CAPVT V.

CAPVT V.

Circa Beneficia quid possint Indicarum Ecclesiarum Capitula, & quæ circa hoc onera possint eorum conscientias aggrauare.
§. I.

§. I.

De Resignatione in fauorem.
31
*DIco primò. Capitulum, Sede va
cante, potest præsentatos Regio nomine Canonicè instituere, & circa eos omnia præstare, quæ & Episcopus, Edicta scilicet proponere, cùm Beneficia vacauerint, ad examen vocare, per Synodales Examinatores faciendum, tres digniores eligere ex approbatis, & iuxta meritorum qualitatem locum illis in nominatione tribuere, & ad eum remittere, qui Regio nomine Patronatum exercet. Quod quidem quantùm ad institutionem Canonicam attinet, iuxta Iuris communis dispositionem procedit: pro quo videri potest P. Azor Tomo 2. Libr. 3. Cap. 38. Quæst. 2. apud quem Auctores aliqui rationem conantur reddere cur Capitulum instituere possit, & non simpliciter conferre, sed non satisfaciunt; cur scilicet Sacri Canones vnum
Cur non simpliciter conferre.
concedant, negent aliud, in quo videtur eadem esse ratio. Est autem illa & obuia & concludens, voluisse Sedem Apostolicam erga Patronos se beneuolam exhibere, vt sic multos ad fundandas Ecclesias prouocaret: & ita Glossa in Cap. Etsi
Capitulum, de Institutionibus, vbi Bonifacius VIII. quæstionem anteà dubiam suâ Constitutione diremit, ita dicens: Etsi Capitulum, Sede vacante, Beneficia, quæ ad collationem Episcopi pertinent, conferre non poßit: Præsentatos tamen à Patronis potest admittere, si sint idonei, & eos instituere in Beneficijs, ad quæ fuerint præsentati: licèt ad Episcopum, (si superesset) admißio & institutio huiusmodi pertineret. Sic ille. Et ita, inquam Glossa. verb. Præsentatos, sic habet: De Præsentatis solùm hîc di
Glossa.
xit, & poterat de Præsentatis dubitari, quasi præsentatio inniteretur gratiæ, & non Iuri communi, vt sic potestas huius gratiæ, vacante Sede, in Capitulum non transiret. Hæc Glossa. Vbi non prætermittendum Patrem Azor pro veritate propositâ allegare Glossam in Cap. Cùm illis, de Præbendis in 6. Cùm tamen in eo Titulo Cap. Cùm autem non sit, sed sit ille §. in citato Cap. Cùm illis. Quod animaduertisse oportuit, ne inde superuacui ac molesti in quærendo laboris occasio alicui tribuatur. Videatur ergo Glossa in citat. Cap. verb. Noscatur. Licet autem in prædicta Decretali solùm videatur concedi facultas instituendi Capitulo, quando vacat per mortem Ecclesia, ibi, Si superesset: ad omnem tamen vacationem referenda est, quia ratio est eadem: & sic habet Doctorum sensus ac communis praxis; quamuis Glossa cum limitatione dicta loqui videatur, sic dicens: Nota quòd potestas instituendi in Beneficijs
Eadem.
deuoluitur, Sede vacante, ad habentem exercere iurisdictionem Prælati defuncti. Sic illa. Sed id proptereà dictum, quia frequentius.
32
*Dico secundò. Non solùm Præsentatos
Regio nomine potest Capitulum instituere, sed quoscumque ab iis, qui ius habent præsentandi ad Beneficia simplicia, secundùm receptas Doctorum sententias circa id, quod necessarium est vt Beneficium aliquod dici possit. Quòd si aliquod minùs propriè tale inueniatur, quod tamen ad Episcopi institutionem spectet, idem erga illud facere Capitulum poterit quod Episcopus facere solitus. Tum quia succedit in iurisdictione Episcopo ex consuetudine competenti, vt cum Panormitano, Syluestro, Merolla, & P. Azor tenet Diana Parte 8. Tractat. 4. Resolut. 18. Tum etiam, quia qui potest plus, potest & minus, iuxta regulam iuris in 6.
33
*Dico tertiò. Capitulum in Ecclesiis Indiarum nequit resignationem Curati Beneficij, | aut alterius, quod de iure patronatus sit, in fauorem alterius admittere. Probari id potest Primò ex generali Scriptorum doctrina, iuxta quam admissio talis ad solum Pontificem spectat, vt videri potest apud Dom. Barbosam Allegat. 50. n. 23. vbi pro ea adducit Cap. Deliberatione. §. Prohibemus, de Officio Legati in 6. in quo tamen expressè non
habetur, sic enim ibi: Prohibemus insuper, ne Legatus ipse in genere aut specie cuicumque concedat vt ab ijs, qui Beneficia intra Legationem eiusdem habentes, ea in illius manibus voluerint liberè resignare, ipsorum resignatione receptâ, illa valeat idoneis conferre personis. Sic Bonifacius VIII. qui statim secus factum nullius declarat esse valoris. Non ergo de resignatione in fauorem alterius agitur. Ex ratione autem, quam Pontifex adhibet, potest illud coniectari; ita enim claudit: Cùm per hoc aperiri pos
set via contra Lateranense Concilium ad Beneficia vacatura. Sic ille. Concilij autem Lateranensis Decretum, cuius mentionem inducit, habetur in Cap. Nulla, de conceß. Præbend. in quo sic dicitur: Nulla Ecclesiastica ministeria, seu etiam Beneficia Ecclesiæ, tri
buantur alicui, seu promittantur, antequàm vacent. Ne desiderare quis mortem proximi videatur, in cuius locum & Beneficium se crediderit successurum. Hæc ibi. Si enim facultas recipiendi vel admittendi resignationes alias concedatur, & pariter Beneficia conferendi, quæ fuerint resignata, facilè continget vt in fauorem aliquorum resignentur, quibus sit facta promissio, cùm à priuato, cui per indulgentiam talis facultas conceditur, facilè possit obtineri. Sic ergo Decretalis Bonifacij cum Decretali ex Concilio Lateranensi desumpta componitur, & quod Assertio proposita statuit, ex eisdem verosimiliter comprobatur.
34
*Sed certè, licèt de eo loquendo, cui per
extraordinariam viam id concedi potest, omnino ex Decretali dictâ colligatur; non videtur id generaliter certum, quandoquidem deficiente promissione, talis potestas Episcopis competit, licèt resignatio sub spe fiat collationis ei faciendæ, quam desiderat resignator; & eo etiam designato, dummodò pactio nullatenùs intercedat. Quod quidem cum multis vt probabile tenet Dom. Barbosa Allegat. 69. num. 50. & id quidem stante insuper Constitutione Pij V. de quâ idem num. 47. & seqq. & in quâ præcipit ne resignationes fiant designato successore; addens alia, ex quibus colligi possit resignationem saltem tacitè esse in fauorem, quæ coràm Episcopis & aliis Collatoribus fieri non potest, vt citati ab eo Doctores affirmant num. 48. & sententiam Barbosæ tenet etiam P. Thomas Sancius Lib. 2. Consil. cap. 3. Dub. 38. numer. 23. post Constitutionis Pij V. factam mentionem, & luculentam explicationem:
neque vnius tantùm, quæ in hoc negotio præcipua, sed prioris alterius Idibus August. 1567. cùm alia fuerit Kal. Aprilis 1568. estque ordine 58. & ad verbum habetur apud P. Fragosum Tomo 2. Pag. 718. numer. 35. Videndus etiam Diana Parte 5. Tractat. 14. Resolut. 22. & generaliter quòd resignatio in fauorem tertij licita & valida sit, tenent Ducrenus, Aragon, Sotus, & Couarruuias apud P. Sancium numer. 14. quod & cum aliis, quos affert, tenet Illustriss. Zerola Parte 1. verb. Renuntiatio. §. Ad secundum. Et tam isti, quàm ex antiquioribus aliqui, post editas Constitutiones à Pio V. rescripserunt: quarum quæ maximè vrget, suspicatur non esse receptam P. Sancius, pro quo num. 19. cuius & præsertim Zerola meminit, neque aduersari contendit. Ex generali ergo illâ doctrinâ non potest Assertio nostra ita firmari, vt pro certâ debeat haberi, licèt communior Doctorum sensus pro eo stet, ex quibus plures adducit P. Sancius suprà num. 11. Et eam cum aliis tenet P. Oñate Disputat. 83. numer. 137. Non est autem reuerentiæ debitæ veritati conforme, quod P. Palaus scribit Tomo 2. Tractatu 13.
Disput. 6. Puncto 2. §. 2. num. 2. quòd scilicet, si sub conditione resignatio fiat, solus Pontifex eam admittere potest, vt tenent omnes Doctores (excepta resignatione ex caussâ permutationis) Ordinarij namque solùm possunt simplicem & puram resignationem admittere ex caussis à Pio V. in suâ Constitutione propositis. Quòd autem nomine resignationis sub conditione eam complectatur, quæ fit in fauorem, constat ex iis, quæ idem habet §. 1. n. 3. Cùm ex dictis perspicuum sit plures esse, qui aliis præter Pontifices potestatem dictādictam competere protestentur; nequit dici sine veritatis iniuriâ omnes contrariũcontrarium sentire Doctores.
P. Bauny cautiùs locutum.
Circa idem P. Bauny in Praxi Benefic. Disp. 9. q. 25. Assert. 2. modo cautiore locutus, dum statuit alium à Pontifice non posse designationem conditionalem admittere, & confirmare, non tamen ob simoniam; aliàs neque Pontifici id liceret: sed quia id fieri mos communis non patitur; à quo malum est, sicut & à lege discedere. Nec pro se Doctorem vllum adducit, aut omnium esse pronuntiat.
35
*Si ergo aliud non obstaret in Beneficiis,
de quibus loquimur, possent eorum resignationes à Capitulo, Sede vacante, probabilem amplexo sententiam, admitti. Quia resignationes admitti ab illo posse, multorum sententia est, pro quâ Diana non paucos allegat Parte 8. Tract. 4. Resol. 28. & tenet ipse vt probabiliorem. Neque negabit P. Palaus, qui §. 2. citato, numer. 4. affirmat Capitulum posse admittere resignationes purè factas; & probat, quia succedit Episcopo in omnibus, quæ sunt iurisdictionis ordinariæ, exceptis casibus à Iure expressis. Cùm autem admissio resignationis pertineat ad ordinariam iurisdictionem, neque inueniatur in Iure excepta Capitulo, fit sanè ad ipsum pertinere. Quæ ra
Et etiam fauorem.
tio probat etiam de resignatione in fauorem, supposito quòd illa Episcopo competat quoad sui admissionem: quam & idem Auctor numer. seq. absolutè Capitulo concedit, licèt neque illud, neque Episcopi possint prouidere. Pro quo etiam Disput. 2. Puncto 29. num. 15. & 16. Sed est aliud quod obstet, vnde &
36
*Assertio probatur secundò, quia Benefi
cia, quæ sunt iuris patronatus, resignari nequeunt sine patroni consensu in fauorẽfauorem, quando resignatio collationẽcollationem infert; aliàs enim licet. Sic Flamminius, Gigas, Couarruuias, & P. Lessius, quos adducit & sequitur P. Bauny suprà. Quæst. 6. §. Sextò. Ad resignationem. Quidquid dixerit §. Et quoniam. P. Azor Tomo 2. Lib. 5. Quæst. 4. cum limitatione dictâ, ex quo P. Palaus num. 5. citato. Pro eodem alios allegat P Sancius Lib. 2. Consil. Cap. 2. Dub. 29. numer. 1. quibus cumet sentit. Neque mirum ita illos aliosque sentire, quia expressa | pro eo Iuris decisio extat in Cap. Consultationibus. Cap. Ex insinuatione. Cap. Postulasti, de Iure Patronatus. Adducit etiam P. Sancius Cap. In Lateranensi, quod tamen ad rem non facit, tantùm enim ibi dicitur: Institutos verò remouere non au
deant Episcopis inconsultis, scilicet Patroni: quod est valde diuersum. Vnde resignatio talis non solùm est illicita, sed etiam inualida, iuxta prædictos: licèt Aluinus apud P. Bauny existimet non esse nullam, sed annullandam Prioribus tamen consentit Dom. Solorzanus cum aliis pro eodem laudatis Lib. 3. Cap. 3. Potest autem pro Aluini sententiâ auctoritas Alexandri III. non eam leuiter iudicantis, adduci, dum in Cap. Illud, Titul. cit. sic habet: Si verò ius Patronatus, vacante Ecclesiâ,
Cap. Illud ibid.
Religioso loco contulerit, & aliquis sine præsentatione Fratrum eiusdem loci fuerit in ipsâ Ecclesiâ institutus, eius secundùm rigorem Iuris est institutio irritanda. Sic ille. Pro quo & Zerola Parte 2. verb. Ius Patronatus ad octauum. §. Octauum dubium. Siue ergo irrita siue irritanda sit, qui sine præsentatione instituit, grauiter peccat, quia ius Patroni violat in re magni momenti; & priuilegio Pontificio, immò & Pontificum omnium, contradicit. Quod equidem in casu est nostro quàm verissimum, quia Reges Catholici priuilegium tale maximi faciunt, & contra illud iri inter iniurias deputant grauiores. Id autem sequitur, cùm resignatio in fauorem admittitur, ei, pro quo est fauor, Beneficium conferendo: quod vt dixi, secus esset, si sola esset admissio à Capitulo facta, de quo specialiter loquimur, & beneplacitum Patroni ad institutionem quæreretur.
37
*Hinc est non apparere vnde iustificari
potuerit resignatio cuiusdam Parochi, qui ad Præbendam Ecclesiæ cuiusdam Cathedralis promotus per Regiam præsentationem Beneficium in fauorem alterius resignauit, qui Parochiam habebat tenuiorẽtenuiorem. Concedit quidẽquidem Pius V. in Constitutione citatâ inter alias caussas, propter quas Beneficium resignari potest, vt id fiat, cùm Beneficiatus ad aliud Beneficium contigerit promoueri: pro quo Auctores, quos adducit P. Palaus sup. §. 1. n. 6. Qui id dicunt, quod est ex se manifestum, resignationem inquam talem esse admittendam, quia non est voluntatis, sed necessitatis, cùm nequeat duo simul Beneficia incompatibilia, Iure & ratione reclamantibus, possidere. Quando autem ne
cessitas talis est, non est locus resignationi in fauorem: quâ ratione non potest quis morti proximus modo dicto resignare: quod iam pridem decreuêre Pontifices, vt videri apud Auctores potest, quos citat P. Palaus Disput. 6. citatâ, Puncto 2. §. 1. num. 3. Licèt enim in eo ad vitandas fraudes attenderint; hæc etiam ratio mouere maximè potuit. Neque enim in gratiam eius admitti resignatio debet, qui id facit, quod est eum facere prorsus necessarium, & circa id, quod non est iam omnino suum, vt benè P. Sancius suprà, Cap. 37. num. 12. Suppositâ autem acceptatione noui Beneficij idem est in resignante prius illud, quod habebat; vnde neque resignare potest. Præterquàm quòd cùm necessitatis titulus resignationem faciat licitālicitam, illi omnino deficit in resignatione ad fauorem, quia nulla est necessitas taliter renuntiandi. Neque est simile de eo, qui ob crimen, quod commisit, priuandus est Beneficio, quem posse in fauorem resignare, quorumdam
sententia est: vt videri potest apud P. Palaum suprà, Puncto 2. §. 2. num. 8. & seqq. in quo resignatio videtur necessaria: nam verè talis non est: potest siquidem non resignare, sed priuationis sententiam, quam meretur, expectare, vbi resignatio locum non habet. Quibus accedit contra ius Patroni agi; in quo nequit excusatio aliqua fundamentalis inueniri. Et quidem permutationes nequeunt fieri sine illius consensu, de quo §. sequenti; vbi tamen minor violatio iuris apparet, si ille non requiratur: iam enim eos, qui permutant vti dignos probauit; quod secus accidit in eo, in cuius fauorem fieri resignatio potest. Et licet contingere queat, vt probatus iam sit, quia ab eo ad Beneficium præsentatus; id quidem est per accidens, quia resignatio, si absolutè licet, in fauorem etiam non probati fieri potest. Quod si
fortè Patronus, aut eius locum tenens, consensum præstet huiusmodi resignationi, erit ille insufficiens ad eius valorem, quia aliunde est in illâ insanabilis defectus, ex Iuris inquam Canonici & Pontificum dispositione, iuxta dicta: debet enim per concursum prouideri.
§. II.

§. II.

De Permutationibus. An valeant vacante Sede, & quæ in illis conscientiarum grauamina.
38
*NOn esse licitas; immò absolutè non
posse permutationem à Capitulo admitti, non pauci tenent, quos adducit & sequitur P. Palaus Tomo 2. Tractat. 13. Disput. 2. Puncto 29. numer. 17. & seqq. & plures alij apud P. Thomam Sancium Lib. 2. Consil. Cap. 3. Dub. 38. num. 7. quorum sententiam amplectitur: addens tamen num. 8. quòd licet Capitulum non possit auctoritatem permutationi præstare; potest tamen illam admittere ab Episcopo perficiendam. Negat item P. Bauny in Praxi Beneficiorum, Disputat. 10. Quæst. 2. §. Tertiò, Nomine. qui §. vlt. modum dicendi P. Sancij reprobat quoad permutationis admissionem, quam & negat cum Nicolao Garcia P. Palaus num. 28. Sed ante P. Sancium illum tradiderat P. Azor Tomo 2. Lib. 3. Cap. 38. Quæst. 8. cum aliis, quos allegat. Et eorum doctrina directè procedit in Beneficiis, de quibus loquimur, quorum collatio ad solum Episcopum pertinet sine Capituli interuentu, suppositâ præsentatione. Et Diana quidem quæstione istâ propositâ Parte 8.
Tractat. 4. Resolut. 29. ita circa illam discurrit, vt nihil decernat. Sententiâ enim P. Azorij præmissâ, sic subdit: Sed hæc sententia non caret difficultate, vt optimè obseruat Merolla. Cuius Auctoris rationibus, verbis eiusdem propositis, sic concludit: Vnde ex his omnibus existimat Merolla non posse Capitulum, Sede vacante, dictas resignationes recipere. Videtur autem in eo, quòd obiecta à Merolla laudet cum Auctore, illius iudicium approbare: quod & §. vltimus etiam ostendit, dum sic ille ibi scribit: Nota etiam hîc obiter, non posse etiam Capitulum præsentare ad Beneficium iuris Patronatus Episcopo competentis. Ita Merolla loco citato, Dub. 12. per totum. Sic ille. Qui dum ait: Nota etiam non posse, vbi iuxta propriam mentem non obscurè loquitur, | satis significare videtur se etiam negasse id, de quo sermo immediatè præcesserat. In hac etiam sententiâ fuit Illustris Dom. D. Ioannes de Caruasal, y Sande Argentinensis Prætorij in Peruuio Præses, & Tractûs illius, in quo Potosinus mons, latissimi Visitator, & posteà in Hispaniâ, propter insignem sapientiam, & rerum magnarum tractandarum industriam, ad primariorum munerum culmina sublimatus, & erudito sanè, ac diligenter elaborato Scripto eam adeò certam est conatus ostendere, vt nullum Auctorem pro oppositâ extare minimè dubius affirmarit: & ita nec probabilem esse reputandam. Nihilominus
39
*Dico primò, Capitulum, Sede vacante,
posse resignationem caussâ permutationis admittere, probabile est. Probatur, quia & hoc graues Auctores tenent, vt videri potest apud P. Azorium suprà, qui plures adducit, quibuscum & ipse sentit, sicut & P. Sancius locis citatis, P. Filliucius Tract. 41. Cap. 2. numer. 45. quidquid posteà dicat Cap. 9. num. 7. Et prætereà est pro eo ratio non leuis momenti: nam Capitulum succedit Episcopo in iurisdictione ordinaria quoad omnia, iis exceptis, quæ in Iure, Conciliis, ac Pontificiis Constitutionibus habentur expressa: pro quo Auctores congerit Diana Parte 8. citat. Rosolut. 1. Atqui admissio permutationum non est inter excepta: ergo potest à Capitulo exerceri. Si dicas in Cap. Quæsitum, de rerum permutat. soli Episcopo auctoritatem hujusmodi reseruari, ibi: Si autem Episcopus caussam inspexerit necessariam, licitè poterit de vno loco ad a
lium transferre personas: vt quæ vni loco minùs sunt vtiles, alibi se valeant vtiliùs exercere. Id certè non ita vrget, vt explicatio satis verosimilis non possit eidem adhiberi: vt scilicet de Episcopo, & quolibet alio Episcopalem auctoritatem habente, debeat intelligi, vt sæpè alibi. Pro quo faciunt quæ habet P. Suarez Tomo 1. de Religione Tract. 3. Lib. 4. Cap. 32. numer. 11. quòd scilicet
denominatio sumi solet ab eo, quod est regulare & ordinarium: per quod non excluduntur, immò comprehenduntur ea, quæ sunt eiusdem rationis, vt latissimè confirmat Tiraquelus Lib. 1. de Retractu, §. 2. à num. 4. vsque ad 10. Tum etiam quia Episcopus vno modo, & quasi formaliter dicitur ratione iurisdictionis Episcopalis; id est quoad officium & curam, licet non sit talis quoad dignitatem & consecrationem. Vnde quando actus, de quo est sermo, pertinet purè ad officium & iurisdictionem Ordinariam, etiamsi nominetur Episcopus, intelligitur ratione iurisdictionis: nam character & dignitas nihil ad talem actum operatur, Hæc ille. Quæ quidem quàm sint verosimilia, nullus erit qui sanâ possit mente dubitare.
40
*Dico secundò. Probabile etiam est Ca
pitulum posse permutationem perficere eo modo, quo Episcopus. Sic tenent aliqui, quos adducit P. Suarez numer. 11. citato. Verum est tamen illos non loqui quando Collatio Beneficiorum ad solum Episcopum pertinet, aliqui enim id negant, vt Glossa in Clement. Vnica, de rerum permut. verb. Conferantur; id tantùm admittens quando Collatio ad Capitulum simul cum Episcopo pertinebat, & sic alij. Vnde videri alicui poterit, quod casui nostro nequit adaptari vbi de Beneficiis Indicis præsertim agimus, quorum collatio ad solum Episcopum sine Capitulo pertinet, de quo inferiùs. Sed si limitationem aliqui addunt, alij sine illa loquuntur, Zerola Parte 1. verb. Renuntiatio, Ad Quartum principale, vbi fieri
Zerola.
posse permutationem absolutè affirmat coràm Ordinario, & eius Vicario ad id habente potestatem. Et licet Glossam præfatam alleget, eius tamen limitationem non apponit; sed ait quod de resignatione dictum, similiter esse de permutatione dicendum, P. Suarez citato Capite num. 14.
P. Suarez.
vbi sic ait: Quod ita potest declarari, distinguendo duo, quæ in hoc negotio interueniunt. Vnum est approbare permutationem, & conuentionem partium: seu consensibus partium auctoritatem dare, & quasi complere conditionem vt pactio conditionata transeat in absolutam: aliud est exequi permutationem acceptando resignationem, & nouam Collationem faciendo. Primum ergo pertinet ad Episcopum. D. Cap. Quærenti: & non ad inferiorem Collatorem, nisi iurisdictionem Episcopalem etiam habeat. Secundum autem pertinet ad inferiores, quando Beneficiorum Collatio ad ipsos, & non ad Episcopum pertinet, & ita fieri non poterit ab Episcopo, nisi de consensu illius. Hæc ille: qui cùm Episcopum, & habentem Episcopalem iurisdictionem pares faciat in ordine ad permutationem, & solùm illis sit neganda collatio, quando ad inferiores pertinet, satis apertè suam videtur mentem exprompsisse. Quòd autem Capitulum intelligat, cum de habente Episcopalem iurisdictionem idem, quod de Episcopo, pronuntiat, ex num. 11. perspicuum habetur, ibi: Qui habet iurisdictionem Episcopalem, etiamsi dignitatem Episcopalem non habeat, vt est Capitulum Sede vacante. Pro quo & faciunt adducta num. præced. Aduertendum autem citari à P. Suario Cap. Quærenti, cùm esse debeat Cap. Quæsitum: quod per errorem typographi factũfactum ibi, & alibi, nisi fortè Scriptoris. Ne autem cuipiam molestæ inquisitionis
cum iactura temporis paretur occasio ob erraticas citationes, sciat citato Cap. 1. num. 1. Sic haberi: Id enim clarè supponitur (scilicet licitas esse permutationes) in Cap. Inter cetera de Præbendis. Et in Vnico, de rerum permutat. in 9. Et sumi potest ex Cap. Quærenti. Et Cap. Cùm olim. Et Cap. Ad quæstiones. Extra. eod. Ita ibi. Vbi quod in 9. dicitur, legendum in 6. Quod additur Extra, non est Extrauagantis alicuius citatio, sed error manifestus: cùm Capita illa habeantur in Titulo de rerum permutatíone Libr. 3. Decretalium. Et addi potuit Ex eodem Cap. Cùm vniuersorum, quod maximè ad rem facit. P. Suarium sequitur P. Oñate Disput. 84. num. 88. & P. Vincentius Tancredi de Religione Tract. 2. Lib. 4. Disput. 24. num. 12. expressè loquens de Capitulo, & sine limitatione vllâ, qui alios pro eodem accumulat, eâ fundamentali redditâ ratione, quòd fundamentum talis actionis est iurisdictio Episcopalis, & non Ordo.
41
*Est insuper pro eodem id, quod resolutionem circa casum, de quo loquimur, reddit certiorem, quandoquidem de Beneficiis Indiarum agimus, quæ sunt iuris patronatus: communem inquam esse doctrinam, ad eum spectare permutationum auctoritatem, qui conferendi Beneficia potestatem habet. Pro quo sic P. Sa verb. Beneficium num. 59. Qui potest conferre Beneficia, po
P. Sa.
test concedere vt permutentur. Et de inferioribus | respectu Episcopi, etiamsi non habeant eamdem Episcopalem iurisdictionem, affirmant Angelus, Syluester, Sotus, apud P. Suarium suprà num. 13. quorum sententiam P. Tancredi suprà numer. 14. ait esse valdè probabilem: sicut & P. Palaus Tomo 3. Disput. vlt. Puncto 15. num. 6. Ante quos P. Suarez numer. 14. dixerat vi rationis spectatâ sibi videri valde verosimilem. Et Barbosa Allegat. 69. numer. 9. quamplures adducens amplexatur. Et P. Sancius suprà num. 4. Id ergo quod talibus conceditur, potiori est iure Capitulo concedendum, vtpotè quod inferiorem potestatem non habet, sicut alij, sed eamdem, quam Episcopus, quia Ordinaria huius in illud transit, iuxta dicta. Pro quo & Auctores plurimi videri possunt apud P. Filliucium Tractatu 41. num. 40. Potest autem illud Beneficia conferre, quia iuris patronatus sunt, vt est Iuris manifesta decisio, de qua dictum, & pro qua post Barbosam alios referentem suprà num. 8. ita scribit P. Palaus Tract. 13. Disput. 6. Puncto 2. §. 3. num. 5. Capitulum, Sede Vacante, potest recipere resignationes Beneficiorum ex caussa permutationis, si eorum Colla
tio ad ipsum pertineat. Tradunt cum Glossa in Clement. de rerum permutat. Doctores communiter. At si solius Episcopi collatio, electio, seu præsentatio Beneficiorum sit, nequaquam Capitulum poterit resignationes ex caussa permutationis admittere. Quia non potest admittere, nisi admittendo conditionem, vt compermutantibus conferantur, quod sibi datum non est. Sic pluribus relatis Nic. Garcia. Parte 11. Cap. 4. num. 75. Sic ille, qui statim ex eodem Nicolao Garcia num. 81. Sic addit: Verùm si Episcopus horum Beneficiorum resignationes admißisset, & antequàm eas compermutantibus conferret èex vita decederet, posse Capitulum, Sede vacante, ea compermutantibus dare, quia admissa resignatione Beneficiorum, collatio necessaria est. Cap. de rerum permut. in 6. & Clement. eodem titulo. Et Capitulum Episcopo succedit in his, quæ sunt neceßitatis & obligationis. Garcia suprà n. 81. Hæc ille. Vbi mirari licet quomodo sui immemor ita protulerit: nam Disput. 2. Res. 29. num. 20. oppositum contra citatum à se Auctorem probauerat, concludens post alia talem casum vix posse contingere, cùm admittens permutationem, eo ipso Collationem Beneficij præstet, & eodem contextu admittatur vtriusque renuntiatio, & pariter fiat vtriusque Collatio, vt aliis citatis docuit ipse Garcia. 5. Parte Cap. 8. n. 104.
42
*Sed stando vltimæ eius voluntati, ex
doctrinâ illâ potest etiam Assertio nostra probari; ex eo scilicet quòd permutatio necessitatem inducat, ita vt resignanti Beneficium collatio alterius pariter resignati debeatur, vt statuitur in Clementina, in qua sic dicitur: Nec conceßione Iuris vtentibus, præsertim circa spiritualia, illudatur:
Clement. de rerum permutat.
si qua Beneficia ex caussa permutationis ab aliquibus resignata, aliis quàm ipsis permutare volentibus conferantur, nullius hoc esse volumus firmitatis. Sic Pontifex. Et inde est respectu permutationis non currere determinationem temporis pro Beneficiis reseruatis, aut non reseruatis, vt cum aliis obseruat P. Palaus Disputat. 3. Puncto 5. numer. 6. eam reddentibus rationem, quod hæc Collatio obligatoria sit, non voluntaria, & semestre concessum est Collatoribus liberè conferentibus. Si dicas ex eadem Disput. 2. Puncto 29. num. 19. necessitatem dictam esse ex suppositione liberâ,
ex eo scilicet quòd resignatio liberè sit acceptata, quâ suppositione sublatâ, nulla est obligatio collationis, ex qua colligit non posse Capitulum resignationem caussâ permutationis admittere. Si inquam hoc dicas nihil inde ratio adducta ad fundandam probabilitatem ex vi fundamenti hujus infringitur. Nam si quidquam valeret, fieret ex ea tempus à Pontificibus pro Collatione pręscriptumpraescriptum etiam in permutationibus currere necessariò debere, quia illæ tantùm ex suppositione liberâ necessariæ sunt, quandoquidem permutatio potest non admitti, & ita illa, cessante obligatione, cessabit. Cùm ergo non cesset, necessitas aliter est explicanda, ex eo scilicet quòd cum permutare volentibus debeat condescendi, sicut & Patronis; quia permutatio non nisi ex caussa necessaria fieri potest, vt Canones sacri disponunt, de quo statim. Stet ergo licitum esse Capitulo permutationes admittere, quod certius & exploratius in Indiis, vbi & praxis id communissima roborauit. Fundamenta autem ex dictis constant, vnde non est cur plura addere debeamus.
42
*Dico tertiò. Ad permutationem caussa
aliqua non leuis momenti debet intercedere. Sic Doctores omnes, ex quibus videri possunt Zerola Parte 1. verb. Renuntiatio. Ad Tertium. §. Quintum dubium. Barbosa suprà num. 27. Et P. Sancius suprà Cap. 38. num. 14. Estque illud iuxta Iuris communis dispositionem. Nam in
Cap. Quæsitum, de rerum permutat. Sic habetur: Si autem Episcopus caussam inspexerit necessariam, licitè poterit de suo loco ad alium transferre personas, vt quæ vni loco minùs sunt vtiles, alibi se valeant vtiliùs exercere. Sic Vrbanus Tertius; iuxta cuius mentem necessitas ad vtilitatem etiam reuocatur: magna enim vtilitas pro necessitate debet reputari. Neque vtilitas permutantium attendenda est, sed
Ecclesiæ, vt satis ibidem expressum. Vnde Cap. Valet. 81. dist. quod circa prædictam Vrbani decisionem adducit Glossa, non videtur ad rem: quia in eo tantùm dicitur, vt recenter conuersis loca mutentur, in quibus peccandi occasiones habuerunt. Nisi fortè contingat Parochum aliquem, in loco, vbi diu fuit, ex occasionum illecebrâ labi grauiter consueuisse, & opportunum videatur de vitæ mutatione solicitum ad locum aliquem minoris ex occasionum raritate periculi illum transmutare. Pro quo tales possunt circumstantiæ concurrere, vt id non debeat penitus respui, & ita Prælatorum iudicio relinquendum. Adducit prætereà Glossa Cap. Mutationes, Cap. Scias, Cap. Omnis qui 7. quæst. 1. in quibus tamen de solâ Episcoporum agitur mutatione.
Vtilitas quomodo admittatur.
Quia verò in illis ratio necessitatis inter alias pro ipsâ commendatur; non immeritò possunt inferiorum Beneficiatorum permutationibus applicari.
44
*Vbi si quæras prædictorum Canonum
occasione, qui Pontificij sunt, scilicet D. Anteri, & Pelagij, an inter Episcopos esse permutatio possit: id quidem iuxta Canonici iuris dispositionem est inauditum: de potentia autem absoluta Pontificis id esse factibile, nequit dubitari. Quod & nuper factum audio inter Episcopum Nicaraguensem & Caracensem. Hinc est vt non ante | multos annos, id, quod in præfatis, nihil tale volentibus, est peractum, quidam Episcopus atten
Cuiusdam attentatũattentatum.
tarit; Oaxacensis nempe in Noua-Hispania: qui cùm Episcopum Iucatanensem ad Cuscensem Ecclesiam electum, & in eam tendentem hospitio recepisset, virum sanè grandæuum; persuadere ipsi conatus est (quod ab eodem excepi,) vt ibidem remaneret, seque viribus firmiorem in eius Ecclesiam profecturum, suæque diligentiæ atque industriæ relinquendum; quidquid ad negotiationem huiusmodi necessarium videretur. Daturum se insuper promisit triginta mille argenteos octiregales, quos in emolumentis antecurrentibus poterat in Ecclesia Cuscensi numerare. Sed prudente viro rem vrbanè repellente, non est in eâ processum. Et ille quidem permutationis auidus, vitam priusquam alter cum morte permutauit. Et permutatio quidem talis ex solius Patroni nequit fieri voluntate; non obstante eo, quod Dom. Solorzanus affirmat Lib. 3. Cap. 3.
num. 20. vidisse inquam se aliquando inconsultis Prælatis permutationes admitti, in Curia præsertim his existentibus, qui de permutatione conuenerant, nouisque ad Præbendas permutatas præsentationis litteris expeditis. Quidquid enim de hoc sit, ad quod se potest in Indiis priuilegium Regij Patronatus extendere, & tradita pro Indiis à Sede Apostolica cura peculiaris: cùm aliàs perspicui iuris sit non valere renuntiationem caussâ permutationis factam coràm Patrono laico, vel
Ecclesiastico, vt tradunt Doctores, quos adducit Dom. Solorzanus suprà. P. Sancius etiam suprà Cap. 2. Dub. 29. num. 1. & 2. Et plures alij apud P. Suarium Lib. 4. citato Cap. 32. n. 10. & seqq. quatenus necessarium iudicant auctoritatem Episcopi, aut Episcopalem iurisdictionem habentis interponi. Et n. 12. id tantùm P. Suarez Patrono concedit, vt eius sit consensus requirendus. Videantur Cap. Prætereà. Et Cap. Illud, de Iure pa
Cap. Illud, de Iure patron.
tronatus, ibi: Tum quia laicus sine auctoritate Episcopi nemini potest Ecclesias dare, licet Religioso loco ius patronatus conferendi liberam habeat facultatem. Cap. 1. de Capellis, vbi sic Vrbanus Tertius: Capellanus, qui populum regat, ab Episcopo per consilium Monachorum
Cap. 1. de Capellis.
instituatur: ita vt ex solius Episcopi arbitrio, tam Ordinatio eius quàm depositio, & totius vitæ pendeat conuersatio. Et plura alia apud P. Bauny in Praxi Beneficiorum. Disputat. 9. Quæst. 5. P. Palaum Tomo 3. Disput vlt. Puncto 17. num. 10. Et quidem P. Bauny de praxi Galliæ circa hoc loquens. §.
Quid circa Galliæ vsum.
Decimoquartò, & Decimoquintò: quòd in Regno illo Rex Christianissimus resignationes conditionales admittat ex aperta Regalia, non nisi priuilegio esse adscribendum affirmat, quia Iuri communi oppositum, & contra communem Doctorum sensum.
45
*Quidquid inquam de hoc sit, pro Epi
scopalibus nihil potest tale confingi, qui tantùm auctoritate possunt Beneficia resignari, eo quòd solus queat Pontifex vinculum connubiale dissoluere inter Episcopum & Ecclesiam Apostolicâ etiam auctoritate firmatum, de quo dictum aliàs, & pro quo est manifesta decisio in Cap. Quantò de translat. Episcopi. Est autem ad permutationem faciendam in illis medium resignationis in Regiis manibus minimè necessarium, quandoquidem sine illo potest permutatio perfici: si videlicet Rex conuenientiam pro eo Pontifici repræsentet, quam non est credendum ab ipso respuendam, qui nihil magis debet pro Ecclesiæ bono, nouioris præsertim qualis est Indica, nihilque ardentiùs accurare. Neque licet Regi,
conuenientiâ inspectâ, sic permutare volentes ad Ecclesias præsentare, per quod videtur inconueniens vitari admissæ ab ipso renuntiationis. Quia Beneficium, quod nondum vacauit, nequit prouideri, & ita neque præsentari pro illo. Sic Cap.
Qui in viuorum 1. de Concessione Præbendæ, vbi sic dicitur: Qui in viuorum Sacerdotum locis ponuntur, hoc ipso sunt ab Ecclesiastica communione repellendi. &c. Ad hoc autem vt permutatio fieri possit, debet resignatio Beneficiorum mutua præcedere, vt statuitur in Cap. Vnico, de rerum permutat. in 6. vbi sic Bonifacius Octauus: Illis autem
Cap. Vnicum, de rerum permut.
qui secundùm formam iuris, sua Beneficia in eadem diœcesi ad tuam Collationem spectantia, permutare volentes, liberè, ac sine fraude in manibus tuis ipsa resignant. Sic ille. Pro quo Barbosa Allegat. 69. n. 11. Vt ergo præsentatio pro Episcopatibus permutandis locum habere possit, debet resignatio eorum præcedere: cumque illam solus possit admittere Pontifex, nequit prouisio à præsentatione Regis inchoari.
46
*Ex quibus fit Dominum illum Episco
pum non ritè in illo negotio se gessisse, si præsentationem ante admissam à Pontifice resignationem ad id putabat momentum aliquod habituram. Si autem viam sibi aliam expeditiorem ob cognatorum illustrium fauorem promittebat, res erat secundùm nudam considerationem, remotis circumstantiis, talis, vt sine graui peccato posset attentari. Sed illud nescio quomodo potuit in mentem homini docto venire, Episcopum scilicet expectaturum ibidem negotij illius ardui expeditionem, & Ecclesiam Cuscensem interdum suo Pastore priuandam. Si dicatur Bullas nondum acceptas, neque gubernationem à Capitulo assumptam, neque obligatum esse Episcopum ad illam assumendam, dum Confirmationis authenticum testimonium non extat. Contra hoc est, quòd si ea ratio quidquam valeret, Iucatanensis Ecclesia iniustè detrimentum absentiæ pateretur: deserta siquidem fuerat ante Confirmationis authenticum testimonium, vt Cuscensi consuleretur, ex præsumptâ Pontificis voluntate, vt superiùs vidimus, & manifestâ Regis. Quòd si hæc non vrgent, à suo non poterit sponso, coniugio durante, derelinqui. Cùm ergo derelictio ista ex inspectione commodi respectu Cuscensis solùm iustificari potuerit, dum ex voluntario alio respectu mora nectitur diuturna, iniustitia in eo indubitabilis reperitur. Est autem à veritate alienum non teneri Episcopum, qui Ecclesiam priorem deseruit; gubernationem alterius assumere, quia alio modo nequit eidem esse vtilis; cùm tamen eiusdem vtilitas vnicum fuerit desertionis prioris Ecclesiæ motiuum. Quod nimisquantùm videtur exploratum.
47
*Quòd autem summam illam ingentem
pecuniæ offerebat, non erat cur doleret, permutatione, quam desiderabat, obtentâ, ob illam amittendam: nam Episcopus, qui oblatam respuit, nonaginta mille Octiregales obuenientes sibi ex | vacatione ante ipsum in suam diœcesim ingressum numerauit. Vnde & gratitudinem suam erga Regem nostrum testari contributione luculentâ potuit, de quo & dixi Titul. 2. num. 31. An autem tutâ conscientiâ id fieri potuerit videtur affirmandum; quia id simoniæ labem non habuit, quandoquidem non vt pretium, sed vt compensatio quædam ingenua emolumentorum pio est auctori ipsorum oblatum. Et quòd Præbenda pro
Præbendâ quoad id quod dicit secluso titulo, redditus inquam congruæ sustentationi, aut aliàs respondentes, commutari possint propriâ auctoritate, benè explicat P. Suarez citato Cap. 32. in fine, sententiam Cardinalis, & Imolæ sic exponens & amplians, qui dixerunt Præbendas eiusdem rationis in eadem Ecclesiâ posse propriâ auctoritate commutari. Iuxta prædictam siquidem explicationem, non solùm in eadem Ecclesiâ, sed in diuersis fieri commutatio potest, non quoad radices, sed quoad redditus, & alia emolumenta. Nihilominùs oblatio talis non caret difficultate,
si propria auctoritate fieret concessâ à Pontifice permutatione, non factâ pecuniæ mentione: quia id non erat redditus pro redditibus commutare, sed recollectam iam pecuniam tradere animo alliciendi Episcopum ad permutationem, quęquae sub eo erat pacto celebranda. Et communis quidem sententia est simoniam committi in permutatione, si in pactum deducatur vt alter soluat ex
Pactio de expensis simoniaca.
pensas in Beneficij acquisitione factas, aut in illius consecutione faciendas, vt videri potest apud P. Palaum Tomo 3. Disput. vlt. Puncto 17. numer. 10. qui id ex Patribus Suario & Lessio deducit, atque ex Flamminio, quem illi citant. Et licet illi de expensis tantùm loquantur, quæ in obtinendo litigioso Beneficio factæ sunt, eorum ratio etiam ad faciendas extenditur; quia scilicet omnis pactio rei pretio æstimabilis pro Beneficio est simoniaca. Quia verò aliqui apud P. Lessium de expensis factis aliter sentiant, non est illud penitus improbandum. Videndus ille etiam in Resolutionibus posthumis. verb. Restitutio Casu 3. & 4. Pro faciendis autem maior ratio est: pro quo videri potest P. Suarius Cap. 34. in fine. P. Thomas Sancius Lib. 2. Consil. Cap. 2. Dub. 25. numer. 11. vbi docet pactum in permutatione vt alter soluat expensas pro Bullis faciendas, esse simoniacum, quod ex Nauarri doctrina deducit, Felinique, atque aliorum asserit esse Iuniorum P. Palaus Puncto 16. num. 5. Diana Parte 11. Tractat. 6. Resolut. 7. ex Ioanne Pontio in Cursu Theologico, Disp. 56. n. 33. Pro quo hæc satis.
48
*Dico quartò. Necessitas & vtilitas per
mutationis prudentis est arbitrio remittenda. Id probo. Quia necessitas & vtilitas latissimè patent, vnde nequit certus aliquis gradus earum designari. Non dico remittendum iudicio Episcopi, vt ait P. Bauny Quæst. 4. qui ante illud possunt permutare volentes de ipsâ permutatione tractare, & inter se veluti contractum facere, cum mutua obligatione; sub conditione tamen approbationis Prælati, vt docent P. Suarius citato Cap. 33. num. 7. P. Sancius Dub. 39. P. Palaus Puncto 15. num. 2. P. Bauny Quæst. 3. §. Tractare, & seqq. qui alios adducunt, & præsertim P. Sancius, qui num. 5. cùm aliquibus, quos citat, affirmat à tali pacto non posse penitus resilire, quia ex parte ipsorum omnino perfectum est. Ideò ergo dixi negotium hoc non posse iudicio Prælati remitti, quia permutare volentium debet deliberatio præcedere, qui grauiter peccabunt, si ex leui tantùm caussa paciscantur: cùm possit contingere vt Prælatus minùs circa illam attentus, permutationi consentiat, per quod eorum conscientiæ non debent securæ remanere. Quæ autem caussæ sufficientes esse possint tractant inter alios Dom. Barbosa Allegat. 69. citatâ, num 31. & seqq. P. Sancius Dub. 38. numer. 14. P. Palaus Tomo 2. Tractat. 13. Disput. 4. Puncto 3. §. 1. P. Filliucius Tractat. 41. Cap. 10. num. 24. P. Bauny Quæst. 4. citatâ, Sylvester verb. Renuntiatione, 2. Quæst. 12. P. Azor Tomo 2. Lib. 7. Cap. 30. Quæst. 4. Ex quorum do
ctrina id potest deduci, quod magis est fauorabile; ne multos parùm ad spirituales respectus attentos in permutationibus condemnemus. Syluester sic ait: Et generaliter credo ita esse de omni
Syluester.
caussa, quæ non resoluitur in pecuniam, vel aliquid mensurabile pecuniâ. Quod quidem videtur probare P. Sancius, dum citat, nec reiicit. Iuxta hæc ergo permutatio, quæ simoniaca non est, licèt respectum temporalem spectet, licita erit.
49
*Ex quo iustificari poterunt frequentes
permutationes in Beneficiis Indiarum, quia in illis qui spiritualem vtilitatem attendat, rarus erit. Circa hoc tamen ita scribit P. Filliucius suprà, num. 25. Si sola intercedat commoditas temporalis absque vllo respectu ad diuinum cultum, Primò, peccatum esset suo genere graue; non tamen simonia, nisi latè sumpta.
P. Filliuc.
Secundò, probabile est fore nullam coràm Ordinarijs; quia dispensatio in Iure communi absque iusta caussa, nulla existimatur, præsertim accedente Bulla Pij V. 58. vers. Ad hæc, vbi solùm conceditur Ordinarijs admittere permutationes, quæ Canonicis sanctionibus permittuntur, cum Decreto irritanti, si secus. Sic ille ex Nicalao Garcia Parte 11. Cap. 4. numer. 49. Iuxta quæ væ Indiarum Parochis, væ & Prælatis. Sed potest ex iis, quæ Auctor ex Nicolao etiam Garcia præmiserat, talis doctrina molliri: sic enim ibi: Suffi
cit etiam vtilitas personarum, & quòd sic ijs expediat: hæc enim redundat in augmentum diuini cultus, & vt meliùs Deo seruiatur. Hæc ille. Quæ quidem firmari ex Glossâ possunt, in Cap. Cùm vniuersorum, de rerum permutat. in quo cùm de duobus, qui permutare Præbendas voluerunt, sic habeatur: De permutatione Præbendarum suarum inter se tra
ctare cœpissent, quam vtilitati vtriusque imminere credebant, &c. sic explicat verb. Vtriusque: Quia altera alteri magis vicina erat, aut alia conueniens caussa. Sic Glossa. Commoditas ergo illa maioris vici
Glossa.
nitatis sufficiens iudicatur, etsi temporalis, quia in eo respectus potest spiritualis admisceri; sic enim Deo meliùs seruiri potest. Quid ergo de eo, qui proptereà permutat, quia Beneficium alterius maiorem habet commoditatem ad contractus exercendos? Periculosæ profectò plenum
opus aleæ, cùm ex eo nequeat sperari quòd Deo sit meliùs, sed deteriùs, seruiendum, dum auaritiæ quæ iuxta Apostolum, est Idolorum seruitus, ex toto corde, ex tota mente, ex totis viribus, ex tota virtute seruitur. Quod ergo ex Syluestro positum, vt probabile sit, ita est accipiendum, vt tunc permutatio liceat, quando simoniaca non est; quia cum respectu alio temporali potest commoditas aliqua spiritualis intendi, quæ tunc stabit fa|cilè, cùm Ecclesiæ detrimentum ex fine intento circa temporalia non sequetur, in cuius commodum potest Beneficiarij temporalis commoditas redundare; quatenùs commodiùs potest, animo alacriori iam reddito, ministeria sibi credita exercere.
50
*P. Azor loco citato sic scribit: Sed num
quid solùm ob personæ fauorem, nulla habitâ ratione vtilitatis Ecclesiæ, licitè Episcopus Beneficia permutet? Ægidius (scilicet Bellamera) p. 6. q. 2. ex sententiâ Hostiensis, & Ioannis Andreæ contendit Episcopum id facere iure non posse; si tamen fecerit, ratum esse
& firmum, quod facit. Sed primum est dicendum. Sic ille: qui dum breuis esse laborat, obscurus factus. Primum ait dicendum. Sed quod est illud primum? Nam & est primum in Quæsito illo, quòd scilicet ex solâ necessitate, vel vtilitate Ecclesiæ permutatio fieri possit, & quoties priuata Beneficiati commoditas in bonum Ecclesiæ redundat: & est item primum in speciali illâ difficultate, quòd videlicet Episcopus iure facere nequeat, vt ob fauorem personæ permutatio fiat. Et quia primum ad clausulam potiùs posteriorem videtur referendum; si ita est, vltimum illud, quòd scilicet rata & firma permutatio sit, indecisum relinquitur. Nisi dicas ex affirmatione vnius, & non alterius, huius colligi negationem. Sed certè id non semper accidit, & suas patitur limitationes; quod quidem vitari potuit, propriam ampliùs sententiam explicando. Ex eo autem quòd illam, quæ Episcopis id tribuit, quod vidimus, non penitus probet, eiusdem probabilitas non tollitur: & cum stare possit, vt ob fauorem personæ
Pro praxi notandum.
facta permutatio sit firma & rata, facilè est Episcopis ita rem disponere vt & licita sit, quocumque bono respectu, qui spirituale bonum attingat; & ille satis obuius est, quod permutans in loco sibi gratiore consistens lætior, & sic promptior munus sibi creditum adimplebit.
51
*Ex Nicolao Garcia suprà, numer. 49. sic
habet P. Palaus §. 1. citato num. 4. Adde, vtilitatem vnius ex compermutantibus in Ecclesiæ vtilitatem cedentem, præstare sufficientem caussam permutationis; dummodo ex parte alterius damnosa Ecclesiæ permutatio non sit. Quia absolutè illa permutatio in vtilitatem
P. Palaus.
Ecclesiæ cedit. Sic ille. Quod quidem ad præsentem caussam non parum momenti habet. Rarò enim accidet vt ex permutationibus alter rationem aliquam conuenientiæ in permutatione non habeat. Ab illo ergo cùm tractatus incipiat, si aliter ingenuè fateatur se caussam sufficientem habere, quam Prælato aperiet, poterit hic eidem credere, & sic de permutatione pacisci, licèt ipse caussam nullam habeat permutandi. Quoad damnum ve
rò Ecclesiæ, illud certè debet Prælato exponi, si verosimile sit, quando Episcopo ipsi aliàs perspectum non habetur: vt si viribus integris sit, & linguæ Indicæ peritus; cùm alius his sit qualitatibus destitutus. Potest autem tunc considerari an damnum tale maius futurum sit, quàm bonum, quod Ecclesiæ alteri ex illius curâ proueniet. Si enim bonum præponderaret, illud posset iure præferri: & etiam si æquale. Nam cùm dicatur ex parte vnius esse caussam in bonum Ecclesiæ cedentem; ille equidem vtilior erit Ecclesiæ, ad quam transfertur, quàm priori. Qui autem sine speciali caussa permutat, tam erit vtilis vni quàm alteri: & ita generaliter loquendo maius erit Ecclesiæ bonum; sicut cùm translatio Episcoporum fit, ex quo Ecclesia, quæ deseritur, damnum aliquod patitur, sed quia alia ad quam fit translatio, commodum ex eâ reportat, absolutè illa in bonum dicitur Ecclesiæ redundare.
§. III.

§. III.

Frequentes in Indijs casus circa Permutationes: & quid Iuris interni circa illos,
52
*CVm aliquis ex benignitate Regiâ, Be
neficium Curatum habens, ad Præbendam in Cathedrali aliqua Ecclesia præsentatur, accidere solet vt amicum, aut aliàs coniunctum, promouere desiderans, qui non ita pingue Beneficium habeat, cum eo permutationem intentet, & multoties consequatur. Voluntatem enim admittendæ Præbendæ dissimulat, vt nihil inde sibi possit opponi, vel fortè hoc sine dissimulatione peragitur, quia non obstante huiusmodi voluntate, de bono exitu minimè desperatur. Idem videre licet in aliis, qui proptereà quòd in Hispaniam benè nummati redire volunt, vel ad honoratiora Beneficia obtinenda contendere, permutationem instituunt: quod equidem vacante Sede solet euenire, quia tunc ista faciliùs obtinentur. Videtur autem in illis posse sine
graui conscientiæ reatu procedi, quia dum non vacat Beneficium, possidentis est: ergo & potest de illo iuxta id, quod permittunt Canones Sacri, disponere, in quibus casus isti non inueniuntur excepti. Et quod ad vtilitatem Ecclesiæ attinet, quam illi in permutatione requirunt, potest in casibus dictis locum habere, si is, cum quo Permutatio instituitur, aptus Beneficio sit, & hilariùs ac promptiùs in eo credatur seruiturus, iuxta nuper dicta. Quod verò vacatio breuî futura
non obstet, ex eo probari potest, quod graues scriptores admittunt, eum scilicet, qui se priuandum Beneficio scit, posse illud in fauorem resignare. Pro quo P. Thomas Sancius Lib. 2. Consil. Cap. 2. Dub. 14. num. 7. Quod verum putant etiam cum priuatio futura est ob irregularitatem ex homicidio, aut crimine alio contractam. Et ita expressè tenet P. Bauny in Praxi Beneficiorum, Disput. 11. Quæst. 34. Dicto 1. ac 2. & P. Sancius Lib. 7. de Matrim. Disput. 42. numer. 2. Ex eo autem quòd accepturus Beneficium, non multò post illud sit repositurus, non videtur grauiter delinquere: nam
& accipere Beneficium potest quis animo dimittendi illud post breue spatium temporis, si occasio alterius commodioris incidat, vel si permutatio occurrat, vel pro quo faciat oppositionem, vt cum multis tenet etiam P. Sancius Libr. 7. citato, Disput. 45. n. 12. vbi Nauarrum laudat asserentem non posse eum, qui Beneficium Parochiale recipit animo inseruiendi illi, donec permutet cum alio, etsi proponat vnico solo die tenere illud; dummodo eo die impleat, quod tenetur. Pro quo videri etiam potest P. Lessius Lib. 2. Cap. 34. num. 136. vbi mortiferum negat in eo esse peccatum. Pater Laymam Libr. 4. Tractat. 2. Cap. 14. numer. 9. Pater Bauny in Praxi Beneficiorum, Di|sput. 6. Quæst. 2. Bassæus verb. Beneficium 3. n. 13. & alij.
53
*Dico primò. Permutatio dicta non vi
detur vt mortifera penitus improbanda, si nihil, quod aliàs sit damnabile, eidem admisceatur. Hoc probant fundamenta adducta. Neque est similis omnino casus, de quo diximus §. 1. quia vt ibidem dictum numer. 37. in permutatione ratio est aliqua magis specialis, propter quam licere potest, quod in casu dicto non debet licitum reputari. Quòd verò ibi etiam dictum de imperfecto possessorio in resignante, hîc etiam locum videtur habere: propter quod P. Sancius suprà, Cap.
3. Dub. 37. num. 12. statuit eum, qui intra certum tempus tenetur dimittere Beneficium, non posse illud permutare, quia non est omnino suum; & etiam quia si permutaret, non censeretur dimittere: vt si Papa dispenset cum aliquo ad duo Beneficia curata; modo intra annum dimittat alterum: in eo enim euentu, si permutaret, non censeretur dimittere. Pro quo Rebuffum, & Rotam ab eodem relatum, adducit. Hoc tamen
Cui occurritur instantiæ.
in casu nostro non videtur vrgere, sicut in alio: quia resignationis in fauorem, & permutationis, etiam vbi Beneficium iuris patronatus non est, diuersa est ratio, iuxta mentem Pontificum: Pius siquidem Quintus, qui circa resignationes speciales cautiones adhibuit, circa permutationes nihil innouandum censuit, sed vt illæ, sicut Canonicus Sanctionibus constitutum habetur, agerentur. In illis ergo prædicta ratio locum habet, quòd scilicet cùm quis determinatum habet dimittendi tempus, resignare nequeat; quia quod sic habet, nequit absolutè dicere quòd sit omnino suum. In permutatione autem, licèt idem videatur accidere quantùm ad imperfectam possessionem, suppositâ acceptatione præsentationis, in quâ tempus postulandæ præscribitur Collationis, nequit Ecclesia summo iure vti; cùm aliàs in iis, quæ iuris patronatûs sunt, vt ea, de quibus agimus, Ordinarij & Patroni debeat prouidentia versari, & conuenientiam mutuæ translationis inspicere.
54
*In quo quidem videtur P. Bauny secum
pugnantia tradidisse. Nam Disputat. 10. Quæst. 4. §. Quamquam, cùm sententiam Rebuffi referat dicentis, cùm de permutatione agitur, vocandos ab Episcopo Patronos, & eorum sententiam requirendam, quia eorum interest quis huic Ecclesiæ, quis alteri præfici expediat, obseruare: id ipse negat, eâ redditâ ratione, quia ab Episcopo alienum est laicorum subesse iudicio in regendâ Dei Ecclesiâ. Quod & prosequitur §. sequenti. In vltimo autem necessarium esse ait Patronorum consensum his verbis: Idem dicendum de Patroni consensu: quod etsi Staphylæus apud Zerolam neget in Praxi. Verb. Ius Patronatus ad 6. dummodò fiat hæc permutatio auctoritate Episcopi; huic tamen eius opinioni præponderat communis, quam consuetudo confirmat, Rebuffo teste in Practica Beneficiorum, Titulo de Permutatione, n. 43. Rodoano Cons. 5. Aluino de potest. Abbat. Cap. 10. num. 10. Hæc ille; quæ non videntur facilè posse componi. Quidquid autem de hoc sit, id quod de necessitate circa resignationes dicebamus §. 1. ob cuius defectum non erat locus illi in casu dicto, non debet ad casum præsentem trahi, sicut de imperfecta possessione dicebamus, quia minori rigore agendum est circa permutationem. Hinc est vt Regula
Cancellariæ circa resignantis vitam per 20. dies post factam resignationem, non ita locum habeat, vt multoties, etiamsi non superuiuat, firma & rata esse non possit, vt videri potest apud citatum Auctorem Quæst. 12. ex Rebuffo, Gomecio, & Petro Gregorio, quæ sicut & alia dicta sufficere videntur ad fundandam aliqualem probabilitatem: quam & in casu, de quo §. 1. erit fortè qui esse contendat: quandoquidem id, quod maximè obstare posset, Patroni scilicet deesse consensum, ex sententiâ Staphylæi, de quâ nuper, possit aliquatenus elidi. Quod tamen ego in In
diis arbitror minimè posse sustineri, cùm Prælati insuper iuramentum circa obseruantiam Regij Patronatus emittant, vnde & debent illum iuxta praxim receptissimam, qualis illa est, de quâ loquimur, obseruare.
55
*Dico secundò. Licèt id, quod Assertio
ne præcedenti probauimus, aliqualem probabilitatem habeat, oppositum tamen verius est, & regulariter practicandum tum ob rationes §. 1. adductas, tum quia fraus in re magni momenti committitur, dum Præsentatus ad Præbendam animum illius assumendæ dissimulat. Pro quo facit Regula Cancellariæ, de quâ nuper: si enim quis per viginti dies non superuiuat à resignatione factâ, nullius est roboris, quia est præsumptio fraudis, quam eleganter explicat P. Bauny Quæst. 12. citatâ. §. Docent, etiam in permutatione, ex
eo quòd cùm resignatarius compermutantem morbo viderit afflictum, propeq́ue iam extinctum, ei suum de manibus Beneficium, non sine Ordinarij, ac expectantium detrimento, quà prece, quà veteris inter eos amici
P. Bauny.
tiæ recordatione, violentus extorserit. Sic ille ex RebeffoRebuffo. Si ergo fraudis præsumptio irritam permutationem reddit; vbi illa manifesta est, suum electo ad præbendam animum occultante, magis profectò debet obstare. Pro quo videri potest Nauarrus Consilio 75. de simoniâ. §. Tertiò, quòd, & sequenti, vbi probat mendacium in talibus esse peccatum mortale. Tum etiam, quia ordinariè
Rationes aliæ.
permutationes istæ in gratiam eorum fiunt, qui examen in oppositione refugiunt; ex quo fit vt multi benemeriti suâ expectatione frustrantur. Tum item, quia multoties permutatio ita fit, vt lucrosa sit pingue Beneficium dimittenti: nolunt enim gratis dimittere, sed considerabile aliquid pro expensis in itinere faciendis elicere, & aliquid amplius. Quod cùm non sit facilè discernere, licèt aliqui ab eâ immunes labe reperiantur, pro communi est lege statuendum. Horum enim & non aliorum permutationes admittere ob pręsumptionispraesumptionis defectum, vel vehementiam, non sine graui stare multorum iniuriâ poterit. Vbi autem communis est lex, nemo habet vnde querelam possit efformare. Quod autem de Præsentato ad Præbendam dictum, de aliis est etiam asserendum, de quibus num. 52. animum recedendi celare solitis; vel alia occurrunt, quæ aliunde vrgent, & sunt paullò superiùs explicati; illud præsertim, pro quo
§. IV.

§. IV.

An in Permutatione excessus Beneficialium obuentionum possit pecuniâ, aut re alia pretio æstimabili compensari.
56
*PEriculosus hic scopulus, ad quem solent conscientiæ multorum allidi. Vt ergo vitari id possit, cùm sit aliàs difficile omnem temporalem respectum pecuniæ, aut rei pecuniâ æstimabilis in permutatione respuere, aliqua à Doctoribus benignè iuxta ipsorum mentem excogitata traduntur, circa quæ iudicium nostrum sequentibus Assertionibus expromemusexponemus. Itaque
Dico primò. Sententia est aliquorum, cùm
permutatio inter Beneficia inæqualia quoad emolumenta fit, posse aliquid dicti generis accipi. Pro eo ita scribit P. Sa. verb. simonia numer. 2. Non est simonia &c. Nec videtur in permutationibus pecunia ad recompensationem fructuum paucorum, aut nullorum. Sic ille: quod est iuxta ea, quæ habet
P. Sa.
Siluester verb. Permutatio 2. num. 6. vbi ita scribit: Secundò quæritur vtrùm sit simonia, si in permutatione detur pecunia in supplementum maioris Beneficij? & dicit Panormitanus in Cap. Quæstiones.
Siluester.
eo. tit. quòd sic, si detur occasione spiritualium iurium, de quibus plus habet Ecclesia vna, quàm alia: puta quia habet maiorem auctoritatem in administratione spiritualium, quàm alia. Et intellige secundùm Archidiaconum, etiamsi fiat auctoritate Superioris: secus si detur in recompensationem prouentuum temporalium. Hæc ille. Ad quæ videtur alludere P. Thomas Sancius Libr. 2. Consil. Cap. 3. Dub. 42. num. 6. dum sic ait: Licet sub iudice sit, an quando duo permutant Beneficia inæqualium reddituum, sicut licet auctoritate Papæ illum excessum recompensare pensione,
P. Thomas Sancius.
ita etiam liceat datâ pecuniâ: multi enim & grauißimi Doctores tenent licere; & est probabile: at verius est non licere. Sic ille. Vbi non videtur loqui de data pecunia, si Papæ interueniat auctoritas, quia de eo dubitatio esse nequit, vt ait P. Palaus Tomo 3. Disputat. vlt. Puncto 16. num. 1. Cùm non sit pretium rei spiritualis, quod dari & admitti contra ius diuinum est; sed compensatio quædam pro inæqualitate prouentuum, in qua est contractus alterius generis in Iure probatus, vt constat ex Cap. Ad quæstiones, de rerum permutat. in quo sic Clemens Tertius: Respondemus,
quòd cùm de dictis Parœcialibus Ecclesiiis per se queat permutatio celebrari, & in permutatione posseßionum per se non sit inhibitum, si altera ratione posseßionum alteri præponderet, pecuniam posse refundi, de ipsarum posseßionibus ad inuicem, prout visum fuerit expedire, refusâ certâ pecuniæ quantitate, poterit contractus permutationis iniri; sic tamen quod illi contractus nequaquam sibi inuicem misceantur. Sic Pontifex: vbi vel absolutam facultatem concedit, vt omnes ita facere possint, sicut præfati censuerunt; & prætereà P. Becanus quæst. 13. de Simonia num. 3. vel eam necessariam supponit: pro quo sic P. Bauny in Praxi Beneficiorum Disputat. 10. Quæst. 6. §. In
P. Bauny.
hac tamen: & quod ad pecuniam spectat, quam inæqualitatis tollendæ caussa inter fructus prædictorum dari posse Pontifex ait: id sine facultate Pontificis tentandum non esse censeo. Sic ille. Quod verò aliqui dicunt possessiones illas, de quibus loquitur Pontifex, titulo tantùm temporali habitas, non est vnde colligere possint, licet Glossa id videatur indicare verb. Prouentuum. Sed reuera id non dicit, cùm constet prouentus esse temporales, etiamsi ius ad illos spirituale sit. Nequit ergo de potestate Pontificis circa hoc vllatenus dubitari.
57
*Cùm ergo, qui hoc propriâ auctoritate
fieri posse contendunt, tantæ auctoritatis sint, non videtur eorum sententia vt penitus improbabilis refutanda. Cui citata Clementis Pontificis auctoritas non parum videtur suffragari. Neque enim dici potest concessionem illam fuisse particularem, aliàs non debuisset Corpori Iuris inserta proponi, in quo leges tantùm Canonicæ proponuntur, cùm sint rescripta Pontificum facientia ius. Neque ius tale in eo esse potest, vt ex eo pro certo tantùm habeatur Pontificem circa id posse dispensare, & ita ad eumdem in permutationibus huiusmodi recurrendum. Nam de tali recursu mentio nulla; & de permutatione vti de realiàs licitâ ille loquitur, tum quoad Ecclesias, ibi: Per se queat permutatio celebrari. tum circa compensationem fructuum, dum subdit: & in permutationibus posseßionum per se non sit inhibitum. Est autem eadem ratio, etiamsi possessionum permutatio non sit, quando aliunde inæqualitas in prouentibus reperitur, quia in vtroque pecunia refunditur: vnde aut vtrumque licet, aut vtrumque est vt simoniacum reprobandum. Et quidem probabilissima sententia est
posse permutationem fieri cum onere pensionis, sic Episcopo concedente: ita enim tenent Auctores, quos adducit & sequitur P. Sancius suprà num. 5. P. Lessius in Resolutionibus posthumis. Verb. Beneficium Casu 12. Nihil ergo in eo contra ius diuinum est. Quòd autem onus pensionis possit pecuniâ refusâ tolli, satis verosimile apparet: & posse solutione anticipatâ redimi tenet P. Becanus quæst. 18. de simonia & P. Palaus Tomo 2. Tract. 1. Disput. 1. Puncto 11. §. 10. num. 12. estque communis resolutio, pro qua citatus Auctor Tomo 3. Disput. vlt. Puncto 13. numer. 10. adducit Cardinales Caietanum & Toletum, P. Suarium, P. Valentiam, & P. Lessium, qui propria auctoritate id fieri posse concedunt, etiamsi pensio auctoritate sit Pontificis constituta. Quidquid secus alij sentiant, ex quibus P. Bauny suprà Disput. 11. Quæst. 10. Assert. 1. Iam ergo Decretalis illa non vrget in ordine ad Pontificem, à quo tantùm possit talis licentia præstari. Atqui pro licentia Episcopi requirendâ nullum in ea verbum: ergo probabile est illam non esse neces
sariam. Quòd si stylus habeat eam peti, id erit circa hoc dicendum, quod circa redemptionem pensionis citati Auctores affirmant, peti scilicet non vt necessariam, sed ad maiorem securitatem.
58
*Dico secundò. Etiamsi opposita senten
tia vt communis, & Doctorum auctoritate firmata tenenda sit; si tamen circa hoc bonâ procedatur fide, quod eâ durante acceptum est, potest licitè retineri. Et quidem bonam fidem obstare quo minùs simonia in permutatione committatur, videtur indubitabile, & pro eo videri potest Zerola. Parte 2. §. 9. Quòd verò retineri possit | ita acceptum, ex eo ostenditur, quia sponte datum est, & nullum extat caput vnde traditio possit irritari. Si qua ergo lex pœnalis est circa simoniam, præsertim confidentialem, hic locum non habet, cum nequeat esse pœna, vbi culpa non est. Cap. Sine culpa, de regulis iuris num. 6. quod Nauarrus præsenti materiæ applicat Concilio 33. de simonia. Et facit pro instituto præsenti casus, quem Zerola ibidem proponit de eo, qui per
mutauit Beneficium cum alio, quod permutans asserebat valere in fructibus viginti aureos: & affictauit illi fructus annuos pro illis viginti; cùm tamen realiter illud Beneficium non valeret viginti, quos ille ignorans percipit. In quo resoluit, simoniam à recipiente annuos redditus non committi; ignorantiâ autem cessante sufficere quòd fiat compensatio pro rata, nisi sit modicum, iuxta Nauarrum Consilio 13. de Rescriptis. Vbi planè supponit sic esse permutationem factam, vt pro viginti aureis, quos valere in fructibus permutans asserebat, compensatio æquiualens fieret: & similiter quòd valore tali deficiente, minùs resignanti tribueretur.
59
*Dico tertiò. Ex prædicta nuper ratione,
quòd scilicet permutans se indemnem seruare possit, verosimile argumentum potest in caussa præsenti institui, iuxtaid, quod habet Nauarrus Consilio 75. de simonia, vbi casum huiusmodi ad quæstionem adducit. Resignans & Resignatarius conuenientes vt exprimatur valorem Beneficij esse 160. ducatorum, cùm non sit nisi 100. vt pensio sexaginta ducatorum constituatur à Papa: quia si centum tantùm esse dicatur, non poterit pensio obtineri, eo quòd oporteat vt resignanti remaneant centum: Sicut cogitauerant, consecuti sunt, & Resignatarius vt haberet 40. non dubitauit 60. resignanti condonare, cùm tamen simonia in eo esse videatur. Quam casus speciem
Nauarrus.
cùm præmisisset, ita subdit: Quæstio profectò quotidiana, & difficilis est: nam pro parte negante facit, quod in casu proposito videtur dari pro temporali, neque contra: ergo non committitur simonia. Quod confirmat numer. 8. ex eo quòd animus & intentio præfatorum non facit vendere aliquid, vel emere, neque dare vel recipere temporale pro spirituali, velè contra. Et actus agentium non operantur vltra intentionem eorum. l. Non omnia D. Si certum petatur. Et l. Si quis nec caussam D. de rebus creditis. Addit autem numer. 18. præfatum mendacium non videri fuisse caussam acquisitionis Beneficij principalem & immediatam, sed impellentem & remotam; caussa enim principalis fuit, ne tantam iacturam resignans ex sua resignatione acciperet, & quædam sustentatio ei remaneret. Sic pro parte negante; cùm tamen affirmantem tandem amplectatur, eò quòd promissio præcesserit, quæ simoniacam resignationem efficit. Cap. Quam piè 1. Quæst. 2. & Cap. Finali, de Pactis. Sed certè cùm difficilem adeò quæstionem dicat, & pro negante non leuia argumenta conficiat, suamque resolutionem non pleno assensu, sed cum quadam trepidatione proponat, dum sic ait: Non auderem excusare illum à simoniæ labe, ob argu
Idem.
menta pro parte affirmante formata: videtur sanè in opposita suum probabilitatis pondus excitare, vt non debeat simoniaca resignatio censeri, neque lethali culpæ obnoxia reputari. Vbi illud specialiter aduertendum, quod de iactura dicitur: videtur enim res dura, vt permutare quis nequeat se indemnem seruans, sed quòd necessariò iacturam sit considerabilem in permutatione alteri commodâ subiturus.
69
*Sed difficultas specialis occurrit, de qua
in casus contingentia dubitatum. Quidam Indorum Parochus cum alio tractatum permutationis instituit, & quia illius erat locupletius Beneficium, aliquid sibi superaddendum voluit, & prætereà vt compermutans se obligaret ad emendam, quam habebat, supellectilem, mensas, inquam, lectum, sellas, imagines, & vtensilia alia: In quo quidem ob conscientiæ negotium non fuit, qui hæreret, si pretia aliàs essent moderata. Idque ita factum, eo quòd valde difficile esset præfata in alium locum asportari. Et iuxta communem Doctorum sententiam dicendum id minimè licere, & esse simoniacam pactionem. Pro quo est auctoritas Innocentij Tertij in Cap. Vt
nostrum, Vnico, vt Ecclesiastica Beneficia &c. vbi sic ait: Non licuit ex pactione, vel conuentione quacumque, sub modo vel tenore præscripto concedere nudum officium, & tibi retinere prouentus: cùm in Lateranensi Concilio prohibitum sit, ne quis conferendo Ecclesiasticum Beneficium partem prouentuum suis vsibus retinere præsumat; & alibi cautum reperiatur in Canone quòd Ecclesiastica Beneficia sine diminutione debeant conferri. Sic ille. Canon autem, quem citat, habetur in Cap. Si quis Præbendas 1. Quæst. 3. Et est Innocentij Secundi, sicque habet: Si quis Præbendas, vel Prioratum, seu Decanatum, aut honorem, vel promotionem aliquam Ecclesiasticam, seu quodli
bet Sacramentum Ecclesiasticum, vt putà Chrisma, vel Oleum sanctum, & consecrationes altarium vel Ecclefiarum, interneniente execrabili ardore auaritiæ, per pecuniam acquisiuit; honore male acquisito careat, & emptor atque venditor, & interuentor notâ infamiæ percellantur: & nec pro pastu, nec obtentu alicuius consuetudinis, ante, vel post, aliquid exigatur, vel ipse dare præsumat; quoniam simoniacum est; liberè absque diminutione aliqua, collata sibi dignitate atque Beneficio perfruatur. Sic Canon: pro quo & est alius
Alij Canones pro eodem.
Alexandri Tertij in Cap. de Maioribus, de Præbendis. Et Gregorij item Noni in Cap. Cùm caussam, eod. tit. Et alius ibidem eiusdem Innocentij in Cap. Vacante. sunt etiam & Constitutiones Pij Quarti, & Pij Quinti specialiùs de resignatione loquentes, de quibus passim Auctores, ac præsertim Nauarrus in Consiliis de simonia.
61
*Quia verò, cùm Beneficium est pin
guius, aliquid posse refundi non sit improbabile iuxta dicta: in obligatione prædicta emendi supellectilem non videtur esse maior difficultas; sed certè minor apparet, quia nulla species emptionis & venditionis respectu ipsius Beneficij dispicitur. Et quidem adducti Canones circa hoc non videntur vrgere, quia cum Episcopis loquuntur, ne scilicet Beneficia cum diminutione conferant, & ne accipientes quidquam pro collatione retribuant: quorum nihil in casu, de quo agimus, reperitur. Constitutiones autem Pij Quarti, & Pij
Quinti damnare tantùm & punire pactiones, quæ ante illas editas erant illicitæ, tradit Nauarrus Consilio 33. de Simonia, ad ea se referens, quæ habet in Manuali Cap. 23. num. 109. Et idem videtur dicendum de qualibet alia obligatione rei pretio | æstimabilis conferendæ: stare enim potest, si Beneficium, quod permutatur, ita abundans sit, vt iactura, quam commutans patitur, aliqualiter eo pacto videatur compensari. Quod autem de titulo sustentationis ex Nauarro dicebatur, in permutatione non videtur habere locum, quia cùm resignans suum Beneficium, aliud accipiat, non potest prouentibus alterius ad sustentationem indigere. Quod in Beneficiis Indiarum maximè habet verum: satis enim per Regiam prouidentiam omnibus Beneficiariis, in ordine ad prædictum effectum, qui primus dicitur, prouidetur. Pro quibus non plura.
Loading...