochos per alios visitare. Sic in Schedula dicta declaratur verbis illis: Que los Arzobispos y Obispos por sus personas, ô por las que ellos eligiesen estando impedidos, pudiesen visitar los Religiosos Dotrineros. Et pro eodem extat Schedula Philippi Secundi ad Episcopos NouæHispaniæ transmissa, in qua cum singulis lo
Schedula Philippi 2.
quens, sic ait: Os ruego y encargo, que quando por por vuestra persona no pudieredes visitar las Dotrinas de eso Obispado, conforme à lo proueido en la Cedula mia de 1. de Iunio, de 1585. donde mas en particular se trata de esto, enuieis à las dichas visitas de Religiosos, que estubieren en las Dotrinas, en quanto à Curas, y del Santißimo Sacramento, Pila del Bautismo, y fabrica de las Iglesias, y demas cosas tocantes à ellas, y del culto Diuino, con ReligiiososReligiosos de las mismas Ordenes. De manera que donde vbiere Frayles Dominicos, vaya Frayle de la misma Orden por Visitador, y que la misma forma se guarde con los Agustinos, Franciscos, Mercenarios, y de la Compañia, y esto para los casos, y en la forma, que se contiene en la dicha Cedula. Fecha en Madrid à 21. de DeciembreDiciembre de 1595. años. Quæ Schedula Originalis habetur in archiuo R. P. Commissarij Generalis Ordinis Minorum in Noua-Hispania, vt testatur Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus pro Confessariis Indorum fol. 396. in fine.
49
*Et illa quidem possent Religiosi aliarum | Prouinciarum se tueri, quia in ea non fuit inspecta ratio aliqua specialis, que in Religiosis Nouæ-Hispaniæ, & non in aliis, militaret, sed generalis illa ibidem præmissa: Que losles es causa de
Ratio in eadem reddita.
mucha inquietud y desasosiego, enuiarlos à visitar en quanto Curas, con Clerigos, ô Religiosos de otras Ordenes: y conuiene escusar todas las occasiones, que los pueden diuertir de su principal fin. &c.
Quæ quidem ad omnes Religiosos in Indijs Parochialem curam exercentes constat pertinere. QuādoQuando enim ratio est generalior quàm dispositio, hæc per illam ampliatur, juxta Textus & Doctores, quos
adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 2. Cap. 22. num. 71. Videntur autem Religiosi fauori isti renuntiasse, quia & inconuenientibus est obnoxius, iuxta id, quod citatus P. Fr. Ioannes Baptista eodem loco scribit ita dicens: Sed & hoc suam
Fr. Ioan. Baptista.
habet difficultatem, si Episcopi aliquem eligerent in Visitatorem Religiosum ambitiosum, honoris, & pecuniarum cupidum & auidum, & erga Religionem suam malè affectum. Vnde eligi non debet ad tale munus subeundum qui sibi sumit honorem, sed qui vocatur à Deo tamquàm Aaron. Sic ille. Cùm verò dicatur Episcopum tunc tantùm aliquem suo loco missurum, quando ipse est impeditus; non tenentur Religiosi Visitatorem admittere, qui à non im
pedito mittitur; & Episcopus in hoc non videtur à graui culpâ eximius. Quia verò de impedimento, aut illius defectu, non facilè possunt Religiosi iudicare; vbi oppositum non constat, admittenda visitatio est: & cùm constiterit, vitandi tumultus, & res vrbanè & pacificè transigenda: neque enim Religiosa iura defendenda sunt more castrorum; & modo ipso defensionis arma præbenda contrariis, dum in eo iniuriæ verbis & actionibus Religiosâ moderatione indignis admiscentur.
50
*Dico quartò. An Religiosi Indorum
Parochi occasione visitationis & correctionis, quæ Episcopis licet circa Officium Parochiale, possint ab illis per Censuras premi, quæstio momenti non leuis est: in qua partem affirmantem multis firmat Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 17. num. 57. & seqq. & in Politica fol. 657. §. Pero
no obstante, & seq. & Lauretus à Franchis in Controuersiis pag. 9. & 10. minimè Religiosis infensus, licet Vicarius generalis Auenionensis. Et est præcipuum illius fundamentum absoluta iurisdictio Episcoporum in Religiosos Parochos quatenus tales, quæ ex supradictis constat: vbi autem iurisdictio in foro externo est, datur pariter potestas ad compellendum per Censuras, quæ sunt arma Ecclesiastici brachij ad subditos in officio continendos. Pro quo P. Thomas Sancius Lib. 7. de Matrimonio, Disput. 33. num. 22. & 23. plures Auctores adducit: & ita plures etiam sunt, qui in casu nostro ita sentiunt à Dom. Solorzano citati, qui ita practicatum aliquoties ait, præcedente declaratione Limæ Peruuij Metropoli. Obseruandum tamen nullum ex præfatis Auctoribus esse Religiosum. Pro parte verò ne
Negatiua & fundamentum item.
gante sunt plurimi apud P. Sancium suprà, quatenus generaliter asserunt concessà iurisdictione in aliquem, qui priuilegium habet ne possit excommunicari, aut Censuris aliis coërceri, non illas posse in eum ferri, &, si ferantur, esse inualidas. Pro quo facit manifestè Cap. 1. de Priuilegiis in Sexto §. In eos autem. Religiones autem talibus priuilegiis gaudere ibidem P. Sancius ostendit.
51
*Et vt Mendicantes gaudeant, secluso
nouo aliquo alio priuilegio, vel cui possit aliquid circa valorem opponi, expendi potest id, quod est animaduersione dignissimum, licet à Doctoribus non videatur adnotatum; in citato inquam Capite sic haberi: In eos autem, quibus ne interdici, suspendi vel excommunicari à quoquam valeant, à Sede est Apostolica indultum, (sicut sunt Religiosi quamplures,) in quorum priuilegiis continetur &c. Quæ decisio negari nequit quominùs hodie verum habeat quoad omnia in illa contenta: vnde & modò sunt Religiosi quamplures tale priuilegium habentes, quia nunc Religiones præcipuæ extant, quæ tempore decisionis præfatæ vigebant. Est namque Decretalis illa Innocentij Quarti in Concilio Lugdunensi, quod celebratum est Ann. 1245. Quis autem non videat Monachales omnes illius temporis, etiam nunc vigere, sicut & Mendicantium plures? Aut quis insuper dubitare, eas ipsas, aut earum aliquas esse, quibus tale sit priuilegium ab Apostolicâ Sede concessum? Non est autem reuocatum illud,
quia de tali reuocatione non constat. Licet enim Alexander Quartus priuilegia concessa ab Innocentio Quarto & aliis, præter Regias personas, quibus ab antiquo talis erat gratia concessa, reuocauerit speciali Constitutione; Clemens tamen Quartus illo clementior, vt ait Ioannes Andreas in Glossa, reuocationem abrogauit, temperamento addito, de quo in Cap. Ne aliqui, eodem Titulo, per quod Ordinarij Censuris vti in Priuilegiatos nequeunt, quando priuilegium concessum non est personarum intuitu, sed Religionum, aut locorum, vt in casu nostro. Ex quo videtur euidenter deduci Religiosos Mendicantes excommunicari non posse, aut Censuris aliis percelli, nisi quando id in speciali ab Apostolicâ fuerit Sede dispositum, vt in casibus aliquibus apud Tridentinum. Et idem est de Religiosis aliis cum Mendicantibus communicationem priuilegiorum habentibus; quia, vt ex amplissima concessione singulis facta constat, omnia priuilegia participant Religionibus quibuscumque concessa: ergo & illa, de quibus testatur Concilium, & Innocentius in Decretali illa, cùm non constet esse reuocata. Qui discursus videtur euidens generaliter loquendo, quamuis in casu, de quo loquimur, sit specialis difficultas inferiùs declaranda. Et ita, licet prædicto discursu non adducto, non posse Religiosos grauari Censuris, nisi vbi specialis pro eo concessio est, si priuile
Negantem qui tueantur.
gium generale habeant, tenent Gambaro, Emmanuel Rodericus, & P. Henriquez, quos adducit & sequitur P. Thomas Sancius citato num. 23. & in Opere morali Lib. 6. Cap. 1. num. 14. P. Gaspar Hurtadus Tractatu de Censuris Disput. 12. n. 5. P. Martinon Tomo 5. Disput. 58. num. 29. P. Bauny Tomo 2. Tract. 1. Quæst. 12. ad finem P. Pellizarius Tract. 8. Cap. 4. numer. 117. §. Maius dubium, iuncto Summario eiusdem numeri. Tamburinus, Scortia, Peyrinus, Portel, Villalobos, Aloysius Bariola, quos adducit, & sequitur Diana Parte 3. Tract. 2. Resolut. 76. & Parte 5. Tract. 9. Resolut. 43. & alij complures.
52
*Difficultas autem, quam dixi circa præ
dictum discursum extare, in casu de quo loquimur, occurrit, in Parochis inquam Episcopis in omni Parochiali iure subiectis, ex eo quòd in prædicta Decretali additur post prædicta, in fine illius; sic enim dicitur: Nec forsan ipsi Monachi ad Monasteriorum suorum Prioratus Ordinarijs eisdem subiectos (vt vel gerant eorum regimen, vel in eis tamquàm proprij locorum ipsorum Monachi resideant) fuerint destinati: tunc enim etsi liberè poßint ad eadem Monasteria reuocari; ne tam illorum, quàm ipsorum Prioratuum Monachi reputentur (cùm non sit inconueniens aliquem vtrobique locum habere Monachicum) vnum alteri subesse Monasterio, vel ab ipso noscitur dependere: ratione tamen eorumdem Prioratuum dicti Ordinarij sua iurisdictione in ipsis etiam quoad præmissa, quamdiu morantur in illis, licitè vti possunt. Hæc ibi. Iuxta quæ etiamsi amplissimum priuilegium sit, quale ibidem exponitur, vt Ordinarij Censuris vti nequeant erga sic Priuilegiatos: si tamen in loco sint iurisdictioni Episcopi subiecto, aut cum illius regimine, aut sine illo, priuilegium cessat erga præmissa; scilicet suspensionem, excommunicationem, & Interdictum: vt exponit Glossa verba illa Textus: Quoad præmissa: quia de illis decisio apertè procedit. Cùm ergo Parochi Religiosi Indorum in loco Episcopo subiecto sint, priuilegium exemptionis prædictæ non videtur vllatenus suffragari. Non enim hîc locum habet
exceptio, quam addit Glossa, post adducta verba sic dicens: & intelligas hoc quando Prioratus ille tale priuilegium non habet ex se, nec ex superiori Monasterio: quia si maius Monasterium habet priuilegium quòd Monachi sui, & Prioratuum sibi subiectorum, à quoquam excommunicari non poßint, &c. tunc secus. Non inquam habet locum, quia Doctrinæ Indorum tale priuilegium non habent, neque Prioratus, aut Prælaturæ aliæ, quibus aliquæ illarum subiectæ esse solent quoad obseruantiam Religiosam, illud item allegare possunt; quia Ecclesiæ etiam illæ, in quibus Prælatura exercetur, Parochiales sunt, & ita Episcopo subiectæ, proptereaque non gaudent priuilegio. Licèt enim contingere possit vt Prælatus non sit Parochus; quia tamen Ecclesia, & tali Prælato subditi sub iurisdictione Episcopi sunt, & domorum etiam, quas ædificarunt, domini non sint, vt expressè est Regiis Schedulis declaratum, de quibus Dom. Solorzanus Cap. 16.
Domos Parochorum non esse.
num. 87. Prioratus talis dici potest subiectus Ordinario, vt Decretalis loquitur; quia quoad maiorem sui partem subiectus est. Quamuis ergo (vt hoc detur) Prælatum nequeat Censuris impetere; subditos tamen poterit, qui Parochiale munus administrant.
53
*Quod cùm probabile esse negari non
Quid pro praxi.
possit, difficilè speret quisquam occurrente occasione, id quod fauorabile est Religiosis, ab Episcopis eligendum. Sed habent illi vnde obuiare molestijs huiusmodi possint, cedendo, ne cædantur mucrone Censuræ, & res ita disponendo, vt numquam ad extrema hæc remedia veniatur. Debent autem Domini Episcopi considerare non ita opportunum esse remedium, quod potest sine difficultate frustrari. Cùm enim Religiosi opinionem pro se habeant, iure, ratione, & magnorum scriptorum auctoritate firmatum, Censuris se non ligatos possunt, cùm interminatæ illæ fuerint, arbitrari; & ita quoad forum an imæ nihil factum nimiâ illâ seueritate, & multoties etiam
quoad externum, cùm sine testibus ordinariè Parochi in populis degant, vbi suæ sunt absoluti domini voluntatis. Alijs profectò pœnis vti possunt, vt ex Hostiensi aduertit Ioannes Andreas in citatum Cap. Volentes, quod est primum de Priuilegijs, vbi illa ipsius verba: Dicit Hostiensis quòd etiam
Ioan. Andreas.
deponere illos poterunt, & in arctum Monasterium detrudere, si caussa talis fuerit, &c. Et quidem Monasterium quantumuis amplum satis erit arctum ijs, qui vitæ Doctrinariorum assuefacti, obseruantiam domesticam ægerrimè possunt tolerare. De quo Prælati testantur, vt videri potest apud D. Solorzanum Cap. 16. n. 38. Vide etiam infrà, Titulo 20. n. 60. & Titulo 12. n. 233.
Loading...