CAPVT V.

CAPVT V.

De obligatione peculiari Indicorum Inquisitorum circa Concordata, quibus & Regiæ iustitiæ, & illorum potestatis sunt limites designati.
Preface
34
*SVnt illa post maturam deliberationem
inter supremi Tribunalis S. Inquisitionis Consiliarios, & supremi etiam Castellæ Consilij Senatores, & re ad clarissimæ memoriæ Reges nostros Philippos Secundum & Tertium delatâ, huius auctoritate, & Supremi pariter Consilij S. Inquisitionis ad Indias transmissâ, distinctis expressa Capitibus, quorum tenorem videre licet apud Dom. Solorzanum Tomo 2. Lib. 3. Cap. 24. & in Politica pag. 708. & seqq. Circa quorum obseruantiam obligatio est grauis in foro animæ, quia & Regis, & Supremi S. Officij, sic Rege ipso disponente, Consilij, circa hoc vrgentes sunt litteræ ad cuncta Indiarum Tribunalia transmissæ: & cùm ille Proregibus omnimodam obseruantiam grauissimis verbis iniungat, post illa sic subdit: Y à los Tribunales, y Ministros del Santo Oficio se ordena lo mismo
por el Consejo de la Santa y General Inquisicion, por los despachos, que de la misma fecha de esta sise enuian por aquel Consejo, para que por sus partes, y lo que les toca, asi lo cumplan puntual y precisamente.
Sic ille. In quibus mira eius religio, & pietas elucet: ne
que enim circa Tribunalia S. Inquisitionis quidquam agi suo nomine voluit, neque cum eis aliquatenus locutus, auctoritatem sic loquendi supremo illius Consilio reseruando. Vnde & in more apud Tribunalia habetur, vt licet Regiæ Schedulæ circa aliquid, quod ea concernat, expediantur, ab executione abstineant si pro eodem non sint Supremi sui Consilij litteræ pariter expeditæ. Et ita cùm circa præcedentiam in con
cursu, qui aliquando necessarius est ad competentiam aliquam pro iurisdictione exortam, decidendam, Regium fuisset rescriptum destinatum, Inquisitores Limani & Mexicani ei acquiescere noluerunt, eò quòd Supremi Inquisitionis Consilij mandatum non haberent: vt testatur Dom. Solorzanus citat. Cap. 24. num. 73. qui licet ibi controuersiam huiusmodi de præcedentiâ nondum terminatam dixerit: in Politicâ tamen pag. 712. §. Pero parece, conclusionem eius in fauorem S. Inquisitionis apponit cum commendatione reuerentiæ, quam eidem oportet exibere. Iam ergo ad Capitula prædicta.

Circa Primum Concordatorum Capitulum.

35
*ESt illud vt sequitur: Que los Inquisidores
del Peru, Nueua España, y Cartagena, tacito ni expressamente, no se entremetan por si, ni por terceras personas, en beneficio suyo, ni de sus deudos, ni amigos, à arrendar rentas Reales, ni à prohibir que con libertad se arrienden en la persona, que mas por ellas diere, so pena de perder sus Oficios.
Circa hoc, quod ad ipsos Inquisitores attinet, nullum videtur esse periculum: quia cum locatio Regiosum iurium ab Officialibus Regiis facienda sit, nullus erit, qui eam Inquisitori facere sit ausurus, neque Inquisitor, qui tale aliquid attentarit. Quòd si portentum tale aliquando occurrerit, de
mortali non poterit crimine excusari, cùm rem adeò suo officio incongruam, & inconuenientibus magnis obnoxiam moliatur: & valde quidem probabile est contractum dictum esse nullum, quia deest voluntas vnius ex contrahentibus, Regis scilicet, quidquid de Officiali illius sit, qui contra legis ac Regis contrahit voluntatem, vnde censendus est vt ille, qui formam mandati transgreditur, cuius acta nulla esse Ius vtrumque statuit, & communiter Doctores affirmant. Sed vt demus validum esse, quia verbum in lege non additur quo videatur irritari, & ita in foro conscientiæ subsistere; cùm probabilissima sententia sit contractus huiusmodi generaliter tales esse, vnde aliqui in solo Matrimonio, cuius impedi
menta à Concilio Tridentino; & in donatione pupilli, quæ in Iure Cæsareo & Municipalibus, proponuntur, omnimodam agnoscunt nullitatem, vt videri potest apud P. Bauny Tomo 3. Lib. 1. Tract. 1. Quæst. 6. Assertione 2. In foro tamen ex
P. Bauny.
terno rescindendus est, quia indignum est vt lex contractui assistat, cui apertè resistit: quod si aliàs verum, in contractu est præsenti verissimum, vnde omni debet effectu priuari, peræquè acsi numquàm fuisset celebratus. Pro quo citatus Auctor cum aliis.
36
*Quoad id verò, quòd de contractu
dicto neque per alium ineundo additur, in beneficium Inquisitorum, cognatorum, & amicorum, maior est difficultas, an scilicet graue peccatum sit. Et videtur tale non esse, si ita secretè fiat, vt qui conducere velint, non sciant in eo rem Inquisitionis agi. Quòd enim ratione contractus, absolutè loquendo, id non sit ilcitum, probabilis sententia est: de qua suprà, Tit. 3. num. 15. & 16. & Tit. 9. numer. 147. & 148. Cùm autem secretè fit, vitatur inconueniens, quod lex vitare contendit, vt constat ex allatis verbis, que con libertad no se arrienden. Pro quo videnda quæ diximus Titulo 4. num. 44. Et de cessante fine legis, locis aliis. Quam resolutionem vt probabilem tantùm proponimus, quia pro opposito non leuia fundamenta succurrunt.
Circa Secundum.

Circa Secundum.

37
*SIc illud habet: Que los dichos Inquisidores
y Fiscales, y los otros Oficiales salariados, no traten en mercaderias, ni arrendamientos, por si, ni por interpositas personas, so pena de pedimientoperdimiento de sus Oficios, y de lo que trataren y contrataren.
In hoc prioris extensio est, in quo de Inquisitoribus tantùm dispositio processerat: quod ergo de illis dictum circa Regiorum iurium conductionem, ad Fiscales, & alios præfatos extenditur. Et prætereà ne mercatores sint, neque conductores per se, aut per alios; & aggrauatur pœna, quia non solùm amissionis officij comminatio fit, sed eorum etiam, quæ contractationi fuerint exposita, & circa quæ illa versatur. Sed quia non est credibile per leges dictas earum auctores plùs | grauare officiales velle, quàm Inquisitores ipsos,
in quibus maior est obligatio seruandæ in officio puritatis: dicendum videtur id, quod de mercimoniis & conductionibus dicitur, similiter intelligendum, vt scilicet quòd tunc debeant certò prohibita censeri, quando conductiones proprio nomine fiunt, vel si alieno, taliter, vt facilè agnosci possit cuius in eo negotium agatur, ob similem rationem. Mercimonia autem similiter debent censeri prohibita, quia grauioribus verbis prohibitio talis in Sacris Canonibus circa Ecclesiasticos extat; & tamen exceptionem dictam de interpositis personis Doctores admittunt, vt vidimus Titulo 9. num. 33. 147. & seqq. & licet in Inquisitoribus & Fiscalibus, qui iam Inquisitorum quoad honorem, & salarium prærogatiuâ fruuntur, quod non ita erat eo tempore, quo præfata sunt constituta Capitula, specialem id habere indecentiam videatur; in aliis non ita euenit, neque cum rigore indicato videtur fuisse receptum.
38
*Cùm verò secundum hoc Capitulum
conductiones absolutè prohibeat, & pariter mercimonia; quod de conductione iurium Regiorum disponit, videtur esse superfluum. Quod cùm dici non debeat, affirmandum est proptereà sic dispositum, vt rei momentum eo pacto exprimeretur. Priuatio autem officiorum, & amis
sio mercium, quæ pro pœnâ assignantur, si Inquisitores & Fiscales delinquentes sint, à solo est supremo S. Inquisitionis Consilio, vel Visitatore ab illo designato, ipsis infligenda. Inferioribus autem infligi ab eodem Tribunali potest, ad quod officia spectant, ex adductis à Cæsare Carena Parte 1. Titulo 14. numer. 16. & P. Fragoso Pag. 531. num. 9. Sed si à supremi Consilij Præside sint electi, appellare ad supremum Concilium poterunt, vel potiùs ad Generalem Inquisitorem, ex speciali pro Hispaniâ concessione Clementis VII. de quâ Paramus Lib. 3. Quæst. 4. à num. 102. sic enim videtur accipiendum quod Auctores tradunt à P. Fragoso citati Tomo 2. Pag. 516. num. 55. ad supremum inquam Consilium pertinere Ministros castigare, eos inquam, qui ab eodem Consilio, vel eius Præside, sunt electi: si videlicet de caussis benè informati sint, nullâ etiam præcedente sententiâ; vel si præcesserit, & appellationi delatum fuerit, eam confirmando, aut etiam aggrauando. Quòd autem Fiscales iudicari ab
Circa Fiscales id firmatur.
Inquisitoribus nequeant, ex eo ostenditur, quòd pares ferè in dignitate sint & officiales Pontificij, contra quos procedere Inquisitores nequeunt, iuxta ea, quæ Doctores tradunt, quos adducunt Diana Parte 4. Tractat. 8. Resolut. 24. & P. Fragosus Pag. 526. §. Secunda resolutio. & Pag. 528. §. 104. qui tamen in speciali de Fiscalibus non loquuntur, quia tunc illi ad tantam non fuerant dignitatem euecti: ex eorum tamen doctrina circa Officiales Apostolicos positio nostra non obscurè deriuatur.
Circa Tertium.

Circa Tertium.

39
*PRohibentur in illo Inquisitores, & Mi
nistri S. Officij, id quod alicui est venditum pro tanto, retrahere, nisi quando id iure permittitur, si videlicet retractu sanguinis id liceat, aut iure alio, quod secluso officio conueniret. Vbi clarum apparet id non posse officio iudicis implorato, cùm ius nullum ad huiusmodi implorationem sit: vnde videntur modi alij prohibiti, quibus id obtineatur: preces inquam vrgentes, aut minæ, quæ in talibus semper formidabiles sunt, formidine in virum constantem cadente. Et
rarò continget vt annuens non sit prorsus inuitus: quòd si tantùm secundùm quid, in eo est philosophandum sicut Cap. 1. dicto 3. Post hæc sic additur: Y que no puedan tomar cosa alguna de mercaderias à otras personas contra su voluntad, aunque sea pagandola à tasacion, si no fuere en caso de grande necesidad, para los presos, ô obras de la casa de la Inquisicion, y no para las suyas, y sus personas, y familias. Sanctissimè hæc omnia constituta sunt, circa quæ dictum numer. 30. quæ & credo etiam sanctissimè obseruari: sed sunt illa maximè præ oculis habenda, ne quidpiam ex minori animaduersione subrepat. Et quod ad inuitos attinet, similiter est ac in retractu dicendum. Cumq́ue extorqueri quidquam nequeat, etiam pretio iuxta taxam receptam constituto; multò est illud verius, quando minori pretio rem contigerit extorqueri.
40
*Vnus necessitatis, sed non cuiusuis ma
gnæ tamen, casus excipitur, circa incarceratos, & domum ipsam Inquisitionis, qualem vidimus hîc Limæ Anno 1655. cùm die 13. Nouembris, terræmotu horribili ædificia sunt ferè omnia conquassata, & in illis domus Inquisitionis, ac aulæ & cameræ Audientiæ, & Secreto destinatæ. Tunc
Qualis Limæ ex terræmotu.
ergo pro reparatione, calcis & laterum procuratâ copiâ; & quia communis necessitas reparationis copiam esse vetabat, quamplurimis ad officinas materialium dictorum concurrentibus, vi aliquâ opus fuit. Pretium autem, quod maius empto
rum copia fecit, iuxta communes Doctorum regulas de contractibus agentium, secum seruandũseruandum DD. Inquisitores noluerunt, quorum ea esse ratio potuit, quòd in præfato Capitulo prohibentur aliquid contra voluntatem dominorum sumere, Aunque sea pagandola à tasacion. Et statim additur exceptio necessitatis, in quâ cùm dicatur sumi posse, intelligitur cum adiuncta qualitate, scilicet à tasacion, iuxta communem doctrinam,
quòd omnes qualitates influunt, & repetitæ censentur, quæ in lege additæ, pro quo Doctores adducit Marius Antoninus Lib. 3. Variar. Resolut. 23. num. 2. Taxatio autem non videtur facienda à vendente, sed à tertio, ne quid nimis ille petat: & iuxta hæc potuit dispositio illa procedere. Sed certè non videtur illa æquitati conformis, quia taxationi à tertio faciendæ tunc standum, cùm pretium determinatum non est, siue per legem, siue per communem æstimationem: in casu autem, de quo loquimur, posteriori erat modo determinatum, & illi se emptores omnes conformabant, in quibus & Prorex ipse, vbi Regium negotium agebatur. Ex quo fit à tertio non potuisse taxationem aliam fieri, quia tertius negotio ambiguo tantùm adhibetur.
Circa Quartum.

Circa Quartum.

41
*QVe los Negros de los Inquisidores anden
sin espadas y otras armas, y si las traxeren, sino fuere acompañando à sus Amos, las Iusticias Reales los puedan castigar, guardando en esto el orden, que està | dado con los Oydores.
Circa quod certum est Inquisitorem posse familiam armatam habere: sic enim conceditur in Clement. 1. de hæreticis. §. finali, alibique, & tradunt ac explicant Doctores, quos adducunt P. Fragosus Tomo 2. Pag. 521. num. 80. & 81. & Pag. 531. num. 10. Diana Parte 1. Tractat. 2. Resolut. vlt. & Parte 4. Tractat. 8. Resolut. 31. Cæsar Carena Parte 1. Titulo 14. §. 1. qui multos citans ait omnes penè Doctores quotquot de hac materiâ pertractarunt, vno id ore concludere. Ex eo autem quòd mancipiis Æthiopicis, quando suos non comitantur dominos, armorum por
tatio prohibeatur, non est credendum eorum priuilegio quidpiam derogatum: quia & sic Tribunal supremum censuit conuenire; & aliunde satis verosimile est hoc absolutè in priuilegio Pontificio minimè contineri. Nam arma familiæ conceduntur in ordine ad defensionem DD. Inquisitorum, qui propter officium viris scelestis valde odiosum, multos habere inimicos solent; & etiam vt exequi illud possint vim aduersariam repellendo, vt videri potest apud citatos, & præsertim apud P. Fragosum, & Carenam num. 12. Atqui ad neutrum ex dictis finem deseruire armorum gestatio potest in mancipijs Æthiopicis, quando suos non comitantur dominos, vt est manifestum: ergo pro illis non videtur Pontificium priuilegium suffragari.
42
*His addendum à Pontifice & Conci
lio §. citato, abusum circa portationem dictam plus quàm districtè coërceri verbis illis: Porrò Inquisitoribus ipsis districtiùs inhibemus, vt nec abutantur quomodolibet conceßione portationis armorum: nec Officiales, nisi sibi necessarios habeant, tales, qui se conferant ad sua cum Inquisitoribus ipsis officia exequenda. Sic ibi. Vbi quod de Officialibus dicitur, consequenter ad priorem clausulam se habet: volunt siquidem Concilium & Pontifex, vt Officialium numerus excessiuus non sit, ne ex armorum portatione inconuenientia satis obuia subsequantur. Nolunt prætereà iis, qui in officiis non deseruiunt, concessionem dictam auxiliari. Quam dispositionis præfatæ consequentiam ex aliis collectam proponit P. Fragosus citat. numer. 81. & in hoc abusum portationis armorum consistere; si videlicet contra sic disposita contingat agere eos, quibuscum loquitur Clementina. Tunc sic. In eo quòd mancipia dicta arma portent, cùm dominos non comitantur, similis abusus, immò & maior, sequitur: ergo non est illis in Priuilegio Pontificio portationis huiusmodi facta concessio. Assumptum ostenditur: nam ex portatione grauia sequi inconuenientia possunt, cùm sint barbari isti communiter loquendo iuxta rationis ductum non agentes, & feroces impetu; vnde maximâ curâ conantur iustitiæ ministri eis genus omne armorum auferre; quòd si reperta apud eos fuerint, in carcerem detruduntur.
43
*Quæ inconuenientia ex eo crescunt,
Rationes aliæ pro eodem.
quod ebrietati dediti sint, & gladius in manu furiosi, prouerbium est. Prætereà, ij non habent officium, ad quod cum Inquisitoribus exequendum se debeant conferre: ergo similis abusus in portatione committitur, dum scilicet dominos non comitantur suos: tunc enim ratione securitatis portatio licet: & vt securitas plena sit, qualis ordinariè in ciuitatibus Indiarum habetur, ratione auctoritatis tantopere DD. Inquisitoribus debitæ, hoc illis meritissimè indulgetur. Quo tamen video illos parcè vti, sicut in aliis, ad se dignum moderationis exemplum. Quia verò prohibitio circa Nigros habetur, alij, qui ex Europæis ac Nigris progeniti sunt, non debent censeri prohibiti in præfato Capitulo. An autem ex ratione alia, iuxta nuper dicta deducendum, quod ipsi Domini accurratèaccuratè perpendent,
46
*Modus autem puniendi cùm sit à Rege
præscriptus, videant iudices quomodo sit in eo ipsis procedendum. Ego conuenientissimum arbitror vt sic deprehensus à Magistratu cum satellitibus ad D. Inquisitorem transmittatur, vt ipse de punitione prouideat: ex incarceratione enim turbæ excitari solent, & non leues simultates. In eo autem quòd modus punitionis à Rege præscriptus seruetur, nullum est violatæ Ecclesiasticæ periculum libertatis, aut prærogatiuæ sanctissimi Tribunalis: quandoquidem id, quod Rex præcipit, à Consilio etiam supremo S. Inquisitionis iniungitur, iuxta dicta num. 34. De
bent autem præfati Domini circa hoc iustitiæ zelum ostendere, existimantes Regi, supremo Consilio, & etiam obsequium se præstare Deo, dum partes iustitiæ tuentur: neque auctoritati suæ quidquam ex eo derogari, quod præfatis placet, neque supremum Consilium suis Ministris incongruum arbitratur. Ab illis honor, ab illis auctoritas, à quibus & officij tanti dignitas attributa, & ampliorem velle, quàm velint ipsi, impositas est rationis metas transilire. Auctoritas ab officio veniens, in illius est administrationis modo legitimo constituta: quod multò me meliùs ipsi sciunt, vnde ad alia transeundum.
Circa Quintum.

Circa Quintum.

47
*QVod sic procedit: Que los Comisarios
y Familiares de las dichas Inquisiciones, que fueren Mercaderes, Tratantes, ô Encomenderos, no sean exentos de pagar los derechos Reales. Y las IustitiasIusticias Reales los compelan à ello, y les puedan reconocer sus casas, ô mercaderias; y hallando auer cometido algunas fraudes en los registros, castigarles conforme à las leyes y Ordenanzas Reales, y los Inquisidores contra esto no los amparen y defiendan.
Primò hîc certum videtur
præter Commissarios & Familiares, alios prohibitione dictâ non comprehensos: quod equidem eatenus verum est, quatenus supponitur alios, qui officium cum salario habent, neque Mercatores, neque Contractantes, neque Commendatarios, seu Factores esse posse. Commissarij autem & Familiares officium cum salario non habent, & ita illis ex vi officij non prohibetur contractatio, licèt aliàs prohibita esse possit ratione Clericatus. Quicumque ergo ex Inquisitionis Ministris mercimonio vacant, à præstatione Regalium iurium immunes non sunt; non tamen Regiis Officialibus ideò permittitur domos eorum ingredi, & merces excutere; sed tunc sanctum debet adiri Tribunal, vt satisfactionem Regi præstari compellat. Quod si non fecerit, de eo certiores poterunt Regium Concilium admonere, si priùs ab eisdem vrbanè & grauiter admoniti, Regiis partibus non se exhibuerint æquiores.
48
*Certum secundò, contractationem aliquoties exercuisse, non esse satis vt Mercator
quis dici possit; quod etiam est de Commentario aut Factore dicendum; nisi sit respectu eorum, qui mercaturæ insistunt; horum enim merces excuti apud eos possunt, etiamsi factoria aut commendaturam semel tantùm exercuerint. Quòd autem aliquoties exercuisse mercimonium non sit satis vt quis Mercator dici possit, manifestum est ex communi vocis acceptione, quæ officium mercium tractandarum designat, & ex iis, quæ tradunt Scriptores circa Cap. Finale; de vita & honestate Clericorum, vbi Clerici negotiatores dicuntur amittere priuilegium Cleri
cale, si ter admoniti non desistant: Si negotiationibus institerint supradictis. Non enim dicitur insistere, qui id frequenter non agitat, & tamquàm ex officio.
49
*Tertiò, licet sententia valde probabilis
sit Clericum negotiatorem non posse à laico iudice compelli ad vectigalis solutionem, sed id debere auctoritate iudicis Ecclesiastici fieri, pro quo Diana plures adducit Parte 2. Tract. 1. Resolut. 44. In casu tamen nostro id fieri potest, quia id laicâ auctoritate absolutè non fit, sed Ecclesiasticâ, quatenus supremum S. Inquisitionis Concilium in prædictam compulsionem influit, vnde non obstat exceptio Clericatûs. Quia verò obiici potest Concilium non posse circa priuilegium Clericale disponere, cuius iurisdictio ad fidei caussas se tantùm extendit; vnde dispensationes, quæ Pontifici aut Ordinariis propriæ, ad illud non spectant. Responderi potest in Supremo Consilio id omne debere præsumi, quod necessarium est, vt ab eo Concordata debeant legitima reputari, & ita Pontificiam circa illa auctoritatem habere. Quod in casu nostro minùs habet difficultatis, cùm sit multorum sententia executionem dictam, & similes, fieri à iudice laico posse, vt videre licet apud Dianam suprà. Et Parte 1. Tract. 2. Resolut. 47. Et Tractatu citato Resolut. 4. Et P. Fragosum Tomo 1. pag. 152. num 330. & 131. qui idem tenet cum pluribus, quos allegat.
Circa Sextum.

Circa Sextum.

50
*IN quo sic: Que nombrando la Iusticia Real
Seglar por Depositario de algunos bienes à algun Familiar, se pueda competer à que dè quenta de los tales bienes, y castigarle siendo inobediente.
Cùm compellere iudex sæcularis Familiarem Depositarium possit ad reddendam rationem, satis ex eo apparet posse omnia facere, quæ ad effectum dictum fuerint necessaria, acsi Familiaris non esset: quod ampliùs declaratur, cùm additur, eum posse, si inobediens fuerit, castigare. Si verò obediens rationem reddiderit; sed non bonam, in castigatione procedi non debet, quia facultas pro eo non conceditur, & vltra concessa præsumptio non debet extendi, & limitata concessio limitatum habet effectum, de quo aliàs. Debet ergo talis coram Tribunalis sancti iudicibus conueniri, qui iustitiam, postposito omni humano respectu, erga læsam partem exequentur.
Circa Septimum.

Circa Septimum.

51
*ITa habens: Que los Familiares de la Inqui
sicion, que tubieren repartimientos, ô feudos Reales, quando vinieren enemigos à los costas, vayan à guardarlas à las partes y lugares, que el Virrey, y Capitan general les ordenare, y hagan las otras cosas, que tienen obligacion, conforme à sus feudos.
Sed quid si non fecerint? Si res magnoperè vrgeat, à Prorege, & Generalibus Ducibus compellendi, quia necessitas facit licitum, quod aliàs non liceret, ex regula iuris 3. Lib. 5. Si autem res non ita vrgeat, & adiri S. Tribunal possit, sic procul dubio faciendum, quia in præsenti Capitulo facultas amplior non conceditur. Quòd si Rex & Consilium aliud voluissent, expressissent, vt est sæpiùs dictum, iuxta axiomata Iuris vtriusque notissima. Neque credibile est DD. Inquisitores obligationi suæ erga Regem & Regnum tali in articulo defuturos. Vna tantùm esse exceptio potest, si Inquisitores ipsi ad defensionem suam assistentiâ Familiarium indigerent, cum quo sit fidei caussa coniuncta: non enim de piissima ac religiosissima Regum nostrorum voluntate præsumendum est id sibi placitum non futurum, qui, si opus esset, per se ipsos defensioni S. Tribunalis adstarent. Pro quo videnda quæ adducit Doctor D. Franciscus Marin, de Rodezno, Inquisitor Granatensis in Decisione apud Cæsarem Carenam pag. 376. num. 7.
Circa Octauum.

Circa Octauum.

52
*QVe los Comisarios de la Inquisicion (verba
illius sunt)
no den mandamientos contra las Iusticias, ni otras personas, sino fuere por causas de la Fe en los casos, que les es permitido, todo conforme à sus Titulos, ô por Comision especial de los Inquisidores.
Prudentissimè hoc cautum ob dicta de illis n. 33.
Quales futuri.
Nec grauabor hîc addere, quod Cæsar Carena, vir in rebus istis experientissimus habet Parte 1. Titulo 11. numer. 1. & seqq. Vbi ita scribit: Solent
Cæsar Carena.
Inquisitores eligere in Diœcesi sibi demandatâ aliquos Ecclesiarum Rectores doctos & pios, & eos suos Vicarios foraneos (ad differentiam Vicarij sui Generalis) creare. Zanardus in Summa 1. p. Cap. 6. quæst. 44. vers. Circa hoc. Hi Vicarij foranei nullam habent præeminentiam dignitatis, prout nec Vicarij foranei Episcoporum, vt notat Barbosa in Summa Bullarij in verb. Vicarius Foraneus, & in suo Tractatu de Officio Episcopi p. 3. Allegat. 54. num. 140. In Vicarios foraneos eligendi debent esse fidei zelatores, ac probi viri, ac in materiis S. Officij versati. Et ego, si essem Inquisitor, ne mihi vnquam aliquid in istorum electione posset imputari, semper ad hoc munus deputarem Vicarios foraneos Episcoporum, nisi aliud in contrarium adesset. Quoad numerum autem horum Vicariorum ego censeo numquàm excedendum numerum ab Episcopis in sua Diœcesi deputatum, quia si prudenter Episcopus arbitratus fuit pro recto regimine suæ Diœcesis sufficere decem Vicarios foraneos: multò magis idem numerus erit sufficiens quoad S. Officium: ex quo siue vllo dubio multò maior solet esse numerus caussarum ad Tribunal Episcopi spectantium, quàm quoad Officium S. Inquisitionis attinentium. Hæc ille pro DD. Inquisitorum commodo sic exhibita. Si ergo Com|missarij seu Vicarij tales fuerint, nihil erit ex eorum præcipitatione timendum. Quia verò esse Generales Vicarij possunt, licet in Indiis illi non videantur esse in vsu; si fortè contingat, cum illis Capitulum præsens non loquitur, dum supponitur eos, de quibus procedit, non habere facultatem ad mandata, vt dicitur, libranda; quod secus in Generalibus asserendum. Sed ab omnibus Instructio ad vnguem obseruanda.
Circa Nonum.

Circa Nonum.

53
*SEquentis tenoris: Que los Oficiales, Comisarios, y Familiares de la Inquisicion, no go
cen del Fuero de la Inquisicion en los delitos que vbieren cometido antes de ser admitidos por Oficiales, Comisarios, y Familiares.
Vbi inquiri non immeritò potest an hoc ita sit generaliter accipiendum, vt nulla admittatur exceptio; sicut plures Doctores admittunt in Clerico, qui ante Clericatum delictum commisit: dicunt enim gaudere, quando
sine fraude illum suscepit, aut dolo. Sic Couarrubias Practicarum Quæst. Cap. 32. num. 4. §. Secunda conclusio, cum aliis, quos citat. Sequenti autem §. tunc fraudem præsumi ait, cùm quis post delictum commissum, & ante susceptum Ordinem, fuerit accusatus, vel denuntiatus, aut sanè infamatus. Et responderi potest ita etiam pro casu præsenti verosimile apparere, quia Capituli hujus dispositio in præsumptione fundatur, vnde indicia ad fundandam illam inquiruntur, sicut in assumente Ordinem Clericalem, de quibus P. Suarez Libro 4. contra Regem Angliæ Cap. 15. n. 18. Atqui in isto sola assumptio ad fundandam præsumptionem non sufficit: ergo neque in iis, de quibus agimus, arguendo satis verosimiliter à simili in genere immunitatis: & similium eadem ratio est, vt satis notum ex Cap. Inter corporalia de translat. Episcopi. Licet enim argumentum hoc in priuilegiis non valeat generaliter loquendo: benè tamen quando de fauore fidei & religionis agitur, vt sæpiùs dictum. Cùm sit etiam probabile quomodocumque Ordinatum priuilegio fori gaudere, vt videri potest apud P. Dicastillum Lib. 2. de Iustitia Tract. 2. Disputat. 4. num. 185. Nihilominùs sine scrupulo poterunt
iudices absolutè contra dictos procedere, quia Capitulum sine distinctione loquitur, & sententia est quamplurium ex solâ Clericatus susceptione fraudem præsumi, ex quibus Baldus à Couarrubia adductus, & alij apud Dianam Parte 1. Tract. 2. Resolut. 27. Quibus addendus Petrus Nuñez de Auendaño de exequendis mandatis Cap. 22. numer. 7. quem doctissimum semel & iterùm vocat Couarrubias suprà num. 4. §. Sed & tertio.
Circa Decimum.

Circa Decimum.

54
*SIc procedens: Que los Inquisidores no de
tengan los Corsos y ClasquesChasquis, y alcen la prohibicion, que contra esto tienen hecha, porque el Correo mayor les darà auiso quando partieren los tales Correos, como mando lo lagahaga y cumpla.
Ratio huius dispositionis satis est comperta, ne scilicet communis regni corresponsio ob libitum sic prohibentium cum generali iacturâ & molestiâ retardetur. Quod non tollit quominùs in casu aliquo peculiari id facere possint: quia generalis dispositio
Qui in casu speciali.
peculiarem contingentiam, in re præsertim momenti tanti, non excludit. Maior autem Tabellarius, is scilicet, qui in ciuitatibus eo munere fungitur, qui talis dicitur comparatione Cursorum, eadem obligatione tenetur, quando in ea DD.
Qualis extensio sit probanda.
Inquisitores assistunt: licet reuera Regis ad eos dirigi minimè videatur imperium, sed ad Prototabellarium, qui in vrbe primariâ residet, vt ex tenore adducto constat: nam in illis eadem ratio est, & lex ista non est pœnalis, vt debeat tantùm ad expressos arctari iuxta, dicta num. 12. As
Ad Commissarios non extendi.
sert. 13. quia nullam pœnam imponit: sed fauorabilis potiùs, vnde extendenda. Sed non ita vt Inquisitorum nomine debeant Commissarij intelligi: & sic à Tabellario maiori ciuitatis de discessu cursoris admoneri debeātdebeant, & ad eius nutum missionem huiusmodi moderari. Quia Rex apertissimè cum Inquisitoribus loquitur, in quibus est diuersa ratio, & nulli debet onus imponi sine apertâ pro eo ratione, vt dictum suprà. Casus
Nisi in casu speciali.
autem singularis necessitatis excipitur: sicut enim licet nequeant illi carceribus quempiam mancipare, nisi re cum DD. Inquisitoribus participatâ; si tamen ineuitabilis adesset necessitas, id facere possent, vt tradit Cæsar Carena Parte 1. Titulo 11. num. 6. & 7. ita etiam in casu dicendum, de quo est sermo. Expediet autem tunc ad vitandas controuersias Magistratum vrbanè facere certiorem: nullus enim erit, qui non promptè & libenter obsequatur.

Circa Vndecimum.

55
*CVius hic est tenor: Que los Inquisidores
de aqui adelante tengan mucha consideracion en proceder contra los Alguaciles Reales, y no los prendan, sino exen casos raros y notorios, en que vbieren excedido contra el Sancto Officio.
Possunt ergo iuxta hæc DD. Inquisitores Alguacellos Regios incarcerare: quod quidem non procedit tantùm in casibus ad Tribunal sanctum pertinentibus, in quibus generaliter omnes in carcerem coniici possunt; de hoc siquidem dubium esse non poterat: sed ratione violati fori, quod ab istis fieri passim potest, dum Officialibus S. Officij vexationem inferunt, in carcerem trahentes, aut indebitis modis aliis molestantes. Tunc ergo vt incarcerari possint, duo pariter requiruntur, quòd scilicet id rarò fiat, & in excessu notorio: non ergo passim, etiamsi excessus notorij sint, in carcerem detrudendi. Ratio autem moderationis huiusmodi habendæ ex eo desumitur, quòd Inquisitionis carcer notam specialem infamiæ affert, quando non discernitur ex quo id delicto contingat: tum etiam quia Alguacelli officium timidè, & cum detrimento boni communis obibunt, dum incidere in aliquem timent, qui priuilegio fori S. Officij potiatur. Licèt ergo excessus notorij aliquo modo sint; non est carceratio statim infligenda, sed pœnis vtendum aliis, quas æquitas prudentiæ semper associanda dictabit: quæ valde Inquisitoribus necessaria est, vt eruditè persequitur, aliis citatis, Carena Parte 1. Titulo 5. §. 23. & seqq.
56
*Quid rarum sit, satis est notum, scilicet
Quid rarum in præsenti casu.
quod infrequens, quod vix aliquando accidit, | iuxta illud, Rara auis in terris, nigroque simillima Cygno. Iuxta quod etiam à Tullio dictum in Libro de Amicitia, Omnia præclara rara. Quod au
Quid notorium.
tem sit notorium, & ipsum notissimum, & apud Doctores obuium, pro quo est expressa decisio in Cap. Quæsitum, finali, de Cohabitation. Clericor. vbi sic dicitur: Nisi peccatum huiusmodi sit
notorium, per sententiam, aut confeßionem factam in iure, aut per euidentiam rei, quæ tergiuersatione aliqua celari non poßit. Sic Gregorius IX. Ex quibus notorietatis modis tertius proposito deseruit. Tunc autem nullâ tergiuersatione celari potest, quando per idoneos potest probari testes, & planè probatum est, iuxta id, quod tradit Couarruuias Libr. 3. Variar. Cap. 3. numer. 4. & 5. Vnde necessarius non est ille notorietatis modus, quem ex aliis proponit P. Lessius Libr. 2. Cap. 11. num. 3. vbi ait notorium facti esse quod est in multorum præsentiâ perpetratum, vt in aliquo Conuentu, vel in loco publico, vt in foro, vel celebri plateâ, eo tempore, quo multis innotescere potuit: vel quod maiori parti viciniæ passim ob oculos versatur. Licèt enim in ordine ad effectus alios id debeat obseruari, vt in dispensatione, detractione, &c. quando tamen de punitione ob bonum commune agitur, id sufficit, quod est dictum, & Pontificia declaratione firmatum. Alguacellorum autem nomine vulgares
veniunt, non Maiores: ij enim inter eos computandi, qui incarcerari inconsulto Consilio nequeunt, nisi fortè domi suæ, aut loco alio decenti, vt videri potest apud D. Solorz. cit. Cap. 24. n. 57. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 24. pag. 706. Col. 1. ex quo Dom. Villaroel Parte 2. Quæst. 14. art. 5. n. 144. & seqq. Est enim officium illud valde honorificum, vnde & inter notabiles & honestas personas eo præditi numerantur.

Circa Duodecimum.

57
*QVod in hunc procedit modum: Que
los inquisidores alcen la prohibicion, que tienen hecha, de que ningun nauio salga del Puerto, ni persona ninguna parta del Reyno sin licencia suya.
Huius dispositionis conuenientia satis est comperta: non enim debet generale commercium ab Inquisitorum arbitrio dependere: neque est cur licentiam abeundi quis petat ab illis, apud quos causam pendentem non habet. In aliquo tamen casualiter contingere potest ob specialem rationem occurrentem: id quod ex tenore Capituli non obscurè colligitur: solùm enim iubetur vt generalis prohibitio tollatur: ergo de speciali ratio est alia: sicut Doctores tradunt circa prohibitionem generalem in Conc. Trident. Seß. 4. Cap. 6. de Reformat. ne Vicarij generales Episcoporum ab hæresi occultâ absoluere possint, sicut possunt Episcopi: dicunt enim generaliter non posse, benè tamen ex speciali commissione, cùm casus occurrerit; iuxta multorum sententiam, qui facultatem dictam existimant non esse per Bullam Cœnæ reuocatam, de quo aliàs. In his tamen casibus oportebit vt DD. Inquisitores de potentiâ absolutâ non procedant, sed Magistratus admoneant vt id boni consulant, & gratum habeant, eò quòd diuini seruitij caussa specialis agatur.

Circa Decimum tertium.

58
*CVius hæc verba: Que susediendosucediendo algun
Inquisidor, ô Ministro de la Inquisicion en algunos bienes litigiosos por testamento, ô otro titulo, no se traygan los pleytos, que sobre ello vbiere, à la Inquisicion, sinò que se determinen y acaben, donde fueren comenzados, ô vbieren de ir en grado de apelacion.
Iuxta hoc ergo, si Inquisitor reus, vel actor sit, & quilibet alius S. Officij Minister, coràm iis debet litigare iudicibus, coràm quibus, si officio non esset tali præditus, litigare debuisset. Et cùm est actor, valde est id iuri conforme, quia actor sequitur forum rei. Cùm verò reus, conforme est etiam æquitati; quia apud Inquisitorem ipsum collitigantem nequit actor caussam agere, cùm sit pars. Apud Tribunal autẽautem nimis onerosum est, tum ob dilationes inexcusabiles, eò quòd illud erga causas suo officio proprias occupatum sit; & quia multoties continget, vt vnus tantùm Inquisitor sit, cum quo litigium habetur: tum etiam quòd minori cum libertate agendum est, ob peculiarem reuerentiam S. Tribunali debitam. Quibus accedit, si appellandum sit, moram esse immodicam sustinendam, cùm ad supremum sit illa Consilium deducenda. Quæ rationes, licèt ma
gni momenti sint, & propter eas meritò sit lex huiusmodi stabilita: quia tamen ad bona tantùm, in quibus Ministri officij sancti succedunt, limitata est; in aliis debent obortæ molestiæ deuorari. In illis enim Inquisitionis Ministri ad Tribunal sanctum possunt caussas auocare, & actores apud illud debent reos conuenire.
59
*Quod quidem specialem difficultatem
habet quando reus est Inquisitor, quia Inquisitor contra Inquisitorem agere nequit, vt cum aliis probat Carena Parte 1. Titulo 5. §. 77. Quid ergo faciat, qui ciuilem contra eum potest actionem intentare? Id tantùm vt eum vrbanè adeat, & iustitiam proponat suam, vel per alios moueat. Quo annuente, debebunt in conscientiâ arbitri designari: renuente autem, supremum Consilium adeundum, & Euangelicum illud retinendum: Patientiam habe in me, & omnia reddam tibi. An autem Familiares Mini
strorum nomine intelligantur, dubitari potest, quia in Hispaniâ id non videtur generaliter admissum, & pro speciali prærogatiuâ regni Valentiæ refertur Familiares de foro esse Inquisitionis, vt latè prosequitur Don Hieronymus Leo in Decisionibus Regni Valentiæ, in 2. per totam. Sed quidem cùm pro Indiis id sit dispositum, quod vidimus, snon erit id singulare Regni prædicti, cum habeatur exemplum, & pro illis esse possit ratio specialis. Quo obstante vsus consulendus, qui in Peruuio pro Ministris stat.

Circa Decimum-quartum.

60
*SCilicet: Que estando presos en la Inquisi
cion alguno, ò algunas personas, por algun delito, aunque sea de la Fe, los Inquisidores no den mandamientos contra las Iusticias para que sobresean, ô | paren en los pleitos, que los tales presos tubieren ante las tales Iusticias.
Ratio est, ne pars, cum qua litigium agitur, huiusmodi fori mutatione molestiam patiatur. Est autem illud Iuri communi
Iuxta commune Ius.
conforme. Canonico in Cap. Proposuisti, de foro competenti. Ciuili. L. Si quis posteà, de Iudic. & L. Vbi cœptum est. D. de Iurisdiction. omn. iudic. Quibus non obstantibus in fauorem fidei potuit aliter disponi: sicut priuilegia alia sunt S. Officio concessa, & præsertim pro Indiis. Sed prudenter non factum, quia vt talis exceptio fieret non occurrit specialis conuenientiæ ratio, & generaliter conueniens est ne alij aliorum odio prægrauentur, vt habet notissima Regula. In hoc autem, sicut in multis aliis, exceptio singularis casûs facienda est: talis enim potest occurrere, vt auocatio talis expediat: vnde præsumendum non est id esse Inquisitorum detractum penitus potestati, quibus ampliora alia concessa reperiuntur. Et Capituli præsentis tenor talis est, vt exceptionem huiusmodi patiatur.
61
*Sed cùm prohibitio in id tantùm ten
dat, vt mandata pro iurisdictione non dentur, dubitari potest an iudices sine mandato possint caussas pendentes ad Inquisitores remittere, qui id sibi placitum indicarint? Et respondendum videtur absolutè non posse, quia est in partium præiudicium, iuxta dicta: ex consensu autem eorum, quorum interest, id fieri poterit; quia incarceratus de foro Inquisitionis est; vnde non est incompetentia respectu illius. Licèt autem nullus contra voluntatem iudicis, ad cuius spectat forum, alium possit eligere, vt circa laicos disponit Ius Ciuile. L. In criminali. C. De Iurisdiction. omn. iudic. & circa Clericos, tum respectu laicorum, tum etiam Ecclesiasticorum iudicum. Cap. Si diligenti. & Cap. Significasti, de foro Compet: vbi Innocentius tertius, & Gre
gorius nonus. Primum in criminalibus tantùm procedit: cùm in Ciuilibus contrarium habeatur L. 1. & 2. D. de Iudic. Secundum autem quando iudex non est Ecclesiastica persona: si autem sit, benè id stare poterit, consentiente Ordinario. Sic enim in Cap. Significasti citato, ibi: Clerici tamen in iudicem non suum (nisi fortè
sit persona Ecclesiastica, & Episcopi Diœcesani voluntas accedat) consentire non possunt. Sic ibi: si ergo incarceratus, de quo loquimur, laicus sit, Ius illius collitigatori fauet, si sit actor. Quòd si incarceratus ipse actor sit, & coràm iudice laico res agatur, & reus in iudicem Inquisitorem consentiat, idem ius currit, priori iudice præsertim annuente. Si autem incarceratus sit Clericus, cùm voluntas Ordinarij accedat, factum Canonici Iuris auctoritate firmatur. Est ergo valida & licita sic facta remissio.

Circa Decimum quintum.

62
*ILlud nempe: Que los Inquisidores tengan
mucchomucho cuydado de nombrar por Familiares y Ministros de la Inquisicion personas quietas, de buonabuena vida, y exemplo.
Cuius ratio in promptu est, & id iam pridem prouiderat Ioannes XXII. in quadam Constitutione, quæ incipit: Exigit ordinis, & extat post Directorium Inquisitorum: sic enim ibi: Discretioni vestræ per Apostolica scri
Ioannes XXII.
pta mandamus, quatenus neminem Familiarem, nisi eiusdem Ecclesiæ fidelem ac deuotum & laudabilis conuersationis & vitæ habere quomodolibet præsumatis. Addit Simancas Titulo 41. num. 15. eligendos viros bonos & pacificos, & in Hispaniâ, iuxta quamdam supremi Senatûs Epistolam, vxoratos: hoc tamen vltimum in Indiis non seruatur generaliter. Non item alienigenas futuros addunt alij apud Carenam Parte 1. Titulo 14. numer. 3. & hunc esse vnum ex casibus, in quibus Inquisitor diceretur abuti facultate concessionis armorum, ex qualitate personarum. Quod pro Indiis præcipuâ est animaduersione dignissimum, in quas alienigenæ confluere solent.
63
*Quinam autem extranei censeantur, sa
Quinam extranei censendi.
tis ex legibus Hispaniæ notum, dum per eas solùm ad Castellæ & Legionis regna pertinentes, censentur naturales, quibus addendi Nauarrenses, quia eisdem vtuntur legibus. Vnde his diebus pro magno habitum naturalitatis priuilegium, Dertusensi Ciuitati concessum, quod adducit Don Ambrosius Ros in suo eleganti & erudito Monitorio ad suos Catalannienses. Carpit autem incuriam nostram Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 2. Cap. 5. numer. 54. propter quam plures alienigenas, quàm naturales in illis versari conspicimus, & ditescere. Addit autem in Politicâ Libr. 3. Cap. 6. Col. 2. §. Al qual derecho, Pag. 283. id quod in caussam præsentem facit, dum ait: Las quales propor nuestro gran descuydo, pue
Dom. Solorzanus.
blan y desfrutan por mayor parte gentes estrañas de todas naciones, y entre ellas (lo que es de mayor sentimiento) de las reueldes à Dios, y à su Rey.
Hæc ille. Iuxta quæ satis apparet quàm debeat circa hoc, de quo agimus, DD. Inquisitorum circumspectio vigilare.

Circa Decimum sextum.

64
*CVius illa sunt verba: Que en la Vera
Cruz per ser puerto principal, y escala del Reyno de la Nueua-España, aya vn AlguasilAlguacil de la Inquisicion, el qual goçe del fuero della como Familiar: y los AlguacilosAlguaciles que vbiere nombrados en las otras CindadesCiudades, Villas, y lugares de esos Reynos de las Indias, se quiten luego.
Huius Capituli conuenientia iuxta priorem illius partem in eodem redditur, non ita posterioris: ea autem esse videtur ne multitudo Ministrorum extet, quorum exemptio circa forum præiudicialis esse potest: vnde & circa hoc etiam Sacri Canones prouiderunt: & est præsertim pro eo Clementina II. de hæreticis. §.
Clem. II. de hæret.
Finali, ibi: Nec Officiales nisi sibi necessarios habeant. Quod benè admonet Carena Parte 1. Tit. 11. n. 4. & ante illum Simancas Titul. 41. n. 17. Addit autẽautem idem Carena Titulo 16. §. vnic. birruariorum (sic Itali ministros iustitiæ vocant, quos nos Alguacellos) plura esse, nec leuia delicta, vt ea ostendunt, quæ Farinacius circa ea tractat Quæst. 32. de Carceribus, & Carceratis. Quod licet verum sit de vulgaribus & infimæ sortis hominibus, vbi eorum est copia necessaria; non ita apud nos solet accidere: | qui enim Maiores Alguacelli dicuntur, viri honesti sunt; & alij cùm Inquisitoribus assistant, & in ætate competenti sint, nihil indecorum moliuntur.
65
*Hac fortassè de causâ Capitulum dictum
quoad remouendos, & penitus tollendos Alguacellos non est executioni mandatum; & Maiores S. Tribunalis Alguacelli à Generali Dom. Inquisitore eliguntur, quibus & congruum salarium assignatur. Licèt autem per Familiares posset, quod ad comprehensionem hæreticorum, & aliorum delinquentium attinet, exerceri; ad hoc enim eorum est officium institutum, vt ex Eymerico, Salcedo & Bernardo Diaz probat citatus scriptor Tit. 11. n. 12. Pro Inquisitionis tamen S. Tribunalis decoro & maiestate congruentissimum est, vt Ministros peculiares habeat, qui virgâ Regali simili, ei scilicet, quâ Regij Ministri vtuntur, & verò etiam Regali ipsa, cùm in eâ Regis etiam auctoritas suam pariter potestatem tribuentis, eluceat, insignes habeantur. Hac enim ratione etiāetiam armatos seruos in comitatu habere posse diximus n. 43.

Circa Decimum-septimum.

66
*HIs clausum verbis: Que los dichos Inquisido
res no nombronnombren por Calificadores del Santo Oficio à ningun Religioso, que no aya pasado à aquellos Reynos con licencia nuasuya y de su Prelado.
Nescio an hoc penitus obseruetur. Et in primis videri alicui posset sensum prædictorũprædictorum verborum esse vt nulli alij Religiosi in Qualificatores assumantur, nisi qui ex Hispaniâ cum Regis & PrælatorũPraelatorum transierint facultate. Sed hoc sustineri nequit, quia ex eo duo satis intolerādaintoleranda sequuntur. Primum, in Indiis natos Qualificatores esse non posse; cùm tamen sint multi eo honore dignissimi, siue puritatẽpuritatem sanguinis, siue probitatem morum, siue doctrinæ ornamenta conquiramus. Secundum, eos, qui in Hispaniâ nati, Religiosum habitum in Indiis susceperunt, non posse Qualificatores designari. Quod si staret, in eorum numerum non fuissem adlectus, nec tali me fuissent humanissimi Domini honorificâ, & penitus vltroneâ assumptione dignati. Non ergo talis Capituli sensus, sed genuinus ille & certus, nullum Religiosum ex Hispaniâ in regiones istas appulsum, QualificatorẽQualificatorem eligendum, qui sine geminâ illâ licentiâ deuenerit; quia vtraque, aut
alterutrâ destitutus, non bonam de se exhibet suspicionẽsuspicionem. Et est circa hoc valde notabile id, quod ex Ioannis XXII. Extrauagante proponit Cæsar Carena Part. 2. Titul. 17. n. 26. scilicet inter casus vehementis suspicionis hæresis; non infimum locum tenere illum, cùm Regulares sine licentiâ vltra mare proficiscuntur. Sic ille in Indice absolutè affirmat, verb. Regulares: sed attendenda alia, de quibus ibidem.
67
*Deinde, licèt transiens sine Superiorum
licentiâ nullatenus ad honorem præfatum debeat admitti, quia neque ad alia, sed potiùs ob recessum talem puniri, vt disponit Concilium Tridentinum Seßione 25. Cap. 4. de Regularibus, dum sic ait: Nec liceat Regularibus à suis Conuentibus recedere, etiam prætextu ad Superiores suos accedendi, nisi
Conc. Trid.
ab eisdem mißi, aut vocati fuerint. Qui verò sine prædicto mandato, in scriptis obtento, repertus fuerit, ab Ordinarijs locorûm tamquam desertor sui Instituti puniatur. Sic Concilium. Licèt etiam Pontificia prohibitio sit, eaque sub excommunicationis latæ sententiæ pœnâ, ne quis sine Regis licentia in Indias transgrediatur: si tamen Religiosus in suo
Vnde illà præsumi possit.
Conuentu diu vixit, & suæ Religionis muneribus est perfunctus, non est de prædictâ licentia scrupulosiùs inquirendum, quia præsumi meritò potest. Sicut enim in aliis ex huiusmodi actionibus præsumptio firmatur, vt ex gestatione habitus ProfessorũProfessorum, & exercitio eorum, quæ talibus propria esse solent. animus profitendi, sicut & admittendi illum, & diligentiæ adhibitæ ad ea, quæ pro valore Professionis necessaria sunt, iuxta communem scribentium doctrinam, & sic in aliis; ita & in pręsentipraesenti licentia præsumi potest. Et quod ad licentiam Regis attinet, prohibitionem Pontificiam non esse vsu receptam iam vidimus cum
bonæ fidei scriptoribus Titulo 12. num. 131. Cùm autem Capitulum de solis Qualificatoribus loquatur, circa Ministros alios prohibitio non procedit, si accuratum pro eorum sufficientiâ examen accedat. Sic Commissarios Religiosos vidimus non Hispanos, qui magnâ cum satisfactione Tribunalis sancti processerunt. Vnde & Ministri alij assumi poterunt, qui ad ministerium non ita honorificum, & confidentiæ tantæ deliguntur.

Circa Decimum-octauum.

68
*QVod etiam circa Qualificatores proce
dit, & sic habet: Que siendo Calificador de la Inquisicion algun Religioso, si à su PræladoPrelado sele garecierepareciere mudartemudarle à otra parte por algunas consideraciones, los Inquisidores no se lo impidan. Sunt & pro hoc priuilegia aliqua id generaliter continentia, vt scilicet mutatio Religiosorum prohiberi à nullo queat, quicumque ille fuerit, cùm illa ad Religionis bonum visa fuerit expedire. Et Societas no
stra illud speciale, de quo in Compendio communi. verb. Exemptio. §. 3. in quo de Inquisitoribus fit mentio specialis, quatenus nequeunt ad quoduis munus, officium, vel exercitium, etiam in defectum aliorum, absque expresso sui superioris consensu, ac etiam mandato, adigi, vel cogi. Quod quidem aliæ multæ participant Religiones. Sed Societas illi renuntiauit quod à Gregorio XIII. fuerat non multò antè concessum, in Congregatione Generali quintâ, vt constat ex illius Decreto 21. quia ita sibi gratum fore, ab affectum singularem in S. Inquisitionis Tribunal, eidem Congregationi significauerat gloriosissimæ memoriæ Rex noster Philippus II. Possunt ergo in Hispaniâ DD. In
quisitores quoduis officium, munus, aut exercitium Religiosis Societatis committere, quod eorum congruat Professioni. Possunt & alijs:
quia licet communis sententia sit amisso priuilegij vsu ab eo, cui fuit concessum, non amitti respectu eius, qui communicationis prærogatiuâ perfruitur, vt videri potest apud Emmanuelem Rodericum Tomo 1. qq. regul. quæst. 55. artic. 19. quem plures alij sequuntur. In nostro tamen casu aliter res habet, quia non est credibile contra voluntatem Regis Catholici velle Summum Pontificem priuilegium per communicationem haberi à Religiosis omnibus, cui Societas renuntiauit. Et Regis quidem talem voluntatem fuisse, | indubitabile prorsus est; quia si non vellet; illius indulgentia circa Societatis renuntiationem parui momenti fuisset; cùm Religiosi alij numero sine comparatione maiores possent tali priuilegio vti, & sic S. Inquisitionis Tribunali illud pararetur incommodum, quod ipse tantoperè, ad ipsius Tribunalis instantiam statuerat remouere.
Quid speciale in Indijs.
69
*Quamuis autem in Hispaniâ sic vsus habeat; pro Indiis tamen quoad Qualificatores id seruandum voluit Rex noster, supremo annuente Consilio, quod in præsenti habetur Capitulo, vnde quoad munera alia non videtur ampliandum. Si ergo S. Tribunal Commissarium velit aliquem constituere, id facere sine consensu Prælatorum potest, sicut & Commissario eidem aliqua committere, propter quæ oporteat eum domo egredi, aut etiam oppido. Neque obstat Bulla Vrbani VIII. de quâ Cardinal. Lugo in Responsis Moral. Lib. 4. Dub. 36. quæ circa hoc in Indiis non est praxi roborata. De assistente loco Ordinarij alia est ratio, pro quo idem Dub. citato, & specialiter num. 10. Quamquàm & illud pro Indiis non sit exploratum: & idem est, si exer
citium aliud velit eidem demandare, quale est Notarij: Religiosos enim posse ad hoc ab Inquisitoribus officium assumi, plures Doctores affirmant, vt videri potest apud Carenam Parte 1. Titulo 12. num. 2. qui num. 9. testatur in Inquisitione Cremonæ duos adesse Cancellarios, seu Notarios: (idem enim apud illum nomen vtrumque designat) vnum à supremâ Inquisitione electum, & alium Regularem ab Inquisitore Tribunalis illius nominatum. Quod ad Qualificatores verò
attinet, videant DD. Inquisitores circa hoc grauari eorum conscientias posse: licèt enim præceptis non agant, quod eisdem planè non licet, mutationem Religiosorum impedire conantes: tales tamen preces possunt Prælatis obtrudere, vt illi prorsus inuiti à mutatione abstineant, cùm graui Religionis incommodo. Si autem Qualificator valde vtilis S. Tribunali sit, hoc potest Prælatis sine scrupulo significari, & gratum Tribunali futurum, si mutatio talis suspendatur. Et talis etiam esse vtilitas potest, vt & compulsio liceat, quia generalis prohibitio singularem casum non excludit, vt aliàs inculcatum. Pro Societatate autem nostrâ id animaduertisse expediet,
quod in citato, Decreto 21. his verbis intimatur: Quin potiùs omnes Nostros in huiusmodi Regnis existentes seriò & grauiter hortatur, vt quidquid obsequij à nostrâ tenuitate, in sanctum illud officium, eiusque Ministros prouenire poterit, id humiliter semper atque alacriter præstare curent. Sic quinta generalis Congregatio.

Circa Decimum-nonum.

70
*IN quo sic: Que los Familiares, que tubie
ren oficios publicos, y delinquieren en ellos, sean castigados por las Iusticias Reales, y los Inquisidores no les defiendan y amparen contra esto: y lo mesmo se entienda con los Comisarios, que delinquieren en los Oficios ô Ministerios de Curas, ô Prebendas, que tubieren, si no que los dejen à sus Ordinarios.
Quæ sint officia publica non est difficile internoscere: talia enim sunt, quæ administrationem iustitiæ concernunt, & quæ auctoritate Regiâ, aut illius vicariâ, ad commune bonum conferuntur: vt Bancerij, Depositarij, Tabelliones, Procurato
Quæ sint officia publica.
res, Quæstores, Rationales & huiusmodi alij. De Officialibus autem militiæ idem videtur dicendum, quia reuerà publicum officium exercent, licèt non de omnibus id certum videatur: sed Magistris militiæ post Generales, Sergentis maioribus, Ducibus, & maiorum Officialium substitutis publicâ auctoritate; Signiferis etiam, qui Regij dicuntur, de quibus nulla videtur esse dubitatio, quandoquidem eorum officium à Rege, dato pretio, prouidetur. Omnes ergo isti, & similes, circa officium delinquentes, ab Ordinariis possunt puniri iudicibus. Si verò eorum delicta circa officium non sint, quia videlicet eodem modo peccare poterant, si Officiales non essent; vt in concubinatu, rixis, & similibus, etiamsi delicta grauiora sint, dummodo inter excepta non numerentur, de quibus posteà, nullo modo ad forum Ordinarium spectant, sed ad forum Inquisitionis, vbi ad petitionem partis, vel ex officio, tales sunt caussæ iudicandæ.
71
*Quod quidem iuxta doctrinam proce
dit, quam circa Syndicatum publicorum Officialium communiter Doctores tradunt, illum videlicet non extendi ad delicta, quæ circa officium, aut cum relatione ad illud non committuntur: talia enim alterius fori sunt, & aliqua fortè de foro tantùm Dei, quia humana se ad illa prouidentia non extendit. Pro quo Doctores adducit P. Fragosus Tomo 1. Pag. 937. num. 41. Qui & pro eodem allegat Cap. Cùm ad Sedem, de restitut. spoliat. vbi nihil ad rem. Sed forsitan apud Iuristam aliquem sic citatum inuenit, in quibus non rari huiusmodi errores occurrunt, vt alibi admonui.
72
*Circa Commissarios autem in Officio
Parochiali, aut in Præbendæ ministerio peccantes, similiter est philosophandum; possunt enim à Prælatis talia peccata puniri, non verò alia quantumuis grauia, quæ ad Commissionem referri nequeunt, licet reuerà Commissarij ipsi inde sumant occasionem liberiùs delinquendi: dum actus ipsi externi tales non sunt, vt internam illam valeant ostendere prauitatem: pro quo faciunt dicta à nobis numer. 18. Quia verò circa factum ipsum esse quæstio potest, dum alij iudicant relationem ad Commissariatum habere, alij non, per quod res dubia redditur: tunc in fauorem Inquisitionis iudicandum est, quia ex consequenti est fauor fidei, & summa est ratio, quæ pro religione militat, iuxta sæpiùs dicta. Et quia tales de foro Inquisitionis sunt, in cuius illa est iuris possessione; & ita melior est illius conditio, iuxta communem Iuris Regulam.
73
*Soli autem Curati & Præbendarij in præ
senti nominantur Capitulo, vnde alij Clerici, licèt officium aliquod Ecclesiasticum gerant, si in illo delinquant, ad forum Inquisitionis spectant. Præbendarij autem sunt in Indiis Decani, Archidiaconi, Archicantores, Scholiarchæ, Thesaurarij, Canonici, Portionarij, etiamsi dimidiam tantùm habeant portionem, vt videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 2. Lib. 3. Cap. 4. num. 7. & 14. & Cap. 14. num. 15. & in Politicâ Libr. 4.
Cap. 4. Col. 5. §. Scis Racioneros, & sequenti. & Pag. 615. §. Y passando. Dom. Felicianus à Vega | in Relectionibus Canonicis Cap. 4. §. De adulteriis n. 97. de Iudiciis. Et alij. Licet autem Concilium Tridentinum Seßione 24. Cap. 12. de Reformat.
Portionem esse Præbendam.
Præbendam à Portione videatur distinguere, ibi: Prætereà obtinentibus in eisdem Cathedralibus aut Collegiatis Dignitates, Canonicatus, Præbendas, aut Portiones &c. id non vrget: Nam eâ ratione neque Di
Conc. Trid.
gnitates, neque Canonicatus essent Præbendæ, quod constat dici non posse: Præbendæ ergo ibi ministeriũministerium aliquod indicat Portione superius, secundùm diuersas Ecclesiarum consuetudines. Ex his autem, quæ statim addit, clarè positio nostra colligitur, dum sic ait: Alioquin primo anno priuetur vnusquisque dimidiâ parte fructuum, quos ratione etiam Præbendæ ac residentiæ fecit suos &c. Vbi de iis agit, quos antecedenter expresserat verbis allatis. Non ergo videtur de hoc posse dubitari. Et ita alij tali nomine non comprehensi, Inquisitorum censuræ penitus subiacebunt. Et quod ad limitatam illam Præbendariorum subiectionem attinet respectu Episcoporum, tantùm euincunt, quæ congerit Dom. Villaroël Parte 1. Pacificæ
D. Villaroël.
gubernat. Quæst. 5. Art. 5. Et ita in fine Capitulum prædictum adducit, vtpote quod cum adductis à se videatur concordare.
74
*Circa delinquentes autem in officiis ac
ministeriis Parochialibus obseruandum est, non solos Parochos, sed quotquot in officiis ac ministeriis Parochialibus delinquunt, puniri ab Ordinariis posse, vt ex tenore Capituli constat, vnde Parochorum Vicarij seu Coadiutores ab Episcopo dati, aut ab eisdem electi, similiter puniri ab illis possnnt propter eamdem rationem, nisi sint Religiosi. Licet enim Curati iuridictioni Episco
Quid si Religiosi
porum quoad concernentia officium Parochiale subiaceant, iuxta dicta Titulo 17. Cap. 7. pro quo etiam Diana Parte 11 Tract. 2. Resolut. 15. quam plures Doctores congerit, & videri etiam potest P. Pellizarius Tract. 8. Cap. 6. numer. 52. ij autem qui apud illos in ministerio Parochiali assistunt, puniri nequeunt, quia de illis Bullæ Pontificiæ, & Regia rescripta non loquuntur: & cùm odiosa dispositio sit, & exemptioni contraria, non debet vltra terminos expressos ampliari. Nisi fortè Vicarij sint auctoritate Prælatorum in eorum absentiâ constituti, ij enim Parochi temporales sunt, & eorum ac aliorum ratio est eadem.
75
*Et quidem de Parochis loquendo pos
set aliquis contendere visitationi Episcoporum nullatenus subiacere, ex iis, quæ adducit P. Brunus Chassaing. Minorita de Priuilegiis Regularium Parte 1. Tract. 1. Cap. 3. Propos. 3. Vbi probat ex multis priuilegiis Regularem Parochum vel Vicarium in Ecclesiis exemptis seruientem, non posse ab Episcopo visitari. Sed præterquam quòd sententia illa parum verosimilis est, contra quam communis Doctorum sensus militat; in proposito nihil iuuat, quia de Ecclesiis exemptis procedit, quales Indicæ non sunt. Et prætereà sub eo pacto à Rege nostro, tamquàm Patrono, & Episcopis, traduntur, vt horum visitationi debeant eorum Rectores subiacere: in quo quidem suo renuntiare priuilegio possunt, quando id Apostolicâ dispensatione præstatur.

Circa Vigesimum.

76
*QVe estando amancebados (sic illud ait) al
gunos Familiares de la Inquisicion, y procediendo mis Iusticias, ô las Ecclesiasticas por el dicho amancebamiento contra ellos, los Inquisidores no les amparen, ni defiendan, auiendo las dichas Iusticias preuenido la causa.
Regulare est hoc iuxta Iuris dispositionem in delictis, quæ sunt mixti fori, cuius ratio præcipua est, ne quis coram duobus iudicibus in eadem caussâ vexetur, vt benè obseruat Bossius in Tract. Crimin. Titulo de foro compet. num. 108. Circa quod multæ agitari solent quæstiones, pro quibus videri potest P. Fragosus Tomo 1. pag. 507. num. 32. & seqq. In casu autem nostro id disponi debuit, quia non constabat delictum esse mixti fori. Cùm enim Familiares de foro Inquisitionis sint; factâ nondum declaratione; caussa ad Tribunal, quacumque non obstante præuentione, traheretur. Licèt autem tunc coram duobus iudicibus vexaretur delinquens, id non obstaret, quia vexatio iudicis incompetentis fuisset iniusta, & ita contra eum agere sic vexatus posset actione iniuriarum, & ad damna compensanda officium Superioris iudicis implorare; sicut in alio quocumque tribunali contingeret, si iudex incompetens caussam vsurparet. Cur autem
in delicto concubinatus potiùs quàm in alio ita dispositum sit, ratio esse potest huius frequentia delicti, cui oporteat remedium opportunum adhiberi: si enim luxuria laxis sinatur habenis decurrere, non sunt matrimonia secura, vnde grauissima damna in diuitiis, honore, vitâ, & animâ subsequuntur. Quæ quidem vtinam, vt verissima sunt, ita & iudicum animos, ad quos pertinent ista, pulsarent! Sed nescio an ita accidat: dum enim pellicatus annexi & publici in oculos multorum, & in quamplurium notitiam incurrunt, eorum desidiam videntur arguere, qui, cùm vigilare deberent, vt in matutino interficerent peccatores terræ, etiam sub ipsâ meridianâ luce videntur dormitare.
77
*Cùm autem Capitulum præsens de so
lis Familiaribus procedat, ad alios S. Inquisitionis Ministros non debet extendi, quia odium continet, & odiosæ dispositiones strictè accipiendæ sunt, etiamsi in aliis, qui non exprimuntur, similis ratio sit, vt superiùs dictum num. 70. & 71. & alibi sæpiùs. Et videri pro eo possunt Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regul. quæst. 11. art. 9. P. Suarez de legibus Lib. 8. Cap. 28. num. 11. & P. Salas etiam de legibus Quæst. 96. Tract. 14. Disputat. 17. Sect. 8. num. 43. qui plures alios adducit. Negari
tamen nequit contrarium in casu nostro esse probabile, quia non tam similitudo, quàm rationis identitas inuenitur, vt consideranti constabit: vbi autem rationis identitas est, illam debere verbis præualere multi Doctores tradunt, etiam cùm dispositio odiosa est; vt videri potest apud Ioannem Gutierrez in Practicis Quæst. ciuil. Lib. 3. Cap. 17. & 118. numer. 113. Tiraquellum in l. Si vnquam verb. Libert. à numer. 45. vsque ad 56. Ioannem Garciam de Hispanorum nobilitate, in diuisione num. 46. 61. & 62. Menochium Tomo 1. Consiliorum, Cons. 11. num. 16. & moderniores alios.
78
*Vnde Domini Inquisitores dissimulare | aliquando poterunt, cùm sciant iudices non te
Praxis pro DD. Inquisitoribus
merè se in huiusmodi caussarum cognitionem ingerere; præsertim si Ecclesiastici sint, quibus multò est ampliùs deferendum: neque penitus illæ à foro Inquisitionis extrahuntur, quandoquidem Episcopi Ordinarij Inquisitores sunt, vt est no
tissimum. Videndus Farinacius de hæresibus, Quæst. 166. Mag. Sousa in Aphorismis Inquisitorum Lib. 1. Cap. 3. P. Molina Tomo 6. Tract. 5. Disputat. 28. num, 18. Carena Parte 1. Titulo 4. §. 1. & Dom. Barbosa de Potest. Episc. Allegat. 40. numer. 39. Qùod et
De Capitulo & eius Vicario.
iam Capitulo, Sede vacante, & illius Vicario competere, communis sententia est, pro qua P. Molina suprà numer. 11. P. Palaus Tomo 1. Tract. 4. Disput. 8. Puncto 12. §. 1. num. 5. Diana Parte 4. Tract. 8. Resolut. 33. Sousa suprà §. 20. Carena Titulo 8. §. 3. & alij.

Circa Vigesimumprimum.

79
*VErba illius sunt: Que los Inquisidores no
den mandamiento contrahatcontra las Vniuersidades, en que manden que se gradue algun Dotor por Claustro contra los Estatutos, y Constituciones dellas, ni se entremetan en escascosas semejantes, ni en negocios de gobierno, que no tocan à su ministerio.
Omnia hæc sanctè & prudenter constituta. Et quod ad mandatum conferendi Gradum per Claustrum, per suffragia inquam Doctorum, non præcedentibus examinibus requisitis, non audiui vnquam tale per pręfatospræfatos Dominos attentatum. Quia verò dispositio præsens non sine fundamento aliquo emanauit; meritò timeri potest, ne quod aliquando contigit, aliquando etiam repetatur. Erit autem peceatumpeccatum
Quod in eo peccatum.
illud non solùm commune duorũduorum, sed plurimorum, tum mandantium, tum mandato deferentium, cùm constet illud esse iniquum; si præsertim sufficientia in laureando desit, vt videtur defutura: sufficientes enim examinum periculum minimè reformidant.
80
*Si autem sufficientia esset notoria, dubi
tari potest an grauiter peccarent Gradum huiusmodi decernentes & conferentes. Et videtur negatiuè respondendum iuxta Doctores quos adducit P. Thomas Sancius Lib. 2. Consil. moral. Cap. 1. Dub. 57. & etiam sequitur dicentes peccatum mortale esse gradum Doctoratus conferre notabiliter insufficienti, sicut & illum recipere: & idem asserit de gradu Licentiati, quia eum adeptus sine nouo examine potest ad gradum ascendere Doctoratus. Quando autem insufficientia
Quid cùm mediocris.
notabilis non est, seu, quod in idem redit, est mediocris sufficientia, id non asserunt, etiamsi sciant statuta Vniuersitatum id expressè prohibere. In quorum quidem transgressione aliquale peccatum erit; quod tamen & tunc vitari poterit, quando ratio aliqua conuenientiæ occurrerit. Talis autem videtur, cùm Inquisitor circa hoc auctoritatem suam interponit: in quo graue erit peccatum, si mandato id extorquere velit, vt in Capitulo præsenti dicitur, quia illi Euangelicum illud dici iure poterit: In qua potestate hæc facis? Inquisitores enim tali sunt facultate penitus destituti, quia neque à iure, neque à consuetudine, aut priuilegio aliquo, fundamentum illius vel leuissimum apparet; neque ad ipsorum officium est vllatenus necessaria.
81
*Quia verò Capitulum præsens Docto
ratûs tantùm meminit, videtur circa Gradus alios secus esse dicendum. Sed non est reuera fundamentum pro eiusmodi assertione: quia quod ad gradum Licentiati attinet, eiusdem rationis est cum Doctoratu, vt iam vidimus: & vt non sit, de illo atque aliis adducta procedit ratio; quòd scilicet Inquisitores non habent iurisdictionem aliquam circa ista, vnde mandatum dare nequeunt. Et ita non videtur excusationi locus, etiam cum Gradus inferiores sunt, & in quorum collatione non est peccatum mortale, etiamsi requisita sufficientia desit; quia est vsurpatio iurisdictionis, & violentia circa eos, ad quos spectat libera dispositio. Capitulum autem præsens Doctoratûs meminit, quia in eo esse specialis difficultas solet, tali mandato vincenda; vel quia de eo specialiter querela ad Regem delata, quia sic factum fuerat, & in eo se magis grauatas Vniuersitates querebantur.
81
*Neque Rex, & Supremum S. Inquisi
tionis Consilium, specialem circa hoc legem statuunt; sed extantem declarant; nec specialem etiam illam ex Iure Canonico aut Ciuili, sed naturali, in vtroque sæpiùs inculcato, quòd scilicet nullus non subditis imperare potest, neque contra Iura & leges quidquam eorum disponere, quęquæ ad ipsum non spectant; & generaliter id verissimum, quod habet Regula 19. Iuris in 6. Non est
Reg. 19. Iur. in 6.
sine culpa, qui rei, quæ ad eum non pertinet, se immiscet. Pro iudice autem est Regula 26. ibidem, in qua dicitur: Ea, quæ fiunt à iudice, si ad eius non spe
Et 26. ibidem.
ctant officium, viribus non subsistunt. Et peccatum graue in hoc inuenire communiter Doctores affirmant: pro quo videri potest Eligius Bassæus Verb. Iudex num. 3. vbi alios adducit:

Excursio breuis Circa Indicas Vniuersitates.

82
*SVnt in illis aliquæ; & quidem Euro
Illarum laus.
pæis plurimis ob præstantiam ingeniorum, & doctrinæ supellectilem, exæquandæ; pro quibus occasione præcedentis Capituli nonnihil hoc loco inseruisse commodum iudicaui. Et pro quibus etiam videnda, quæ diximus Titulo 4. Cap. 14. circa Regios Auditores, & alia eorum occasione. Ergo vt breuitati consulam,
Dico primò. Præsentatis à Rege nostro ad
Episcopatus, nequeunt in Vniuersitatibus Indicis ij conferri Gradus, qui pro eâ requiruntur dignitate, si de eorum sufficientiâ non sit saltem probabilis certitudo. Hoc quidem generale est pro Vniuersitatibus cunctis, sed nescio an alibi tale quid accidere possit, cùm de electis notitia plenior ob distantiam non ita ingentem habeatur: licet monstra huius generis vbique soleant inueniri: vnde in Cap. Quamuis, de ætate & qualit. in ord. præficiend. mentio Episcopi inducitur, qui nihil de Grammatica didicisset. Verùm
Cap. Quamuis, de ætate &c.
notitia maior communiter habetur, quæ tamen pro existentibus in Indiis deest, vnde post Præsentationem ad Vniuersitates confugitur, vt Gradus necessarius habeatur. Vbi quidem inprimis
non vacat scrupulo quod ad Præsentationem attinet, an scilicet valida sit respectu eius, qui Gra|du necessario caret. Non enim voluntatis Regiæ esse videtur, vt non habens necessaria requisita, in quibus ille dispensare nequit, Præsentationis beneficium consequatur: talia enim supponuntur; &, si non subsistant, eorum ignoratio facit inuoluntarium: sicut scientiæ sufficientia supponitur, sine quâ, qui acceptat, mortaliter peccat, vt benè obseruat Dom. Villaroël Parte 1. Quæst. 7.
Cap. Eam te. eod. tit.
Artic. 7. Pro quo est Cap. Eam te, eod. tit. Ibi: Nec aliqua occasione, vel etiam Litterarum nostrarum obtentu, institui patiaris, quæ scientiâ, moribus, & ætate, Concilij (Lateranensis) non congruant institutis. Sic Alexander Tertius; vbi Glossa verb. Litterarum concludit non esse mandatum Pontifi
Glossa notanda.
cis, quando ignoranter mandat. Rescriptum etiam Regium contra Ius, & publicam vtilitatem non valet. l. Rescripta C. de prec. Imper. Offer. Vbi Doctores. Et pro Pontificio etiam est Cap. Ex
parte 1. de rescriptis satis celebre in hac materia, ob illam eiusdem Pontificis regulam: & in huiusmodi Litteris intelligenda est hæc conditio, etiamsi non apponatur, si preces veritate nitantur. Sic ibi. Deinde, quod ad casum spectat, in quo sumus, videtur certissimum id fieri non posse: cùm enim generaliter fieri nequeat, ob rationes, quas P. Thomas Sancius adducit Tomo 1. Consil. Libr. 2. Cap. 1. Dub. 57. in Episcopis præsertim vrget, quia eorum approbatio, si insufficientes esse contingat, in maius Ecclesiæ vergit præiudicium, vt est planum.
83
*Dico secundò. Si de sufficientiâ Præ
sentati probabilis notitia sit, non orta nuper ex dictis aliquorum, sed per experientiam habita, aut ex præcedenti fama, non est improbabile posse talem per Claustrum ad Doctoratum suscipiendum approbari. Probatur ex dictis. n. 79. Et quia iste non abusus potestatis, sed dispensatio quædam est, pro quâ ratio non leuis occurrit: si enim Præsentatus ad Gradum non admittatur, consecrari non poterit, ex quo fiet vacationem longissimam futuram: quod quàm sit exitiosum, sæpiùs est à nobis dictum, & ex se res ipsa est oculos habentibus manifesta. Vt verò Gradus conferri nequeat, communis sententia vrget in
Contrariæ fundamenta.
ordine ad prædictum effectum: iuxta quam Gradus acceptus non factâ professione fidei secundùm Constitutionem Pij Quarti, aut contra Academiæ statuta vel consuetudines, vt quia quis falsò probauit cursus necessarios, vel descriptionem in matricula, aut non fuit in examine forma præscripta seruata, seu aliàs: non sufficit ad testimonium sufficientiæ, quod in Episcopis sacri Canones requirunt, & præsertim Concilium Tridentinum Seßione 22. Cap. 2. de Reformat. Sic Nicolaus Garcia Parte 7. Cap. 7. in Additionibus numer. 51. Dom. Barbosa de Potest. Episc. ex eodem Allegat. 55. num. 6. & alij. Nihilo minùs proba
bilitas contrariæ sententiæ negari nequit: eam enim tenet P. Henriquez Lib. 10. Cap. 33. n. 2. vbi ait quod si eum Gradum habeat tantùm in Iure Ciuili (cui qui incumbunt, solent etiam studere sacris Canonibus, & de vtroque Iure examinantur) aut si nullum Gradum scientiæ habeat; satis esset vt ab aliqua probata Academia impetret testimonium approbatorium suæ scientiæ, (vt disponit idem Concilium) quod facilè concedi solet, quando eius scientia multis sapientibus nota est. Sic ille: qui cùm pro se adducat Vniuersitatum vsum, in quibus tot viri sapientes concurrunt, ad sententiæ huius probabilitatem adstruendam momenti non parum accedit.
84
*Quòd verò notitia scientiæ mediocris sa
tis sit, ex eo constat, quia adhibito etiam examine, qui mediocris deprehenditur, debet approbari, iuxta Constitutiones Vniuersitatum vsu roboratas. Vnde P. Gerunda, quem adducit Diana Parte 12. Tract. 1. Resolut. 71 de Episcoporum necessariâ doctrinæ sufficientiâ loquens, post enumerata alia in particulari, sic concludit: Ac si quæ sunt alia prudentis iudicio ad Episcopale mu
P. Gerunda.
nus pro mediocritate scitu digna &c. Pro quo & videnda illa, quæ ex Petro Marchantio ibidem exscribit. Id quod iam pridem stabilitum l. 22. Tit. 5. Part. 1. vbi post alia illud: Letrado Comunalmente. Neque contra hoc vrget, quod ex Constitutione Gregorij Decimiquarti, quæ incipit, Onus Apostolicæ, habet Quaranta Verb. Electio. Atque ex eodem P. Fragosus Tomo 2. pag. 603. numer. 10. scilicet non sufficere priuilegium Doctoris, seu Licentiati, sed debere fieri de doctrinâ promouendi diligentem inquisitionem, nisi
aliunde constet ex aliqua publica functione. Non inquam vrget, quia cum diligenti illâ inquisitione stat doctrinam esse mediocrem: diligentia enim inquisitionis ad explorandam sufficientiam necessariam adhibetur. Immò ex prædictâ Constitutione videtur deduci Gradum so
lum attendendum non esse: id enim tantùm significatur, cùm dicitur non sufficere priuilegium Doctoris aut Licentiati, id est, priuilegium, quod per Gradus illos confertur, ascendendi inquam Cathedras, & Principes facultatum interpretari, fruendique gratiis aliis, quæ à Pontifice, & Christianis Principibus conceduntur. Cùm ergo Gradui non ita fidendum sit, pro quo & facit Episcopos Romæ coràm Pontifice à viris doctissimis examinari, vt videri potest apud Dianam Parte 11. Tract. 8. Resolut. 26. Barbosam in Collectaneis circa Cap. Cùm in cunctis num. 20. vbi Clem. VIII. Decretum adducit, & est generale Cardin. Lugo in Responsis moral. libr. 5. Dub. 15. num. 6. & Thomam Hurtadum Tract. 12. Resolutione 32. etiamsi aliàs Gradum requisitum habeant: inde fit in conferendâ approbatione per Claustrum minus scrupuli superesse; mediocritas enim probatur: si autem plus aliquid velint ij, ad quos prouisio spectat, ipsi viderint, quia ab Vniuersitate tale iudicium minimè postulatur.
85
*Vnde quod ait P. Henriquez, sufficere
scilicet quòd ab aliqua probata Academia impetret testimonium approbatorium, non de approbatione ad Episcopatum est accipiendum, sed de approbatorio mediocris sufficientiæ, quod tantùm ab illâ petitur. Qui enim sic de approbatione solicitum promouendum volunt, & præsentant, Vniuersitatem circa sufficientiam non consistunt, minimè præsentaturi eum, si scirent Gradu necessario carere, pro quo saltem est vehemens coniectura vt numer. 82. dicebamus. Ipse autem Præsentatus Gradum petit, & publicum sufficientiæ testimonium, quæ ad illum requiritur, & nihil ampliùs, vt Concilij Tridentini Decreto fiat satis: in quo sic videtur expressum, cùm dici
Concilium Trident.
tur: Ideoque anteà in Vniuersitate studiorum, Magister, | siue Doctor, aut Licentiatus in sacra Theologia, vel Iure Canonico, meritò sit promotus; aut publico Academiæ testimonio idoneus ad alios docendos ostendatur. Sic Concilium, tantummodò exigens testimonium sufficientiæ publicum ad alios docendos, non verò ad id, de quo agitur, scilicet ad Episcopatum.
86
*Vt verò id, quod diximus numer. 82. de
Ex quo probatio.
non conferendo Gradu ei, de cuius sufficientia non constat, ampliùs roboretur, animaduertendum id, quod Concilium ad hoc declarandum addidit, dum dixit: Meritò sit promotus. Non ergo promotio ad Gradum sufficit, nisi quæ meritò fit: id est cum notitiâ sufficienti meritorum. Quàm autem hoc obligatorium sit, satis ex iis apparet, quæ à Concilio subiiciuntur, dum sic concludit:
Et obligationis grauitas.
Prædicti autem omnes, vnde instructio seu testificatio erit sumenda, hæc fideliter & gratis referre teneantur: alioquin eorum conscientias grauiter oneratas esse sciant; ac Deum, & Superiores suos habebunt vltores. Sic illud. Licet autem cùm Præsentatus Gradum petit, approbationem ad Episcopatum non
petat, vt diximus, id de approbatione totali est accipiendum, non verò de approbatione, quam Gradus per se importat; de illâ enim agitur in ordine ad effectum, pro quo petitur sine solemnitatibus solitis adhiberi: quæ etsi non sufficiat, iuuat tamen: & sic sub reatu peccati mortalis fidelitas in eo debet obseruari.
87
*Dico tertiò. Si à promouendis ad Epi
scopatum approbatio petatur Indicarum Vniuersitatum, in quibus Ius Canonicum non legitur, quod illi sunt professi, nequit ab eisdem conferri. Sunt namque in Indiis Vniuersitates aliquæ sub curâ Societatis, & in eius studiis, in quibus Philosophia & Theologia prælegitur, & à Pontifice ac Rege facultas concessa est, vt qui easdem per designatos cursus audierint, ad omnes, qui in Vniuersitatibus aliis, conferri Gradus solent, possint, Episcopis illos conferentibus, promoueri. Et tales posse Vniuersitates dici auctoritate Supremi Indiarum Senatûs habetur, dum per vltimam sententiam in iudicio contradictorio decreuit vt in Ciuitate Platensi, seu Cinquisacensi,
Tit. 18. n. 50.
Vniuersitas permaneret, de quo dixi aliàs. Non defuerunt autem qui ad Episcopatus præsentati, cùm Gradu maiori in Iure, quod professi fuerant, carerent, inde supplementum defectûs quæritarent. Quod tamen illis negatum est, quia non approbationem, sed Gradum exigebant, quem conferri non posse, certius est quàm vt egeat probatione. Quòd si approbationem peterent, eadem ratio esse videtur: quia cùm in Vniuersitatibus dictis non habeatur Canonici Iuris exacta notitia, nequit de sufficientiâ in ipsa testimonium fidele perhiberi.
88
*Licet autem hoc certius sit, non videtur
tamen oppositum probabilitate omnimodâ destitutum: quia de peritiâ in Iure Canonico iudicare Theologi sufficienter possunt. Vnde & in Vniuersitatibus Doctores Theologi in oppositione ad Cathedras Iuris vtriusque suffragari possunt, & è contra: sicut & Canonici in concursu ad Canonicatus. Quod in casu nostro verosimilius apparet, vbi de præiudicio tertij periculum nullum, & de mediocritate promouendi agitur, cuius notitia non est difficilis; ea enim se prodit experimentis & famâ: quis enim mediocritate saltem non præditus eam assequatur? Quòd autem ex hoc argui ad Gradûs collationem nequeat, ex eo constat, quia pro eo non est à Pontifice & Rege facultas attributa; cùm tamen pro approbatione negata non inueniatur.
89
*Dico quartò. Peccatum lethale est
Gradum quemlibet in quacumqùe facultate penitus indignis conferri. De Gradu Bacchalaureatûs in Theologia & Iure negat Palacius, & alij, quos sequitur P. Thomas Sancius Lib. 2. Consiliorum Cap. 1. Dub. 57. num. 5. quia parum damni infertur: Gradus enim iste parui penditur, nec ratione illius alicui fiditur. De Gradu in Artibus, quicumque ille sit, idem tenet citatus Pater n. 6. qui sic tenere doctos Recentiores affirmat, & videri etiam sic tenere Caietanum, siquidem de Doctoratu in Iure dubitat. Sed Nauarrus & Alcacer apud eumdem nobiscum sentiunt, & videtur pro eo ratio euidens militare: nam Gradûs cuiuslibet collatio est testimonium falsum publicâ auctoritate firmatum in re non leuis momenti: ergo in eius falsitate plusquàm leuiter peccatur. Assumptum est clarum, & Consequentia probatur: quia testimonium falsum publicâ auctoritate firmatum, est contra fidem publicam: hac enim ratione Tabelliones grauiter peccant, dum auctorizent mendacia, vnde & redduntur indigni, quibus in aliis fides adhibeatur. Quomodo ergo graue peccatum non sit Vniuersitatem falsum testimonium in publicâ formâ proferre, & scripto etiam ad perpetuam rei memoriam confirmare?
90
*Quòd verò res leuis non sit, ex eo pro
Probatio ex rei grauitate.
bo, quia laureatis in quocumque Gradu ius suffragij, & non vnius, sed multiplicis, in ordine ad Cathedras tribuitur: vnde vnus ex istis sufficit, vt aliquis Cathedram possit comparare. Item, in oppositione ad beneficia Gradus isti in consideratione sunt, & ratione eorum solent alij aliis anteferri. Et ita Rota in vna Calagumitana An. 1652. die 15. Ianuarij apud Dianam Parte 11. sic
Decisio Rota.
ait: Hic dignior, & præferendus visus est, tum ob gradum Bacchalaureatus, quo caret Stephanus, quemque Rota in his terminis semper magni fecit, &c. Videantur etiam alia pro eodem die 13. Maij. Anni eiusdem. Fiunt etiam aliquando Vicarij generales Episcoporum.
91
*Quod verò ad gradum Magisterij. in
Philosophia attinet, quis non videat rem scandalo esse plenissimam videre per vias publicas Magistrum talem cum Magisterij insignibus, & illustri Doctorum ac Magistrorum comitatu equestri, suis etiam insignibus præfulgentium; qui tamen indignus tali honore communiter habeatur? Sciunt enim multi, & dum sic laureati inscitiam rident, festum cum aliis agunt diem, & sic illius inscitia fit apud vulgus nota, sicut & testimonij falsitas, quod Vniuersitas tubis & tympanis clangentibus perhibens, id facit, vt & contemptus sequatur, & exempli mali ad fidem publicam adulterandam certissimum documentum. Quid quòd Gradus pro insigni sufficientia merentes, dum eo insigniuntur honore, in eâ non sunt æstimatione, quæ illis debita est, eò quòd similis honor ineptis exhibitus in caussa est, vt cùm confertur dignis, infirmus adueniat, debilitatus | scilicet immerentium communione: quandoquidem qui spectant, aut audiunt, ex eo nihil plus, quàm pro alio præfatis attributo, habent cur debeant æstimare. Si equestrium Ordinum insignia vilibus tribuantur hominibus, quid nobilibus inde honoris accrescat? Si titulus Dominationis priuatis nobilibus sit communis, quis propter illum magni faciat Titulatos?
92
*Dico quintò. Cùm habentur Actus lu
cratiui, in quibus scilicet distribuuntur assistentibus pecuniæ, si quis ad finem eorum veniat, vt scilicet distributionem accipiat, nequit eam tutâ conscientiâ recipere. Patet, quia est assistentiæ præmium; non dicitur autem assistere qui ad finem actionis venit, pro quâ auctorizandâ fit distributio. Id quod ex communi Doctorum sententiâ roboratur circa distributiones quotidianas, quæ assistentibus in Choro dari solent, ad quarum licitam acceptionem necessarium est vt assistentia sit talis, quæ dici absolutè assistentia possit, respectu scilicet maioris partis Horæ Canonicæ, iuxta dicta Titulo 18. num. 29. & quidem eo assistendi modo finis distributionum talium fraudatur: sic enim statutum à legislatoribus, vt Litterarij actus concurso Doctorum ac Magistrorum splendidi & honorabiles redderentur: sicque & Magistri & discipuli ad studia euaderent promptiores. Quis autem non videat suo illo aduentu finem talem non obtineri, vacuis subselliis toto ferè disputationis tempore, & dolentibus, qui & defendunt & præsident; studia sua nihili pendi, & solam octiregalis cupidinem ad leuem ac breuem illam assistentiæ particulam permouere?
93
*Si autem allegetur consuetudo, irratio
nabilis illa est, vnde nec vim habet, iuxta Iuris vtriusque notissimas sanctiones, de quibus dictum aliàs: sicut de simili etiam consuetudine circa assistentiam in diuinis officiis dicunt Doctores, vt videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 2. Consil. Cap. 2. Dub. 102. num. 4. Est ergo restitu
De obligatione restitutionis.
tionis obligatio, quæ facienda est, non Doctoribus assistentibus, quia hoc in vsu non est; absentium enim præmia assistentibus non accrescunt; sed arcæ Vniuersitatis ad communes expensas. Erit autem commoda restituendi ratio, si quis posteà assistens stipendium non accipiat, & vt notam euitet, paullò antè distributionem exeat, exitûs caussâ non detectâ.

Circa Subornationem obseruanda, & notabilis Resolutio.

94
*DIco sextò. Subornatio in oppositio
ne ad Cathedras nullo modo iustificari potest. Hoc quidem, sicut nonnulla alia ex dictis, commune est Vniuersatibus cunctis, sed pro Indicis vrgeri debuit, quia in illis malum hoc percrebuisse dolemus, ob maiorem pecuniæ copiam, vnde monstra non semel intoleranda nascuntur. Id probo. Nam subornatus cùm ad suffragandum accedet, se subornatum non fuisse iuraturus est; sed falsò, ad quod periurium is, qui subornat, cooperatur.
95
*Dices primò non peccare Subornantem,
quia alius paratus est ad subornationem & periurium: quando autem hoc accidit, non est graue peccatum materiam pro illo ministrare. Sed hoc vix est probabile; de quo dictum Titulo 1. num. 146. & alibi. Deinde: licèt illud generaliter loquendo sustineri posset, non tamen vbi lex specialis est id prohibens. Sciebant siquidem Constitutionem pro Vniuersitatibus conditores futuros multos, qui se offerent subornationi paratos, & horum voluerunt infamem agendi modum extirpare statutis & pœnis contra eosdem stabilitis: quorum obligatio sub mortali est; quia
si non esset talis, inutilis redderetur, ob materiæ grauitatem: quis enim in negotio isto, vbi ardentissimè flagrat ambitio, veniale obstaculum vereatur? Videantur dicta Titul. 2. n. 3.
96
*Dices secundò subornatione vexatio
nem redimi, quam patiuntur oppositores: cùm enim quis eorum, aut etiam aliqui, pecunias profundant, si ipse nihil tale faciat, de Cathedræ potest adeptione penitus desperare. Quòd autem pro redimendâ vexatione pretium dari possit etiam iudicibus, etiam cùm de rebus sacris agitur, communis Doctorum sententia est, pro quâ videri potest P. Thomas Sancius Lib. 2. Consil. Cap. 2. Dub. 8. & 9. & alij passim. Sed contrà est,
quia vexatio hæc non infertur ab eo, qui subornatur: ergo doctrina illa non est ad rem; quæ tunc procedit, cùm aliquid datur iniusto vexatori, vt videri apud scribentes potest, & specialiter apud Bonacinam, qui multos congerit Tomo 1. Tractatione de simoniâ, Quæst. 6. Puncto 5. Prætereà, subornatio nequit subornatione conuelli, vt optimè Philosophatur P. Suarius Tomo 1. de Religion. Lib. 4. Cap. 50. numer. 26. ex quo citatus scriptor
numer. 15. & P. Palaus Tomo 3. Disput. vlt. Puncto 20. numer. 6. qui de oppositione circa Beneficia agunt. Ratio autem, quam adducit P. Suarius, & ex eo alij, generalis est; quòd scilicet non sunt facienda mala vt bona habeant; cumq́ue subornatio ex se iniqua sit respectu eius, qui vim non facit, nequit ratione prædicti respectûs admitti.
97
*Addit autem P. Palaus in rigore loquen
do licere electoribus iam subornatis pecuniam dare; non eâ intentione vt specialiter sic danti faueant, sed vt deponant animum & affectum propensum, quem habent erga competitorem propter pecuniam ab illo acceptam: in hoc enim casu non paratur via ad Beneficium magis quàm esset parata ante subornationem iniuriosam, & in odium eius factam, qui damnum pecuniâ conatur remouere. Post doctrinam autem dictam sic subdit: Video tamen hoc maximo subijci periculo incidendi in simoniam, & in foro hoc externo ita præsumitur. Hæc ille; quibus id, quod præmiserat, penitus demolitur: nam graue peccatum est id facere, per quod graui se periculo quis exponit incidendi in illud, vt est communis Doctorum sensus. Quidquid autem de prædicto casu sit, ei, de quo agimus, nequit applicari, in quo qui subornatum iam priùs subornat, non tantùm intendit illum in statum reducere, quem ante subornationem habebat, sed ad se penitus inclinare, vnde plus offert quàm dederit alius; vel si idem, id certè cum nouo aliquo titulo, vt ad se potiùs inclinetur, vnde non relinquit eum in statu, quem habuerat ante subornationem.
98
*Quia verò de Beneficiis ad Cathedras
non videtur argumentum vrgere, eò quòd materia in istis sacra non sit ex iis, quæ simoniacæ sunt obnoxia prauitati, secundùm Ecclesiæ dispositionem; videndum an respectu illarum locus sit reciprocæ subornationi. Circa quod Basilius Legionensis Libr. 5. de Matrimonij impedimentis, Cap. 14. §. 6. numer. 44. in fine: affirmat licitum esse dare pecuniam in oppositione ad Cathedram, quando duo sunt oppositores, neque excessus clarè apparet, si de facto Scholasticus, qui suffragium debet ferre, sua sponte postulauerit, vel indicauerit: non tamen esse licitum illam offerre. Iuxta hanc ergo sententiam licebit subornato maius offerre pretium, quia cùm illud ab alio acceperit, satis indicat se ab alio maius accepturum. Quòd autem licitum esse neget offerre non postulanti, aut voluntatem indicanti, ex eo prouenire potest, quia cùm ille sit iam ad peccandum propensus, non est caussa illius qui pretium confert, iuxta sententiam illam, de quâ num. 95. & facit pro eâ P. Dicastillus de Iustitiâ & Iure, Lib. 2. Tractat. 2. Disput. 6. numer. 46. vbi cum aliis ait in oblatione munerum illis factâ, qui recipere licitè nequeunt, non esse graue peccatum, quia sic paratus non inducitur, sed offerens illius peccato vtitur in suum commodum.
99
*Sed Legionensis sententia non placet P.
Sed non placet P. Palao.
Palao suprà, quia talis doctrina pluribus iniustitiis & peccatis viam aperit. Quod enim elector postulet pecuniam, non potest honestare illius receptionem, neque largitionem, quia est postulatio iniqua: ergo si seclusâ postulatione non licet in illo casu electoribus pecuniam offerre, neque etiam petitam largiri licebit. Quod equidem benè
dictum, ex eoque redargui sententia illius potest, de quâ num. 97. cùm fateatur ipse eam esse maximo subiectam periculo, propter quam rationem censet istam, de quâ agimus, reiiciendam. Deinde. Quia seclusâ postulatione nequit offerri pretium, eâ etiam positâ, non licet, quia per illam non honestatur. Tunc sic: seclusâ subornatione præcedenti, non licet pretium offerre: ergo neque stante illâ. Consequentia est euidens arguendo vt ipse arguit, quia ratione præcedentis subornationis nequit honestari, quæ ex se inhonesta est, sed quia ob auctoritatem Basilij Legionensis, abusum, de quo agimus, potest quispiam non lethaliter malum iudicare, addo ex ipsius doctrina illum non reddi tolerabilem. Nam in primis ille loquitur quando excessus clarè non apparet; isti autem suffragiorum nundinatores nihil de excessu curant, sed plus danti suffragia pollicentur.
100
*Prætereà, citatus Auctor in specie casus
nostri non loquitur, neque ex eo, quòd asserit, argui potest. Licèt enim iam subornatus recepturum se plus pretij satis videatur indicare; id tamen certum non est, quia priori fidem suam adstrixit, & aliqui in eo constantes esse solent; quòd si maius vellet pretium, id oppositoribus indicasset omnibus, aut eorum proxenetis, vt plus danti se obligarent: dum autem dubia voluntas est, nequit ad certum peccatum induci. Item. Etiamsi postulet; id fieri nequit, quia cooperatio ad tale peccatum grauissimis circumstantiis conuestitum, solùm ratione commodi honestari potest, saltem non esse lethalis: atqui commodi talis întuitus hoc non præstat: ergo illius malitia perseuerat. Maior est iuxta aduersantium doctrinam, & Minor ostenditur; quia etiam post oblatam pecuniam valde incertum est, an talis sit id, quod promiserat, impleturus, cùm sciamus multos ex istis nec Deo nec hominibus seruare fidẽfidem, vnde oppositores & cathedris & pecuniis vacui relinquuntur. Nullum ergo abusus iste in sententiâ dictâ firmum potest habere præsidium. Ideò
101
*Dices tertiò probabile esse eum, qui
ius suffragij in oppositione Cathedræ habet, aliquid posse pro suffragationis voluntariâ obligatione recipere: aut enim inter oppositores non est considerabilis excessus, & tunc pro quolibet suffragium dare potest: obligare autem se ad vnum potiùs quàm alium suo suffragio iuuandum, pretio æstimabile est: vnde & in iudicibus, vbi pro quolibet ex litigantibus probabilis est opinio, gratiam illam esse vendibilem, sunt qui sentiant, quibuscum P. Fagundez de Iustitiâ & Iure, Libr. 5. Cap. 18. num. 5. Licèt autem, cùm ad se suffragandum accedit, iuret se nihil ab oppositoribus accepisse, id stare sine periurio potest secundùm doctrinam P. Thomæ Sancij Lib. 2. Consil. Moral. Cap. 1. Dub. 53. numer. 5. vbi ait quòd licet iuxta statuta Vniuersitatis Salmanticensis & aliarum
subornato pœna priuationis suffragij imponatur, de quo ipse Cap. præced. numer. 1. id tantùm habet locum in foro externo, vnde suffragium eius in foro conscientiæ & licitum, & validum est, de quo etiam anteced. Cap. num. 11. Potest ergo verbis æquiuocis in iuramento vti, quia suum non debet defectum aperire. Nisi fortè iudex interroget præcedente infamiâ, vel indiciis probatis, aut cum semiplena probatione; tunc enim ad mentem interrogantis respondere debet. Ex quo fit cessare rationem à nobis adductam de cooperatione ad periurium, quandoquidem sine illo stare potest testimonium suffragantis. Si au
tem vnius ex oppositoribus notabilis excessus sit, tunc etiam doctrinæ est prædictæ locus, tum ex eo quòd tenet Nauarrus in Manuali Cap. 25. num. 57. scilicet secluso iuramento non esse mortale eligere minùs dignum ad Cathedram, quæ per oppositionem datur. Tum etiam quia is, qui ius suffragij habet, non tenetur absolutè ad suffragandum neque pro vno, neque pro alio, vnde potest sine graui culpa à suffragatione abstinere, quòd autem se ad suffragandum obliget, pretio æstimabile est. Ratione autem iuramenti non esse obstaculum, ex adducto iam fundamento firmatur.
102
*Sed contra hoc est doctrinam præfa
tam tunc tantùm currere, cùm iam est peccatum acceptionis pretij commissum; tunc enim non tenetur quis à suffragando abstinere, & æquiuocatione potest suum delictum occultare. Quòd verò sine peccato acceptio stare possit, prædicta non probant, quandoquidem procedunt iure tantùm naturali attento, iuxta quod probabiliter asseritur non esse peccatum mortale. Pro quo & faciunt quæ docent P. Layman Lib. 3. Sect. 5. Tract. 4. Cap. 4. num. 9. & P. Lessius Lib. 2. Cap.
P. Lessius.
14. num. 64. qui sic concludit: Hæc argumenta, si solum ius naturæ spectetur, faciunt hanc sententiam satis probabilem. Nihilominùs legibus id vetitum est, | quæ etiam possunt ad restitutionem obligare; immò & incapaces reddere dominij rei hoc titulo datæ adquirendi. Sic ille. Neque aliter loquitur P. Laymam, aut alia est P. Fagundi mens, vt videri apud eumdem potest Tomo 2. in Decalogum Libr. 8. Cap. 26. num. 34. sicut & Dianæ Parte 3. Tract. 5. Resolut. 55. vbi de eo clarissimè. Quòd autem lex, de qua agimus, Academicos sub lethali vrgeat, iam habetur ex dictis num. 95. Deinde. Etiamsi subti
Et ex praxi periculosa.
litas illa pro modo æquiuocè iurandi ob auctoritatem sic dicentium reprobari penitus nequeat; communiter tamen illa non attenditur, neque qui subornant aut subornantur, de illo sunt iurandi modo soliciti, sed periurij malum auaritiæ & ambitionis fame insatiabili deuoratur. Vnde in ordine ad communem praxim doctrina prædicta non seruit, ex quo habetur id, quod Assertione nostrâ contendimus, subornationem scilicet iustificari nullatenus posse.
103
*In quo genere illud videtur minùs ab
surdi continere, si quis pretium accipiat, non vt suffragio assistat, sed vt pro Oppositore neutiquam suffragetur. Quod fieri solet, vel ad suffragiorum locum non accedendo, vel si quis accedat, & sehedulas accipiat, ita eas in vrnam mittat, vt nullius momenti suffragium sit, pro quo varij esse modi possunt, secreti iure seruato. Sed neque hoc licet, quia reuerà subornatio est, & sub generali prohibitione contenta. Et quidem meritò, vtpotè absurditatem viris litteratis indignissimam præseferens: cùm reuera dici possit eum, qui hoc modo victoriam consequitur, non meritis, sed pecuniis Cathedram consecutum.
104
*Circa obligationem autem restitutionis, secundùm probabilem sententiam dicen
dum est illam non vrgere, si quis promissis stet, quia lex Academica translationem dominij non inducit, cùm de eo non disponat: pro quo videndus P. Lessius suprà Dub. 8. & alij passim, & sit etiam probabile id, quod pro opere prauo datur, non esse obnoxium restitutioni. Et quia in casu, de quo agimus, stare potest vt quis pro digniore suffragium ferat, in quo opus virtutis exercet, pro eo etiam datum non debere restitui, multorum sententia est, de qua post alios P. Dicastillus Disput. 6. citata, num. 59. vbi pro ea adducit Nauarrum, Sotum, Ledesmam, Bañez, & Patres Vazquez, Valentiam, Azor, & Rebellum, & vt probabilem amplectens, licet contrariam vt veriorem tueatur, quando actio aut illius omissio in dantis commodum postulantur. Posset autem & Dianam adducere Resolut. 55. citata cum P. Tannero, & aliis eam vt probabiliorem amplectentem.
105
*Et cùm probabilis talis sententia sit, qui
Pro quo alia fauorabilia.
in casu nostro delinquerint, non sunt ad restitutionem vrgendi, quia huiusmodi homines difficilè ad illam induci poterunt, & ita benigniore isto sentiendi modo illorum est securitati conscientiæ consulendum. Cùm aliàs, licet actio ista honesta sit, & ex charitate saltem debita, iuxta quam tenetur qui suffragij ius habet, caussam benemeriti promouere: in executione autem prauũprauum aliquid admiscetur, ob nuper dicta circa iuramentum, vnde operi prauo pretium datur, quia
malum ex quocumque defectu: quo euentu non esse obligationem restitutionis communior iam inter Scribentes sententia tenet, pro quo P. Lessius suprà. & plures alij apud P. Dicastillum Disput. citat. Dub. 3. P. Fagundez suprà, quos & sequitur numer. 34. Eligium Bassæum Verb. Restitutio 4. §. 3. & obuios alios. Si verò ex iniqua suffragatione Cathedram is amiserit, cui ex iustitiâ debebatur, quia oppositores alij indigni erant, aut singularis in eorum aliquo excessus cernebatur, obligatio restitutionis erit iuxta damni dati æstimationem.
106
*Sed quis damnum tantum valeat ex
tali hominum genere compensare? Satisfacere ergo aliqualiter poterit in oppositione alia pro illo suffragando, vel per Confessarium remissionem debiti postulando. Rarò autem Oppositores manifestè indigni sunt, vnde sententiâ se poterit Nauarri tueri, de qua num. 101. Sicut enim non accepto pretio potuit suffragari pro digno, omisso digniore; ita & illa accepto, quia ex acceptione non est nouus iustitiæ titulus in isto vt illi plus aliquid debeatur. Et quidem Nauarri sententia parum verosimilis est, & ita communiter à Doctoribus reprobatur: sed minùs verosimile est eos, de quibus loquimur, restitutionis curam condignam habituros. Accedit etiam dictis eum, qui, cùm minùs dignus sit, Cathedram est assecutus, id non nisi multorum suffragiis obtinuisse; ex quo fit singulos non esse caussam totalem damni, & ita neque ad restitutionem integram obligatos; immò neque ad partialem, si ex vltimis in suffragatione fuerunt, & sine quorum suffragiis
minùs dignus victor in oppositione fuisset, quando vno consilio omnes in actionem huiusmodi minimè confluxerunt, iuxta communem doctrinam de testibus, pro qua videri possunt P. Lessius Lib. 2. Cap. 30. num. 52. §. Aduerte tamen. P. Fagundez Tomo 2. in Decalogum Lib. 8. Cap. 42. n. 3. & alij passim: suffragium enim pro minus digno est falsum testimonium de maiore illius dignitate practicum & reale, vim electionis habens.
107
*Maior circa eos, qui per modum istum
damnabilem Cathedras obtinuerunt, est difficultas, quia non apparet verosimile aliquod fundamentum, vt illas possint retinere, quas nec restituere possunt, quandoquidem in eorum non est id positum potestate, quia earum prouisio concursum exigit, & à multorum voluntate depen
det. Compensatio autem valde est difficilis, si ad pecuniam reducenda sit: quia honor non est pecuniâ compensandus, & interesse salarij non debetur non seruienti. Nihilominùs obligationem restitutionis Doctores agnoscunt, de Cathedrâ agentes, & de aliis, quæ per sententiam iniquam reipsa, licet secundùm allegata & probata iustam, adiudicaretur alicui, quando ipse auctor iniquæ adiudicationis est falso illius fundamento cooperans. Licet enim probabilis sententia sit, quam multi Doctores, præsertim Iurisperiti, tenent apud P. Fagundez suprà Cap. 32. num. 7. asseren
tes eum, qui scit iniquam esse sententiam re ipsa, iustam autem secundùm allegata & probata, posse Cathedram retinere, quod & amplectitur P. Lessius Lib. 2. Cap. 31. numer. 28. Id tamen ita intelligendum vt diximus, quando scilicet iniqua oppositio non fuit respectu eius, cui Cathedra, aut Beneficium, vel officium quodcumque con|fertur, vt benè notat P. Fagundez suprà §. 8. ex P. Lessio illud deducens cum ea limitatione locuto verbis illis: quia caussa non est cur alter iniu
P. Lessius.
stè sit priuatus: vnde iustè quæri non potest sibi ab eo fieri iniuriam. Hæc ille. Si ergo in oppositore iniquum fundamentum pro adiudicatione fuit, non iudicat probabile P. Fagundez posse Cathedram retinere: qui, etiam vbi talis iniqua oppositio deest, si sententia secundùm se iniqua sit, iudicat Cathedram retineri non posse ab eo, qui iniquam esse cognoscit, quam ait communiter tenere Theologos, vt videri potest n. 9.
108
*Sed non videtur resolutio opposita
probabilitate penitus destituta. Tum quia Auctores, quos pro sententiâ suâ contrariâ adducit P. Fagundez, limitationem illam vniuersaliter non habent, quam ipse ex P. Lessio; & rationem etiam addunt, quæ vniuersaliter currit, licet à P. Lessio non probetur, scilicet eo ipso quòd Cathedra, Benesicio, aut officio priuatus non appellauit, acquieuisse sententiæ, & etiam transisse in rem iudicatam: iuxta Cap. Quod ad consultationem, de sent. & re iudic. 15. & Cap. Cùm dilectus, de Electione 32. Tum etiam, quia multorum sententia est, quos adducit & sequitur Diana Parte
Munera vis nomine non venire.
3. Tract. 6. Resolut. 34. eum, qui sine vi & fraude, sed suasione & precibus impedit ne Cathedra conferatur digniori, sicut & Beneficium & officium quodlibet, non teneri ad restitutionem. Quòd autem munerum collatio vis rationem non habeat aut fraudis, perspicuè tradit idem Resolut. 33. §. Verùm non grauabor, cuius illa sunt verba: Quòd si impediatur ne omnia supradicta bo
Diana.
na aliquis assequatur, non vi, fraude, mendaciis &c. sed precibus, blanditiis, muneribus &c. Vbi manifestè munera vi & fraudi contraponit. Et inferiùs ita scribit: Igitur cùm preces, munera, blanditiæ, non repugnent libertati; nullo modo infert alicui iniuriam. Sic ille. Iuxta quæ habetur per munera suffragatoribus collata eorum non sublatam libertatem, & ita iis non obstantibus in casu nostro validam esse electionem, cui sola vis & fraus incommodare, quo minùs talis esset, potuissent. Tum item, quia pro hoc eadem militat ratio, quæ pro valore suffragiorum, vt suffragatores non teneantur ad restitutionem: si enim illi non tenentur, neque etiam qui Cathedram assecuti, quandoquidem actus validus fuit.
109
*Et quidem in Beneficiis collatio est
valida, facta minùs digno; cùm tamen sacri Canones clament dignioribus esse conferenda, vnde respectu illorum maior videtur esse ratio, quàm respectu aliorum sæculariorum, aut etiam Ecclesiasticorum officiorum: ergo idem non improbabiliter dici poterit. Licet enim non desint Doctores, qui in hoc discrimen agnoscant, eò quòd Beneficia non sunt instituta vt præmia, sed pro bono Ecclesiæ, cui fit satis digni ministri prouisione; cùm tamen Cathedræ vt pręmiapræmia litterarum instituta sint. Re tamen vera discrimen dictum non videtur sufficiens, ad diuersam de eo, circa quod agimus, assertionem: quia vniuersitates primariò institutæ non sunt ad præmiandum litteratos, sed pro communi vtilitate, vt scilicet Doctores & Magistri in Ecclesia esse possint à quibus alij doceantur, & Ecclesia ipse ab infestis impugnatoribus defendatur: pro quo visum est commodissimum, vt honoribus & stipendiis Professores donarentur. Quod cùm certissimum sit, non videtur negari posse satis probabiliter argui ex vno ad aliud; vt scilicet quod in Beneficiis est sufficiens vt valida collatio sit, non obstante oppositione, in Cathedris etiam possit admitti.
110
*Pro quo etiam facit, vt quis se ad resti
Rationes aliæ pro eodem.
tuendam Cathedram obligatum existimet, debere minùs dignum se etiam reputare: quod quidem vix erit qui sibi persuaserit, iuxta Martialis illud:
Aurum, & opes, & rura frequens donauit amicus:
Qui velit ingenio cedere, rarus erit.
Martialis.
Si ergo comparatione amici hoc accidit, quid aduersarij comparatione? Quando etiam dignitas non ex ingenio solùm, sed ex pluribus aliis coalescit. Iam ergo circa excessum, vt ille retentioni Cathedræ obstet, non vertitur quæstio, sed, an excessu etiam non existente, iniqua illa sit ob iniquum acquisitionis modum. Et vt non sit talis, qui ad restitutionem obliget, adducta probabiliter ostendunt: sicut & id, quod ex P. Thoma Sancio adduximus numer. 101. scilicet subornatum validè suffragari, dum per sententiam iure suffragij non priuatur, & ita validam esse electionem respectu eius, pro quo suffragium fertur, omnino est consequens, quia neque ille est voce passiua priuatus. Hæc vt talium conscientiis consulatur.

De Vniuersitatibus Societatis IESV.

111
*DIco septimò. Qui in Vniuersitatibus
Societatis Gradum accipiunt, in omnibus debent Vniuersitatibus recipi, & admitti sicut alij, qui in Europæ Vniuersitatibus Gradum assequentur. Id constat ex tenore Bullæ Vrbani Octaui, cuius concessio perpetua est, & in Regio Indiarum Consilio registrata. In ea enim dicitur vt Gradus tales in omnibus & vbique suffragentur, sicut alibi recepti. Prætereà, Non sine iniuria dictarum Vniuersitatum videtur talis repulsa fieri, cùm admittantur alij, in quibus Gradus exiguæ litteraturæ argumenta communiter reputantur. Is qui Abulæ Doctoralem gradum ostendit, ad incorporationem admittitur, cùm tamen nullum experimentum sufficientiæ præcesserit, vel omnia superficialiter sint peracta. Ille autem repellitur, qui post experimenta omnia exactissimè decursa, Gradum est consecutus. Quis hanc non videat & miretur iniuriam? Ad quid Rex noster concessionem prædictam à Pontifice postulauit, si ita illa parui facienda est, vt Doctores pro non Doctoribus habeantur? Non sic certè Regium Indiarum Consilium, in quo Gradus dicti magni fiunt, & eorum merito Doctores huiusmodi præferuntur. Si quis ergo humanus respectus ad hanc obsistentiam permouet, non est à reatu culpæ liber, quidquid de bonâ fide sit, quæ in multis non damnabilem illam reddet, vt est æquũæquum de probitate ipsorum suspicari. Vide Thomam Hurtadum Tract. 12. num. 1620. pro Vniuersitate S. Thomæ Hispalensi decertante; quæ enim adducit Indicis nostris possunt applicari.
112
*Dico octauò, Episcopi Indiarum ne
|queunt Gradus conferre iis, qui in Vniuersitatibus Societatis ordinarios minimè cursus peregerunt, qui à Pontifice pro ipsis exiguntur. Res videtur clara, quia facultas sub illa ipsis conditione defertur: vt ex tenore concessionis apparet. Et formâ non seruatâ corruit actus, vt dictum aliàs, & est apud Scriptores obuium. Videndi Cardinalis Tuscus Litt. F. verb. Forma. Marius Antoninus Lib. 1. Variarum Resolut. 26. numer. 3. & Lib. 2. Resolut. 11. numer. 4. & 5. & Resolut. 48. num. 17. & Resolut. 92. num. 4. Petrus de Luna Consilio 34. num. 18. Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 2. Cap. 7. num. 19. & 20. Vbi quòd in dubio intelligitur esse substantialis, ita vt eius omissio actum vitiet, præ sertim cùm lex ex tali formâ prætendit aliquem certum finem, seu effectum, qui, si ea omittatur, non potest obtineri. Et quòd forma attenditur magis quàm ratio. Et Cap. 26. numer. 40. Vbi quòd formæ defectus maior sit
Formæ quanta vis.
quàm substantiæ, & quòd à lege requisita non potest per æquipollens adimpleri, & quòd debet attendi magis quàm ratio, & quòd ex minimo eius defectu actus rescindatur, seu resoluatur: vbi de concessione Principis agit, & omnia prædicta multis Textibus & Auctoribus illustrat & roborat, sicut & alij passim. Videndus etiam in Politica Lib. 3. Cap. 28. pag. 448. Col. 1.
113
*Id autem, quod de fine obtinendo per
formæ obseruantiam dicit, in rem præsentem apprimè cadit: Pontifex siquidem dum præcipit vt laureandi in Scholis studuerint Societatis, finem aliquem peculiarem intendit, sicut & Rex noster, qui vt ita fieret, postulauit; sicut & Societas ipsa. Non est autem difficile intellectu, quinam ille fuerit: vt scilicet studentes, non solùm in litteris, sed etiam in virtutibus instruantur. Quibus accedit à Pontifice etiam exigi, vt studentes talem Gradum accepturi, à Magistro studiorum Societatis approbationem habeant; vnde negotium istud arbitrio Episcoporum non relinquitur. Et ita Romæ, & Matriti visum, indeque rescriptum, Regio Indiarum Consilio id penitus prohibente.
114
*Neque opponi potest id, quod à no
bis dictum paullò superius, de recipiente Gradum sine cursibus necessariis: nam aliud est talem Gradum esse validum in foro conscientiæ, aliud autem in exteriori foro posse concedi: hoc enim Auctores non dicunt, sed absolutè negant. Et licet aliqui de gradibus Bacchalaureatus, & aliis in Artibus, dicant non esse mortale illos insufficientibus conferre; de aliis secus affirmant, & aliquod saltem peccatum in omnibus recognoscunt, iuxta dicta numer. 89. & 90. Præterquam quòd aliud est non habere sufficientiam necessariam, aliud ordinarios cursus non habere: cum defectu enim isto nullus admitti potest, quia de hoc debet certificatio Magistrorum, & informatio præcedere. Debet item examinatorum approbatio, licet illi in eo minùs fideles habeantur, eum, quæ est insufficiens, approbando.
115
*Quòd si Episcopi dicant se in hoc
Non posse in hoc dispensari.
posse dispensare, id quidem tolerabile esset in aliquo casu, vbi merita promouendi postularent: velle autem pro libitu id passim facere, omnino alienum à ratione & iure apparet. Dispensatio enim vulnus legis est, vt dicunt Doctores, & passim vulnerare illam quis non videat omni esse contrarium æquitati? Sed certè neque pro casu aliquo apparet modus, quo id possit seruatâ æquitate præstari. Rogo enim cùm Episcopus dispensat, & Gradum confert ei, qui nihil præter sufficientiam habet, in quâ potestate hæc faciat? Si virtute Bullæ, ergo seruari debent saltem ea, quæ vt substantialia in illâ requiruntur. Illatio est euidens. Rogo iterùm quænam hæc substantialia sint? Si dicatur esse solam sufficientiam, id sanè stare nequit, quia in nullâ Vniuersitate solius sufficientiæ ratio habetur ad Gradus conferendos, sic enim earum frequentia tolleretur, cùm possent Scholastici suis in domibus, vel priuatis aliis discere, & sic ad Gradus properare. Aliquid ergo vlteriùs necessarium est: nec videtur quid illud esse queat, nisi cursus & approbatio, iuxta formam in Bulla designatam. Præterquam quòd si sola sufficientia ad substantiam pertinet; ergo & eâ stante, etiam sine Bullâ poterit Episcopus conferre Gradum, quia similiter poterit in eo dispensare; cùm sit eadem ratio: quod tamen dici nequit, & de quo num. 117.
116
*Vnde & altera, quæ adhiberi potest,
responsio conuellenda, si videlicet dicatur Gradum conferri, non virtute Bullæ, sed suæ amplissimæ potestatis. Potestas siquidem Episcoporum ad conferendos Gradus non præualet, quia id solius est Pontificiâ auctoritate roboratũroboratum, cùm Sedes Apostolica eam sibi facultatem reseruarit. Est insuper, pro Indiis præsertim, Regia facultas necessaria: quæ necessitas ita vsu comprobata est, vt etiam facultates Pontificiæ, quæ pro conferendis Gradibus à Sede Apostolicâ emanarunt, quarum plures extant in Bullis authenticis Societatis, sine Regis consensu minimè executioni tradantur. Et quidem cum Rex ipse pro facultate ad conferendos Gradus Pontifici supplicarit, idque ex Consilio Supremi Indiarum Senatûs; satis apertè significat non esse in Episcopis Indiarum huiusmodi potestatem. Est insuper pro dispen
satione in lege Superioris caussa necessaria ad illius valorem, vt est communis Doctorum sensus, qui videri possunt apud Dianam Parte 8. Tract. 3. Resolut. 19. P. Azorium Tomo 1. Libr. 7. Cap. 18. Quæst. 6. dicentem esse omnium Iurisperitorum, & apud Dom. Barbosam circa Cap. 8. Seßion. 25. Concilij Trid. de Reformat. vbi pro eo habetur expressa decisio, dum sic dicitur: Quòd si
Concilium Trident.
vrgens, iustaque ratio, & maior quandoque vtilitas postulauerint cum aliquibus dispensandum esse, id caußâ cognitâ, ac summa maturitate, atque gratis, à quibuscumque, ad quos dispensatio pertinebit, erit præstandum; aliterque facta dispensatio surreptitia censeatur. Tunc sic. Ad dispensandum in casu nostro nulla est vrgens iustaque ratio, aut notabilis vtilitas: non ergo dispensatio valida est. Maior quàm sit certa iam constat. Minor ostenditur: quia ij, qui Ordinarij auditores in scholis Societatis non fuerunt, nihil vrget vt Gradus consequantur, neque in eo est notabilis vtilitas respectu Ecclesiæ Dei: quidquid enim post Gradum facere pos
sunt, etiam poterunt sine illo. Quòd verò ad prætensiones suas id desit, nullius considerationis est ad formam à Pontifice præscriptam violandam. Non enim vtilitas personalis attenditur, sed Ecclesiæ, nisi in iis, quæ ad animæ salutem | spectant, iuxta communem Doctorum intellectum apud Barbosam de Potest. Episc. Allegat. 57. num. 8. Pro quo & P. Thomas Sancius de Matrimonio Lib. 8. Disput. 18. num. 8. & Disputat. 19. num. 35.
117
*Illud tamen pro se Episcopi viden
tur habere, quòd scilicet ipsi iudicant id fieri posse, suntque viri docti, & alios habent secum sentientes: quando autem bonâ fide Prælati iudicant sibi licere dispensationem, valere illam, licet reuerà caussa sufficiens non sit, tenent P. Azor suprà. & cum eo P. Sancius Lib. citato, Disputat. 17. numer. 8. qui eum sic citat. Lib. 7. Institut. mor. Cap. 29. quæst. 6. cumque Tomum aut Partem non indicet, laborabit equidem lector omnes euoluens, & non inueniet, cùm & aliàs falsa citatio sit. Loco ergo à nobis indicato (quem neque curæ fuit P. Palao respicere, sed vt inuenit, protulit Tomo 1. Tract. 3. Disput. 8. Puncto 8, §. 2. numer. 5.) §. 1. ita scribit: Si Prælatus bona
P. Azor.
fide aliquem lege ieiunij soluit, putans iustam caussam subesse ad id faciendum, non peccat, & relaxatio prodest, quia facta est bonâ fide. Sic ille. Quod & tenent P. Reginaldus, Merolla, & Villalobos apud Dianam suprà Resolut. 2. Sed cùm Regium Consilium secus iudicet, & ita de Regis constet voluntate, ac consequenter Pontificis, qui conçessionem suam iuxta Regiam supplicationem exhibuit, non videtur quomodo bona esse fides possit, & probabile pro eo fundamentum. Quòd si nihilominùs instent, quid sit è re natâ faciendum Superiores Societatis indicabunt. Nec damnan
di, si ad vitandas simultates, & indignationem Episcoporum declinandam, aliquando conniueant, & examini expositos, si inuenti fuerint sufficientes, approbent, vrbanâ cautione præmissâ, in quo non magnum videtur esse periculum, cùm forma dicta Sacramentalis non sit, à quâ Character pendeat, aut alterius substantia Sacramenti. Cùm etiam sententia Bordoni sit, quam Diana probabilem affirmat, duos alios pro eadem Auctores adducens Parte 12. Tract. 1. Resolut. 95. qui dicũtdicunt Episcopos pro suis Episcopatibus posse creare Doctores. Vbi quod Diana ait, scilicet opinionem dictam non esse intra Italiam practicabilem, Indiis potest adaptari.

Circa Religiosos Resolutio postrema.

118
*DIco Tandem Religiosi ius suffragij in
oppositione ad Cathedras habentes tutâ conscientiâ possunt pro oppositoribus suæ Religionis suffragari. Id probo. Quia generaliter loquendo tales sunt digni, & ita currit superior doctrina numer. 106. & 109. quam Religiosi vt probabilem sequi possunt. Supra generalem autem rationem illam est aliquid, per quod verosimilior comprobetur; quòd scilicet cum dignitate concurrat respectus Religionis, qui locum aliquem debet in istis habere; dubitari enim nequit ad commune bonum conferre vt Religiones viris litteratis abundent, in quibus Philosophiæ ac Theologiæ studia præsertim florent, ad fidelium salutem multipliciter opportuna. Qui cùm docti
fuerint in Dei Ecclesia velut splendor fulgeant firmamenti, ex quibus postmodum copia poßit haberi Doctorum, qui velut stellæ in perpetuas æternitates mansuri, ad iustitiam valeant plurimos erudire. Quæ sunt verba Honorij Tertij in Concilio Generali, & habentur in Cap. Super specula, quod est finale de Magistris, de quo & dictum aliàs. Hunc ergo splendorem si Religiosi accurent, honesta debet talis haberi cura, si circa Cathedrarum assecutionem modis debitis, & Religiosâ circumspectione dignis applicetur. Sicut ergo qui dignum se reputat ex illis, annuentibus Prælatis, oppositionem facere potest, aliorum oppositorum merita scrupulosiùs non discernendo, iuxta dicta n. 110. ita & conreligiosi eodem modo se gerere possunt, quia omnes vnum corpus efficiunt, & cor vnum atque anima vna esse debent, iuxta sui statûs perfectionem. Quæ quidem id in eis exigit, quod si desit, non sine grauissimis scandalis stare poterit. Cùm ergo respectus dictus aliquid operari possit, suppositâ aliàs oppositoris dignitate, ex hoc illa accrescit, vnde vota in eum possunt sine scrupulo conuenire.
119
*Erit autem minimè tolerandum, si con
tra iustitiam aliquid peragatur. E.Exempli g.gratia, si negotiatione pecuniaria, aut aliàs obtineatur, vt non matriculati, neque cursus necessarios ad gradum Bacchalaureatus habentes, & penitus in facultate Cathedræ, de quâ agitur, insufficientes, prædictum recipiant Gradum, si se fingant aliqui Sacerdotes ad qualitatem addendum, si bis suffragentur, si alij pro aliis supponantur, si sit elapsum tempus, pro quo Gradus dictus suffragandi ius tribuit, & alia, quæ ignorare nequeunt, qui mediocrem legis diuinæ notitiam nacti; quantò id potiùs, qui inter primarios recenseri gestiunt litteratos? Videndus P. Thomas Sancius Lib. 2. Consil. mor. Cap. 1. Dub. 52. n. 5. & seqq
120
*Circa eos verò, qui ante Edictorum
affixionem in Ciuitate non extiterunt, non ita videtur certum:: quia Constitutio, etsi id prohibeat, non videtur actum inualidare: neque circumstantia illa tanti momenti apparet, vt ad forum etiam conscientiæ pertingere debeat, vt certum affirmari. Illud est tamen probabile, quòd
si alicui sine requisitis per Constitutiones Gradus conferatur, qui tamen sufficiens ad illum sit, suffragari potest, & iurare verbis æquiuocis, sicut de subornatis diximus numer. 101. Id quod ex P. Sancio colligo, qui Dubio citato num. 9. ait eum, qui est Auditor ordinarius, licet alia requisita non habeat, suffragium præstare posse, quia habet quod est substantiale. Atqui in casu nostro etiam habet quod substantiale est: potest ergo votum præstare,
121
*Verum quidem est eumdem Patrem
cum aliis, quos citat num. 5. docere eum, qui cùm non sit Auditor ordinarius talis facultatis, scilicet per maiorem anni partem, furtim se ingerit ad suffragandum, & sic est caussa vt aliquis amittat Cathedram, teneri restituere. Quod quidem videtur intelligendum, etiamsi sufficiens sit, ob rationem insinuatam ab illo, quia aliter quàm per ordinarios cursus non fit quis pars huius Vniuersitatis: sin minus quilibet prætergradiens, si sufficientiam habeat, votum præbere poterit, si se furtim ingerat: quod constat dici non posse. Sed hoc non obstat, quia ille, qui ordinarius Auditor non est, suffragari nequit, etiamsi sufficiens, quia membrum Vniuersitatis non est: Atqui is, | qui Gradum cum sufficientiâ suscepit, & si ordinarius auditor non fuerit, membrum est Vniuersitatis; potest igitur suffragari. Est autem pro eo manifesta mens eiusdem Patris suprà Dub. 57. num. 14. & 15. Vbi resoluit contra aliquos eum, qui Gradum recipit non habens cursus necessarios, validè eum recipere, nec peccare mortaliter, secluso iuramento, si aliàs sufficientiam necessariam habeat. De quo etiam diximus numer. 89. id quod huic potest intento deseruire. Et hæc occasione vigesimi primi Concordiæ Capituli sint satis circa Indicas Vniuersitates, vt filum iam abruptum connectamus.

Circa Vigesimum primum Concordatorum Capitulum alia item nonnulla.

122
*SIc in illo post exposita circa prohibi
tionem de Gradibus Vniuersitatum: Ni se entremetan en cosas semejantes, ni en negocio de gobierno, que no tocan à su ministerio. Quæ sint hæc similia, in primis dicere possumus talia esse, si quando oppositiones ad Cathedras contingunt, patrocinium alicuius ex oppositoribus suscipiant, vocantes eos, qui ius suffragij habent, & vrgendo precibus, quæ in personis talibus non possunt non vim specialem habęrehabere ob metum reuerentialem. Licet enim plures Doctores dicant
preces, vt vim habeant incutiendi metum cadentem in virum constantem, debere esse vehementer importunas, & sæpiùs repetitas, vt videre est apud Bonacinam Tomo 1. Quæst. 3. de impedimentis Matrimonij, Puncto 8. numer. 6. §. Addo cum aliquibus. Vbi præsertim P. Lessium suis ferè verbis loquentem inducit Libr. 7. Cap. 17. Dub. 6. §. 1. Si tamen preces, qualescumque sint, eumdem habent effectum, de illis est similiter vis eadem præsumenda. Cùm ergo timor malæ tractationis, & diuturnæ offensionis, cum asperitate vultus & verborum, pro signo metûs cadentis in virum constantem apponatur, & hic accidere possit, si precibus etiam non repetitis obsequatur quis, idem est de illis penitus asserendum. Inter com
munes autem reuerentiales metus, ille, qui respectu Inquisitorum accidit, non infimum locum tenet, & fortè inter primarios computandus, multùm circa hoc influente verâ aut falsâ hominum existimatione, à qua non possint facilè reuocari. Siue enim ex vero fundamento, siue ex qualitate personæ sit, tenaciter apprehendentis, malum cōsiderabileconsiderabile timeatur, eadem est ratio in ordine ad intentum, de quo agimus, vt benè P. Lessius suprà §. Respectiuè gratis, ex quo & aliis Bonacina
Vnde illius ratio sumatur.
§. citato eam regulam statuentibus, metum non esse metiendum ex caussa, à qua oritur, aut ex natura rei, sed potius ex persona, cui incutitur, de quo etiam dictum aliàs, & pro quo item videndus P. Ægidius de Sacramentis, Disput. 28. Dub. 2. P. Dicastillus Lib. 2. Tract. 3. numer. 116. & seqq. vbi de metu reuerentiali respectu cuiuscumque auctoritatem & potestatem habentis, P. Bauny Tomo 1. Tract. 12. Quæst. 20. vbi de metu graui ob apprehensum malum loquitur: qui & videndus post principium. §. Tertiò est neceßè, vbi benè cum Nauarro statuit, non alterius esse, quàm viri sapientis de natura ac qualitate metus iudicare: Confessarij inquàm in foro conscientiæ; & iudicis in externo, quia omnino à circumstantiis pendet. Et Decisio Rotæ apud Dianam Parte 11. fol. 610. & seqq. vbi Professio annullatur ob metum reuerentialem nepotis respectu patrui, & Doctores in patrocinium plurimi congeruntur. Et obseruandum Doctores, qui preces vehementes & repetitas ad metum dictum requirunt, de illis loqui, quando præter earum molestiam nihil prætereà timetur: vbi autem alterius damni timor accedit, repetitio illa & vehementia necessaria non est, ob rationem dictam; sufficit enim seria postulatio, quam homines graues adhibere semel tantùm solent, quia contra eorum auctoritatem esse videtur iterata. Videatur Basilius Legionensis Lib. 4. de impedim. Matrim. Cap. 5. & Dom. Villaroël Parte 1. Pacificæ
Dom. ViollaroëlVillaroël.
gubernat. Quæst. 3. Artic. 5. numer. 20. vbi sic loquitur: Es saber poco de Clerigos y Obispos, querer que se repitan los ruegos. Sic ille. Quod casui nostro venit omninodis applicandum.
123
*Deinde. Similia, quibus se immiscere
Inquisitores prohibentur, sunt patrocinia Commendatariorum, eorum scilicet, qui acceptâ à Mercatoribus pecuniâ, in Hispaniam se conferunt, empturi merces, & negotia alia tractaturi. Mercatores enim possunt aliquando minùs quātùmquantum vrgere, vt huic sibi familiari ob amicitiam, vel alium respectum, copiam auri & argenti committant: sicut & alios, qui pro diuersis caussis copiam etiam ingentem transmittunt, ad quod sæpiùs Religiosi tenentur, ob varias pietatis & iustitiæ rationes. Quod quidem negotium valde periculosum est, quia Commendatarij parum se fideles exhibent, & cùm subodorari hoc Mercatores non ægrè possint, dum ad commendationem talem compelluntur, grauibus se iacturis exponunt, quod non semel experientia comprobauit. Non audent tamen Inquisitorum petitioni resistere, quia id timent, quod de suffragatoribus pro Cathedris nuper dicebamus. Et hic quidem
Obligatio restitutionis.
maior esse timor debet propter restitutionis obligationem, ad quam in Cathedris non teneri probabile est ob fundamenta, de quibus n. 108. & seqq. In casu autem præsenti tale aliquid non apparet, quia sunt caussa damni absolutè, quod nullo modo rationabiliter debebat pati, qui in illud consentit, cùm nulla sit inter eum & alium comparatio, sicut inter dignum & digniorem; vnde currit communis regula in materiâ restitutionis, & lex Aquilia de damno dato. Videatur P. Palaus de Iustitia & Iure Disput. 4. de Commutatiua, Puncto 15. num. 10. Vbi obligationem restitutionis ex vi & metu quo modocumque contingant, benè ostendit.
124
*Nihilominùs excusari ab illa possunt.
Primò ex bona fide, quam est credibile habere viros tantos, dum hæc gerunt. Secundò. Quia hoc non omnino inuiti faciunt Commendantes, dum sic gaudent Inquisitores sibi beneuolos reddere, vt ipsis in eodem genere aut alio fautores mereantur. Tertiò, Quia nullus voluntati Inquisitoris obsequitur animo ipsum ad compensationem damnorum obligandi. Quartò. Quia restitutio talis non est in vsu, neque quisquam de illa cogitat. Tandem, Quia aliquomodo sustineri potest preces non inducere metum cadentem in con|stantem virum, cùm importunæ non sunt, iuxta
P. Lessium suprà. & P. Ægidium, qui eum citat & sequitur numer. 35. vbi & rationem reddit illis verbis: Cùm grauißimum sit diuturnas ac continuas preces Superioris semper reijcere, cùm hoc non fiat sine periculo grauißimæ offensionis. Aliàs etsi hæc solitariè sumpta aliquomodo dicantur cogere, non tamen virum constantem. Hæc ille: quibus non obstantibus, videant DD. Inquisitores se suis precibus ad
P. Ægidius.
damna prædicta inferenda exponi, vnde est abstinendi obligatio manifesta, quæ vt grauior sit, lex facit Capitulo præsenti contenta.
125
*Sed quid illud, Ni en negocios de gobierno,
que no tocan à su ministerio?
Non equidem operosa est intelligentia, quando ea; quæ propria ministerij sunt, adeò habentur perspecta. Propugnatores fidei sunt. Sic eos Ecclesia vocat in Oratione Secreta Missæ S. Petri Martyris, Propugnatorum omnium Choriphæi, Exemplaris, Protectoris. Militant ergo Deo: & nemo militans Deo, implicat se negotiis secularibus, vt ei placeat, cui se pro
2. Tim. 2. v. 4.
bauit, clamat Apostolus 2. Tim. 2. v. 4. Non igitur placebunt, si se negotiis sæcularibus implicarint. Si Proregum palatia frequentent, vt consultationibus, quæ Auditorum, ac Regalium Officialium sunt propriæ, intersint; aut etiam non vocati, quæ huiusmodi sunt, domi agitent, & scripta conficiant, in quibus sua proponant arbitria circa ea, quæ ad ministerium suum nullam habent relationem. Quia verò Capitulum intromissionem tantùm vetat, Ni se entremetan, non
erit contra illius dispositionem, si à Proregibus aliquando consulti de re aliqua ad cōmunecommune regni bonũbonum singulariter pertinẽtepertinente, aut verbo aut scripto respondeant, quia hæc intromissio non est, neque Apostolico edicto repugnat, cùm tantùm prohibeat huiusmodi negotiis se implicare, propriæ scilicet impetu voluntatis. Implicat se. Quod non accidit, quando ab alio, Regis nomine, eorum industria in casu non frequenti prouocatur. Partes enim Reipublicæ sunt, & illius quasi membra, vnde & in corporis istius bonum operam debent conferre suam, quando illa necessaria, aut valde expediens contigerit reputari.
126
*Ad hoc etiam videtur spectare ne sint
executores testamentorum. Et quidem quando testamenta prophanas tantùm, aut principali ex parte dispositiones tales continent, id videtur valde dissonans, & quod meritò intelligi potest prohibitum in præsenti Capitulo; nisi fortè pietatis lege ad id viderentur induci, quia testatores eorum propinqui, neque habentes alios, quibus ea possit cura confidenter demandari. Si autem pias, id non ita dissonat, quia & Episcopi ex officio habent pias omnes exequi voluntates, sicut & Religiosi & Clerici ex testatoris designatione: iuxta Cap. Tua nobis, de Testamentis. Pro quo Dom. Barbosa de Potestate Episcopi Allegat. 82. num. 2. Sunt autem Episcopi Ordinarij Inquisitores vt diximus num. 78. Et habetur expressè in Clementina 1. de hæreticis Quia verò dispositiones tales possunt aliquando multùm solicitudinis & occupationis offerre, illæ etiam sunt reiiciendæ iuxta Regis mentem & Concilij supremi.
127
*Iuxta quam etiam videtur esse, vt Tu
Et Tutores ac Curatores.
tores, vel Curatores esse nequeant. Et quidem Testamentarij ac Datiui non solùm Clerici in sacris constituti, ac Religiosi; sed neque Episcopi esse possunt, per Textus, quos adducit P. Molina Disputat. 221. §. Religiosus, & seqq. quamuis
Quinam tales esse possint.
Episcopis id liceat respectu miserabilium personarum, sicut & Clericis dictis, si non Testamentarij & Datiui, sed Legitimi sint, quando scilicet proximiores in gradu pupillo sunt. Quia verò ad id non tenentur, ea est cura ab Inquisitoribus etiam respuenda, nisi grauis aliqua caussa faciendum aliter persuadeat, in quâ pietas sine notabili distractionis periculo misceatur; in quo eadem quæ pro Executoris Testamentarij munere videtur ratio militare. Quod etiam de Tutoris ac Curatoris munere respectu miserabilium personarũpersonarum de Episcopis dictum, ad D.D. potest Inqui
sitores extendi, vbi id officij Episcopi non præstarent miseris; cùm sit illud ad Christianam fidem spectans, vt meritò clamet Apostolus: Si quis autem suorum, & maximè domesticorum, curam non ha
1. Tim. 5. v. 8.
bet, fidem negauit, & est infideli deterior. 1. Tim. 5. vers. 8. Huic ergo numeri Propugnatores fidei non immerito suam possunt vigilantiam applicare: ne & ipsi insidelitatis notam illam, quam D. Paulus miseros non curantibus impingit; aliquatenus incurrere videantur: tunc præcipuè, cùm non quorumcumque, sed suorum necessitatem id constat implorare.

Circa Vigesimum secundum.

128
*QVod in hunc procedit modum: Que
el dia, que se vbiere de celebrar Auto de la Fe, los Inquisidores de aqui adelante no prohiban tener armas, picas si conuiene que no se traigan el Virrey lo mandarà proueer asi.
Ratio cur prohibitio portandi arma in die Actus fidei ab Inquisitoribus fieret, ea esse poterat, ne aliqui pro reorum defensione tumultum in populo facerent, qui ignoti cùm essent, non poterat ipsos specialiter prohibitio coërcere. Poterat etiam, ne occasione concursus, in quo circa loca rixæ oriri solent, sanguis fidelium funderetur; cùm in Actibus hujusmodi singularis debeat seruari modestia, & pacis cura præferri; ne scandalis occasione exaltandæ fidei exortis, infidelium lancinentur conscientiæ, & in suis erroribus computrescant. Alia etiam esse ratio posset, vt scilicet singulare priuilegium Ministrorum S. Officij tunc eluceret, portandi scilicet arma, de qua dictum numer. 41. &
Quæ videatur genuina.
seqq. Prior autem videtur genuina, & præcipua, ob rationem redditam, quod scilicet, si expedierit, id Prorex prohibebit: duæ enim posteriores, cùm negotium sacrum concernant, ad Proregem non videntur pertinere.
129
*Quæcumquæ autem illa sit, maximè
conueniens fuit morem talem prohiberi, quia res molestissima esset respectu honorabilium personarum: discrimen autem inter populares constituere, res odio plenissima futura, & prætereà valde difficilis: neque insuper necessaria: qui enim tumultuari possent, pauci essent, comparatione fidelis multitudinis, in quâ fidei zelus exardescit, vnde facilè tumultuantes, armati licet, ab armatis comprimi & opprimi possunt: quare nihil ab illis videtur timendum, qui multùm habent cur timeant, & diebus talibus in illis solet magis timor excitari, iuxta prouerbium nostrum: Cùm | barbam vicini abradi videris, tuam laua. Quod & Latinum habet vulgari carmine: Tunc tua res agitur, paries cùm proximus ardet. Nihilominùs quia iuxta occurrentes circumstantias expedire posset vt armorum depositio iniungeretur, id à Prorege præstari poterit: circa quod admonitio ad Inquisitores spectabit, sed ille quod sibi benè visum fuerit, circa rem ipsam, & modum, adhibitâ consultatione, præstabit. In quocumque autem e
uentu custodiæ suæ militiam armatam habebit; neque aliud ipsi licet, cùm personalis ea prærogatiua non sit, sed iuxta eius, quam repręsentatrepræsentat, dignitatem. Vt possit dicere, quod olim Iob: Cumque sederem, quasi rex, circumstante exercitu, eram
Iob. 29. v. 25.
tamen mœrentium consolator. Iob. 29. v. 25.

Circa Vigesimum tertium.

130
*IN quo vt sequitur: Que quando los Inqui
sidores fueren à alguna Iglesia à publicar el Edicto de la Fe, ò à hacer otro acto de Iuridicion, se sentaran en la Capilla maior en sillas, teniendo delante vna alfombra, y almohudasalmohadas, y los Oficiales vn banco cubierto con vna alfombra.
Ex cuius tenore inferre aliquis poterit Primò non licere DD. Inquisitoribus in Presbyterio apparatum dicti concessûs habere, quia Presbyterium locus est in Ecclesia à maiori Capella diuersus: quod aliunde ex eo colligitur, quòd pro consessu dictorum Dominorum, & Officialium locus idem designatur, vt constat: Officiales autem intra Presbyterium non esse sessuros, certius est quàm quod certissimum, vnde circa illud esse dubitatio nequit. Deinde, locus ille videtur Episcopo Diœcesano proprius, vt Pontificium Rituale disponit: neque id, quod Episcopis proprium est, præfatis D. D. fieri commune potest: vnde neque ante se solium, seu Sitiale habere possunt, neque cum celebrante ante altare dicere Confessionem, benedicere incensum, & benedictionem Diacono ante decantationem Euangelij, aut Concionatori præbere, & sic alia. Secundò, apparatum illum pro iis tantùm concedi diebus, in quibus Actus fidei, publicationis Edicti, aut alij ad iurisdictionem Tribunalis propriam pertinentes exercentur. Si ergo pro sua deuotione in Festis assistant, aut sponte aut inuitati, aliter dicendum videtur, iuxta propositum aliàs Iuris axioma, quòd limitata dispositio limitatum producit effectum, vltra quem nequit extendi.
131
*Et ita quidem dicendum videtur attentâ verborum formâ; sed eâ non obstante ali
Sed contrarium statuitur.
ter pronuntiandum. Possunt ergo intra Presbyterium sedere, quia sic est vsu receptum, neque locus ille minùs conueniens respectu illorum iudicandus est, cùm sint Pontificis Delegati, qui in eisdem honoratur, cui dignitati debet locus respondere. Pro quo videnda quæ habet Cæsar Carena Lib. 1. Titulo 5. §. 6. & 7. & pro eodem facit argumentum, quod pro similitudine ho
norifici tituli conficit Paramus Lib. 3. Quæst. 9. numer. 23. & 24. arguit enim in hunc modum: Titulus Reuerendißimatus de iure est debitus Episcopis, vt in l. In contractibus §. In omni verò tempore. C. de non numerata pecunia, ibi: Per virum Reuerendißi
Paramus.
mum Episcopum. Igitur idem Titulus erit debitus Inquisitoribus, qui in caussa fidei à Summo Pontifice Delegati videntur assumpti quoad iurisdictionem ad præcipuam partem muneris Episcopalis. Sic ille. Quod se citatus Carena probasse ait in Adnotationibus ad Quæstionem Tertiam Guidonis Fulcodij Cardinalis, qui posteà fuit Pontifex Clemens Quartus numer. 8. Incipiunt autem Quæstiones ad calcem operis pag. 469. quæ per errorem est 169. In citato autem loco nihil habet. Potest autem videri in Adnotationibus ad Quæstionem
Alia pro ipsis.
Quartam; vbi benè ostendit Inquisitores esse PōtificisPontificis Delegatos. Et etiam Quæst. 8. numer. 8. vbi probat Episcopum in caussis fidei esse inferiorem Inquisitore. Et Quæst. Prima num. 16. ad quam se refert.
132
*Plus autem est quod affirmat & pro
bat citato §. 7. num. 64. & seqq. Superioritatem scilicet Inquisitorum non solùm esse secundùm quid, sed absolute: quia non sunt delegati ad vnam caussam, sed ad vniuersalitatem caussarum in negotio fidei contra omnes & quascumque personas. Ex quo deducit Inquisitorem in ses
sione debere præcedere Vicarium generalem Episcopi, etiam in actibus indifferentibus, quando scilicet non exercent suam iurisdictionem. Ex quibus id deduci potest, quod ad casum præsentem spectat, posse videlicet intra Presbyterium sedere, vt sicut in Titulo æquiparantur Episcopis, ita & in loco; licet in aliis, quæ ad ritus sacros pertinent, non debeant exæquari, quia propria respectu Pontificiæ dignitatis sunt, vt ea, de quibus numer. 130. Neque hoc negatur in præsenti Capitulo, sed id statuitur, quod frequentiùs accidit, vt scilicet DD. Inquisitores cum Officialibus assistant: & quia isti in Capellâ maiori etiam sessuri, locus sessionis communi nomine designatur. Præterquàm quòd Presbyterium pars maioris Capellæ dici potest in aliqua non impropriâ significatione: & quia fauorabilis est dispositio, ad illud extendi, iuxta communem de priuilegiis doctrinam, pro qua sæpiùs. Quòd autem id seruandum semper sit, satis videtur rationi conforme, ne illorum vilescat auctoritas. Et quia, vt in simili arguit Carena suprà numer. 62. Cùm in quocumque loco interueniant, semper sint cum qualitate iurisdictionis dictâ, tamquam Apostolici inquam Delegati, eumdem debent tenere auctoritatis apparatum; id quod in Episcopis etiam obseruatut.
133
*Occasione autem dictorum quæri po
test an Inquisitoribus attribui possit Titulus Dominationis, vulgò Señoria. Et cùm pro Tribunali sedent, nulla est dubitatio, sic enim est vsu receptum, quocumque etiam modo in Tribunali adstent, nec solùm omnibus pariter, sed etiam singulis: vnde difficultas tantùm est de vulgari aut ordinariâ allocutione, siue verbali, siue per scripta. Et ita quidem paucis abhinc annis cœptum introduci, sed renuentibus eorum primariis, etiam in Episcopatibus præsentatis, quia Episcopatus admittere renuerunt: quod & aliqui recentiùs admissi sequuntur, quorum est modestia meritò collaudanda; sine vituperatione autem aliorum, qui dum permittunt, suæ illud dignitati non indignum arbitrantur. Et ita quidem dici potest, non obstante Pragmaticâ, quæ vix est vnquam obseruata: arguique potest ex Titulo Reuerendißimatus: sicut enim quia ille E|piscopis proprius est, attribui etiam Inquisitoribus potest ob præstantiam dignitatis, iuxta dicta, numer. 131. ita & de Titulo Dominationis consequenter videtur asserendum, qui Episcopis attribuitur iuxta l. 18. Tit. 1. Lib. 4. pro quo Auctores adducit Dom. Villaroël Parte 1. Quæstio. 1. Act. 3. num. 15.
134
*Pro quo & facit receptissimus vsus,
Ex titulo DominorũDominorum arguitur.
iuxta quem Inquisitores Domini vocari solent, & ita non nudè Inquisitores, sed DD. Inquisitores, cùm de illis agitur, compellari, vulgo Señores, vnde abstractum nomen Señoria, sicut Dominatio comparatione Domini. Quemadmodum enim Sanctißimi, & Beatißimi Tituli Summo Pontifici proprij sunt, & proptereà cùm eum Titulis Sanctitatis, & Beatitudinis compellamus; ita & in proposito dici potest. Quod quidem cùm in nullius præiudicium cedat, & ad æstimationem muneris tanti videatur conferre, non est cur pro eo litem Dominis intendamus. Facit item pro eodem, iudicibus Conseruatoribus Titulum præfatum attribui solitum, eò
quod sint Sedis Apostolicæ Delegati: quod multò excellentiùs in DD. Inquisitoribus cernitur, quandoquidem ad caussas maiores eis Apostolica iurisdictio, & vniuersalius delegatur. Vbi argumentari etiam possumus sicut Carena suprà §. 55. circa Titulum Reuerendißimatus, sic enim ille: & cùm hic Titulus nunc indistinctè tribuatur Vicariis Episcoporum, qui longè inferiores sunt Inquisi
Et ex aliis cum Carena.
toribus in caußis ad S. Tribunal spectantibus; maximum esset absurdum eum denegare Inquisitoribus Sic ille; quod ex Conseruatoribus, & aliis arguendo, similiter applicandum.

Circa Vigesimum-quartum.

135
*IN quo sequentia: Que los Inquisidores no
procedan con Censuras contra el Virrey en ningun caso de competencia de Iuridicion. Y el Virrey no aduocarà ninguna caussa, ni delito de Familiares, ò Ministros de la Inquisicion, en que ouiere, ô se esperare auer competencia de Iurisdicion: antes lo dexardexara à las Audiencias y Iusticias Ordinarias, para que con ella los dichos Inquisidores puedan formar la dicha competencia, si la vbiere de auer.
Sic ibi. Vbi limitatio circa excommunicandum Proregem omnimoda non est, sed circa materiam competentiæ in iurisdictione: circa alia ergo eorum brachium non est alligatum: cohibendum tamen, & potestate sibi à Sede Apostolicâ traditâ, annuente Rege, non nisi in casu rarissimo vtendum, quia aliàs turbamenta possunt periculosissima pertimesci. Pro quo videnda quæ diximus Titulo 3. Cap. 15. & iis addendum, vbi fundamentum competentiæ ex parte Proregum apertè iniustum est, ratione cuius ille in excommunicationem incurrerit, non prohiberi DD. Inquisitoribus eos incursos denũtiationedenuntiatione publicâ declarare, seruatis Iuris dispositionibus. Sed quia in hoc scandala possunt timeri similia, ad illud non est nisi ex caussis vrgentissimis veniendum.
136
*Quoad id verò de non auocandis caus
sis, ea excipienda sunt, in quibus Prorex iudex Ordinarius est, ita vt iudex alius Ordinarius non sit, sed tantùm delegati: quia Capitulum de caussis tantùm procedit, quæ ad Audientias, & iudices Ordinarios spectant; vt dici caussæ militum possunt: non enim constat Auditorem militiæ Ordinarium iudicem esse per ea, quæ adducit Couarrubias Practicarum Cap. 4. numer. 8. & specialiter in fine de Præfecto Prætorij, cui similem esse Proregem affirmant ij, quos adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 4. Cap. 9. numer. 9. vnde non facit delegatus iudex vnum cum eo tribunal, quandoquidem ad ipsum appellari potest. Videatur idem Dom. Solorzanus circa iudicialem Proregum potestatem vt Generales Duces sunt etiam Lib. 2. Cap. 31. n. 7. & seqq. & Lib. 4. Cap. 10. à numer 34. & præsertim in Politica Lib. 5. Cap. 18. pag. 919.

Circa Vigesimum-quintum.

137
*DE modo decidendi difficultates circa
iurisdictionem, cùm casus competentiæ occurrerit, in eo agitur, & concludendum statuitur concurrente antiquiore ex Regiis Auditoribus cum antiquiore Inquisitorum: & quid faciendum cùm inter eos non fuerit concordatum. Sed quia vbi esset talis faciendus concursus non expressum, & quis seruandus præcedentiæ modus, dum Auditores Regij suæ student auctoritati consulere, & suæ item Inquisitores, executio prædictæ Concordiæ nimisquantùm retardata, & licet super eo Regia rescripta prodierint, nihil ampliùs, nouis supersedendi executioni adductis rationibus, est progressum, de quo dictum numer. 34. Iuuat autem verba Dom. Solorzani ex Politica pag. 712. Col. 2. hic apponere, qui post declaratam grauissimorum Senatorum consultationem, qui ad id fuerant ex diuersis Regiis Consiliis aduocati, inter quos & ipse, ita scribit: Y finalmente se resoluio por mayor par
Finalis circa eam resolutio.
te, que el Oydor mas antiguo vbiese de ir, y fuese al Tribunal de la Inquisicion, à ver y determinar las causas de estas competencias, en el qual precediese y presi
Dom. Solorzanus.
diese el Inquisidor, como se decia auerse hecho por lo pasado. La qual costumbre, y lo que siempre se ha deseado, y es Iusto que se procure fauorecer y autorizar todo lo que tocare à la santa Inquisicion, mouio mucho à seguir este parecer à los graues y doctos Ministros, que interin seraninteruinieron en esta jantajunta, con que queda ya corriente la forma, que para lo de adelante se ha de tener en las Indias en determinar estas competencias.
Sic ille. Li
cet autem ipsi sic visum fuerit, non tamen video negotium istud penitus absolutum, & vnde hoc proueniat, nescio: cùm tamen sciam illud non absolui, sine grauibus detrimentis non stare, de quibus Dom. Solorzanus in Politica pag. 711. Col. 1. & Tomo 2. Lib. 4. Cap. 4. num. 64. Cumque in iis non dubitem supremum S. Inquisitionis Tribunal sufficienter certioratum, quidquid agitur, aut toleratur, non sine magno consilio fieri, & ita non esse damnandum, nequit dubitari.
138
*Et vt id, quod pro mea tenuitate asse
quor, dicam in hac parte, dum competentiæ futuræ sunt, & iudices vtrimque designandi, nihil potest, quod desiderio communi satisfaciat, ex tali concursus dispositione sperari, quem & illi refugiunt, aut eo succedente non conuenient, & discordiæ ex discordiis ortæ vix finem accipient, quia & recusationes esse poterunt, & non leuium | occasiones emergent simultatum. Res ergo hæc Tribunalis sancti arbitrio relinquenda, aggrauatis pœnis, etiam per Censuras, vt Concordiæ Capitula ad vnguem seruentur, Prorege admonito, vt eos sui officij in casuum contingentiâ curet admoneri, & si quem excessum deprehenderit, Supremum Indiarum Consilium admoneat, vt de remedio, Rege consulto, & Supremo S. Inquisitionis Præside, faciat prouideri. Minus enim inconuenientiæ habet, vt aliquis quandoque eueniat excessus, quàm vt caussa publica passim grauia incommoda patiatur. Illis equidem, quibus data est potestas reos læsæ Maiestatis diuinæ repertos Curiæ seculari tradendi, flammis acribus addicendos, minora alia meritò possunt in gratiam officij sancti, & tuendæ publicæ pacis respectu permitti. Errare quidem aliquando po
terunt, fateor. Sed quis scit Auditore adiuncto, errori locum non futurum? Neque enim Auditor ad corrigendos errores datur. Quòd si suo consilio iuuet, magni, vtpotè litterati viri, faciendo; plures sunt equidem homines litterati, & doctiores, quos Inquisitores consulere possunt; vel si non consulant, aduocati tamen esse poterunt, vnde & lucem illis ad decisionem emergentis controuersiæ præbere. Hæc si non placeant, opportuniora alia conquirantur, & vtinam Deus votis communibus acquiescat.

Circa Vigesimum-sextum.

139
*VErsatur illud circa Proreges, quibus
præscribitur in Actibus fidei seruandus. Debet enim eo die cum Regio Senatu, & comitatu Nobilium in domum primariam S. Officij se conferre, & medius inter duos Inquisitores vsque ad locum pro iudicio designatum incedere, eumque in concessu tenere ordinem, quem in progressu tenuerunt: & Actu peracto ad domum S. Inquisitionis similiter redituri. Quòd si vnus tantùm Inquisitor sit, ad sinistram Proregis ibit, & sedebit, & suam in domum reuertetur. Quæ omnia Catholicam, & Hispaniæ maximè propriam redolent pietatem. Non videtur autem actioni isti vndequaque prouisum. Quid
Specialis difficultas.
enim si plures duobus Inquisitores sint? Tunc siquidem si Prorex medius inter duos futurus, aliis non assignatur locus, & potest circa hoc grauis cont rouersia inter illos & Proregem excitari. Quòd enim minùs antiqui anteire debeant more Regiorum Auditorum, id ipsi fortè non patientur, eò quòd notabilis ea differentia appareat, & quia in consessu non est talis ordo seruandus, sed omnes vno consessuri gradu: si verò omnes in eadem lineâ incedere velint, tunc medius non erit Prorex, cùm impares fuerint, inter tres enim medius esse nequit, etiamsi ad vtrumque latus eos habeat; quia eo modo Inquisitorum antiquior medius pariter ibit; quod præeminentiæ loci, Proregi singulariter debitæ, videtur obuiare.
140
*Verùm circa hoc peculiaris nequit in
Pro qua aliqualis enodatio.
structio deesse, & iuxta eam consultatio debet matura præcedere, ne in ipso concursûs & comitatûs articulo contentio cum indebitis & valde importunis pro occasione illâ clamoribus, oriatur. Illud autem, dum aliud non est à Supremo Consilio dispositum, videtur expediens, vt si Inquisitores sint pares, medium Proregem habeant; si tres, (plures enim quàm quatuor numquàm erunt) minùs ex illis antiquior proximus antiquiori ad eius dexteram procedat, sed non in eadem penitus lineâ, aut alâ, iuxta modum loquendi, quem sequitur Rota in vna apud Dianam Parte 9. fol. 603. §. Primus modus, ita vt aliquantulùm antecedat, ad eum modum, quo Auditorum antiquior ad Proregis latus ire debet in actibus publicis, in quibus cum Audientia assistit, iuxta Schedulam Regiam, cuius tenorem adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. Libro 3. Cap. 3. numer. 42. & in Politica pag. 769. Col. 1. Quòd si
Proreges in non seruato scrupulosiùs hoc ordine aliquando dissimulent, id quidem eorum auctoritati nequaquam officiet, quando res, quæ agitur, adeò sublimis est, & ad Religionis Catholicæ integritatem seruandam tantoperè necessaria, vt quidquid pro eo confert, ad ipsorum gloriæ cumulum conferre meritissimò debeat reputari. De quibus hæc satis sit, sicut etiam de aliis, pro nostra tenuitate prolusisse.
FINIS.

Loading...