CAPVT II.

CAPVT II.

De Inquisitorum culpa, dum ex immoderantia affectuum, potestatem exercent aut suspendunt.
17
*IDem qui suprà Pontifex, grauia ex
abusu Inquisitoriæ potestatis damna, si, quod absit, contingeret, recognoscens, ita statuit Clement. 1. de hæreticis. §. Verùm quia, post alia nonnulla: Episcopo, & Inquisitori prædictis, ac alijs, ad dicti executionem officij substituendis ab eis, in virtute sanctæ obedientiæ, & sub interminatione maledictionis æternæ præcipimus, vt sic discretè & promptè contra suspectos vel diffamatos, de huiusmodi prauitate procedant, quòd malitiosè aut fraudulenter tantam labem, seu quod ipsos in officio sanctæ Inquisitionis impediat, falsò alicui non imponant. Quòd si odij, gratięgratiœ, vel amoris, lucri aut commodi temporalis obtentu, contra iustitiam & conscientiam suam omiserint contra quemque procedere, vbi fuerit procedendum super huiusmodi prauitate: aut obtentu eodem prauitatem ipsam, vel impedimentum officij sui alicui imponendo, eum super hoc præsumpserint quoquo modo vexare: præter alias culpas pro qualitate culpæ imponendas eisdem, Episcopus, aut Superior suspensionis ab officio per triennium; alij verò excommunicationis sententiam eo ipso incurrant. A quâ quidem excommunicationis sententiâ, qui eamdem incurrerint, nisi per Romanum Pontificem nequeant, præterquàm in mortis articulo, & tunc satisfactione præmißâ, absolutionis beneficium obtinere. Hæc ille. Cuius dispositio, licèt generalis sit, pro Indiis eatenus exponendam assumimus, quatenus priuati affectus in ills magis videntur pręualereprœvalere. Et quia quod de reseruatione excommunicationis dicitur, specialem in illis difficultatem habet ob distantiam singularem. Circa illam ergo
18
*Dico primò. Pœna imposita in prædi
cta Clementina solùm habere locum potest, quando affectus interior exteriori opere, quod graue peccatum aliàs sit, sufficienter redditur manifestus; ex eo principio quòd actus merè interni iudicio Ecclesiæ non subiacent. Pro quo faciunt quæ adducit Glossa verb. Eo ipso incurrant; licèt ibidem cum nonnullis Doctoribus contrarium amplectatur; quod & tenent plures alij apud P. Suarium Disput. 21. de Fide, Sect. 2. & P. Thomam Sancium in Opere morali, Lib. 2. Cap. 8. num. 1. qui tamen pro Assertione stant. Prior quidem num. 12. & alter numer. 7. quos sequuntur P. Palaus Tomo 1. Tractat. 4. Disputat. 3. Puncto 3. numer. 7. | P. Amicus Disput. 5. de Iustitiâ, Sect. 5. & specialiter pro casu nostro num. 140. Diana Parte 5. Tractat. 5. num. 32. vbi adducit P. Petrum Hurtadum de Mendoza, & Tractat. 9. Resolut. 41. vbi multò plures, & in iis P. Vasquez, P. Gasparem Hurtadum, qui in casus nostri specie loquuntur, &
Circa P. Suarij sententiam.
Resolut. 41. vbi P. Suarium quasi contrarium inducit ob ea, quæ habet Tomo 5. in 3. p. Disput. 4. Sect. 2. num. 18. Sed quidquid de P. Suarij asserto sit, in adducto à nobis loco, qui curæ posterioris est, satis illius mens habetur comperta, iuxta quam prius illud est explicandum, vt cesset digladiatio P. Turriani Lib. 1. de Censuris, Disputat. 4. Dub. 2. Tenet etiam Bonacina Tomo 1. Disput. 1. Quæst. 1. Puncto 3. numer. 7. iunctis iis, quæ habet numer. 4. vbi casus nostri meminit, & alij quamplures.
19
*Dico secundò. Licèt prædicta Clemen
tina formidabilis appareat, reuerà non est cur multùm illa ab Inquisitoribus timeatur. Ratio est: quia quod ad commissionis peccatum pertinet, duo in illâ tantùm excommunicationis reseruatæ fulmine feriuntur. Primò, imposuisse alicui hæresim ob prauum Inquisitoris affectum: de hæreticâ siquidem prauitate Clementina procedit, vt ex illius tenore habetur expressum. Secundò, imposuisse aliquid, per quod in executione officij S. Inquisitionis aliquis impediatur. Talia autem sunt, quæ obstant quo minùs officium tale possit haberi, vt si opponatur esse ex impuro sanguine, aut defectus alij. Quis autem non videat primum illud esse rarissimum & vix auditum? Quidquid illorum temporum malignitas tulerit, in quo Clemens Pontifex taliter decernebat. Secundum autem non ita verum esse potest, ex eo quòd inter Ministros S. Tribunalis oriri aliquæ simultates possunt, & ita periculum infamationis ipsorum. Sed quidem cùm ad certas personas determinata Censura sit, ex eâ parte non est materia timoris magni: cùm aliunde vt quis ad officia S. Inquisitionis admittatur, exacta præcedere probatio soleat, quam non facilè fuerit Inquisitori conuellere, nisi fortè falsorum testium inductione: quod cùm perditissimorum hominum sit, vix potest esse credibile à tantæ dignitatis hominibus attentandum. Clementis verò temporibus quia non ita exactæ requirebantur probationes, periculum circa prædicta timeri potuit, quod illi visum est Constitutione prouidissimâ submouere.
20
*Dico tertiò. Quod ad peccatum omis
sionis pertinet, illud tantum excommunicationi respectu Inquisitorum in prædictâ Clementinâ subiicitur, quod ad caussam hæresis spectat. Id videtur clarum ex illius tenore, dum sic dicitur: Si omiserint contra quemquam procedere, vbi fuerit procedendum super huiusmodi prauitate. Peccabunt equidem grauiter, si omittere contingat in caussis aliis grauibus ad S. Tribunal spectantibus processum necessarium, sed excommunicationi minimè subiacebunt. Immò si ex negligentia aut tædio quodam caussarum huiusmodi ita se gesserint, non videntur Censuræ subiecti, quia in illâ ij tantùm comprehensi, qui odij, gratiæ, vel amoris, lucri, aut commodi temporalis obtentu, procedere omiserint. Et cùm lex pœnalis sit, ad designatos debet arctati terminos, iuxta dicta num. 12. & tenet in terminis P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disputat. 31. Sect. 5. num. 16. alios adducens. Neque enim dici potest Inquisitorem, qui ob vitandum laborem id, quod sui est muneris, omittit, obtentu commodi temporalis moueri; quia de alio temporali commodo sermo est, iuxta vsitatum in Iure loquendi modum & Doctorum stylum. Et in casu nostro in commodum potiùs vitari intenditur, quàm nouum aliquod commodum comparari. Idem de metu dicendum est cum eodem & aliis apud ipsum.
21
*Dico quartò. Circa absolutionem ab
excommunicatione id dicendum, quod circa aliam similem à nobis dictum numer. 13. Circa id verò quod additur in articulo mortis absolutionem conferendam, & tunc satisfactione præmissa, benè aduertit P. Suarius Tomo 5. citato, Disput. 22. Sect. 4. numer. 1. intelligendum, quantum fieri poßit, nam in eo articulo non est absolutio neganda propter illam impotentiam. Circa absolutionem autem à
suspensione, quam Episcopi contrahunt, dicturum se ait Disput. vltima, de suspensione, Sectione 6. vbi tamen de illa non agit, sed de aliâ ex Concilio Tridentino. In secunda autem Rubricæ 2. eam Textu inducto proponit, sed nihil addens circa illius absolutionem. Dici autem potest circa illam id, quod circa absolutionem ab Interdicto diximus Titulo 13. numer. 22. satisfactâ inquam parte, absolui posse virtute Bullæ Cruciatæ, & Priuilegiorum Regularium. Iuxta ea, quæ tradunt circa Bullam P. Auila de Censuris, Disputat. 6. Dub. 2. P. Laymam Tractat. 5. Parte 3. Cap. 4. P. Mendus in Bullam Cruciatæ, Disput. 25. numer. 30. & circa Priuilegia Bassæus. verb. Suspensio 3. n. 4. Quamquàm videri alicui posset absolutionem cuicumque ordinario Confessori competere, cùm reseruata non sit: ordinario inquam, qui ratione officij talis sit, vt Parochus, vel Pœnitentiarius; vel etiamsi ex officio non sit talis, habeat tamen ad id specialem facultatem, dum ea illi, quæ Ordinariis Confessariis concedi sunt solita, conceduntur. Quod quidem est probabile iuxta sensum Auctorum, qui de Parocho & ordinario Confessario loquuntur, vnde neque specialem concessionem videntur exigere in eo, qui Parochus non est, sed generalem habet approbationem vt à Parocho ei committi iurisdictio possit, vel si licentiam etiam habet, ab Ordinario. Pro quo Viualdus, P. Filliucius, P. Præpositus apud Dianam Parte 5. Tractat. 10. Resolut. 23. Communior au
tem sententia id tribuit Ordinario ipsi, quam apud eumdem amplectuntur P. Laymam, Henriquez, Auila, & Gaspar Hurtadus, & valde est verosimilis, si de aliis loquamur, qui suspensionem contraxerunt, non verò de Ordinario ipso, quia nugatoriæ essent suspensiones, si à quolibet ab ipso electo absolui posset, vt benè arguit P. Mendus citat. num. 95. Quamuis si occulta sit, Episcopus erga se ipsum vti facultate possit, quam pro aliis concedit Concilium Tridentinum Seßione 24. Cap. 6. de Reformat. eam scilicet Confessario concedens vt se absoluat: quod tenet P. Suarez Tomo 5. citato, Disput. 41. num. 9. & alij, quos adducit & sequitur Dom. Barbosa de Potest. Episcop. Allegat. 39. num. 15.
22
*Dixi autem sententiam priorem esse probabilem iuxta sensum Auctorum, quia illi de su
spensione, quæ est Censura, loquuntur, quando | videlicet ad contumaciam imponitur, non autem de illâ, quæ pura est pœna, vt contingit in casu nostro, & similibus; quando scilicet imponitur ob delictum præteritum, & ad certum tempus: tunc enim communissima sententia est soli Pontifici reseruari, quia est genus quoddam dispensationis imponenti reseruatæ. Pontifex enim Ius viuum est, &, si dispensari ab Episcopo posset vtente dispensatione erga seipsum, inutilis prorsus esset, vt nuper argumentabamur: vnde in suspensione ab eodem incursâ id videtur certissimum, quod etiam de aliis communissima, vt dixi, sententia tradit: pro quâ videri potest P. Suarius Disput. 29. Sect. 1. num. 16. Cardin. Toletus Lib. 1. Cap. 46. num. 2. P. Gaspar Hurtadus Disput. 12 de Censuris, numer. 32. P. Martinon Tomo 5. Disput. 60. Bassæus citato num. 4. & idem supponit Diana citat. Resolut. 23. & ab eodem adducti Doctores, dum de suspensione tantùm, quæ est Censura, loquuntur, vt quamplures alios omittam. Quod adeò verum putat P. Suarius ex fundamento Glossæ, quia scilicet suspensiones contemnerentur, nec delicta possent pro dignitate puniri, vt sic addat: Quam adeò efficacem esse censeo, vt
propter illam existimem neque ipsum summum Pontificem, seu Auctores Canonis, debere facilè à tali suspensione absoluere: neque id licitè facere posse absque rationabili caussa; sicut dicisolet de dispensatione in suis legibus, quia eadem est vtriusque ratio, & quia ad bonum
P. Suarez.
commune id maximè expedit. Sic ille. Cuius grauissimæ sententiæ vis in multis suspensionibus euidenter infringitur, quales esse solent illæ, de quibus agimus, & in quibus idem Pater dispensationem admittit per generalem doctrinam nuper adductam. Si enim suspensio Censura sit, absolui ab eâ potest, qui illam incurrit, ab electo ad illud: si pœna, dispensari, vt ibidem asserit. Addendum
tamen ad dispensationem dictam debere sufficientem caussam iudicari eam, quęquœ Pontificem mouet ad concedendam Bullam Cruciatæ: cuius facultas maior est facultate Episcopali: vnde absolui à Confessario potest, etiam in foro exteriori, vt ex P. Henriquez docet Diana Tractat. 10. citato, Resolut. 53. licèt alij secùs iudicent. Est ergo multiplex Episcopis eâ in afflictione refugium, sicut & Inquisitoribus.
Loading...