CAPVT IX.

CAPVT IX.

Permissæ vacationis mensibus an Præbendæ fructus debeantur. Et quid speciale circa Indicos Præbendarios.
64
*DIco primò. Vbi Præbenda à distri
butionibus distincta est, non est dubium illam mensibus deberi præfatis. Sic communiter Scriptores, qui circa distributiones tantùm quæstionem mouent, aliud vt indubitabile supponentes, iuxta Iuris dispositionem, ac præsertim Concilij Tridentini Seßione 24. Cap. 12. de Reformat. vbi generaliter supponitur absentes Præbendæ fructus facere suos. Aliàs non esset æstimabile beneficium, quod Ecclesia ad leuamen laboris indulget, cùm Præbendarij subsidio ad vitam competenti carerent, quod & indecorum esset aliis modis quæritare. Si dicat sibi illos imputare debere, qui sponte recedunt. Contra est: quia durum inde Ecclesiæ seruitium redderetur, cùm vacationis nihil suppeteret iis, qui Choro manè & vespere interesse deberent, & diebus præcipuè festis, in quibus alij solent à labore continuo feriari. Pro quo Declaratio Cardinalium circa citatum Caput die 5. Iulij 1598. verbis illis: Prout fruuntur in dictis tribus mensibus omnibus fructibus suarum Præbendarum, cùm pro præsentibus & interessentibus habeantur in iure.
65
*Dico secundò. Quando distributiones
distinctæ sunt, probabile est illas deberi trimestri, aut alio statuto vacationis tempore. Vt non debeantur, faciunt Declarationes Cardinalium, ex quibus est dudum citata, dum in ea sic subditur: Nemo tamen potest frui dictis distributionibus, quando istæ distributiones sunt distinctæ à Præbendis. Idem habetur in alia 17. Iulij 1597. sed strictiori, dum sic ait: Congregatio Concilij censuit non licere Canoni
Cardinalium Declarationes.
cis prætextu immemorabilis consuetudinis vltra tres menses quotannis ab Ecclesia abesse, neque eo trimestri tempore posse absentes quotidianas percipere: quippe quòd huiusmodi immemorabilis consuetudo vtroque casu sublata est Decreto Capitis 12. Seßio. 24. Facit insuper quòd cùm distributiones interessentibus tantummodò debitæ sint, & ita Sacri Canones statuant, exceptio absentium, vt genio indulgeant temporis spatio permisso, nullibi reperitur. Et ita tenent. Naldus verb. Distributiones, num. 3. innixus præfatæ Declarationi consuetudinem etiam remouenti. Diana statim allegandus, pro se adducens non paucos. Tenent item alij, quos adducit Bonacina Disput. 2. de Officio diuino in Choro &c. Quæst. 5. Puncto 6. numer. 7. Et etiam Trullench Lib. 1. Cap. 8. Dub. 3. num. 5. Quòd verò debitæ sint, probat Bonifacij Octaui Constitutio, quam Concilium Tridentinum innouat citato Cap. 12. dum distributiones etiam non interessentibus conceduntur, quando adest iusta & rationabilis corporalis neceßitas. Talis enim debet existimari,
Const. Bonificacij VIII.
quæ in vacationibus istis interuenit, sine quibus Chori labor valde molestus redderetur: pro quo Bonacina eruditè discurrit num. 7. citato ex quo P. Palaus Tract. 7. Disput. 3. Puncto 9. §. 12. num. 4. alijque apud Dianam Parte 10. Tractatu 11. Resolut. 58. Et ante illos P. Thomas Sancius Lib. 2. Consil. Cap. 2. Dub. 103. num. 2. qui istam te
P. Sancius.
net sententiam, sed cum limitatione, quando scilicet statuta Ecclesiæ illas Præbendariis concedunt; vnde videtur supponere absolutè non deberi. Verùm limitatio non videtur absolutè adhibita: quandoquidem, si per Concilium non esset ius ad illas, non possent per statuta concedi, quæ dispositioni Concilij contraria esse ne
queunt, cùm in eo sic addatur: Non obstantibus quibuscumque statutis & consuetudinibus. Quia verò dubium aliquod circa mentem Concilij esse poterat, dum trimestre absentiæ concedit, sic subdit citatus Auctor post adductam rationem, de qua nuper: Item, quia sic vsus interpretatus est. Hac ergo de caussa possunt statuta fieri, quæ sint Iuris circa hoc interpretationes cum obligationis vi. Et ita tenere nonnullos ait maximè doctos Recentiores. Videtur etiam sic tenere P. Palaus, qui cùm permissionem solitam appro
P. Palaus.
bet lucrandi his diebus distributiones, ex fructibus grossæ arguit, quos certum est lucrari absentes, cùm in omnibus eadem ratio inueniatur. Nec dissentit Bonacina, qui non solùm ratione
Bonacina.
consuetudinis legitimè præscriptæ, quadragenariæ inquam, id licere affirmat. Sed etiam ratione Constitutionis: vnde id currit, quod de Statutis dicebamus, pro quo & alios adducit.
66
*Et hæc ad probabilitatem satis, si adda
mus Declarationes Cardinalium non esse contrarias, quibus Doctores aliqui apud BonacināBonacinam, quos & secutus P. Palaus, ita respondent, vt procedant quando consuetudo non est legitimè præscripta per lapsum 40. annorum: quod quidem minùs apparet verosimile, quia dubitatio non est proposita sub tali formâ, quòd scilicet quadragenaria consuetudo nondum esset præscripta: sic enim alia erat adhibenda responsio, quia de consuetudine non solùm antecedente Concilium, sed subsequente illius Decretum agebatur. Ex quo fit Declarationem dictam minus congruam esse, vtpotè quæ propositæ non fecerit satis quæstioni. Præterquam quòd etiamsi hoc de priori Declaratione concedamus, in qua de consuetudine agitur: in posteriori id locum non habet, quia in illa de consuetudine nihil, vt | constat ex illius tenore, num. præced. adducto. Aliter ergo respondendum; & ita dico Declarationem priorem tantùm sibi velle vt ratione immemorialis consuetudinis, quæ sublata est per Concilium, non liceat quotidianas distributiones recipere: quòd verò ex alio titulo liceat, Concilium neque negat, neque affirmat, id Ecclesiarum statutis post Concilium conditis, aut opinionum diuersitati relinquens. Posterior autem valde difficilem resolutionem videtur continere, quia in eâ sic habetur: Illis tribus mensibus à Iure
conceßis non est aßignanda caussa absentiæ, quâ quis vult abesse cum licentiâ sui Prælati impetrata à Decano, vel Præsidente in Choro, & frui quibusdam nouis distributionibus per Episcopum impositis, quibus fruuntur in dictis tribus mensibus omnibus fructibus suarum Præbendarum; cùm pro præsentibus & interessentibus habeantur de iure. Sic Congregatio, ex quibus constat Præbendarios dictis tribus mensibus distributiones lucrari ab Episcopo impositas, quia pro interessentibus habentur de iure. Quæ ratio probat etiam distributiones alias ex massa fructuum detractas, & certas alias, statasque lucrari: quia scilicet pro interessentibus habentur de iure, quibus omnes illæ debentur. Cùm ergo hoc ita sit, quomodo addi statim potuit: Nemo tamen potest frui dictis distributionibus, quando istæ distributiones sunt distinctæ à Præbendis. Siquidem distributiones, de quibus præcesserat sermo, distinctæ à Præbendis erant, cùm dicantur nouiter ab Episcopo impositæ & volentes se absentare, iisdem frui debere, Sicut fruuntur omnibus fructibus suarum Præbendarum. Et prætereà respectu omnium eadem est ratio, quia pro interessentibus habentur. Cùm ergo difficilis resolutio sit, & aliqualem videatur compugnantiam præfeferre, non est multùm eidem insistendum, quando præsertim vsus, vt diximus, mentem sit Concilij interpretatus. Et
hoc pro explicatione satis, ne videamur passim ad defectum auctoritatis confugere, dum Declarationes dictæ authenticæ non probantur. Pro quo Diana denuò Parte 11. Tractat. 8. numer. 54. apud quem aliqui dicunt non obligare, dum non publicantur, & seruari mandantur. P. Dicastillus Tractatu de Pœnitentiâ, Disputat. 10. numer. 254. & seqq. omnino videndus. Thomas Hurtadus Tractat. 3. Resolut. 45. apud quos Vrbani VIII. Decretum, & P. Escobar de Mendoza Tom. 1. Lib. 5. Cap. 12. Problem. 3.
67
*Dico tertiò. Quando distributiones di
stinctæ à Præbenda non sunt, vt in Indiis, absentes diebus concessis illas integrè lucrantur. Ita habetur in Declaratione Cardinalium, de quâ nuper, verbis illis: Nemo tamen potest frui dictis distributionibus, quando istæ distributiones sunt distinctæ à Præbendis. Exceptio enim firmat regulam in contrarium. Et ratio videtur aperta: quia ali
Declaratio Card.
quid lucrari deberet respondens Præbendæ: atqui nihil tale est à distributionibus distinctum:
Aperta ratio.
debet ergo lucrari illud. Si dicas lucrari duas tertias partes, sicut de absentibus caussâ studij censent aliqui, vt vidimus num. 41. pro quo & extat Declaratio Cardinalium circa Cap. 1. Concil. Trid. Seßione 5. num. 25. conta est quòd in primis illud multi negarit, vt videri potest apud Dom. Solorzanum ibidem adductum. Deinde. Ibi est specialis ratio, quia non videtur æquitati consonum vt qui non laborant, laborantibus in perceptione fructuum exéquentur: in casu autem nostro par est Præbendariorum omnium conditio, quia omnibus recreationis caussâ recedentibus paria emolumenta proueniunt: & hinc est eum, qui
Ex receptâ doctrinâ vrgetur.
ob perpetratum crimen priuatur distributionibus, non ob id videri priuatum fructibus, quando distributiones à Præbenda distinctæ sunt: si autem non sit distinctio, priuatus distributionibus, etiam fructibus est priuatus, & è contra, iuxta Doctores, quos adducit & sequitur Bonacina Disput. de Officio diuino, Quæst. 1. Puncto 1. numer. 5. Sicut ergo in pœnalibus integra venit portio, ita & in fauorabilibus; pro quo videndus idem suprà, Quæst. 5. Puncto 4. num. 4. & alij apud ipsum. Est prætereà in Indijs specialis ra
tio, quia illorum Præbendarijs breuius vacationum tempus conceditur: Et prætereà facit pro eo grauium scriptorum sententia, quos citat & sequitur P. Thomas Sancius Lib. 2. Consil. Cap. 2. Dub. 110. num. 2. iuxta quam, si consuetudo induxerit vt dentur distributiones quotidianæ absentibus in eo casu, quo de iure dubium est; an absentibus debeantur, & sit legitimè præscripta, valet. Atqui in Ecclesiis Indiarum ita accidit, sic enim tenet plusquam quadragenaria consuetudo; vnde licet dubium aliquod de iure sit: illud debet penitus consopiri.
68
*Facit item quod cum aliis tenet citatus
scriptor num. 3. & nonnullis etiam citatus Bonacina suprà, Puncto 6. num. 4. quòd scilicet si ex peculiari caussa in aliquâ Ecclesiâ inducta fuerit consuetudo, vt absentibus distributiones tribuantur, quæ quidem caussa iusta sit, valida sit habenda, vt si ratione studij, vel ad breue tempus. Quis autem non videat in casu nostro rationabilem caussam inueniri. Posset etiam adduci senten
tia Nauarri de Oratione, Cap. 5. num. 22. & Cap. 21. num. 64. iuxta quam licita est consuetudo, quæ in aliquibus Ecclesiis Hispaniæ viget, quam non est mirum Indicas æmulari, quæ in hoc se putant meliora charismata æmulari; vt Præbendarij singulis mensibus vnum vel duos dies vacationis assumant pro barbæ tonsione, & in illis distributiones lucrentur. Sed consuetudinem talem improbant alij, quos adducit & sequitur P. Palaus Tractat. 7. Disput. 3. Puncto 9. §. 12. num. 18. cui non respondet summarium, in quo sic dicitur: Con
P. Palaus.
suetudo assumendi singulis hebdomadibus vnum vel dimidium diem recreationis pro tonsione barbæ, non satis mihi probatur. Sic ibi. Supponit ergo talem esse consuetudinem: cùm tamen in textu id ponat, quod vidimus. Videtur ergo totum illud per consuetudinem haberi. Quæ quidem si diem integrum singulis hebdomadibus induxerit, intoleranda est, cùm ad functionem illam breue sufficiat spatium, & sint etiam non breuia, quæ post assistentiam in Choro supersunt. Quæ ratio probat etiam neque dimidium esse necessarium diem. Quia verò Ecclesiarum, in quibus docti & pij sedêre Prælati, Præbendarij item notæ probitatis & doctrinæ seruierunt, non est penitus reprobanda consuetudo: si quidpiam moderatum circa hoc inductum sit, debet vtique vt non penitus absonum tolerari. Pro quo facit id, quod iuxta plurium sententiam nuper est dictum, valere inquam consuetudinem, quæ ad breue tempus lu|crum distributionem indulget. In casu autem, de quo loquimur, non solùm breuis temporis indulgentia est, sed caussa etiam aliqualis, quæ etsi se sola non esset sufficiens, iunctâ temporis breuitate potest sufficiens iudicari.
69
*Et quidem cùm alia multò maioris con
siderationis consuetudine possint in materiâ præsenti firmari, non est cur circa prædictam indulgentiam, quando moderationem habet debitam, hæreamus. Videatur P. Palaus Puncto 12. citat. numer. 2. & seqq. vbi hæc omnia concedit. Posse
P. Palaus.
scilicet vacationem trimestri maiorem introduci, & in illâ distributiones Præbendarios lucrari: & regulariter præsumendum esse caussam esse rationabilem, si consuetudo Prælatis videntibus & non contradicentibus obseruetur. Quatuor mensium vacationem in multis Ecclesiis licitè permitti, & in illis lucrum distributionum Præbendariis obuenire; sicut & cùm Pontifici aut Epipiscopis assistunt, studiis dant operam, suam iurisdictionem visitant, & aliis negotiis vacant, ob quæ absentia cum fructuum perceptione conceditur. Item, qui tempore diuinorum Officiorum Missam in Ecclesiâ celebrant, etiamsi ex solâ deuotione: qui Confessiones audiunt: qui peregrinationem aliquam insignem obeunt: qui per 40. annos seruierunt: & qui Matutino interessentes, tantum lucrantur quantum alij totius diurni Officij pondus sustinentes. Quòd obligatio assistendi per alium impleatur, & vnus Præbendarius pro alio suppleat, & fructus ac distributiones primi anni hæredibus defuncti concedantur. Præbendarios non obligari ad Matutinum, cùm horâ intempestiuâ dicitur. Præbendæ fructus lucrifieri assistendo paucis per annum diebus in Choro, aut vni Horæ diebus singulis: id quod in multis Ecclesiis Hispaniæ sic vsus venit. Hæc ille ex aliis, & præsertim ex Bonacina, quæ multò maiora sunt: quàm quòd præbendariis moderatum aliquod ad effectum prædictum singulis hebdomadibus tribuatur. Quod si re ipsa necessarium non sit, honesti laxamenti finem habebit eo titulo colorati.
70
*Et hoc modo explicata dicta consuetu
dine, faciliùs fit satis quæstioni, quam mouet P. Sancius suprà, Dub. 97. vbi quærit, an cum Canonicus se excusat à Choro caussâ radendæ barbæ, si id non faciat diuini Officij tempore, sed alio, vt nocte, possit distributiones illius temporis lucrari. Circa quam Nauarrus negatiuè respondet in Cap. Quando, Hispanæ scriptionis Cap. 5. num. 19. & posteà affirmatiuè Capite eodem Latino, Cap. 5. numer. 21. Quod & sequitur P. Sancius, quia nihil subtrahit cultui diuino, cùm posset vespere, Horarum tempore id fecisse. Vbi &
exemplum addit excusationis ob hospitis receptionem. Primum autem illud ex datâ explicatione iustificari melius potest; quia scilicet laxamentum illud eo titulo cohonestatur. Quod ad hospitem autem attinet, non video quomodo stare possit. Nam si sciebat hospitem nocte venturum, quid hoc ad excusationem assistentiæ diurnæ? Si nesciebat quâ horâ venturus, iam est necessitas verè impediens ob incertitudinem; & sic non est locus quæstioni, dum quæritur, An cùm Canonicus excusatur à Choro, caussa verè necessaria, at illa verè non impediuit aßistentiam Chori, teneatur restituere distributiones. Ex prædicta autem
Coniunctis alterius enodatio.
explicatione nostra, prior illa quæstio in terminis difficilioribus soluitur: An scilicet is, cui singulis hebdomadibus spatium aliquod pro barba expoliendæ conceditur. Si id non faciat, nisi semel aut bis in mense, poßit nihilominùs distributiones singularum hebdomadarum lucrari. Affirmatiuè enim respondendum est, quia id potest titulus honesti laxamenti iustificare. Vbi & addi potest ratio, à Patre Sancio reddita, quòd scilicet ex eo diuino cultui nihil detrahatur.
Loading...