CAPVT VI.

CAPVT VI.

De obligatione Indicorum Præbendariorum circa assistentium in diuinis Officiis.
28
*DIco primò. Circa obligationem di
ctam consulenda sunt Ecclesiarum statuta, quæ in forma erectionis solent apponi, & illis standum, ita vt si defectus occurrat, iuxta communes regulas, quas Doctores in hac tradunt materia, & diuersitatem probabilium opinionum debeat iudicari. Sic P. Thomas Sancius Lib. 2. Consiliorum Cap. 2. Dub. 102. qui asserit statuta Ecclesiarum communiter habere, quod est in Concilio Baciliensi dispositum Seßione 21. Cap. Quo tempore quisque debeat esse in Choro. Sic autem ibi: Qui in Matutinis ante finem
Quid ex Concilio Basiliensi.
Psalm. Venite exultemus: & in aliis horis ante finem Primi Psalmi, & in Missa ante vltimum Kyrie eleison, vsque ad finem diuino Officio non interfuerit, nisi fortè neceßitate cogente, petita, & obtentâ à Præside Chori licentiâ, discedere oporteat, pro illa absens habeatur. Hæc Concilium. Sed certè statutum illud, si ser
Non obligare illud.
uatur alicubi, non ex vi illius, sed ex conuenientia, quæ in re apparet, receptum debet reputari quia statuta dicti Concilij vim obligandi non habent, nisi nonnulla, & quidem pauca, quæ vt admitterentur conueniens fuisse Sedes Apostolica iudicauit. Pro quo Lauretus de Franchis in Controuersiis pag. 196. Vnde circa prædictam assignationem non est vbique consuetudo eadem, vt ex Petro Moneta tradit Bonacina Tomo 1. Tractatu de Horis Canonicis Disput. 1. Quæst. 5. Puncto 2. n. 12. §. Verùm, quia
29
*Dico secundò. Stante statuto dicto,
Concilio Basiliensi conformi, aut alio quouis, quoad amissionem distributionum, non ideò illius transgressio iudicanda est mortalis ad effectum adimplendi præceptum, diuini officij recitandi, aut lucrandi fructus Beneficij. Sic P. Suarez Tomo 2. de Religione Tract. 4. Lib. 4. qui est de Horis Canonicis Cap. 25. numer. 15. & 16. P. Vincentius Tancredi de Religione Lib. 4. Tract. 3. Disput. 6. numer. 8. Quod etiam ex aliorum doctrinâ colligitur, & magis in speciali ex Bonacina, & Moneta suprà ex quibus & Diana Parte 2. Tract. 12. Resolut. 26. in fine. Et quoad priorem partem de transgressione circa generalem obligationem recitationis Officij, ex eo ostenditur, quia pars illa non est notabilis vt communissima Doctorum sententia firmat, pro quâ videndus Diana suprà Resolut. 41. & Parte 5. Tract. 5. Resolut.
26. & Parte 12. Tract. 2. Resolut. 44. P. Palaus Tomo 2. Tract. 7. Disputat. 2. Puncto 5. num. 1. P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 1. Cap. 4. num. 18. P. Bauny in Praxi Beneficiorum Disput. 13. Quæst. 7. D. Escobar. à Corro Tractatu de Horis Canonicis Quæst. 4. §. 6. circa particulam Integrè num. 22. Bassæus verb. Horæ Canonicæ 5. n. 2. vbi diuersas circa hoc Auctorum sententias congerit, & earum aliquas nimis laxas. Medium te|nuere beati. Et hæc laus sit P. Suario, qui num.
16. citato, sic concludit: & saltem videtur necessarium vt nulla Hora integra dimittatur, neque pars alicuius Horæ, quæ æquiualeat minimæ Horæ vel dimidiæ parti eius. Si autem hanc non attingat, non videtur esse peccatum mortale. Sic ille, qui ita præmiserat: Quarè si èex contrario quis omitteret ferè dimidiam partem Completorij, non vuderem dicere illum peccare mortaliter, quia reuerà respectu totius officij diei illa non videtur notabilis pars, nec in se & absolutè videtur tam grauis materia. Hæc doctissimus ille Magister; pro certitudine sententiæ P. Suarij militat P. Turrianus in Selectis Parte 2. Disputat. 31. Dub. 32. vbi ait oppositam de integra minori Hora non esse probabilem. Ex quibus colligit Cap. 30. n. 12. & 13. tunc oriri obligationem restitutionis quoties omissio est mortaliter peccaminosa: quod accidit quando duodecima pars totius Officij omittitur: id quod ex Bullâ Pij V. circa taxationem in huiusmodi omissionibus in ordine ad restitutionem deduci arbitratur. Neque credendum est statuta Ecclesiarum maiorem obligationem inducere ex statuentium intentione, quia de hoc minimè constat, neque opus erat ita arctare conscientias, quas in eo genere voluit Pontifex non vrgendas; cùm ad finem statutorum satis esset impositio mulctæ; quia vt sapienter philosophatur P. Suarez citato num. 15. hoc fundari potuit in prudenti gubernatione Chori, quia multi homines magis mouentur timore pœnæ, vel incommodi, quàm culpæ.
30
*Secundum autem ex hoc ipso probatur:
nam cùm sit pœna, non priuatur, nisi post sententiam. Licèt amissio ob defectum interessentiæ ante sententiam incurratur, quia Bonifacius VIII. & Concilium Tridentinum eius Constitutionem approbans, reddunt dominij inhabiles recipientes, de quo num 34. vt benè expendit P. Fragosus Tomo 2. Lib. 10. Disput. 23. §. 4. num. 9. Secus tamen accidit in pœnâ per statutum positâ circa interessentiæ modum, pro quo inhabilitas talis non interuenit, & ita applicari potest doctrina citati Auctoris num. 10. Pœna ergo per sententiam infligenda, quæ in hoc genere non est iuxta ordinariam iuris formam pronuntianda, formato processu; sed iuxta Ecclesiarum stylum, designato Punctatore, de quo Zerola verb. Horæ Canonicæ, ad Octauum, & Concilium tertium Act. 3. Cap. 26. Vnde si circa hoc diligentia Punctatoris defuerit, in conscientiæ foro nulla est obligatio,
quia ibi ad summum interuenit peccatum veniale, & propter illud obligatio restitutionis in materiâ, de quâ loquimur, imponenda non est; vt benè P. Suarez citato Cap. 30. num. 13. Qui licet cum ea distinctione, quam exposuimus, & probauimus, non loquatur, sicut nec P. Vincentius Tancredi, quatenus statuti specialis non meminerunt, sed iuxta obligationem à Pio V. impositam, & vrget etiam extra Chorum recitantes procedant, in eo certè suffragantur. Si prætereà addamus id quod de pœnâ ante sententiam incurrendâ diximus, ab omnibus non probari: id enim negat P. Bauny cum aliis Tomo 1. Disput. 15. quæst. 18. & quia illi de Missâ non loquuntur, iuxta
Quid circa Missam.
ipsorum, & aliorum doctrinam proportionaliter est dicendum, partem à Concilio assignatam non inducere obligationem restitutionis, quia exigua est. Quamuis autem ex eo quòd dicunt communiter Doctores circa obligationem audiendi Missam, designantes quæ sit pars notabilis, cuius omissio graue peccatum inducat, non videatur posse argui, quia obligatio illa pro diebus tantùm est festiuis, & Præbendarij etiam in profestis tenentur assistere; & in festiuis etiam possunt dicendo Missam, aut eam audiendo, à Conuentuali distinctam, satisfacere: nihilominùs optima illa
Optima regula.
habenda regula, quia ex ipsâ intelligitur quænam sit pars notabilis, aliàs dicendum propter omissionem in Missâ nihil in foro conscientiæ deberi; quod non est vllatenus admittendum. Quemadmodum licet possit extra Chorum obligationi Horarum Canonicarum Præbendarius satisfacere, & ita ratione præcepti circa illas non teneatur ad aliam recitationem: tenetur tamen ratione officij, si fructus sit Præbendæ lucraturus. Credo autem ante Euangelium debere assistere, quia illud in Missâ solemni singularem celebritatem habet, & cultus illi specialissimus adhibetur, vnde & pro eo cantando Minister sacer Presbytero proximus traditione libri Euangeliorum consecratur.
31
*Quamquam non videatur improbabile
Missam instar Horarum posse computari, vt tunc ei satisfactum sit, cùm maiori parti sit assistentia adhibita, vnde ab Offertorio videtur sufficere, vel fortè minùs aliquid, proportione habitâ etiam ad Matutinum, iuxta id, quod tenet P. Filliucius Tractat. 23. Cap. 20. num. 219. & Diana citata Resolut. 26. peccare scilicet mortaliter omittentem dimidiam Horam, sed non teneri ad restitutionem. Id quod est etiam P. Suarij doctrinędoctrinae confor
P. Suarez.
me citato num. 12. vbi sic ait: Ex dictis ergo colligo, per argumentum à contrario, vel potiùs à definita legis
taxatione, pro minori omißione, quàm sit vnius Horæ integra, non contrahi aliquam obligationem restituendi; solùm enim taxatum est, quod pro singularum Horarum omißione restituendum sit. Cùm autem sit lex rigorosa, videtur restringenda ad terminos suos: præsertim cùm peculiariter sit facta ad declarandam restitutionem pro rata temporis & Horæ. Sic ille, addens statim id, quod ex eodem retulimus num. 29. & sequitur P. Fragosus Tomo 2. Lib. 10. Disput. 22. §. 5. num. 9. &, vt verum fatear, non apparet dudum positæ eiusdem resolutioni conforme, vt verba adducta possunt reddere manifestum. Cùm enim lex rigorosa sit, & peculiariter pro taxandâ restitutione sit lata, ad suos est terminos restringenda: & ita cùm non Horæ partem, sed Horæ absolutè dictæ omissionem ad inducendam obligationem restitutionis exquirat, dum id P. Suarez amplectitur, & pro fundamento statuit, non videtur confonum ad medietatem minorum Horarum, & proportionales Matutini partes obligationem prorogare. Et ita P. Filliucij, & Dianæ sententia non displicet P. Vincentio Tancredi suprà, Disp. 16. Quæst. §. At, Filliucius, & P. Pellizario Tract. 5. Cap. 8. n. 21.
32
*Dico tertiò. Si per statutum non vrgeat
obligatio assistendi omnibus Horis, sed per assistentiam V., Verbi g.gratia, in Matutino compensari possit assistentia in primâ, vt alicubi est in vsu, possunt se Præbendarij eidem conformare. Id videtur clarum: quidquid circa vsum dictum in Ecclesijs Indicis obnitatur Dom. Reyna Tomo 1. de Perfecto Prælato, Lib. 4. Tractat. 1. Cap. 8. Quia statuta hu|iusmodi maturo consilio, & regulis iuris inspectis, à fuis auctoribus prodierunt. Quòd autem iusta esse possint, ex eo ostenditur, quia consuetudo talis potest esse rationabilis: ergo & lex idem indulgens. Assumptum constat, quia hoc spectat ad leuandum assistentiæ laborem, vt in simili tradit P. Palaus Tractat. 7. Disput. 3. Puncto 9. §. 12. num. 14. circa consuetudinem non assistendi Matutino, ex Bonacinâ Disput. 2. de Officio diuino in Choro, &c. Quæst. 5. Puncto 6. num. 14. vbi alios adducit. Et quidem propter eum finem Conc. Trident. Seßion. 24. Cap. 12. tres menses singulis annis absentiæ concedit, non permissione solâ, sed licentiâ: vt id sanè liceat, sicut eius verba declarant, dum ait: Non liceat vltra tres menses,
Conc. Trid.
&c. Sicut ergo tres menses in anno conceduntur, ita & quolibet die vna potest Hora conuenienti ratione concedi, beneficio consuetudinis. De tribus aliis mensibus ob iustam caussam admittit. P. Lessius in Resolutionibus posthumis. verb. Beneficium, num. 44. vide & num. 41. Prætereà, Consuetudine induci potest vt aliqui non assistant ob diuturnam in assistendo defatigationem: & ita vsu receptum in Compostellanâ Ecclesiâ vt Præbendarij, qui per 40. annos seruierunt, etiamsi absint, pro præsentibus habeantur, annuente consuetudini isti Gregorio XIII. vt refert P. Bauny Tomo 1. Tractat. 11. Quæst. 17. §. Primo, quia
vbi sic concludit: Iam hoc quæro, cur quod in Ecclesiis Hispaniæ fit impunè ratione consuetudinis, in Nostratibus, id est, Gallis, culpabile sit, nec ferendum? Sic ille. Quod & nos possumus ad Indicas Ecclesias deriuare. Iuxta quæ legitima est consequentia, quòd scilicet lex esse possit pro eodem, quia consuetudo legitimè præscripta & rationabilis vim legis habet, vt ex Iure notum. Cap. Finali, de consuetudine & communi Doctorum consensu, vnde & circa illam lex potest expressa constitui, id indulgens, quod aliàs non est vsu firmatum, vel si firmatum sit, specialius illi robur adiiciendo. De consuetudine enim ad statutum benè arguitur, iuxta Doctores, quos adducit Marius Antonius Lib. 1. variar. Resol. 1. n. 3.
33
*Et citatus quidem Pater consuetudinem
quamdam aliquarum Galliæ Ecclesiarum satis notabilem defendit, quarum Præbendarij discedentes à Choro vixdum inchoatis Matutinis, vt fit Metis, vel interessentes tantùm Missæ, aut Matutinis, vt fit Sibianecti, quidquid præsentibus obuenit plenè recipiunt. Circa quod in fine §. Non ero, sic ille scribit: Quarè est hæc mea sententia dum
corriguntur (quod facere Episcopo est neceße, aut Papæ, si eius solius potestati subiecti, ab Episcopi sunt censurâ liberi) mea inquam est opinio Canonicos, vbi se Choro steterint, sub initium finemque Officij, aut Horæ vni de præcipuis interfuerint, prout eos facere mos in suis Ecclesijs obtinuit, posse quidquid præsentibus obuenit, seruare. Sic ille, id probans, tum multorum proborum exemplo, qui se huic consuetudini conformarunt, obuentiones integrè reportantes: cùm quia ob diuersas caussas, quas Doctores assignant, absentes frui omnibus iis possunt, quæ sunt præsentibus destinata. Item, quia consuetudo hæc legitimè potest esse præscripta, & potest dici rationabilis, quia èex maiestate Ecclesiæ est vt fas sit Canonicis egredi, cùm aliquamdiu in sacrâ æde precandi caussâ fuêre cum ceteris, acsi velint per se psallere, & non per substitutas ad hoc operas, id vt illis sit liberũliberum. Accedit bona obuenientia posse sibi inuicem largiri Canonicos, si nulli sint nominatim debita, & ea, de quibus agimus, ad præsentes spectant, vnde & liberaliter possunt condonare. PręterquàmPràterquam quòd lex non obligat, nisi recepta sit, vt plures Auctores docent, ex quibus aliquos cōgeritcongerit: & quæ de negandis distributionibus, absentibus, aut à Choro, vt suprà, discedentibus, ab Ecclesia lata est, in Ecclesiis dictis non est recepta; vbi & dici potest præsentes esse, quia parti assistunt, saltẽsaltem impropriè & synecdochicè. Sic ille philoso
Non consequenter locutus.
phatur. Et quidem si iuxta ipsum rationabilis consuetudo dicta haberi debet, & èex maiestate Ecclesiarum est, cur corrigendam dicit, idq; necessariò ab Episcopo, seu à Pontifice faciendum? Ea certè corrigenda, quæ à ratione sunt aliena, & ita implicatio esse in dictâ videtur positione.
34
*Deinde. Consuetudo in casu dicto om
nino reprobata est in Cap. vnico de Cleric. non resid. in sexto. & in Concilio Tridentino Seßione 24. Cap. 12. de reformat. Pro quo consulendus P. Thomas Sancius Lib. 2. Consil. Cap. 2. Dub. 110. Quòd autem rationabilis non sit, constat ex eo quòd vt iniqua generaliter improbatur: iniquum enim est, vt qui non laborant, manducent ex iis, quæ sunt laborantibus destinata. Videndus Co
Couarr.
uarruuias Lib. 3. Variar. Cap. 13. num. 5. vbi Philippum Probum id probantem adducit, addens posse stare consuetudinem, si consensu Pontificis sit inducta, & sic concludens: Oportet autem hanc consuetudinem aliquâ ratione & caußâ ab iniquitate defendi; cùm alioqui iniqua esse videatur. Sic ille: & ex hoc refellitur id, quod dicitur de diuersis causis, quas Auctores tradunt, propter quas absentes possunt pro præsentibus haberi: tunc enim Pontificis suffragatur voluntas, de quâ in Cap. citato, verbis illis: Exceptis illis, quos infirmitas seu iusta &
Cap. Vnico supra.
rationabilis corporalis neceßitas, aut euidens Ecclesiæ vtilitas excusaret. Quod à Concilio Tridentino penitus approbatur, Constitutionis eiusdem factâ mentione, propter quam septuagenarios à residentiâ excusari tradit cum aliis Marius Antoninus Lib. 1. Resolut. 85. num. 12. Est etiam Eugeniana Constitutio in fauorem studentium, quam refert Nicolaus Garcia de Beneficijs, Parte 3. Cap. 2. num. 58. & non esse reuocatam probat Thomas Hurtadus Tractat. vlt. num. 733. & seqq. propter quam censent multi etiam lucrari distributiones, vt videri potest apud D. Solorzanum Tom. 2. Lib. 3 cap. 14. n. 24. cùm tamen illæ ibidem expressè excipiantur, quia de propriis accipiendum. Et Bonifacij VIII. in Cap. Cùm ex eo, de Elect. in 6. Sicut & alia Honorij III. in fauorem Magistrorum Cap. Super specula, quod est finale de Magistris. In casu autem, de quo est sermo, nihil tale acci
dit: neque enim momenti est alicuius, quod de maiestate Ecclesiarum dicitur, cùm sit illud potiùs maiestati earum aduersum: quòd scilicet Præbendarij officia sacra sua dedignentur præsentiâ cohonestare, totum illud magnum & sublime cultûs diuini negotium Clericis vulgaribus relinquentes. Et cùm non dedignentur ex Beneficio viuere, officium, in quo est summa constituta sublimitas, per se exequi dedignantur. Neque proborum praxis caussam promouere potest, quando in contrarium ratio & auctoritas | adeò manifestè stant. Morem planè secuti, & re indiscussâ processerunt: neque adeò equidem probi, qui lucro ita attenti, diuinum cultum, cuius esse promotores soliciti debuerant, adeò frigidè pertractarunt, vt vix pedem in Ecclesiam intulerint, cùm eumdem reuocarint. Videndus P. Lessius infrà Casu 11.
35
*Quod verò ad condonationem attinet,
à Concilio Tridentino est penitus condemnata citato in Capite verbis illis: Distributiones verò qui statutis horis interfuerint, recipiant; reliqui quauis collusione, aut remißione exclusâ, his careant, iuxta Bonifacij Octaui Decretum &c. Remissionem autem non solùm esse illicitam, sed etiam inualidam, communis est Scriptorum sententia, qui videri possunt apud P. Fagundez Tomo 2. in Decalogum Disput. 23. §. 4. numer. 6. Lib. 10. de quo etiam inferius Capite 8. Non esse autem receptam legem huiusmodi inconsequenter dicitur, quandoquidem Concilij Tridentini Decretum de accretione distributionum, quæ respectu interes
sentium contingit, cùm alij absunt, in præsenti caussa ab eodem Auctore allegatur §. Secundò cum sint. Prætereà, seclusâ lege, iuri naturali standum est: Atqui iuri naturali repugnat, vt qui officio suo deest, præmium consequatur officij. Pro quo est argumentum Auctoris eiusdem
§. Caussa est, vbi ita scribit: Qui de bonis communibus Ecclesiæ vitam propagat, ei quoque ministrare debet, vt dicitur Cap. Secundùm Apostolum, de Præbendis: at in quo est Ecclesiæ vtilis, qui præter speciem suam nihil ei publicè in Choro accommodat? Hæc ille. Quibus nos addere possumus: In quo est Ecclesiæ vtilis, qui nec speciem suam publicè in Choro accommodat, per spatium ibi breuissimum demoratus? Iam quid de assistentia? quæ impro
priè & Synecdochicè sit talis, benè quidem dictum est; ex quo & fit impropriè & Synecdochicè esse etiam sic præsentibus distributiones tribuendas, vt iustitiæ propria æqualitas teneatur. Quæ quidem ideò à me longiori ratiocinatione propositâ, vt omnibus prosim, & ne pro Indiis simile quidquam præsumatur. Et quidem Auctor idem posteà in Praxi Beneficiorum Disput. 14.
Quæst. 1. §. Secunda, Beneficium, consimili consuetudine memoratâ, sic subdit: Quod quàm prudenter iustèque id agant, aliorum esto iudicium: hunc ergo morem probare non possum, vtpotè Concilij Decretis oppositum. Hæc ille, quibus potiùs annuendum.
36
*Illud autem verissimè à citato Scriptore
dictum, ad Episcopum scilicet pertinere consuetudines rationi non conformes corrigere, quia in iis, quæ ad hoc spectant, ius illi ratione officij conuenit: & specialiter in Concilio Tridentino obligatio circa illud intimatur citato Cap. 12. Vide etiam P. Lessium suprà num. 45. & verb. Horæ Canonicæ n. 16. & 17. & omnino Casu 11. dum per Synodum Prouincialem quid debeat fieri non statuitur. Et licet ibidem duos Canonicos adhibendos ad dispositionem hujusmodi decernatur, verbis illis: Intereà verò Episcopus, non minùs quàm cum duobus Canonicis, quorum vnus ab E
piscopo, alter à Capitulo eligatur, in iis, quæ expedire videbuntur, poterit prouidere. Sic Concilium. Illorum tamen duorum non est suffragium decisiuum, sed consultiuum, vt Congregatio Cardinalium declarauit, quæ sic habet: Episcopus te
Declaratio Cardinalium.
netur consilium hoc petere, non autem sequi: consensus enim Capituli non est necessarius. Sic Congregatio, vt extat in Editione Ann. 1631. & ra
Pro illa ratio.
tio est, quia stante petitione consilij, verè cum duobus Canonicis procedit, & prouidet, vnde non est eius jurisdictio contra tenorem dispositionis, cùm sit odiosa coarctanda: & vt talis loquendi modus omnino legitimus ostendatur, ponamus ex duobus Canonicis vnum hoc modo sentire, alium diuerso: tunc quidem si Episcopus vnius iudicium amplectens, iuxta illud statuat, illius statutum stabit, & tamen si suffragia debeant esse decisiua, & ad eum sensum verba Concilij aduocanda, nequit dici cum duobus prouidere: non est ergo sensus ille accommodatus. Et quòd consuetudine introduci possit, vt videtur certè introductum, quòd tale consilium non requiratur, ex Auctoribus colligitur, quos adducit Zerola. Verb. Episcopus §. Decimò.
37
*Quia verò contingere potest vt Episco
pi consuetudinem aliquam remouere velint, quæ rationabilis & legitimè præscripta sit, & Præbendarij probabile fundamentum ad se in eâ cōseruandosconseruandos habere possint, vt circa assistentiam in Matutino & Primâ altercari vidimus, suo illi vtantur iure; neque enim Episcopis ita defertur arbitrium, vt quidquid verosimile appareat, valeant imperare. Pontifices quidem in suis Constitutionibus consuetudines locorum attendunt, nec suæ esse voluntatis affirmant, illis, cùm generaliter statuunt, contraire, quas, cùm sint res facti, possunt ignorare, vt constat ex Cap. 1. de Constitutionibus in Sexto. Non ergo Episcopis aliter est de suâ præsumendum potestate, vt omnem valeant sibi non bene visam consuetudinem statim abrogare, quæ aliis & probis, & sapientibus rationabilis potest apparere. Quòd autem stare consuetudo rationabilis possit, vt Præbendarij non debeant omnibus Horis interesse, & consequenter statutum vim illi tribuens, iam à nobis ostensum num. 32. Pro quo & facit id, quod in Concilio habetur ante adducta verba: sic enim ibi: Cetera, quæ ad debitum in diuinis officiis regi
Concilium Trident.
men spectant; deque congrua in his canendi, seu modulandi ratione, simulque de omnibus Ecclesiæ ministris, quæ necessaria erunt, etsi qua huiusmodi Synodus Prouincialis pro cuiusque Prouinciæ vtilitate & mori
bus, certam cuique regulam præscribit. Hæc ibi. Ex quibus constat id, quod attinet ad conueniendum in Choro, & permanendum ibi, ad Synodum Prouincialem spectare, vel ad Episcopum, dum Synodi statuta non extant, & in iis attendendos Prouinciarum mores. Non ergo necessarium est vt Præbendarij ad omnes Horas conueniant, & in Choro permaneant, si enim hoc necessarium esset, non erat cur circa hoc Synodus aut Episcopus deberent specialiter prouidere. Et per hoc roboratur id, quod numer. 29. diximus circa pœnam non interessentium, quando Pontificium statutum directè non violatur, sed speciale Ecclesiæ, vt debeat sententia iudicis expectari.
Loading...