CAPVT IV.

CAPVT IV.

Circa visitationem Diœcesis quid debeat à Capitulis Indicarum Ecclesiarum, Sede vacante, præstari.
23
*QVæstio inter Doctores antiqua
est, an Capitulum, Sede vacante, circa Diœcesis visitationem possit officij sui partes applicare, de quâ specialiter P. Azor Tomo 2. Lib. 3. Cap. 37. Quæst. 5. & sunt qui negant, quia Capitulum non succedit in iurisdictione voluntaria, sed necessaria: visitatio autem tantùm necessaria censebitur, quando contra aliquem inquisitio debet fieri, aut quòd eius fama læsa inueniatur. Communior autem sententia affirmat, pro quâ citatus Auctor adducit Decretum Concilij Tridentini Seßione 2.
Conc. Trid.
Cap. 3. de Reformat. vbi sic habetur: Visitatores etiam à Capitulo deputandi, vbi Capitulum ius visitandi habet, priùs ab Episcopo approbentur. Sic ibi. Quod tamen ad rem non videtur facere, cùm de Capitu
lo Sede vacante sermo non sit, quod Episcopo generaliter in iurisdictione succedit, sed de aliàs priuilegiato, cui Sede etiam plenâ ius est pro visitatione concessum, vnde & visitatorem ab Episcopo approbandum statuitur, ex quo plena comprobatur. Adducit etiam Cap. Sopitæ, de Censibus, vbi nihil ad intentum: solùm enim decernitur vt Archiepiscopus visitans Prouinciam Procurationem habeat à Monasterijs. Addit Cap. Relatum 10. quæst. 1. seu potiùs Relata, in quo tantùm de negligentia & auaritia Episcoporum agitur, cùm commissos sibi populos Confirmationis, & prædicationis caussâ circumeunt. Sed hoc quid ad quæstionem? Probat tandem ex Cap. Ecclesiæ, quòd est finale de supplement. negligent. Prælat. in Sexto. adducto etiam pro eodem à Patre Molina Tomo 6. Tractat. 5. Disputat. 11. numer. 7. vbi Archiepiscopus dat Visitatorem, si Capitulum visitationis vsum neglexerit. Sed videamus Textum sic se haben|tem: Ecclesiæ Cathedrali vacanti Visitator ab alio, quàm
à Romano Pontifice deputari non potest. Nisi fortè Capitulum in spiritualibus & temporalibus, negligenter aut perperam administret. Tunc enim Archiepiscopus ob negligentiam, vel malitiam Capituli (eo vocato, caussaque super hoc cognitione præmissâ) Visitatorem, seu administratorem eidem Ecclesiæ licitè poterit deputare. Sic Bonifacius Octauus, addens statim Visitatorem ab Archiepiscopo deputatum non posse Beneficia conferre, quæ ad collationem pertinent Episcopi. Quid iam in Textu isto, quod ad rem, de qua est sermo, conducat? De negligentiâ Capituli in visitandâ Diœcesi nec verbum quidem. Quòd si Visitator datur, non ea de caussa est, neque vt diœcesim visitet, sed vt in spiritualibus & temporalibus administret. Vnde Glossa ibi verb. Visitator, sic ait: Visitator idem quod Administrator, de quo 61. dist. Catinensis. Et Cap.
Glossa.
Quoniam Festus. Sic Glossa. In Capitibus, quæ allegat, Visitatio Diœcesis nulla ratione committitur: nam in priori Visitator mittitur; qui de electione Episcopi curet, & in Secundo, vt omnem vigilantiam atque cautelam circa Clericos plebemque Capuanæ exhibeat Ecclesiæ, vt in vigiliis, obsequioque Ecclesiastico, sedulè ac deuotè debeant deseruire. Nullus ergo ex adductis Textibus quidquam præstat ad intentum: in quo doctus Auctor inuentus est minùs habens, dum Iuristarum allegationibus fidem adhibuit, quam plerumque non merentur vt num. 17. etiam dicebamus.
24
*Quidquid de hoc sit, pro quo & vi
dendus Diana Parte 8. Tract. 4. Resolut. 13. iurisdictio Capituli in Ordine ad visitationem rectè probatur ex eo quòd succedet Episcopo in omnibus, quæ Episcopalem Ordinem non requirunt, & aliàs prohibita in speciali non inueniuntur, vt collatio Beneficiorum, de qua in citat. Cap. Ecclesiæ, & nonnulla alia. Circa quod videri etiam potest P. Lessius in Resolutionibus posthumis. verb. Absolutio, numer. 23. Quod verò de jurisdictione necessaria dicebatur juxta sententiam Ioannis Andreæ, omnino hic locum habet, quia visitatio generalis ad illam pertinet, cùm Episcopus ad eamdem omnino teneatur. Vnde etiam & Capitulum, in Indijs præsertim, quod & Auctores aduersi negare nequeunt, quando vacatio diutina est, vt in illis esse solet. Nec tamen certum illud, sed probabilius, vt cum alijs affirmat P. Azor. Quod quidem animaduertisse juuabit, vt Capitula Indiarum non sint ita circa mittendos Visitatores solicita, quando probabile est illis hanc minimè competere facultatem. Circa quod op
Obseruatio pro limitatione.
portunè citatus idem Auctor obseruat, quòd cùm modica est vacatio, videlicet cùm nondum anni curriculum effluxit, ex quo Episcopus, qui decessit, Visitationem absoluerat, aut quando probabiliter creditur Successor breui futurus: tunc non est quòd Capitulum visitet. Hoc au
Et pro Indijs alia.
tem licet numquàm accidat, cùm Capitulum in Indijs post mortem Episcopi in jurisdictione succedat, semper enim vacationes annum prætergrediuntur: potest tamen in translatione succedere, vnde & seruandum illis. Pro eo verò, quòd dixi, Capitulum in Indiis non debere esse multùm de visitatione solicitum, cùm probabile sit illi ius generalis visitationis non competere. Consideratione dignum occurrit, quòd cùm Concilium Limense TertiũTertium de visitatione egerit Act. 4. per priora Capita & de Visitatoribus ab Episcopis, dum visitare ipsi non valent, mittendis: de Visitatoribus tamen Sede vacante non meminit neque ibi neque alibi. Actione autem 3. Cap. 28. vbi statuit, Sede vacante, non mittendum PrębendariumPræbendarium, vt extra suam Ecclesiam Vicariatum aut Curatum exerceat, quod perquam frequens esse ait: cùm opportuna de Visitatoribus loquendi occasio videretur, nihil pro illis adiecit, vtpotè qui ad visitandum mitti à Capitulo non debeant, quia pro iure ad visitationem non est satis explorata potestas. Quibus præiactis
25
*Dico primò. Capitulum in Indiis, Sede
vacante, etiamsi vacatio annum excedat, potest tutâ conscientiâ visitationem omittere, nisi alicubi illam exigat ratio specialis. Probatur ex dictis: quia probabile est id fieri non posse. Deinde. Quia visitationes huiusmodi infructuosæ; immò & præiudiciales esse solent: pro quo extat elegans protestatio Concilij Limensis citati Act. 4. Cap. 1. vbi de Visitatoribus ab Episcopis destinatis loquitur, in quibus minus est periculi, quia purior ab humanis respectibus videtur electio, & excessus faciliùs possunt puniri, cùm non habeant validos defensores, vt Sede vacante con
Concilium Lim. 3.
tingit. Verba illius sunt: Ecclesiasticæ disciplinæ neruus ferè in Canonica visitatione consistit, quem astu dæmonis, & auaritiâ hominum plurimorum, ita debilitatum cernimus, vt inde potiùs plurimæ querelæ & damna prouenerint &c. Pro quorum remedio monet statim; Vt non nisi viris integris, spectatæ probitatis, industriis, atque idoneis visitationem committant. Quod equidem desiderari potest, non ita tamen obtineri. Vnde & frequentes semper audiuntur querelæ, & communis persuasio clamat nihil huiusmodi visitationibus bonum Indicæ Ecclesiæ promoueri. Ita de suis Consilium attestatum temporibus; neque mirum in iis, quæ subsecuta sunt & subsequentur, conditionem mundi non euadere meliorem; qui quantùm senior, tantùm deterior. Sit tamen multis suâ de integritate, probitate, atque industriâ commendatio: sed ij curas recusant tales, si fortè contingat ad eas suscipiendas inuitari, nam qui compellat rarus inuenietur.
26
*Dico secundò. Damnabilis est omnis
conuentio, quæ fieri inter Capitulares & Visitatores potest, vt emolumenta istorum illis reddenda sint, aut illorum certa portio. Quis hic hæreat? Aut enim ea tantum emolumenta sunt, quæ licitè reportari possunt, & sic laboris sunt præmia, quæ Visitator subit, ac proinde illis priuantur iniustè. Aut illicita illa, dum à Parochis, quæ non licet, corraduntur. Talia autem restituenda sunt, iuxta dicta Titulo 15. Cap. 2. Si dicas emolumenta licita posse vltro donari Præbendariis, eò quòd Visitator in huiusmodi functione solum prætendat honorem speciosi tituli in ordine ad suas in Curiâ prætensiones; id certè non releuat; quia cùm conuentio præcedat expressa, aut expressæ æquiualens, non est iam donatio gratuita. In quo est & execrabilis simoniæ labes: Officium spirituales functiones habens propter pecuniam datur, non dandum aliàs, illis, qui dabunt quidem, sed non tantùm, quantùm turpis cupiditas pergit extorquere. Pro quo | faciunt quæ Doctores tradunt de simonia, agentes ad cognoscendum quando id, quod pro re spirituali datur, rationem pretij habet, cùm constet multoties dari aliqua pecuniâ æstimabilia, & pecuniam ipsam, nec tamen simoniam committi: vt cùm stipendium datur pro dicenda Missa, & distributiones quotidianæ pro assistentia in diuinis officiis. Dicunt enim tunc rationem pre
tij habere, quando non est titulus aliquis, ex quo datio possit honestari; qualis est titulus sustentationis debitæ operario, redimendæ vexationis, laboris extraordinarij, aut liberalitatis: pro quibus specialiter videri potest Bonacina Tomo 1. Tractatu de simonia Disput. 1. Quæst. 1. §. 2. Nullus autem talis titulus in præsenti occurrit, vt est manifestum: si enim aliquis, maximè vltimus, quem tamen iam vidimus locum non habere. Pro quo & videndus citatus Auctor Quæst. 6.
Puncto 1. vbi præter alia id habet §. Vltimo, quod hic videtur accidere: ait enim simoniam committi, dum quis aliquid spirituale tradit cum pacto vt pecuniam, vel rem pretio æstimabilem præbeat: etiamsi dicat se hoc postulare ex beneuolentia, & liberalitate illius, cui res spiritualis traditur: quia in pactum deducit obligationem, & falsa est illa propositio, quâ indicat se liberaliter tradere, & liberale donum exigere, cùm ineat contractum onerosum, & re ipsa non donat, sed vendat. Quod & de pacto vt gratus esse debeat tale quid reddendo, dixerat ante ista num. 7. & ex P. Suario desumpsit Tomo 1. de Religione Lib. 4. Cap. 45. num. 8. 11. & 12.
27
*Video tamen his aliquos aduersari, exi
stimantes non esse simoniam, quando sola obligatio beneuolentiæ aut gratitudinis in pactum deducitur; vt videri potest apud Dianam Parte 2. Tract. 2. Miscellaneo. Resolut. 27. qui prædictam sententiam probabilem censet. Sed certè, quidquid de illa sit, contra quem pugnat P. Fragosus Tomo 2. pag. 534. num. 8. & 10. Pharaonius in Append. Tractatus 2. Seßione 12. Casu 5. Et Diana ipse visus post hæc scripta Parte 11. Tract. 5. Resolut. 31. §. His suppositis, pro praxi reprobat cum Rocafull. Pro quo & Tract. 7. Resolut. 23. vbi de mutuo agit, & Ioannem Soriam adducit, probabile existimantem illud licere ad procurandam amicitiam Collatoris, & vt gratiam sibi præstet, etiamsi in pactum deducatur. Videatur etiam Parte 10. Tractat. 15. Resolut. 5. Quidquid inquam de illa sit: quam & in puncto metaphysico probabilem iudicat P. Oñate. Disputat. 84. num. 212. in casu nostro res ita se habet, vt nul
lus futurus sit sanè sapiens, qui pactum dictum possit approbare. Solis enim verbis beneuolentia & gratitudo præfertur, cùm tamen re ipsa obligatio stricta contendatur induci. (vide Patrem Lessium suprà Casu 6.) Si enim gratitudinis debito se satisfacturum promittens, id non præstet, nullus non mouebitur lapis, vt ab illo extorqueatur: neque erit qui audeat promissis non stare, indignationem veritus expectatione sua defraudari. Exactio autem talis contra rationem gratuitæ donationis est. Cap. Episcopus 1. quæst. 2. Ibi: Si non ex pacto, neque exactus, aut petitus &c. Prætereà, Omnino alienum à ratione gratitudinis est, vt id, quod est labori debitum, tamquam illius stipendium, ei, qui officium contulit, tribuatur. In quo quidem genus quoddam crudelitatis interuenit, cum quo nequit stare, vt debitum gratitudinis ad huiusmodi retributionem inducat: quia reuera beneficium non fuit, quod ita onerosum redditur laboranti, & in quo, qui officium tribuit, non eius, cui tribuit, attendit commodum, sed proprium: cùm beneficium actus beneuolentiæ sit. Item Scriptores illi, qui
pactionem de re temporali pro spirituali licitam esse in foro conscientiæ dicunt, eatenus sic asserunt, quatenus res spiritualis secundùm rationem communem officij considerata meretur ex iustitiâ compensationem, tamquàm stipendium, vt spirituale etiam officium meretur renumerationem gratuitam. Atqui hoc in casu nostro commodum locum habere nequit: quia officium Visitatoris ita confertur, vt secundùm communem rationem Officij, non debeatur stipendium ei, qui dedit; vnde etiamsi nihil spirituale in eo reperiatur, minimè esset debitum: Capitulo enim propter administrationem stipendium non debetur, neque in communi, neque in particulari. Quòd verò gratuitam mereatur remunerationem, omnino alienum ab obligatione stipendij est, vt res ipsa clamat; non ergo illa doctrina quadrat.
28
*Nec satisfaciet qui dixerit Capitulo qui
dem non deberi stipendium, deberi autem singulari Præbendario, qui suâ diligentiâ obtinet, vt Capitulum talem eligat Visitatorem. Nam cùm Præbendarius talis in huiusmodi diligentia suum potiùs commodum quàm Visitatoris attendat, stipendium ex eo capite non meretur. Et quidem sicut Capitulum totum nequit stipendium exigere ratione huius electionis, ita neque Præbendarius, qui diligentiam dicitur adhibuisse: quia Capitulum diligentiam adhibere tenetur vt congruas personas pro visitatione reperiat: Capitulum autem non est abstractum aliquod Platonicum, sed Collegium Præbendariorum, ad quorum singulos spectat proponere idoneos, & deinde ad Capitulum circa conuenientiam, deliberationem sine humanis respectibus agitare. Non ergo diligentia dicta stipendio est peculiari digna, quia ex obligatione officij debuit adhiberi. Neque quod ad simoniam spectat eâ ratione mollitur: quia Præbendarius in dicto casu non habet tantùm solicitatoris partes, sed collatoris officij simul cum aliis: vnde non solam diligentiam vendit, sed collationem.
29
*Dico tertiò. Non solùm iniqua est pa
ctio, vt emolumenta tradantur, sed etiam aliqua illorum portio, aut certa, vel incerta quantitas. Constat ex dictis: quia non est titulus ad quidquam accipiendum: si enim dignus sit, de quo agitur, proponi debet: si indignus, abominanda est prorsus propositio. Et diligentia pro electione penitus execrabilis. Si dicas esse multos dignos posse, & tunc non esse obligationem proponendi vnum potiùs quàm alium. Id certè non satisfacit, quia casus eo ipso variatur. Loquimur enim de paciscente cum Præbendario, vt obtineat designationem: hic autem eo ipso illâ penitus indignus est. Quid enim indignius pro tali potest munere cogitari? Neque cum integritate, neque cum spectata probitate, & aliis à Concilio Limensi requisitis, de quibus num. 25. id potest vllâ ratione componi. Deinde, etsi componi | possit, & gratia aliqua in eâ prælatione intercedat, illa non est temporali stipendio compensanda, pro eo adhibitâ pactione; quia electio alicuius disiunctiuè necessaria est, neque plus laboris in vnâ, quàm in aliâ propositione intercedit. Præterquàm quòd electio est ad rem spiritualem, nec pretio æstimabilem. Sicut enim Episcopus, si ex concurrentibus ad Ordines quosdam præ aliis eligat, ratione prælationis huiusmodi nequit accipere pretium, quia ad rem omnino spiritualem est; ita similiter in casu nostro dicendum. Sin minus, ad pactiones tales in omni rerum sacrarum genere ianua aperietur latissima, per quam & via quæ ducat ad perditionem. Vide Titul. 13. à num. 5. vsque ad 13.
30
*Dico quartò. Præbendarij, Sede va
cante, vbi pauci numero sunt, non possunt esse Visitatores: quod quidem Regiis schedulis cautum inuenitur, de quibus Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 12. num. 17. Quinam autem pauci dicendi sint, si quærat quispiam, videtur dicendum paucos semper censendos, qui in Ecclesiis non Metropolitanis sunt; cùm enim etiam eorum expleto numero, qui iuxta erectionem esse possunt, multi non sint; non possunt ordinariè loquendo censeri plures, cùm semper aliqui ex eo numero desint, & aliunde copia Clericorum non suppetat, qui diuinorum officiorum ordinariæ celebrationi subseruiant, sintque insuper ægroti aliqui, aut aliàs impediti. In Metropolitanis autem cùm maior numerus sit, id posset faciliùs sustineri, nisi ob rationes dictas eorum esset numerus imminutus. Quando autem non obstante
paucitate Præbendarius ad visitandum exiret, non videtur lucrari posse distributiones, quia caussa absentiæ legitima non est, neque sub aliqua ex illis comprehenditur, quas Sacri Canones admittunt, & de quibus Titulo præcedent. Cap. 7. Neque est simile cùm Episcopus mittit ob dicta num. 78. ibidem nisi necessitas esset similis, quod Patrono fieri notum oportebit. Non est autem improbabile oppositum, dummodo detrimentum Ecclesiæ obueniens compensetur. Quia verò ex huiusmodi visitationibus, ad quas Præbendarij, Sede vacante, egrediuntur, frequentia inconuenientia longo sunt temporum lapsu deprehensa, meritò Regali prouidentiâ cautum ne talis permittatur egressus, & ita circa hoc Proreges aduigilant; & vtinam eorum in re adeò vtili vigilantia perseueret.
Loading...