CAPVT X.

CAPVT X.

Quædam aliæ obligationes circa Præbendarios Indicos percurruntur.
Section
71
*DIco primò. Præbendarij Indici vt
distributiones integrè lucrentur, canere in Choro debent, quando cantus non est harmoniacus, tunc enim recitando satisfaciunt, aut ibi, aut alibi. Probatur Primò ex generali obligatione Præbendariorum, quam recognoscunt communiter Doctores, quos adducunt & sequuntur Bonacina Disputat. 1. de Officio diuino, Quæst. 3. Puncto 2. §. 1. num. 16. Dom. Escobar à Corro Tractatu de Horis Canonicis, Quæst. 3. §. 6. numer. 7. Vnde minùs consequenter locutus Quæst. 9. §. 2. numer. 92. vbi ait per solam assistentiam lucrari. Videndus etiam numer. 49. P. Suarez Tomo 2. de Religione, Tractat. 4. Libr. 4. Cap. 12. num. 8. & 9. P. Lessius Libr. 2. Cap. 34. numer. 185. & 186. vbi seclusa consuetudine, quam remouendam censet, à Prælatis obligationem ex iure, & primaria institutione recognoscit. Sicut & P. Bauny Tomo 1. Tractat. 11. Quæst. 17. & in Praxi Beneficiorum, Disputat. 15. Quæst. 23. quæ per errorem typographiæ est 24. §. Septimo, Decreto, vbi hanc statuit Assertionem: Decreto Concilij, Ca
P. Bauny.
nonico non est satis cum ceteris in Choro esse, dum Deo laus ab his peragitur, nisi sacræ ipse Psalmodiæ pro viribus vacet. Rationes autem satis validas priori loco in illius comprobationem adducit Filliucius Tractat. 23. numer. 295. P. Pellizarius Tractat. 5. Cap. 8. num. 25. P. Vincentius Tancredi de Religione, Tractatu 3. Libr. 4. Disputat. 5. numer. 9. Bassæus verb. Horæ Canonicæ 2. num. 13. Diana Tomo 1. Tractat. 12. Resolut. 33. Dom. Villaroël Parte 1. Pacificæ gubernat. Quæst. 8. Articul. 2. num. 8. & seqq. Trullench in speciali de hoc Tractatu ad finem Tomi 3. Dom. Reyna Tomo 1. de Perfecto Prælato, Libr. 4. Tractat. 1. Cap. 5. vt alios omittam. Licèt sint qui negent apud Dom. Machadum Tomo 2. Pag. 171. Col. 2. Decretum Concilij
Conc. Trid.
citatum extat Seßione 24. Cap. 12. de Reformation. vbi sic dicitur: Omnes verò diuina per se, & non per substitutum compellantur obire officia, atque in Choro, ad psallendum instituto, hymnis & Canticis Dei nomen reuerenter, distinctè, deuoteque laudare. Sic ibi: vbi valdè incongrua responsio illa fuerit,
Responsio incongrua depulsa.
si quis dicat Decretum dictum ad Prælatos dirigi, & non ad singulares personas. Nam cùm Concilium iubeat vt compellantur sua obire officia, obligatio ex eisdem officiis orta satis apertè de|signatur. Et ex hoc sumitur ratio manifesta.
Ratio manifesta.
Nam Præbendarij Officium aliquod speciale est, quandoquidem propter illud confertur Beneficium: Atqui non est assistentia sola in Choro, nec priuata recitatio: ergo aliquid aliud ad finem spectans, propter quem Chorus institutus est: De priuata recitatione constat; nam illa Beneficiariis omnibus est communis: Præbendarij autem aliquid magis speciale in ordine ad diuinum Officium habent. Quòd autem neque assistentia in Choro substantia tota Officij sit, demonstratur clarè: quia Chorus debet à Præbendariis frequentari ratione eius, propter quod ille institutus est, vt ex præfato Tridentini testimonio constat, verbis illis: In Choro, ad psallendum instituto: ergo assistentia sola non sufficit, & ita ex solo illius fine non debet à Præbendariis frequentari.
Declaratio Pij V.
Accedit sic esse à Pio V. declaratum, vt constat ex Bulla, quæ incipit: Ex proximo Lateranensi: in qua apertè decernitur, vt Canonicus, qui non psallit in Choro, licet præsens sit, fructus amittat, quos lucrifecisset, si cantasset. Pro quo & alia sunt Decreta Pontificum apud Citatos videnda.
72
*Dixi, Integrè; quia probabile est dimi
diam partem distributionum lucrari posse, si ad id, quod ab aliis canitur, debitam attentionem adhibeat: talis enim assistendi modus eam videtur promereri. Et ita cum P. Suario suprà n. 10. ferè omnes citati tenent; quidquid contradicat Bonacina, qui pro sententia sua alios præter citatos adducit. Habet autem specialem difficultatem in Præbendarijs Indicis, ex eo quòd distributiones sint tota Præbendæ substantia: non e
nim videntur dimidiam partem amittere. Nam iuxta P. Suarium, & alios citatos, qui priuatim recitat Officium, lucratur integrè fructus, & solùm dimidiam partem distributionum amittit. Non videtur autem Præbendarius Indicus peioris conditionis futurus, dum Choro assistit, & ita duas tertias partes fructuum lucrabitur, ac prætereà dimidiam tertiæ, quæ detrahenda erat, si distributiones iuxta Concilij formam statuerentur; sed hoc non videtur admittendum: quia priuata recitatio in ordine ad lucrandos fructus, quando illi ad distributiones sunt penitus redacti, perinde se habet, ac si non esset, quia proptereà illi ad distributiones redacti sunt, vt more distributionum percipiantur, & ita per formalem assistentiam in diuinis Officiis, vt nihil priuatæ recitationi respondeat. Sunt ergo peioris quoad hoc conditionis Indici Præbendarij quantùm ad corporalis laboris incrementum, sed melioris apud Deum, quia sic magis illi assistunt, Angelo
rum fungentes officio. Nihilominùs non videtur improbabile minùs aliquid dimidiâ parte non canentem amittere, stante probabilitate sententiæ dictæ, quam tot ac tanti Doctores amplexi, quia aliqualis proportio debet ad alios lucrandi modos haberi. Sicut enim durum esset quod integram aut dimidiam Præbendam, & partem distributionum dimidiam amitteret, qui non caneret; vnde quod ad Præbendam attinet saluum manet: ita durum etiam videtur dimidiam Præbendam amitti, in quâ tota est, per designationem distributionum, Beneficij substantia constituta. Quamquam ad hoc dici non immeritò possit; Canant, & integrè lucrabuntur. Si autem id, quod adeo est facile, & Deo honorificum, fastidiosè detrectant, sibi imputent, dum prouentuum amissione plectuntur. Sed iuxta dicta videtur moderata mulcta tertiæ partis amissio.
73
*Quòd autem Præbendarij Indici ad ea
nondum specialiter teneantur, quod erat Secundò probandum, & pro quo videri potest Dom. Reyna suprà Cap. 5. ex eo ostenditur quia, vt fatentur qui obligationem canendi negant, & videri possunt apud P. Sancium suprà Dub. 99. qui eorum sententiam probabiliorem iudicat, nisi vbi est consuetudo, aut Episcopi statutum: id locum habere nequit. Vbi sine Præbendariorum cantu Officium diuinum congruè peragi nequit, eo quòd non sit sufficiens Cantorum copia. Hoc autem in Ecclesiis Indicis ordinariè contingit in diebus ferialibus, & multoties in festiuis. Item. Quia cùm de stabiliendâ Christianâ fide in regionibus istis agatur, diuinus cultus debet speciali curâ tractari, ad quem spectat vt ij, qui sunt inter Ecclesiasticos pręcipuipraecipui, diuinas laudes personent. Quòd si consuetudo in contrarium sit, ea debet à Prælatis aboleri, vt benè P. Lessius num. 71. citatus admonuit.
74
*Cùm autem ij, qui consuetudine in
duci posse testantur vt Præbendarij non canant, & sunt ferè omnes adducti numer. 71. Pater Suarium secuti numer. 11. addant id per Mensionarios aut Capellanos faciendum, ita vt cantus pro nulla Hora deficiat: mirari profectò iuuat quomodo in Ecclesiis Indicis mos ille inoleuerit, vt Matutinum Officium sine cantu relinquatur. Matutinum inquam, Hora illa inter Canonicas præcipua, & ad Dei laudem præsertim instituta, vnde & extrema illius pars Laudum nomine compellata. Et poterat quidem excusatio admitti, si tempus esset incommodum, non iam nocte intempestâ, quod vix in vsu, sed sub illius initium, vt in Concilio Limensi Tertio Act. 3. Cap. 27. statuitur, vbi sic dicitur:
Concilium Lim. 3.
Horæ Canonicæ Matutinæ ante pulsum Salutationis Angelicæ nequaquam inchoentur. Quod quidem consuetudine abrogatum, neque immeritò, quia non sine inconuenientibus tempore illo ianuæ Ecclesiæ paterent, quod frequentia experimenta comprobarunt. At cùm præfatum Officium horâ quartâ pomeridianâ dici soleat, qualis esse excusationi locus potest, surgentibus ad Matutinum mediâ nocte Religiosis, & in Choro diuinas laudes insonantibus, cùm Cathedralis Ecclesia omnium debeat esse speculum, typus, exemplar? Et quidem ego Auctores euoluens de hac materia agentes, & varias circa illam consuetudines admittentes, de quibus num. 69. Et circa quas etiam videri specialiùs potest Bonacina tota Disput. 2. de Officio diuino: nihil tale deprehendo, quòd scilicet extante Præbendariorum numero competenti vt Horæ sacræ in Choro decantari possint, & circa alios ita vsu habente, illarum pręcipuapraecipua cantûs celebritate possit penitus defraudari. Nulla enim rationabilis caussa illis ad exceptionem istam potest occurrere, quia reuerà non apparet, neque ex leuitate materiæ, cùm sit illa grauissima; neque ex temporis incommodo, quandoquidem ad tempus omnium commodissimum Hora est ista anticipata. Quòd autem ex Horis | præcedentibus defatigati sint assistentes, non satisfacit, quia interruptio sufficiens esse potest: item, priuilegium aliquod pro assistentia concedi. Et absolutè loquendo conuenientius est, Præbendariis aliquibus absentibus, Officium cani, quàm iis assistentibus prætermitti, in quo ad laudandum Dominum præsertim inuitantur: Venite, exultemus Domino. Semper in Psalmis meditemur atque voce concordi Domino canamus dulciter hymnos. Et quidem Concilium Limense citato Cap. 27. post adducta verba sic subdit: Signum
verò Campanæ ad singulas Canonici Officij Horas detur. Quibus satis videtur indicare Canonicas Horas, eas præcipuè, de quibus immediatus sermo præcesserat, cantu dicendas: non enim consuetum est pro recitandis submissâ voce, Campanæ pulsus adhiberi: quia ille non tantùm pro recitaturis datur, sed etiam pro aliis, qui voluerint Dei laudibus interesse. Pro quo hæc satis, & circa quod poterunt docti & Religiosi Prælati pro munere prouidere.
75
*Dico secundò. Circa Antiphonam, Salue
Regina, Sabbatis dicendam, quæ & Quadragesimæ tempore singulis diebus dicitur in aliquibus Ecclesiis, seruanda consuetudo, vt distributiones illi respondentes lucrifiant, aut amittantur. Posse id statuto firmari non videtur dubitabile, & ita Concilium Limense citato Capite sic statuit: Omnibus autem Sabbatis Salue Regina cantetur in Cathe
Limensis Concilij Decretum.
dralibus & Parochialibus Ecclesiis, cui intersint Præbendati & alij Clerici omnes cum superpellicio, etiam primæ Tonsuræ; alioqui arbitrio Ordinarij plectantur. Hæc Concilium. Quod quidem cùm plectendos iubeat eos, qui abfuerint, & clausula illa omnes, de quibus sermo præcesserat, comprehendat, obligationem supponit, quæ circa Clericos alios est per desuetudinem abrogata. Circa Præben
Qualiter obliget.
darios autem non videtur esse sub mortali. Et cum de mulcta pecuniariâ nihil dicatur, nihil etiam in foro conscientiæ ex distributionibus restituendum. Poterit autem Prælatus, si defectus fuerit frequens, aliquid inde detrahere, & interessentibus applicare. Sed in hoc, vt dixi, attendenda consuetudo. Et Concilium quidem Tridentinum de distributionibus agens, dum eas diuidendas decernit, Horarum in speciali non meminit, sed sic generaliùs pronuntiauit: Quæ inter Dignitates obtinentes, & ceteros diuinis interessentes, proportionabiliter iuxta diuisionem ab Episcopo, etiam tamquam Apostolicæ Sedis Legato, in ipsa prima fructuum deductione faciendam diuidantur. Seßione 21. Cap. 3. De Reformat. Cùm ergo Antiphona dicta inter diuina debeat meritò computari: poterit Episcopus in Distributionum diuisione, interessentiæ respectu illius rationem habere, vt lucrifiat earum aliquid, vel amittatur.
76
*Dico tertiò. Præbendarij Indici, qui
propter tenuitatem Præbendæ, simul sunt Parochi, dum Parochiale Officium ex necessitate exercent, non tenentur ad Chorum, & Præbendam in distributionibus constitutam integrè lucrantur. Sic tenent Gonzalez, Moneta, & Nicolaus Garcia, quos adducit & sequitur Bonacina Disput. 2. citata Quæst. 5. Puncto 3. §. 7. num. 3. Et alij plures apud ipsos, loquentes etiam cùm Distributiones à Præbenda distinctæ sunt. Quando autem non sunt distinctæ, id certius, & ita in speciali declaratum à sacra Cardinalium Congregatione, vt testatur Aloysius Riccius Decisione 498. num. 4. Et Nicolaus Garcia Parte 3. Cap. 2. num. 114. & 353. Est autem huius Concessionis ratio, quia si ita non fieret, minimè obtineri posset finis, propter quem duorum illorum Beneficiorum simultas indulgetur: vt scilicet quod ex vno
Notandum circa praxim.
deest, per aliud suppleatur. Dixi. Dum Parochiale officium ex neceßitate exercent: quia si possit in tempus aliud sine aliqua animarum iacturâ differri, non potest tutâ conscientiâ Præbendarius sacris se officiis denegare. Aliter hoc explicat Dom.
Modus alius seruiendi.
Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 14. numer. 5. vt scilicet Curatus Præbendis aggregetur, cum onere eidem per vices inseruiendi ab eisdem Præbendariis, vel Rectorem cum congruâ sustentatione constituendi. Additque hanc praxim in Ecclesiis Indiarum ortum habuisse ex Textu in Cap. Exposuisti, de Præbendis 33. Et dispositis in Tridentino Seßione 24. Cap. 13. & 15. Sed certè Cap. Exposuisti de aggregatione Parochialis Ecclesiæ non agit, sed Capellæ; licet Bernardus in Glossa id ad Parochialem Ecclesiam extendat. Consilium Trid. in Cap. 15. de vnione Parochialis nihil, sed de simplicibus Beneficiis disponit. In Capite autem 13. id expressius, sed de iam facta: cum tamen unio Parochialis Ecclesiæ penitus Episcopis prohibeatur. Nullibi autem de modo seruiendi quidquam adiectum, vnde hoc iudicio Episcopi relinquendum.
77
*Dico quartò. Generaliter loquendo,
quoties Præbendarius Indicus ex iusta caussa abest, tutâ conscientiâ potest distributiones integrè lucrari, in quibus est Præbenda constituta. Probatur. Quia generaliter loquendo, absens ex iusta caussa lucratur fructus Præbendæ, id quod ex sacris Canonibus & Conciliis manifestum habetur, vt vidimus num. 64. Atqui Præbenda Indica in distributionibus consistit: ergo illam ex iusta caussa absentes possunt lucrari. Si dicas tertiam partem detrahendam respondentem quotidianis distributionibus, iuxta illorum sententiam, de qua num. 41. Cùm opposita sit non parum probabilis, tuta conscientia se illi potest Præben
darius conformare. Ex quo generalis etiam Assertio sequitur, quòd scilicet Præbendarius numquam sit ad restitutionem obligatus, quoties iusta caussa absentiæ succurrit, in quo non debet suo iudicio inniti, nisi casus sit apud Auctores expressus. Facilè enim in caussa propria decipimur, dum iudices esse properamus. Videtur autem caussa iusta, vt communes alias prætereamus, si Præbendarius vnius Ecclesiæ ad concursum veniat pro alterius Præbendâ necessarium:
in quo quidem ratione distantiæ, quæ in regionibus istis occurrit, multùm est temporis insumendum, tres scilicet aliquando, aut quatuor menses: ad hoc enim edicta proponuntur. In hoc autem spatio tempus vacationi permissum includendum, videri alicui possit: quia cùm illud ad leuandam molestiam ex assistentiâ in Choro, & propria agenda negotia concedatur, vt vidimus Cap. præced. totum hoc occupatione, de qua agimus, obtinetur: nec debet Ecclesia tot absentiarum incommoda sustinere, quando eius caussa non agitur, sed priuata oppositorum. Contrarium autem suâ est probabilitate præditum: quia | reuera oppositioni concessum spatium, leuamini non est, cùm & molestia itineris eunti & redeunti, & oppositionis sint angustiæ deuorandæ. Pro
quo & facit illorum sententia, quos adducit & sequitur P. Thomas Sancius suprà, Dub. 104. vbi ait Canonicum per totum annum non residentem posse frui diebus, quos vocant de Recle, vacationis scilicet: nisi per Ecclesiæ statuta, aut consuetudine aliud habeatur. Eorum ergo ratio specialis habetur; quidquid de absentia ex aliis causis sit. In hoc autem obseruandum illud, quod Pius V. in similibus admonuit, Diuo Carolo rescribens, cuius rescripti generalem dispositionem esse tenet Bonacina Disputat. 2. citatâ, Quæst. 5. Puncto 3. §. 8. num. 4. qui num. 3. illius tenorem apponit. Concedens enim vt Præbendarij, dum
Obseruatio in prædictis.
visitant, vel alteri spirituali negotio ex commissione Prælati vacant, distributiones obtineant, sic addit: Dummodò ipsi Vicarij intræ fines sui Vicariatus maneant, & prætextu exercendi officium, non vagentur solatij caussa. Sic ille. Non est autem iusta
caussa, si ob dicendam Missam ex deuotione absit, vt cum aliis tenet Dom. Villaroël Quæst. 8. Art. 2. num. 5. & Trullench Libr. 1. Dub. 12. §. 4. Quia licet sanctissima occupatio sit, anteponi potuit, aut postponi. Quòd si tempore officij deuotionis occasio vrget; aut interesse illud Deo sacrificet, aut deuotioni obligationem præferat, sciens melius esse obedire, quàm sacrificare.
78
*Caussa item iusta debet computari, si
Præbendarius diœcesim visitet, eò quòd sit Episcopus impeditus, neque sit alius, qui æquè benè munus illud possit obire. Sic ex præfatâ Pij V. concessione habetur. Vbi illud addendum, non obstare quòd Præbendarius dictus salarium pro labore visitationis accipiat, vt in simili tenet Bonacina suprà, §. 3. vers. Amplia secundò, de Præbendario abeunte vt iura suæ tueatur Ecclesiæ. Qui tamen §. 6. num. 4. in simili sic contendit: Excipienda tamen ad minimum videtur tertia pars,
quæ inseruientibus accrescere consueuit, dum Beneficium in solis consistit distributionibus: par enim non est vt ipsi pro absente laborent, & nullum inde commodum sentiant, vt innuere videtur ex Declarationibus sacræ Congregationis Garcias, Moneta, & alij, &c. Verùm his non obstantibus, non tenebitur talis Visitator partem illam tertiam non admittere, aut admissam restituere, quia Pontifex ita distributiones indulget talibus, acsi in Choro personaliter inseruirent. Neque dolere interessentes debent,
quod laboris pro alio suscepti nullum commodum sentiunt, quia labor dictus spirituali vtilitate compensatur, cui & ipsi debent pro sui officij ratione consulere: sunt enim Episcoporum Consiliarij in partem solicitudinis vocati, & in quos, vacante Ecclesiâ, tota spiritualis cura descendit. Quòd si ratio illa vim haberet, non solùm de tertiâ parte, sed etiam de integrâ distributionum portione probaret: quia pro alio laborantes, non partem commodi, sed totum illud habere debent: qui enim non laborat, manducare non debet, iuxta Apostoli sententiam in hac materiâ à Sacris Canonibus vsurpatam. Iustum prætereà est, vt illi consequantur stipendium, qui pro tempore suum commodare reperiuntur obsequium. Cap. Chari
Cap. Charitatem 12. q. 2.
tatem, 12. quæst. 2. Neque obstat Regia prohibitio, iuxta quam Præbendarij nequeunt Diœcesim visitare. Pro quo Dom. Villaroël Quæst. 2. Articul. 8. numer. 15. Non ex ratione ab eo adducta, sinistræ informationis; verissimè enim est Regium Consilium informatum. Sed quia vtcumque id se habeat, labor est idem, & transgressio non Visitatori, sed Episcopo adscribenda, cui nulla est apposita pœna: & potest in hoc ratione peculiaris necessitatis, cum iustificatione procedere, vt non videatur in illâ locum habere Regia dispositio.
79
*Est autem idem dicendum, de Præben
dario, quem Episcopus secum ad visitandum adducit, eò quòd illius operâ videatur indigere. Pro quo est Cap. Ad audientiam, de Præbendis, vbi sic Honorius III. Decernimus vt duo ex Canonicis Ecclesiæ memoratæ in tuo seruitio existentes, suarum fructus integrè percipiant Præbendarum: cùm
absentes dici non debeant sed præsentes, qui tecum pro tuo, & ipsius Ecclesiæ seruitio commorantur. Sic Pontifex: cuius decisio non est ad Canonicos coarctanda, sed ad Præbendarios quoslibet extendenda, ob adiunctam rationem: quòd scilicet absentes dici nequeant, sed præsentes; & quia quod ad seruitium Episcopi & Ecclesiæ attinet, in aliis potest similis commoditas inueniri. Est autem illud in vsu; pro quo Zerola verb. Capitulum. §. Ad nonum. Trullench suprà, §. 2. num. 2. distributiones, cùm non sunt distinctæ, concedens, & Barbosa Allegat. 53. num. 143. licèt sint qui negent apud eumdem, inspectâ hodiè vbertate fructuum Episcopalium & multitudine peritorum: qui à vero non videntur aberrare. Vi
detur autem in Indiis duorum Præbendariorum absentia ex prædicto titulo minimè sustinenda, nisi breue per aliquod tempus, quia non potest non in diuini cultus detrimentum redundare. Pro quo est id, quod habet Glossa in citat. cap. verb.
Glossa.
Vt duo, vbi sic ait: Si verò plures essent, priuarentur: & credo hoc statutum fuisse, ne in fraudem hoc aliqui procurent, & Ecclesiæ seruitium diminueretur propter illorum absentiam, &c. Sicut ergo tres nequit Episcopus in seruitio dicto retinere, quia sic Ecclesiæ seruitium diminueretur, ita nec duos in Indiis, vbi specialis ratio est, ob Præbendariorum ex prouisionis dilatione defectum, & illorum aliàs paucitatem, comparatione aliarum Ecclesiarum; quamuis in Ecclesijs aliquibus competens numerus inueniatur; & quia comitantium Episcopum diuturnior absentia est, ob distantiam populorum, & impedimenta viarum. Quod post hæc scripta probari video à Dom. Villaroëlio Quæst. 2. Artic. 7. numer. 7. & seqq. & numer. 37. Vbi limitat si Ecclesiæ sint locupletes, & numerosæ.

De Canonico Magistrali.

80
*MVlta de illius prouisione apud Dom.
Barbosam Allegat. 56. & apud Nicolaum Garciam Parte 5. Cap. 4. num. 153. & seqq. & ex eo apud P. Palaum Tractat. 13. Disputat. 3. Puncto 3. quæ quidem communia sunt, & ad Indicum nihil speciale conferunt, sicut & quæ ibidem de Canonico Doctorali ab eisdem scriptoribus congeruntur. Pro quorum prouisionis forma extant Bullæ Sixti IV. & Leonis X. & illa est ad Canonicum Theologum pro docendâ | Scripturâ, & Pœnitentiarium extensâ. Est autem in Ecclesiis Indiarum speciale illud, vt concursus quidem ad huiusmodi Canonicatus fiat, præsentatio autem ad Regem pertineat, iuxta dicta Titulo 1. Cap. 10. speciale item est, quòd multùm fauori & negotiationi deferatur; cùm tamen vt Præbendæ istæ digniori dentur præfatæ Bullæ decernant, & ita ab Electoribus iuramentum exigatur. Sed cùm neque Episcopi neque Capitulares verè & propriè eligant, sed de sufficientiâ iudicium ferant, reseruatâ Regi prouisione, non videtur decisio dictarum Bullarum vrgere, nisi quatenus in illis id, quod aliàs obligat, continetur. Et tale videri potest secretum in suffragio
ferendo, vt constare nequeat, cui delatum illud fuerit. Quamuis neque illa obligatio generaliter talis sit vt mortale peccatum debeat semper illius violatio reputari. In electione quidem Prælatorum Regularium mortalem esse docet P. Suarius Tomo 4. de Religione, Tractat. 8. Lib. 2. Cap. 5. num. 12. sicut & in electione officialium; quia Concilium Tridentinum sic videtur indicare, dum debere fieri statuit per secreta suffragia Seßione 25. Cap. 6. de Reformat. Ita vt singulorum eligentium
Conc. Trid.
nomina numquam publicentur. Per quod non solùm secretum in ipsâ electione seruandum decernitur, sed etiam vt elector ipse numquàm se prodat, ob inconuenientia, quæ ex eo possunt pullulare, odiorum, dissensionum, & rixarum. Sed cùm forma illa non sit omnibus electionibus communis, vt idem Pater aduertit numer. 7. sed Prælatorum: neque vbi veræ aliorum electiones sunt, illius obligatio ex vi Constitutionis sub mortali esse potest, & sic multò minùs in casu, de quo loquimur, vbi verò electio non est, sed quædam via ad illam. Quod ergo ad secretum attinet, aliunde pensandum est: ex inconuenientibus inquam, quæ ex illius possunt emergere fractione, & aliquando talia non sunt, vt proptereà debeat grauis in eo culpa reputari. Vt quando omnes sibi persuasum habent talem Præbendarium pro tali oppositore dedisse suffragium, idque etiam oppositores alij. Quid enim noui tunc, si illud fateatur? Vnde cùm P. Palaus suprà, num. 9. iniquam & præiudicialem ostensionem vocat Schedularum reprobarum, quas quis secum defert, vt ostendat pro quo suffragium dedit, licèt irritam non reddat electionem, vt ex Nicolao Garcia statuit sic docente suprà, num. 197. non est de ostensione accipiendus, vt est à nobis explicata, sed quando grauia possunt incommoda pertimeri; aut quando manifestatio est caussa electionis, vel fit consentiente Capitulo, vt tradit Thomas Hurtadus Tractat. 12. num. 1640. 1652. & 1654.
81
*Iam quod ad obligationes in conscien
tiæ foro Canonici Magistralis spectat, vna illa esse videtur vt concionetur. Quando autem, consuetudo, aut Episcopalis dispositio dictabit: vel certis designatis diebus, qui officio habeantur adnexi, aut qui singulari designatione, pro temporum opportunitate ac necessitate, ab Episcopo, aut ab eius Generali Vicario contingant. Et obligatio quidem dicta sub mortali est, propter onus officio adnexum, vnde & Episcopus compellere ad illud potest, censurarum etiam prolatione. Poterit autem Canonicus dictus per alium quandoque ministerium præfatum obire; non quidem designando Concionatorem, qui sine alio Præsidentium beneplacito concionetur; ad id enim minimè se eius facultas extendit; sed bona eorum venia requisita. Neque enim strictior est Magistralis Canonici obligatio, quàm Parochi: hunc autem quandoque per alium id facere posse, quod ad eius munus pertinet, iam vidimus Titulo 16. num. 4. Licèt autem ad gremium Canonicale conducat, & ad illius decorum faciat, vt sint ex illo, qui prædicationis officio possint grauiter & doctè perfungi: eorum tamen prædicatio non ita Christianis populis necessaria deprehenditur, quia plus esse solet florida, quàm robusta, vt in prouerbium abierit quasi Canonicum prædicare. Vnde vir sanè insignis Aluarus Pizannius de Palacios Canonicus Scripturalis in Ecclesiâ Cordubensi, cuius mentio habetur in Decisione Rotæ vltimâ apud Dianam Parte 11. & profundæ
Scripturarum intelligentiæ præclara extant aliquot monumenta: cùm Hispali in Monasterio quodam Monialium suggestum ascendisset, in quo magna solebat frequentia populorum audiri, sic est concionem auspicatus: Nescio qua fronte prædicaturus ascendo, & prædicaturus Euangelium, quod modò audistis, in quo Diui Præcursoris Ioannis prædicationem nobis Ecclesia sancta repræsentat. O Prædicator, & Prædicator! Ille vestimentum habens de pilis camelorum, & zona pellicea super lumbos eius: Ego bysso indutus & sericis. Illicibus locustæ, & mel syluestre: mihi fercula varia ad delicias præparata. Ille ex deserto veniens; ege in medio habitans populorum, vnde & dicere cum Euangelico Vate possum. Quia vir pollutus labiis ego sum: & in medio populi polluta labia habentis ego habito. Isaiæ 6. Ille à Deo missus: nam fuit homo missus à Deo, post longißimam præparationem: ego nescio quo spiritu ductus, sine præparationis dignæ suffragio, de mundo totus, vt tantùm de mundo prompta sit ad loquendum facultas, iuxta Ioannis alterius effatum: Ipsi de mundo sunt, ideò de mundo loquuntur, & mundus eos audit. 1. Ioan. 4. v. 5. Quomodo ergo non erubescam? Prædicabo tamen, & contra meipsum sententiam profèram. Hæc ille: quæ quidem non ideò à me prolata
vt Canonicorum prædicationem expungam, quos, tum aliis ex caussis, tum etiam proptereà prædicare oportet, quia ex illis assumi Episcopi solent, quod in hoc Regno continuatâ quadam successione perspeximus: Episcoporum autem primaria cura, iuxta Canonica instituta, in prædicationis debet dignâ exercitatione reponi.
82
*Potest autem non inutiliter quæri quot
sint dies Canonico Magistrali concedendi, quando est ille concionem habiturus, in quibus pro præsenti in diuinis Officiis habeatur? Circa quod P. Thomas Sancius Libr. 1. Consil. Cap. 2. Dub. 107. videtur supponere sex esse posse, sic enim ibidem inquirit: An Concionator, cui dantur sex dies præce
P. Sancius.
dentes Concionem, vt poßit abesse lucrans distributiones, poßit illis diebus adesse, & loco illorum alijs frui. Quod quidem ille negat, & meritò. Ex suppositione autem ipsa apparet concessionem illam esse nimis laxam: si enim adesse illis sex diebus potest; non sunt ergo ad Concionem necessarij. Et mihi quidem ita videtur; quia cùm pro huiusmodi Concionibus longa spatia præparationis antecedant: non est adeò larga indulgen|tia necessaria: vnde iudico sufficere Vesperam diei, in quo habenda concio, integrum, quo habetur, diem & Horas sequentis matutinas. Quòd si Concionator plus aliquid exigat, indulgendum ipsi, qui circa hoc suam debet conscientiam conuenire. Neque videtur illi tuta, si cùm potuerit Concionem opportunè disponere, id in proximos dies consultò reiecit, indulgentiâ prædictâ fruiturus. Si autem id bonâ actum fide, non
Bona fides vt faueat.
est cur circa obligationem aut non accipiendi, aut restituendi distributiones acceptas stimuletur. In his enim bona fides attenditur, vt in casu alio dictum à Bonacina Disput. 2. de Officio diuino. Quæst. 5. Puncto 4. num. 16. & à pluribus apud Barbosam in Remißionibus ad Tridentinum Seßione 24. Cap. 12. §. Si ignarus. Et standum consuetudini, à Dom. Machado Tomo 2. pag. 193. col. 1. in fine.

De Canonico Doctorali.

83
*ILlius est munus, Ecclesiæ, in qua est in
Illius munus.
stitutus, iura defendere. Ecclesiæ autem nomine Capitulum etiam venit, cuius & iuribus defendendis, licet contra Episcopum agatur, debet operam sedulam adhibere. Quod quidem si non faciat, peccat mortaliter, quia officio suo deest in materia graui. Sed dubitari potest an
sit obligatus ad restitutionem: videtur enim obligatio dicta, etsi grauis, non tamen onus illud habere; quia cùm Canonicus diuinis assistat officiis, id suâ assistentiâ lucratur, quod Canonici alij, & ita integram Præbendam: ergo non aliam quàm illi obligationem contrahit, atque ita integrè, sicut alij, lucrari potest, idque sine onere aliquo restitutionis. Nihilominùs dicendum ad
Statuitur illa.
restitutionem teneri, non equidem portionis alicuius distributionum, quæ aliis debeat accrescere, quia non minùs quàm illi, diuinis interfuit officiis: sed Ecclesiæ, iuxta damnum, quod perpessa illa ex neglectâ defensione. Obligatio namque prędictapraedicta ex iustitia est, cùm sit ratione officij, iuxta ea, quæ Doctores tradunt in materia restitutionis, vt sæpiùs diximus, & videri pro eo potest specialiter P. Lessius Lib. 2. Cap. 32. num. 16. v
P. Lessius.
bi ita scribit: Aduerte eum, qui aliquam administrationem suscepit, videri se tacitè ad duo obligare. Primò, Ad curandum vt suâ negligentiâ nullum damnum detur; & ad hoc se obligat lege iustitiæ, ita vt teneatur ad restitutionem, si non præstiterit. Secundò, Quod promouebit commoda eius, cui per officium seruit, in omnibus, quantùm commodè poterit &c. Neque ratio adducta vrget: quia licet verum sit Canonicum dictum integrè distributiones lucrari & PrębendæPræbendæ emolumenta, aliunde est ad officij curam obligatus, ex cuius neglectu damnum emergere potest, quod resarcire tenetur. Sicut Thesaurarius Ecclesiæ similiter Præbendam percipit: si tamen per eius negligentiam res Ecclesiæ pereant, aut detrimentum subeant, ad restitutionem in foro conscientiæ tenetur. Neque proptereà peioris conditionis est, quàm Canonici alij, forsitan illitterati: quia officium illius valde honorificum est, & cum eo onere ab ipso susceptum, qui, si eo titulo Præbendam non fuisset adeptus, in gradu fortè inferiori remansisset. Et hæc quidem Do
Quid pro Indicis.
ctoralibus omnibus communia sunt, circa quæ Indicos ex eo peccare frequentiùs accidet, quod Episcopis se contrarios ostendere vereantur, qui ob vastissimam ab Apostolica Sede distantiam, plus sibi quàm oporteat solent assumere potestatis. Sed conscientiæ negotium humanis timoribus pręhabendumpræhabendum.

De Canonico Scripturario.

84
*COnuenientissimum sacræ Scripturæ studium, vnde & à Concilio Tridentino Seßione 5. Cap. 1. singulariter commendatum, vt & Magistri illius essent, & qui studerent
ipsi, priuilegiis peculiaribus fruerentur. Quomodo autem dum legunt pro præsentibus habeantur dictum numer. 51. Neque obstat Declaratio Cardinalium circa Cap. 12. Seßionis 24. die 27. Februarij 1585. iuxta quam tertia pars distributionum detrahenda dicitur, quando Præbenda ex illis constat. Statim enim sequitur alia fauorabilior pro studentibus, quibus non debent Professores posthaberi. Licet alia etiam extet die 23. Septemb. 1595. apertè contraria, quæ varietas indicat non esse in hoc multùm curandas illas, dum firmum aliquid non fuerit supremâ auctoritate constitutum. Sed quid faciendum,
Quid si auditores desint.
si contingat auditorum numerum non adesse, eò quòd in Vniuersitatibus ciuitatum earumdem Cathedra peculiaris sit, quam certis debeant adire temporibus, qui gradus sunt in Theologiâ quoslibet obtenturi? Id equidem, vt Episcopi cum Capitulo circa hoc deliberent ne titulus iste sine substantia sit. Consilium enim Capituli circa hoc adhibendum ex Concilio Tridentino habetur citato Capite: neque enim si seriò id agatur, modus deerit vt competens audientium numerus colligatur. Quòd si deliberatione habitâ, & mediis adhibitis res non ex voto succedat, vacabit ab ea functione Canonicus, sicut Doctoralis vacat, quando nihil, quod defendi aut promoueri oporteat, occurrit. Neque enim Canonicus talis panem gratis comedet, quandoquidem sicut alij ad assistentiam est in diuinis obligatus. Non est autem penitus abiicienda cura, eo quòd semel deliberatione adhibitâ nihil est obtentum, sed pro temporum opportunitate id de nouo præstandum, quod ad finem à Concilio intentum conducere videatur.

De Canonico Pœnitentiario.

85
*OFficium hoc in Ecclesiis Cathedrali
bus ex Decreto Concilij Tridentini processit Seßione 24. Cap. 8. de Reformat. Vbi sic habetur: In omnibus etiam Cathedralibus Ecclesiis, vbi id commodè fieri poterit, Pœnitentiarius aliquis cum
Concilium Trid.
vnione Præbendæ proximè vacaturæ ab Episcopo instituatur, qui Magister sit vel Doctor aut Licenciatus in Theologia, vel Iure Canonico, & annorum quadraginta, seu aliàs qui aptior pro loci qualitate reperiatur: qui dum Confeßiones in Ecclesia audiet, interim præsens in Choro censeatur. Sic Concilium. Quòd autem Præbenda dicta per concursum danda sit, ab Vrbano est Octauo dispositum, & ita in Hispania, & in Indiis, licet non in omnibus Ecclesiis, practicatur. Habet autem Pœnitentiarius | dictus ex vi prouisionis suæ absolutam approba
tionem, vt possit Diœcesanorum omnium Confessiones audire. Quòd autem ex vi illius non habeat casus reseruatos Episcopis, cum multis probat Diana Parte 9. Tract. 8. Resolut. 11. & 12. nisi vbi fuerit legitimè probata consuetudo. Oppositum autem est probabile. Et quidem tantus sufficientiæ & auctoritatis apparatus, qualis à Concilio in Pœnitentiario requiritur, ad aliquod speciale ministerium videtur destinatus: quale non est ordinaria audiendi Confessiones facultas, quæ cuilibet mediocriter instructo Clerico concedi solet, quales multi in Cathedrales confluunt. Neque quòd ex officio id habeat tanti venit æstimandum, quia pro eo etiam Parochi sine præfatis requisitis adsunt. Nullum ergo apparet aliud præter dictum: vt sit quidem qui præfata habeat, & ad quem etiam pro absolutione à reseruatis possit recursus haberi, ne Diœcesani cogantur semper Episcopum adire, quod non facile esse solet. In qua Summi Pœnitentiarij similitudo seruatur comparatione Pontificis; licet in isto circa multa alia potestas inueniatur. Quæ quidem ratio magni esset profectò momenti, nisi sacræ Congregationis CardinaliũCardinalium Declarationes
Promotus approbatus manet.
viderentur obstare. Illud certius Pœnitentiarium ad aliam Præbendam assumptum, approbatum ad audiendas Confessiones Diœcesanorum omnium remanere, sicut Parochus dimisso officio, iuxta probabilem sententiam, pro qua Auctores
Vide Tit. 12. n. 190.
apud Dianam Parte 1. Tract. 11. Resol. 8. & Parte 5. Tract. 12. Resolut. 47. Et in Pœnitentiario quidem ratio videtur esse maior, quia illius sufficientia illustrioribus testimoniis innititur, secundùm qualitatem eorum, quæ pro huiusmodi Præbendâ requiruntur. Vnde & qui tempore Paschæ eidem confitetur, præcepto Ecclesiæ satisfacit, vt declarauit sacra Cardinalium Congregatio, quæ est vltima circa Cap. citat. Approbatio autem sine iurisdictione intelligenda est, sicut de Parochis Doctores notant, dum à Parochis aliis ad audiendas Paræcianorum Confessiones adhibentur, & generaliter de approbatione sine speciali ouium designatione, & ita à Parochis delegari illis iurisdictio potest, & per Bullam Cruciatam aut Iubilæum eligi.
86
*Et lucrari illum distributiones posse, dum
Confessiones in Ecclesia audit, iam ex Concilio vidimus. Circa quod Primò adnotandum id, quod de Canonico Magistrali. num. 82. dictum; non posse scilicet illum præparationem Concionis in dies proximos eidem ex industriâ reiicere, vt sic illos habeat cum lucro à labore Chori feriatos: ita & Pœnitentiarium non posse tutâ conscientiâ Confessionum auditionem, quæ præmitti commodè potuit aut differri, tempori assistentiæ seruare. Licet possit sedere expectans, vt ait Trullench Lib. 1. Cap. 8. Dub. 12. §. 2. numer. 1. Secundò, Quod licet Concilium de Confessionibus in Ecclesia auditis loquatur, id non debet ad Ecclesiam Cathedralem arctari, quia expedire poterit vt alibi audiantur. Immò neque necessarium esse in Ecclesia audiri; quia infirmus vocare Pœnitentiarium potest; & cùm id ad eius munus pertineat, propter quod, dum in Ecclesia audit, præsens habetur, idem est de casu dicto, & similibus dicendum. Vnde circa hoc non est audiendus Trullench suprà id negans. Sed Dom. MochadusMachadus post hæc scripta visus suprà pag. 190. Col. 1. Posita est autem auditio in Ecclesia, quia ibi ordinaria esse auditio solet. Quemadmodum Bonifacius Octauus in adducta sæpiùs Constitutione de Clericis non residentibus, tres caussas excepit, propter quas licet absentibus distributiones quotidianas obtinere; nec tamen proptereà aliæ sunt rationabiles excludendæ, vt aduertit Bonacina Disputat. 2. de Officio Quæst. 5. Puncto 6. num. 4. Addo insuper Pœnitentiarium in Indiis debere linguam Indorum callere, quia generalis Confessarius est, & in oppositione hoc attendendum, vt ceteris paribus in linguâ peritior præferatur. Quod equidem & in Magistrali deberet attendi, quia generalis magister est, & ad illos eius magisterium oportet extendi, qui Indiarum portio præcipua sunt, & qui illo maximè videntur indigere. Videantur diuersæ Declarationes sacræ Congregationis Cardinalium circa Pœnitentiarium ad citatum Caput, & præsertim responsio ad Episcopum Abulensem iuxta quam debet Pœnitentiarius pro fructu
peccata confiteri volentium, aßistere certis horis opportunis in loco & Sede, pro Episcopi, ad quem hoc spectat, arbitratu. Et videndus etiam Zerola. Verb. Pœnitentiarius.

De Scholiarcha, & Cantore.

87
*DE illis sic in Limensi Concilio Act. 3.
Cap. 29. Cùm Beneficium detur propter Officium, munusque Scholastriam obtinentis in Cathedralibus sit docere litteras, Cantoris verò cantum Ecclesiasticum. Cúmque tam Concilij Tridentini Generalis, quàm Superioris Prouincialis, id fieri Decreto sancitum sit: statuimus in nostrâ Prouinciâ posthac, vt Scholasticus perlegat Lectionem, quam ei suus Præsul indixerit, & Cantor doceat rationem cantûs: idque vterque exequatur intra decem dies, ex quo statuti notitiam ceperit. Quòd si in Seminario puerorum erigendo suo fungantur munere, eo ipso sint liberi à contributione pro dicto Seminario. Hæc Concilium, de quibus Concilium Limense Secundum Seßione 2. Cap. 75. Concilium autem Tridentinum circa Scholiarcham Seßione 23. Cap. 18. de Reformat. vbi de Seminarij erectione, sic statuit: Deinde, vt cum minori impensâ huiusmodi Scholis in
Concilium Trident.
stituendis prouideatur, statuit sancta Synodus, vt Episcopi, Archiepiscopi, Primates, & alij locorum Ordinarij, Scholasterias obtinentes, & alios, quibus est Lectionis munus annexum, ad docendum in ipsis scholis instituendos, per se ipsos, si idonei fuerint, alioquin per idoneos substitutos, ab eisdem Scholasticis eligendos, & ab Ordinariis approbandos, etiam per subtractionem fructuum cogant & compellant. Quòd si iudicio Episcopi digni non fuerint, alium, qui dignus sit, nominent, omni appellatione remotâ: quod si neglexerint, Episcopus ipse deputet. Docebunt autem prædicti quæ videbuntur Episcopo expedire. De cetero verò Officia, vel dignitates illæ, quæ Scholasteriæ dicuntur, non nisi Doctoribus, vel Magistris, aut Licentiatis in sacra pagina, aut in iure Canonico, & aliis personis idoneis, & qui per se id munus expleant, conferantur: & aliter facta prouisio nulla sit, non obstantibus quibuslibet priuilegiis & consuetudinibus, etiam inmemorabilibus. Sic ibi.
88
*In quibus quod ad Gradum ScholiarchęScholiarchæ
attinet, ita fuerat in erectione Limanæ Ecclesiæ dispositum, vt sufficeret in altero Iurium, aut in Artibus, in aliquâ generali vniuersitate receptus, vt videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 2. Libr. 3. Cap. 4. num. 14. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 4. Pag. 521. in principio. Cumque qualitas talis Gradus non determinetur, videtur qualiscumque ex vi erectionis sufficere: nec mirum, quia erectio dicta ante Concilij Tridentini publicationem fuit, videlicet Ann. 1543. vnde post illius publicationem oborta quæstio, quam supremi Indiarum Concilij diremit auctoritas, dum in talibus non esse Gradum necessarium declarauit: Immò quod in erectione Limanæ Ecclesiæ statutum est, non vrgere, & consequenter neque aliarum, quæ ad eius sunt formam erectæ, tradit Dom. Solorzanus suprà. Cap. 14. num. 18. & in Politicâ Capite etiam 14. pag. 615. Col. 2. & ita vidimus in Ecclesiis dictis aliquos omni carentes Gradu: vnde & dignitates istæ admitti tutâ conscientiâ possunt, quin etiam & prætendi. Et ratio esse potest; quia iuxta Cardinalium Declarationem, quam adducit Nicolaus Garcia Parte 7. Cap. 7. in Additionibus ad num. 35. ex quo Dom. Solorzanus citat. numer. 18. Decretum Tridentini non com
prehendit Scholasterias existentes in loco vbi non est erectum Seminarium, vel vbi in eius institutione Præceptores alij designantur. Cùm ergo in omnibus locis, in quibus Scholasterij existunt, Scholæ Societatis sint, vbi alumni Seminariorum commodè possint institui, quos præferendos aliis sacra Cardinalium Congregatio iudicauit, vt vidimus num. 53. Concilij, & erectionis videtur ratio cessare, sicut & Concilij Limensis vtriusque. Neque proptereà Beneficium sine officio proueniet, quandoquidem Scholasticus aliorum Præbendariorum more Choro debet assistere, tali dignitate ad solum ferè titulum reuocatâ, sicut & Archidiaconi. Quamuis in Ciuitatibus, vbi Vniuersitates generales sunt, maiorum Graduum collatio ad eosdem spectet: in quo dum occupantur, an haberi pro præsentibus debeant, aliqualis quæstionis est. Et videtur affirmatiuè respondendum, sicut de aliis Præbendariis, quando ratione sui muneris absunt; dummodò ex industriâ occupatio dicta in tempus diuinis deputatum officiis, vt de aliis diximus, minimè reiiciatur.
89
*Circa Cantorem, seu Archicantorem,
nihil in Concilio Tridentino, in quo tantùm statuitur, vt alumni Seminarij cantum Ecclesiasticum doceantur. Quòd verò Præbendarius, cui dignitas confertur, huiusmodi non debeat per se munus docendi subire, receptissima praxis ostendit: in prouisione siquidem illius nulla peritiæ in cantu habetur cura, & multoties iis illa confertur, qui neque discipuli in eâ esse arte possunt, ob vocis insuauitatem. Eorum tamen impensâ subcantor constituitur, à quo id præstari possit, quod est à Concilio Limensi constitutum. Quod si alicubi ita non factum; faciendum sanè: aliàs conscientiæ minimè satisfactum. Si autem ex
huiusmodi defectu Ecclesia detrimentum in diuinis officiis patiatur, videtur restitutio aliqua eidem facienda quantùm prudentis æstimari possit arbitrio iuxta dicta num. 83. Verè enim in re pretio æstimabili damnum est illatum, & ab obligatione ratione officij contractâ deuiatum. Pro quo videndus P. Fragosus Tomo 2. Pag. 861. num. 8. & 9. vbi cum aliis docet id, quo Præbendarius in foro conscientiæ priuatur ob delictum in seruitij defectu Ecclesiæ restituendum.

De Portionarijs.

90
*SVnt & Portiones integras, & dimidias
habentes, sed æqualiter ad assistendum diuinis obligati, nec minùs quàm Præbendis fruentes amplioribus; cum eo enim onere illas admiserunt: & quemadmodum Canonici non minùs ad assistendum, quàm Dignitates obligantur, licèt minora illorum emolumenta sint, ita de Portionariis dubio est procul iudicandum. Vnde circa hoc oportet illos attendere, ne ex inæqualitate prouentuum apparenti quodam respectu decipiantur. Potest autem aliquis circa
statutum Concilij tertij Limensis hærere Act. 3. Cap. 26. cuius tenorem dedimus num 59. ibi enim cùm de obligatione assistendi agatur, Dignitatum, & Canonicorum mentio tantùm habetur, neque clausula alia generalis additur, quâ Portionarij videantur comprehensi, quæ tamen Cap. 28. habetur, vbi de non mittendis Præbendariis extra Ecclesiam agitur, verbis illis: Aut quamcumque Præbendam in eâ obtinentes. Verùm ex eo sumi rationabile argumentum nequit, cùm ibidem Concilium ad Tridentini se Decreta remittat Seßione 24. Cap. 12. de Reformat. vbi de Portionariis est mentio manifesta, verbis illis: Prætereà
Conc. Trid.
obtinentibus in eisdem Cathedralibus aut Collegiatis, Dignitates, Canonicatus, Præbendas, aut Portiones, &c. Neque dimidias Portiones habentes se exceptos velint, quia de illis manifesta mentio non videtur: verissimè namq́ue facta est; siquidem Portionem habent absolutè talem, cùm partem habeant satis considerabilem fructuum; quæ tamen aliarum comparatione dimidia est: & certè si talibus assignata omnino esset æqualis, ita vt alij maiorem non haberent, nullum esset fundamentum exceptioni: atqui per accidens prorsus accidit, quod alij maiorem: vnde in ordine ad effectum, de quo agitur, id non debet curari.

De Capellanis Chori, aliisque.

91
*IVxta Cathedralium erectiones solent
Capellani, habituri partem fructuum, designari, & pro Ecclesiâ Limensi lex decreti. Quorum obligatio ex eiusdem est tenore perspicua: neque priuilegijs illis generaliter fruuntur, quibus Præbendarij, quia reuerà Præbendarij non sunt, vnde nec Sedem cum Præbendariis habent, nec cappâ vtuntur Præbendali. Nequeunt ergo dies vacationis habere, quos habent illi, quia nullibi inueniuntur concessi: & quia proptereà constituti sunt, vt deficientibus Præbendariis, quibus variæ pro absentiâ caussæ possunt occurrere, non desint qui officij sacri possint debitum pensum decenter explere. Et ita post hæc scripta audio
ab Illustrissimo Archiepiscopo iudicatum. Potest autem in dubium vocari, an suo ministerio non incumbentibus Capellanis, id, quod iis subtrahendum, accrescere aliis debeat: & negandum | illud: quia Capellanis interessentibus accrescere non debet, quibus suum est salarium assignatum, nec per modum distributionum lucrantur: neque illorum labor ex defectu aliorum augetur, quia neque plus cantant, neque plus inseruiunt. Neque Præbendariis, quia defectus talis in detrimentum cedit Ecclesiæ, neque per modum distributionum, vt dixi, talis remuneratio confertur: & ita reddenda est Ecclesiæ. Si dicatur, quidquid ex portione Præbendariis & Ministris assignatâ superest, ex quarta inquam parte massæ decimalis, ad Præbendarios pertinere. Id quidem
tunc stabit, cùm post salaria iisdem assignata Ministris, qui ad decentẽdecentem diuini cultûs rationem necessarij fuerint, aliquid superfluit: non verò quando ex assignatis salariis ob defectum Ministrorum est reliquum: quia illud iam ex portione dicta censeri debet extractum, & Ecclesiæ attributum, vnde reddendum eidem, vt detrimentum ex defectu superueniens compensetur. Et circa hoc nescio an satis fundata esse soleat, & non vnius aut alterius illa querela, Ecclesias competentibus carere Ministris, qui Choro inseruiant, dum Præbendarij parum sunt de negotio isto soliciti, scientes sibi accrescere quidquid minùs fuerit illis impensum.
92
*Est autem erga prædictos Declaratio
Sacræ Congregationis Cardinalium circa Cap. 12. Seßionis 24. de Reformat. numer. 33. vbi sic dicitur: Congregatio Concilij censuit non requiri licentiam Episcopi, quando obtinentes Dignitates, Canonici, Portionarij, abesse volunt tempore à Concilio Tridentino illis permisso. De alijs, qui non sunt Beneficiati, & inseruiunt in Ecclesiâ, Concilium nihil disposuit, sed æqualiter seruandum quod Concilium mandat circa regimen debitum in diuinis officijs. Sic Congregatio. Vbi circa eos, qui Beneficiati non sunt, indulgentiam Concilij non suffragari decernitur, sed obseruandum id, quod in citato Capite Concilium statuit: videlicet vt Episcopus circa id prouideat, dum Prouinciale Concilium non prouidet quid sit in diuinorum officiorum celebratione seruandum. Ad eorum ergo prouidentiam spectat, quando & quomodo, qui Ecclesiæ inseruiunt, suo debeant ministerio adesse. Videntur autem Capellani Præbendario
An Beneficiati.
rum priuilegio frui, quia Beneficiati dici possunt, quandoquidem Beneficium, redditus inquam Ecclesiasticos, propter officium spirituale recipiunt, propter assistentiam inquam in diuinis, & cooperationem erga ipsa: Declaratio autem Concilij quoad priuilegium dictum solos eos, qui non sunt Beneficiati, discludit. Et ita videtur dicendum, si Capellaniæ in titulum conferantur, & ex Patroni præsentatione: secus autem si ex arbitraria designatione, & sine Canonica institutione. In Limensi autem Ec
Trimestri vacatione non frui.
clesiâ præsentatio Patroni præcedit. Sed, etiamsi dicamus Beneficia esse, non sequitur, ad illos Declarationem extendi, sed ad Beneficiatos, qui Præbendam habent, & non sunt peculiari Chori seruitio deputati. Procedit enim illa iuxta tenorem Concilij, quod Dignitates, Canonicatus, Præbendas, & Portiones expressit, & statim addidit: Priuetur dimidia parte fructuum,
Conc. Trid.
quos ratione Præbendæ fecit suos. Solis ergo Præbendariis trimestris vacationis est indulgentia concessa. Quòd si aliquale circa hoc dubium est, Episcopus arbitrari poterit, si non antè Synodus id præstiterit Prouincialis, seruatâ formâ à Concilio præstitutâ. Erit autem id certius, si obligatio Capellanorum, de quibus agimus, non sit quotidianæ & vniuersalis assistentiæ, sed pro certis diebus: sic enim valde diuersa ratio est in illis, ac in Præbendariis, vt non debeat illis vacatio similis indulgeri, cùm eam ipsi habeant, vt ab obligatione assistendi diebus feriatis. Et idem de Acolythis dicendum, qui in Ecclesiarum erectionibus designari solent, vt videri potest in erectione Limanæ Ecclesiæ apud Dom. Solorzanum Libr. 3. Cap. 4. numer. 14. In eâ enim sex designati experiuntur. Nec de Præbendariis plura, vt ad eorum Capitulum veniamus, pro quo sit

Loading...