CAPVT III.

CAPVT III.

Circa obligationem Vicarij generalis eligendi qualiter Capitulum in conscientiæ foro teneatur.
14
*DIco primò. Attentâ Concilij Triden
tini dispositione circa electionem Vicarij Seß. 24. Cap. 16. de Reform. non videtur obligare, nisi quando Sedes per mortem Episcopi vacat. Probatur ex illius tenore, ibi: Item, Officialem seu Vicarium, infra octo dies post mortem Episcopi constituere, vel existentem confirmare omnino teneantur. Est ergo dispositio limitata, quæ eo ipso quod talis limitatum habet effectũeffectum, ita est communis scribentium Doctrina, pro quo Cardinalis Tuschus Lit. D. verb. Dispositio Concl. 494 Videtur autem in contrarium stare sacra Cardinalium Congregatio in Declaratione quadam 28. April. 159. quam & adducit Naldus verb. Vicarius num. 8. & sic habet: Congregatio Concilij
censuit Capitulum adhibitum posse amouere Vicarium, aliàs per ipsum electum & confirmatum: tenerique intra octo dies alium constituere: alioquin deuolui ius deputandi Vicarium ad Metropolitanum: acsi Ecclesia ipsa Metropolitana fuerit, ad antiquiorem Episcopum. Sic Patres illi, iuxta quorum mentem idem videtur necessariò faciendum quocumque modo Vicarius desit, vnde & ad casum vacantis Sedis per translationem Episcopi similis consequentia facienda ob similem rationem, iuxta notoriam regulam de similibus, pro qua præsertim Innocentius Tertius in Cap. Inter Corporalia, de Translat. Episc. de quo aliàs à nobis dictum. Et in terminis casus, de quo loquimur, terminum octo dierum currere Capitulo etiam à die scientiæ translationis, quando tamen à Summo Pontifice fuerit Episcopus absolutus à vinculo prioris Ecclesiæ, decisum refert Stephanus Quaranta verb. Capitulum Sede vacante. §. Duodecimò quæro. V. Terminum. Et ex eo Dom. Barbosa Allegat. 54. num. 164. Et absolutè Diana Parte 8. Tract. 4. Resolut. 55. §. Terminus. Videtur autem circa alia ibidem disposita idem asserendum, si talia sint, vt grauis pro illis, generaliter loquendo, dispositio debeat æstimari. Vbi ergo Declaratio talis sub testimonio est authentico præsentata, omnino
seruanda est, si & ipsa sit vsu recepta: vbi autem secus accidit, id dici potest, quod de similibus Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 13. num. 45. & in Politica Lib. 4. Cap. 13. pag. 607. §. Y aunque scilicet non videri tanti ponderis vt Concilij dispositionem vincant de electione post mortem locuti, etsi aliud voluisset. Negandum tamen non est Capitulum non ritè facturum, si electionem intra terminum dictum non perficiat, dum nullum occurrit obstaculum; quia illam periculo annullationis exponit, si Metropolitanus eam probare nequeat, aut antiquior Episcopus, si Ecclesiæ Metropolitanæ, aut exemptæ Capitulum sit, prout à Concilio in eodem Capite dispositum reperitur.
15
*Dico secundò. Verba Concilij citata o
bligationem in conscientia important. Omnino | teneantur. Et ita intra prædictum terminum debet Vicarius eligi, vt graue peccatum euitetur. Id videtur compertum, quia præceptum est manifestum, & materia, circa quam versatur, est grauissima, cuius omissio graui animaduersione punitur: dum Capitulum eligendi facultate priuatur, vt cum aliis tenet Diana suprà Resolut. 71. quamuis non desint qui dicant non priuari, vt videri potest apud P. Palaum Parte 2. Tract. 12. Disput. 2. Puncto 29. num. 6. Præterquam quòd id non videtur posse nisi ex damnabili dissensione contingere, ex qua item scandala solita pullulare. Capitulum itaque officio suo deest in re, ex qua administratio Ecclesiæ maiori ex parte dependet, quod sine graui culpâ esse nequit. Et in Indiis quidem id quàm verissimum ostenditur, quia si electio ad alium ex designatis à Concilio deuoluenda sit, magnæ in eo sunt faciendæ moræ propter distantiam, quæ etiam in caussa esse poterit, vt in electione erretur; nimis enim distantia difficilè agnosci possunt: quod sicut in sensu, ita & in intellectu vsuuenire passim deprehendimus, dum errorem experientia reddit cum dolore perspectum. Ad hæc, cùm gubernatio apud Capitulum plenè resideat, dum Vicarius non eligitur: & vt non eligatur Capitularium in caussa sit obstinata contentio, eâ quidem persistente, gubernatio esse congrua nequit, perturbatus enim animus, iuxta celebre sapientis effatum, non est aptus ad exequendum munus suum: & multorum perturbatio nihil dare concinnum poterit, sicut neque cithara, in qua chordæ discordarint. Pro quo multa apud Scriptores sacratioris litteraturæ & politioris occurrunt. Ego pro casu nostro illud expendo, quod ex Lateranensi Concilio habeatur in Cap. Cùm in cunctis, quod est primum de iis, quæ fiunt à maiori parte Capituli: sic enim ibi Præualeat semper, &
suum consequatur effectum, quod à maiori & saniori parte Capituli fuerit constitutum. Supponit ergo Concilium sanum futurum esse Capitulum, quādoquando in iis, quæ disponit, maiorem & saniorem partem agnoscit: saniorem enim dicens, sanam item partem aliam profitetur. Si ergo non sanum, sed vulnera discordiæ præ se ferens illud sit, non erit ab eo conueniens aliquid expectare, neque sanitas inde populi desiderata procedet: cùm sit illud ex D. Leone notissimum, & in Iure vulgatum, quod vita Rectorum, est sanitas populorum.
16
*Dico tertiò. Capitulum debet sub rea
tu culpæ lethalis Vicarium doctum eligere, si inueniri talis possit. De absoluta obligatione constat: quia Vicarius est veluti Episcopus, dum Episcopalis vacat Sedes, cùm in eo iurisdictio resideat, & ita iudex in caussis totius diœcesis futurus: atqui Episcopum esse doctum debere sacri Canones clamant, pro quo præsertim Cap. In
ter cetera, de Officio iudicis Ordin. Sed quod habetur in Cap. Nisi cùm pridem, de Renuntiatione, magnum habet momentum, & pro Vicario apprimè facit: sic enim ibi: Pro defectu quoque scientiæ plerumque potest petere ceßionem: quia cùm ipsa circa spiritualium administrationem sit potißimùm necessaria, & circa curam temporalium opportuna; Præsul, qui
commissam sibi debet Ecclesiam regere in vtrisque, salubriter ei renuntiat, si scientiam, in qua ipsam regat, ignorat. Tu enim (inquit Dominus. Osee 4. v. 6.) scientiam repulisti: & ego te repellam, ne Sacerdotio fungaris mihi. Hæc Innocentius Tertius, in quibus probatio Assertionis elucet: Vicario siquidem spiritualium cura, atque etiam temporalium, toto ambito diœcesis incumbit, pro quibus scientia necessaria est, vnde qui competenti caret, omnino est ad officium ineptus, & proinde etiam grauiter peccant talem ad illud eligentes. Quod adeò videtur perspicuum, vt absurdum videatur illud in dubium reuocare. Peccaret quidem grauiter Capitulum, si pro temporali administratione rei alicuius ad Ecclesiam pertinentis Oeconomum ineptum adhiberet, sicut & pro quolibet alio in ipsâ ministerio: ergo multò magis Vicarium eligens scientiâ ad rectam functionem sui muneris destitutum: quandoquidem omnium illud est officiorum maximum, quorum prouisio ad ipsum potest pertinere. Quòd autem eminentia scientiæ necessaria non sit, citato in Capite de
Renuntiatione eleganter declarat Pontifex, sic locutus: quamquàm desideranda sit eminens scientia in Pastore; in eo tamen sit competens toleranda: quia secundùm Apostolum (1. Cor. 8. v. 1.) scientia inflat; charitas autem ædificat: & ideò imperfectum scientiæ potest supplere perfectio charitatis. Sic ille: qui competenti cùm sit in Episcopo scientiâ contentus, quando perfectio charitatis adest, imperfectionem eius suppletura, idem credendus est in Vicario requirere: de Episcopo enim ad Vicarium bene arguitur in huiusmodi requisitis. Et ita cùm dubium esset an quod de Vicario Cathedralis Ecclesiæ à Tridentino disponitur, extendi etiam ad Collegiatam, defuncto eius Prælato, deberet, Congregatio die 12. Septembris 1585. censuit
Declaratio Congreg.
negatiuè: quia si non est neceßè vt hic Prælatus mortuus sit Doctor: ergo neque Vicarius eius. Sic habetur in Declarationibus circa citatum Caput.
17
*Dico quartò. Quod Concilium Tri
dentinum statuit circa Gradum in Iure Canonico, vt scilicet Vicarius sit Doctor, aut Licentiatus in illo, obligat ceteris paribus in conscientiâ, & obligatio videtur esse grauis. Sic colligitur ex multis Doctoribus, quos adducit Dom. Solorzanus Cap. 13. citato num. 38. & prætereà ex P. Bauny Tomo 1. Tract. 11. Quæst. 21. §. Eligit etiam. P. Fragoso Tomo 2. pag. 684. numer. 30. P. Palao Tomo 2. Tract. 13. Disputat. 2. Puncto 29. num. 4. P. Azor Tomo 2. Lib. 3. Cap. 23. in fine, vbi Concilij decisionem simpliciter proponit. Vnde mirari iuuat quomodo eum Dom. Solorzanus suprà num. 42. pro ea sententia referat, quæ & aliorum est, asserentium formam à Concilio propositam quoad qualitatem dictam parum in Ecclesiis Hispaniæ seruari; cùm nihil tale apud illum reperiatur. Sicut neque apud Sayrum in Floribus Decisionum Lib. 1. Titulo 16. Decisione 2. Vbi ita scribit: Vicarius gener alis à Capitulo
Sayrus.
Sede vacante constituendus, Doctor esse debet vel Licentiatus in Iure Canonico, vel aliàs quantùm fieri poterit idoneus. Et cùm Vicarius Episcopi idoneus esse debeat ad id, in quo vices eius gerit, & constitui solet ferè ad omnia, quæ gesturus est Episcopus; non satisfacit Episcopus muneri suo, nisi idoneum constituat, sed peccat: constitutio tamen talis Vicarij tenet ipso iure; modò sit Clericus saltem in Minoribus constitutus, vnde & ab eo & cum eo facta valida censentur. Hæc ille: ex quibus manifestè apparet ipsum quoad Capi|tulum Sede vacante sine limitatione formam à Concilio traditam in Vicarij electione complecti, neque de vsu contrario quidquam affirmare; & consequenter peccare illud, si idoneum non eligat, quandoquidem in Episcopo simile peccatum agnoscit, in quo minor est obligatio quoad prædicta, vt communiter Doctores tradunt. Quòd autem validam electionem dicat, peccatum non tollit, sed valorem in electione ab Episcopo factâ tantùm adstruit, cùm de electione Capituli nihil tale pronuntiarit. Tales autem la
psus in Iurisperitorum allegationibus passim deprehendimus, dum glomerare Auctores student pro Resolutionum suarum auctoritate fundandâ, sed in eorum lectione minimè vigilantes: quod in Textuum citatione sat frequens, vt & alij ante me adnotarunt, & ego experientiâ verissimum deprehendi. Sit tamen Dom. Solorzano sua de insigni conditione laus à me alibi non semel celebrata.
18
*Assertionis autem probatio ex citatâ
Concilij dispositione desumitur: neque enim quod ibi ab eo positum vim tantùm consilij habet: alioquin quod de termino pro electione, octiduo scilicet, dicitur, rationem etiam consilij solam haberet; quod est contra omnium mentem, & praxim inuiolabiliter obseruatam: neque obstat quod ibidem à Concilio additum; vel aliàs quantùm fieri poterit idoneus. Nam stante casu, vt à nobis proponitur, impossibile est vt sit aliàs quantum fieri poterit, magis idoneus. Cùm enim loquamur de omnibus, qui electioni occurrunt, ceteris paribus; si is, qui Gradum prædictum habet, prætermittatur, magis idoneus quantùm fieri potest, prætermittitur: quia habet quidquid alij, & prætereà Gradum à Concilio requisitum. Itaque si magis idoneus reperiatur; qui tamen Gradu prædicto careat, ille eligi poterit: secus ceteris paribus, vbi humani respectus tantùm præualere possunt, & ita eorum ratione
grauiter in electione delinqui. Quemadmodum graues Auctores tenent ceteris paribus debere eligi ex gremio Capituli, vt videri potest apud Dianam suprà, Resolut. 57. qui & Cardinalium Declarationem adducunt: nam eo ipso quòd de Capitulo sit aliquis, si in aliis paritas sit, nequit esse simpliciter talis, quia ratione auctoritatis à gremio prouenientis paritas in aliis superatur.
19
*Dico quintò. Si duo inueniantur pares,
& Gradu inquam in Canonico iure conspicui, sed eorum alter in Ciuili etiam iure laureatus sit, ille est præferendus. Sic colligitur ex P. Fragoso citat. num. 30. vbi Vicarium etiam in Ciuili iuri non mediocriter versatum futurum esse pronuntiat. Est autem pro Assertione magnum in Tridentino Concilio fundamentum citato, Cap. 16. dum ait: Qui saltem in Iure Canonico sit Doctor, &c. Particula enim saltem id ponit, quod est in eo genere minus; vnde quod est plus desideratur, si inueniri possit. Cùm ergo Doctor aut Licentiatus in vtroque iure plus sit, & magis ad rem faciat, ille est iuxta Concilij mentem præferendus. Cumq́ue statim addat magis idoneum, quantùm fieri poterit, eligendum, militat argumentum idem, quod pro Assertione præcedenti iam datum. Et cùm peritia Iuris ciuilis magni esse momenti ad decisionem caussarum possit, in postpositione talis peccatum erit, quandoquidem Ecclesia aptiori administratore priuatur, in quo inueniuntur, qui eligunt, infideles. Id quod etiam probat non esse illud leue.
20
*Dico sextò. Si quis Doctor aut Licen
tiatus in Iure Canonico, in eo excellat, præferendus est laureato in vtroque peritiæ minoris, etiamsi in Ciuile constet eminere. Id ex eo ostenditur; nam caussæ, quas est tractaturus Vicarius, Ecclesiasticæ sunt, circa quas Canonicæ sunt leges constitutæ, vnde maior in illis peritia Ciuili anteponenda est, quæ in subsidium tantum adhibetur. Pro quo est Cap. Intelleximus, quod est
primum, de noui operis nuntiat. in quo sic Lucius III. Pontifex: Quia verò sicut leges non dedignantur Sacros Canones imitari, ita & sacrorum instituta Canonum Principum Constitutionibus adiuuantur, &c.
Dico septimò. Si ceteris paribus Doctor aut
Licentiatus in Theologiâ cum Doctore Licentiato in Iure concurrat, nihil Tridentini Decreto derogando, dici potest præferendum illum, si Gradui doctrinam constet respondere. Quod quidem in adductis nuper verbis fundari potest: Qui saltem in Iure Canonico sit Doctor, &c. Illud enim saltem, vt dicebam, maius aliquid indicat, quod sit Concilij menti conformius. Rogo ergo quodnam illud sit? Dici potest iuxta Assertionem quintam, Gradum in Iure vtroque designari. Atqui hoc licet verosimile sit, & quod ad Assertionem attinet, illa ex eo rectè deducatur, quo modocumque dicta particula explicetur: videtur autem explicata alia satis congrua, si dicamus illud saltem Gradum in Theologiâ denotare, quia Gradus in Iure inferior est, & ita si Doctor Theologus non inueniatur, saltem Iuristam esse quærendum. Et de superioritate Gradûs Theo
logici dubitari nequit: sic enim Ecclesiæ statuta determinant, iuxta quæ Vniuersitatum omnium praxis inuiolata procedit, vnde & color insignibus omnium perfectissimus, albus scilicet, attributus. Deinde Theologia in Sacris Canonibus præsertim commendatur, vt videri potest in Cap. Licèt, de Præbendis. Cap. Finali, de Magistris. In Concilio Trident. Seßione 5. cap. 1. de Reformat. Vnde necessarium fuit per specialem Declarationem Sacræ Congregationis Cardinalium stabiliri, priuilegium Magistris & Scholasticis Beneficiariis ad residendum obligatis cōcessumconcessum, vt possint, dum legunt, aut studio Theologiæ dant operam, pro præsentibus haberi, ad Professores Iuris Canonici, & eidem studentes extendi. Accedit De
claratio alia adducta num. 16. iuxta quam Vicarius succedens Prælato Ecclesiæ Collegiatæ non tenetur esse Doctor, cuius ratio est; quia cùm Prælatus ipse non teneatur esse Doctor, consequens est, vt neque Vicarius teneatur. Tunc sic: Episcopus non tenetur esse Doctor aut Licentiatus in Iure Canonico, cùm possit esse Theologus: ergo neque Vicarius illi succedens. Quæ consequentia, si legitima non est, neque illa esse videtur, quæ Congregationi est ratio decidendi. Videatur Thomas Hurtadus Tract. 12. num. 1842 vbi pro Theologi prælatione decertat.
21
*Quibus id videtur obstare, contrarium
scilicet intellectum communiter esse receptum, vt scilicet omnino iuxta mentem Concilij fuerit in Iure Canonico Laureatum debere esse Vica|rium: quod ita fatentur, quo absolutè id tenent; & qui censent non obligare decisionem dictam, in eo fundantur, quod per verba subsequentia sit illi moderatio adhibita, siue alius, quantùm fieri poterit, idoneus: vel quia ita vsu receptum: ac proptereà quia pro eo extant Cardinalium Declarationes, ac præsertim vna 28. Augusti 1621. quam Auctores adducunt, ac præcipuè Dom. Barbosa in Tractatu de Canonicis, cap. 42. numer. 53. Ad quæ responderi potest, ita quidem esse, vt communis intellectus pro contrariâ faciat positione; sed non ideò reiiciendam vt inuerosimilem, quæ Textui conformis ostenditur, & pro se habet præsidia non contemnenda à Iure, & ratione petita. Vbi accommodari non immeritò potest, quod Bonacina habet Tomo 1. Disput. 2. de officio diuino, Quæst. 5. Puncto 3. §. 3. num. 1. Vbi
cùm dixisset Præbendarium absentem ad tuenda iura Capituli lucrari distributiones, etiamsi stipendium à Capitulo accipiat, ita subdit: Hæc ampliatio mihi probatur, licèt nullum habeam Auctorem, qui meæ sententiæ subscribat, plures verò contrarios inueniam, &c. Deinde, quamplures esse, qui teneant Doctorem Theologum eligi posse, vt videri potest apud Dom. Solorzanum suprà, quem item cum Riccio adducit Diana suprà, Resolut. 56. vnde quod ad rem attinet, seu effectum ex Concilij interpretatione deductum, non potest dici sententia ista singularis. Quòd verò particula, saltem, hoc aut illo modo accipi debeat, quantùm ad vim consequentiæ ex illâ, tanti momenti non habetur, vt singularis sententia solidis fundamentis innixa, veniat respuenda. Quod verò Cardinalium Declarationes non vrgeant, iam vidimus num. 14. ex Dom. Solorzano. Cùm autem Doctorem Theologum dicimus, non quemlibet intelligimus, sed eum, qui in Theologiâ generale possit magisterium exercere, quæ non tantùm speculatiuas notitias de diuinis, sed morales etiam & iudiciales multas comprehendit: qui enim tales, facillimo negotio iudices esse possunt, & caussas, de quibus agitur, intimè penetrare. Quod verò ad praxim attinet, nihil est difficultatis in illâ, vt & illiterati in ipsâ inueniuntur promptissimi; cùm aliàs Assessor sit Iuris Canonici consultus adhibendus. Nullum ergo erit peccatum in talium electione.
22
*Dico octauò. Capitula Indiarum more
aliorũaliorum se gerere possunt in Vicariorum electione, quia & in illis homines docti reperiuntur, & in dictarum facultatum exercitatione versati. Sed non est specioso Doctoris titulo multùm quandoque deferendum, vt ob eam solam debeat aliquis non pariter laureatis anteferri. Dantur non rarò sine meritis laureæ, ex quo accidit vt Doctor in Iure
Canonico Vicarius electus, cùm Assessorem non cogatur habere, absurda non leuia in caussarum iudiciali expeditione committat. Tantùm ergo abest vt Doctores tales præferri debeant, quòd potiùs in eorum electione grauis culpa reperiatur. Vnde Concilium Tridentinum citato in Capite sapientissimè ista prouidit. Cùm enim statuisset eligendum Doctorem aut Licentiatum in
Iure Canonico, non addidit, velsi talis non extet, alius qui magis idoneus inueniatur. Sed vt iam vidimus: vel alius, quantùm fieri poterit, idoneus. Sciebat enim Doctores & Licentiatos in Iure Canonico posse plures occurrere, sed non idoneos, tum ob qualitatum aliarum defectum, tum etiam ob doctrinæ in facultate illa tenuitatem, quibus non debet titulus honorificus auxiliari. Id ergo in Indiis præcipuè accurrandum, quod ex Inno
centio III. dedimus numer. 16. vt scilicet talis eligatur, in quo imperfectum scientiæ potest supplere perfectio charitatis. Charitas enim maximè necessaria, vt Indorum saluti consulant, & caussæ illorum ingrediantur ad ipsos: ne clamor ille aures diuinæ Iustitiæ lacessat, de quo Isa. 1. v. 23. Pupillo non iudicant, & caussa viduæ non ingreditur ad illos.
Isa. 1. v. 23.
Debent enim pauperum & desolatorum caussæ ad iudices ingredi, vt non sit opus deductore. Nullus prępræ foribus adstabit ianitor, sed sine obice, vti in domum propriam, intrabunt. Vel si ianitor aliquis futurus, sit equidem charitas, quæ iuxta Apostolum. 1. Corinth. 13. v. 4. & 5. Patiens est, non quærit quæ sua sunt, non irritatur. O dignis
1. Cor. 13. v. 4. & 5.
simum pro misellorum Indorum caussis ianitorem!
Loading...