CAPVT VII.

CAPVT VII.

De communicatione Jndicorum Priuilegiorum inter Religiones.
CIrca hoc non leues item difficultates, vnde nec leuiter, breuiter tamen, discutiendæ succurrunt.

Prima est, An omnes Religiones communicationis priuilegium habentes, poßint in Indijs illo potiri.

QVod quidem eatenus quæri potest, quatenus Religiones aliquæ Sedem fixam in illis non habent, ex quibus tamen Religiosi nonnulli aduenire solent, vel cum Prælatorum licentiâ, vel fortè aliquando sine illâ. Pro quo & difficultatatem specialem mouere potest, si licentia quidem Prælatorum sit, sed non Regis, aut èex contra.
131
*Dico primò. Si Religiosus cum licen
tia Regis & Prælatorum veniat, vti priuilegiis potest iuxta amplitudinem communicationis. Id probo; quia quòd Religio aliqua non habeat Sedem fixam in Indiis, non inuenitur pro obstaculo appositum in aliquâ Pontificiâ decisione. Et prætereà. Religiosus talis potest esse minister vtilis vineæ Indicæ, & pro dato sibi talento in eâdem laborare: ergo & beneficiis illis frui, quæ Ministris Indicis communicata reperiuntur. Videatur P. Thomas Sancius in Opere Moral. Lib. 6. Cap. 8. num. 35.
132
*Dico secundò. Religiosus dictus cum
licentia suorum PręlatorumPrælatorum veniens, potest etiam beneficio communicationis frui. Colligitur ex P. Sancio suprà. Et probatur: quia licet ab Alexandro VII. fuerit lata excommunicatio contra transeuntes sine licentiâ Regis Catholici ad Indias Occidentales, ea modò non ligat, vt benè obseruat P. Quintan. tom. 2. tr. 6. singul. 4. n. 2. post
Emmanuelem Rodericum Tom. 2. qq. regul. q. 99. vt ab eo citatur, sed reuerà. 100. art. 7. & rationẽrationem addit ex eo quòd non fuerit legitimè promulgata; quod tamen incertum est: vel quia iam decidit à memoriâ hominum, & inuincibiliter ignoratur: quod etiam non videtur vrgere, quia saltem ligabit eos, in quibus notitia illius fuerit, iam enim non dicentur inuincibiliter ignorare. Aut quia non fuit lata per modum statuti perpetui, sed per modum sententiæ, quæ est ab homine, & cum homine finitur; & ideò iam cessauit. Quòd minùs est verosimile: nam ex tenore Bullæ redargui potest, quæ est illa celebris, de quâ Titulo 1. Cap. 1. & seqq. in eâ enim Pontifex cùm accessum prohibeat sub excommunicatione latæ sententiæ, subdit: Absque vestra, ac hæredum, & successorum vestrorum prædictorum licentia speciali. Hæc ille: iuxta quæ euidens apparet vltra vitæ suæ spatium præceptum extendisse, cùm licentiam hæredum ac successorum habendam esse determinet. Dici ergo potest pœnam hanc non
Solida proponitur.
fuisse vsu receptam: cuius ratio esse potuit, quia donatio Pontificis ab omnibus probata non est, & circa eam docti aliqui dubitarunt: vnde & consequenter prohibitio nauigationis, & ita pœna excommunicationis non est executioni mandata: tum repugnantibus iis, quorum id intererat, tum ad denuntiationem numquam Ecclesiasticis iudicibus deuenientibus. Et tales esse aliquas in Iure, Doctores communiter obser
uant, & frequentiùs in Extrauagantibus.
133
*Hoc ergo circa excommunicationem constante, non videtur aliunde ex non habita licentia Regis priuilegiorum vsum impediri. Pontifex enim non impedit, cùm licentiam petendam non iubeat rigoroso præcepto: neque Rex impedire ea potest quæ ad forum interius spectant. Neque Episcopus, si aliàs Confessarium approbet, aut in iis, quæ ad forum pœnitentiæ non pertinent, ob Religiosorum exemptionem. Neque Prælatus proprius, dum licentiam confert. Et cùm talis, vt diximus, vtilis minister esse possit, de beneplacito omnium prædictorum est præsumendum, vt negotium publicum fructuosiùs peragatur.
134
*Dico tertiò. Si Religiosus sine licen
tiâ suorum Prælatorum ad Indias, aut regiones alias transmarinas se conferat, nequit beneficio communicationis potiri. Sic Doctores, quos adducit P. Sancius suprà, id generaliter asserentes de quocumque modo recedentibus, quod & ipse videtur tenere, dum pro ratione, vt gaudeant illis, reddit licitam discessionem. Verum est tamen eumdem num. 34. de Apostatis loquentem, affirmare iuxta Concilij Tridentini decretum Seßione 25. de Regularibus, Cap. 19. eos tantùm priuilegiorum participatione priuatos, qui recedunt à Religione habitum dimittentes, eò quòd prætendant Professionem fuisse nullam. Ex quo sequitur de fugitiuis id potiùs asserendum, contra quos non inuenitur Pontificia alia dispositio, vt debeant priuilegiorum participatione priuari. Sed nihilominùs, quidquid de alijs priuilegiis sit, circa Indica est ratio specialis: nam mens Pon
tificum talis esse videtur, dum Religiosos ad Indias eatenus transire volunt, quatenus tales sint, qui negotio amplificandæ fidei deseruire possint, iuxta eas qualitates, quas Titulo 1. Cap. 3. digessimus: Probos, & Deum timentes, &c. quorum nihil in iis, de quibus loquimur, est videre. Et peccare eos grauiter excusso obedientiæ jugo cōmunitercommuniter Doctores affirmant: pro quo videri potest specialiter P. Suarez Tomo 4. de Religione, Tractat. 8. Lib. 3. Cap. 1. num. 2. & P. Palaus Tomo 3. Disput.
Grauiter peccare recedentes.
4. de voto obedientiæ, Puncto 16. num. 1. & quidem cùm à nullo missi sint, non debent gaudere eorum priuilegiis, qui mittuntur: sunt namque intrusi, & intrusis nullum ius competit in iis, respectu quorum intrusi censentur. Doctores autem qui priuilegia non videntur auferre, de illis loquuntur, quæ Religioni generaliter adnexa sunt, & ad statûs decentiam pertinent, non de iis, quæ specialibus Ministris ex peculiari delegatione ob ministerium commissum deferuntur. Res certè ex se videtur comperta, & omnino ita existimandum & practicandum à Prælatis, ne fugitiuos istos fauor in suo perniciabili recessu detineat, & fructum ac commodum ex continuatione criminis videantur reportare, contra sacrorum Canonum pronuntiata: neque est simile quod habet P. Pellizarius Tractatu 8. Cap. 3. num. 17. vbi ait
Ex casu alio non benè argui.
non esse improbabile Regularem, qui sine licentia Prælati, approbatus tamen ab Ordinario, Confessiones audit, vti posse priuilegiis suæ Religionis: nam casus ille est singularis, & non adæquabilis, in quo absolutè negant Miranda, & Emmanuel Rodericus apud eumdem.
135
*Dico quartò. Si Religiosus cum licen
tia Regis veniat, non obtentâ subreptitiè, sed quia Rex eum vult contra Prælatorum transmittere voluntatem; dici probabiliter potest non esse priuilegiorum communicatione priuatum. Probatur; quia cùm Regi cura mitten|dorum Ministrorum cum obedientiæ sit præcepto commissa, vt constat ex citatâ Alexandri VI. Bullâ; etiamsi Prælati inferiores abnuant, præsumi potest non esse missionem dictam contra Pontificis voluntatem. Pro quo videri potest citatus Emmanuel Tomo 1. qq. regular. quæst. 56. artic. 11. vbi potestatem delegatam Pontificis in Regibus Catholicis agnoscit ad huiusmodi amplissimam dispositionem. Item. Quamuis Prælati inuiti videantur quoad illam, eâ tamen positâ credendi sunt voluntatem suam Regis voluntati tandem conformare, vt decenter & fructuosè fiat, quod ab illo est conueniens judicatum. Si tamen licentia Regis talis sit, vt nullum
Quæ licentia non probanda.
speciale negotium Regij seruitij delatum Religioso huiusmodi deprehendatur, sed vt concedi communiter aliis solet, subreptitia censenda est: quia Regi transitus isti Religiosorum graues & molesti accidunt, & multis schedulis eorumdem reuocationem ad sua monasteria solet Indicis gubernatoribus imperare.
136
*Dico quintò. Prælati Ecclesiastici In
diarum permittere non debent vt prædicti fugitiui Missam celebrent. Quod quidem non ex eo probandum, quòd excommunicatione innodati sint, quamuis id multi Doctores affirment; contrarium enim communior sententia tenet, pro quâ videri potest P. Suarez suprà num. 3. & 10. & P. Sancius num. 46. & P. Palaus num. 8. Quod ex communicatione à Iure intelligendum est: nam per statuta Religionum stare potest vt eam incurrant. Sed quia in malo statu sunt, & fauore, vt diximus, fieri poterunt deteriores. Quod si in Tridentino Seßione 22. in Decreto de obseruandis & euitandis, &c. Sic præcipitur: Singuli in suis Diœcesibus interdicant, ne cui vago & igno
to Sacerdoti Missas celebrare liceat. Quomodo non debeant id apertè criminosis prohibere? Pro quo sequentia vrgent: Neminem prætereà, qui publicè & notoriè criminosus sit, aut sancto altari ministrare, aut sacris interesse permittant. Licèt enim sine licentiâ venientes publicè & notoriè criminosi non sint, quia de licentiæ defectu non constat: timeri tamen meritò potest eos tales futuros; vt temeritas fugæ suadere, & experientia persuadere potest, non sine lamentabili dedecore Religionum.

Secunda difficultas. Quæ Religiones habeant priuilegium communicationis in Indijs.

137
*DIco sextò, vnumquemque Religio
sum debere id ex Instituti sui legibus habere perspectum. Inter Religiones autem, quæ in Indiis sunt, Religio B. Ioannis Dei eam non videtur habere. Quòd si habere contingat, dubitari potest de Sacerdotibus in illâ iam præter institutionem admissis. Et videtur dicendum non eâ potiri in ordine ad Indica priuilegia pro Ecclesiasticis ministeriis, quia tantùm in eâ permittuntur, vt Religiosi laici, ex quibus corpus Religionis coalescit, habeant à quibus possint recipere Sacramenta, vnde eorum non debet iurisdictio prorogari, nisi ad summum ad Confessiones sæcularium; cùm aliàs Religiosi huiusmodi parùm litterati sint, vt dispensationes, & alia nequeant illis securè committi. Sunt etiam Sacer
dotes aliqui ex Equestribus Ordinibus D. Ioannis, D. Iacobi &c. de quibus dubitari etiam potest, & resolutio præcedenti similis est futura: Religiones enim tales ad militandum sunt institutæ, & non pro Ecclesiasticis ministeriis: quòd si Sacerdotes habent, ad eorum tantùm domesticum commodum admittuntur; & ad summum vt in Commendarum loco Curati esse possint. Cùm ergo corpus talium Religionum capax Indicorum priuilegiorum non sit; neque Sacerdotes, qui veluti per accidens adhibentur, censendi sunt eorumdem posse communicatione gaudere, quia accessorium sequitur principale. Nec tamen deerunt qui secùs sentiant: quod tunc erit similius vero, cùm aliqui ad ministerium altaris in Religionibus dictis admittuntur: si verò post receptum habitum equestri more Sacerdotes fiant, vt videmus aliquos non rarò facere: vel cùm Sacerdotes sint, equites auratorum calcarium constituantur, quod & videmus aliquoties: nullo modo apparet verosimile prædictâ posse communicatione potiri: quia habitus tunc minimè pro Ecclesiasticis ministeriis assumitur, sed ad testimonium & incrementum nobilitatis, & sacerdotio valde materialiter adhæret.
138
*Dico septimò. Moniales in Indiis exi
stentes frui posse omnibus Indicis priuilegiis, quęquæ earum statui congrua esse possunt, siue quoad personas, siue quoad loca. Id probo: quia Moniales fruuntur priuilegiis concessis Ordinibus, quos profitentur. Quòd benè ostendit Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regul. quæst. 42. artic. 20. & q. 55. art. 13. 14. & 15. & P. Quintanad. Tomo 1. Tract. 8. singul. 16. alijq́ue quos adducit & sequitur Diana Parte 10. Tractat. 13. Resol. 24. Ex quo fit quòd si Religiones habeant communicationem generalem priuilegiorum, sicut viri eâ gaudent, ita & Moniales. Et cùm illæ, quæ in Indiis sunt, ad Religiones spectant, quæ generalis communicationis priuilegium habent, eisdem gaudere possunt, si earum sint statui accommodata. Et licèt in aliquibus concessionibus, de iis Monialibus loquantur Pontifices, quæ sub obedientiâ Prælatorum eiusdem Ordinis sunt, vt videri potest apud Fr. Emmanuel. suprà, & Dianam §. Sed difficultas, vbi & alij; aliæ tamen concessiones sine aliqua limitatione procedunt; neque est ratio cur fieri talis distinctio debeat, cùm Religio eadem quoad substantialia vota permaneat, & quoad alias Regulares obseruantias discrimen nullum habeatur: & experientiâ quidem compertum habetur Moniales, quæ subiectionem præstare Prælatis Ordinum recusarunt, non ex laxioris vitæ studio, sed ex bonis aliis rationibus, quibus annuerunt Pontifices, tale aliquid effecisse. Priuilegia autem, quæ statui & loco accommodata esse possunt, ea sunt quæ ad forum pœnitentiæ, & dispensationes non spectant, vt quæ ad recitationem Horarum, ieiunia, & alia, pro quibus sit

Tertia difficultas, Vtrum prædicta communicatio ad Festa Ordinum extendatur, vt, quæ pro aliquibus in speciali concessa sunt, ad omnia possint similia in Religionibus cunctis prorogari.

139
*EX adductis numer. 116. videtur affir
matiuè respondendum: ibi enim Iulium Secundum post Leonem X. expressè concedentem vidimus de Festiuitatibus ad Festiuitates. Vbi quidem de Religionibus Prædicatorum & Minorum specialiter pronuntians sic subdit: Ita
Iulius II.
quòd ea, quæ in honorem Sanctorum Dominici, Petri Martyris, Thomæ de Aquino, Catharinæ de Senis, Fratribus, vel locis Prædicatorum sunt concessa, omnia illa Fratribus Minoribus præfatis, eorumque locis, & Festiuitatibus Sanctorum Francisci, Antonij, Ludouici, Bernardini, Bonauenturæ, quinque Martyrum dicti Ordinis, qui apud Marioquium Martyrij coronam adepti sunt, & S. Claræ, ac in aliis Festiuitatibus dicti Ordinis Minorum, licet sint in maiori numero, quàm Festa ipsorum Fratrum Prædicatorum, sint, & intelligantur concessa. Sic Pontifex. Ex quibus ita philosophatur Fr. Emmanuel Quæst. 55. citata. artic. 20. vt priuilegia quæ ad Iubilæa
& Indulgentias spectant, sint communia. Quòd autem Diui Hyacinthi mentio facta non sit, sicut neque etiam Sancti Didaci, quia nondum erant catalogo Sanctorum adscripti, non tollit quominùs similibus gratiis eorum debeant Festa decorari: nam Sixtus V. Indulgentiam plenariam concessit visitantibus Ecclesias Minorum in Festo S. Didaci. Et quia Religio Prædicatorum habet priuilegium communicationis, potest in die S. Hyacinthi similis Indulgentia comparari. Et quia à Clemente Octauo concessum est, vt in Festo S. Didaci possint Fratres Minores, & Moniales S. Claræ in suis Ecclesiis Interdictum suspendere; ita in Festo S. Hyacinthi Fratribus Prædicatoribus debet intelligi esse concessum.
140
*Circa quæ quidem notandum occur
rit, id quod Auctor dictus de S. Hyacintho ait, ad S. Antoninum, potuisse meliùs applicari, quia eius Canonizatio multò prior extitit, sicut & ad S. Vincentium Ferrerium, propter eamdem rationem, aut certè maiorem, quia prior D. Antonino honorem Canonizationis accepit, à Calisto scilicet tertio: cùm alter ab Adriano VI. Diui autem Raymundi non meminit, quia cùm scribebat, nondum erat inter Sanctos ritu solemni proclamatus: sed pro eo constat rationem eamdem militare. Quanta ergo Sanctis ad communicationem concurentibus eorum, quęquæ pro Festo S. Didaci concessa sunt, cui eorũeorum debeat concedi, si non suffragatur antiquitas, dubium prorsus negotium est, vnde & videndum quis possit litẽlitem istam terminare. Deinde. Cùm in Bullâ præfatâ ita aperta concessio sit, vt de Festiuitate ad Festiuitatem valeat extensio, non est cur ad generalis communicationis priuilegium pro hoc recurrere debeamus. Item, pro Diui Hyacinthi festo specialis concessio est, vt patet ex Bulla Canonizationis, in qua Clemens Octauus omnibus verè pœnitentibus & confessis, qui in eius die Festo Ecclesias, vel altaria in ipsius honorem constructa, deuotè visitauerint, easdem Indulgentias, & peccatorum remissiones concedit, quæ ceteris dicti Ordinis Monasteriis & Ecclesiis, in diebus festis eiusdem Ordinis Sanctorum concessa fuerant. Prætereà. Sicut circa Interdictum, non solùm in Ecclesiis Minorum, sed etiam in Ecclesiis Monialium S. Claræ suspendi potest in die S. Didaci: ita consequenter videtur dicendum, vt non solùm in Ecclesiis Fratrum Prædicatorum, sed etiam S. Catharinæ Senensis; vel, si hoc iam erat concessum, in Ecclesiis S. Agnetis Politianæ, debeat similiter in Festo S. Hyacinthi suspendi:
141
*Quidquid autem de hoc sit, doctri
nam citati Auctoris generaliter quidam amplectuntur, vt ad omnes Ordines debeat priuilegium communicationis extendi, de quorum pluribus disserit ille quæst. 55. citata. Nec solùm id de Indultis aliis intelligendum, sed de Indulgentiis ac Iubilæis, etiamsi specialissima illa sint, vt est Iubilæum Portiunculæ. Sic P. Ioannes Perez Menacho Disput. 4. de Priuilegiis Dub. 2. & 3. vbi pro eo alios adducit. Et quidem quia Emmanuelis doctrinam videntur amplecti, vel quia ex eorum principiis sequitur. Et vt alios omittamus, negari nequit P. Suarium eidem suffragari, qui Lib. 8. de legibus, Cap. 18. num. 7. ita scribit: Quod conceditur vni Religioni respectu suorum
P. Suari
Sanctorum, communicatur alteri respectu suorum: idemque de locis, Festiuitatibus, & aliis similibus intelligendum est. Sicut quod conceditur vni Religioni respectu suorum Nouitiorum vel Familiarum, communicatur alteri respectu suorum; quando communicatio Priuilegiorum in genere, vel talis Priuilegij in particulari, absolutè, & sine aliâ declaratione fit. Quia ex ipsa materiâ satis constat, hac intentione & proportione fieri talem communicationem. Atque ita declaratam esse à Iulio secundo, inter Prædicatores & Minores, refertur latè in Supplemento, & ab Emmanuele Roderico dictâ Quæst. 55. artic. 20. Tamen cum proportione ad omnia similia priuilegia est applicanda, vt respectiuè intelligatur facta communicatio. &c. Ex quibus constat, iuxta mentem Eximij Doctoris, non aliter iudicandum quando communicatio generalis est, quàm cùm est specialis. Et pro comprobatione concessionem Iulij Secundi pręfatampræfatam adducit & Emmanuelem ipsam adducentem. Iam quòd concessio illa communis Religionibus sit priuilegium communicationis habentibus, non videtur posse negari: ergo cum proportione est earum Festiuitatibus applicanda, non secus acsi in dicto priuilegio expressæ penitus haberentur. Quod & tenent expressè Hieronymus Rodriguez in Compendio qq. regular. Resolut. 116. num. 52. & Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus pro Confessarij Indorum, pag. 157. num. 38. & pag. 311. num. 20. Vbi cùm prædictum priuilegium proponat, quoad illius intelligentiam refert se ad locum prioris citationis, in quo aliud pro Festiuitatibus etiam habet, & illud esse commune, ratione communicationis ostendit. Quod & de eodem loquens tenet Iuniparus Tractatu de Casibus reseruatis Parte 1. secundæ. Disputat. 6. Cap. 1. num. 7. & alij: licet non rectè sentiant, dum contendunt perseuerare non obstante iteratâ prohibitione Pontificum circa reseruata.
142
*Alij tamen communicationem vniuersalem quoad Indulgentias non admittendam exi
Qui negant quoad prædicta.
stimant, ex quibus aliquos adducit Diana, & sequitur Parte 9. Tract. 2. Resolut. 20. & ante eum P. Quintanad. Tomo 1. in Appendice Tract. 4. Dub. 8. qui tamen Dubio 9. moderationem proponit, iuxta quam possit priuilegium communicationis subsistere, nec tamen inconuenientia communicationis sentiri. Ait ergo Primò omnes Indul
Temperamentum P. Quintanad.
gentias & Iubilæa Rellgiosis immediatè concessa, aut personis adiunctis, omnino esse communia. Secundò. Quæ immediatè & directè sæcularibus conceduntur, in omnibus Ecclesiis eius Ordinis obtineri posse, cuius est locus designatus, nisi aliud exprimatur. Regulares autem cuiuscumque Ordinis in suis Ecclesiis ea posse lucrari. Est autem indicium immediatæ concessionis pro sæcularibus, cum ad illos concessio dirigitur vsitatâ formâ: vniuersis Christi fidelibus &c. & quod ad extensionem pro sæcularibus in diuersorum Ordinum Ecclesiiis, ex declaratione habetur Leonis X. in Bullà communicationis, de quâ num. 116. Tertiò, Iulium Secundum de Indulgentiis non locutum, sed de fauoribus aliis, vt suspensione Interdicti, & solemnitatis alicuius additione: vti est ea, quæ ex recitatione Symboli Nicœni in Missâ potest accrescere: & quam habent Patres Franciscani pro Sanctorum suorum celebratione. Circa sæculares ergo nihil est commune ex Indulgentiis & Iubilæis: licet sit quoad Religiosos ipsos modo dicto. Et hunc philosophandi modum videtur probare Diana, quatenus in ordine ad modum communicationis in Iubilæis & Indulgentiis inter Regulares ad P. Quintanam remittit lectorem.
143
*Præcipuum eorum fundamentum ex
NegantiũNegantium fundamẽtumfundamentum.
praxi desumitur: communicationem enim prædictam detestatur consuetudo; secundùm quam priuilegia esse interpretanda, communis est Scriptorum doctrina. Et talis esse videtur Fidelium sensus, doctis etiam id probantibus. Quis enim Iubilæum vnius Ordinis Ecclesiæ concessum, in alterius Ordinis Ecclesiâ lucraturus pergat? Accedit, quod & illi non addunt, frustrà à Pontificibus Iubilæa peti pro Festis, quandoquidem beneficio communicationis in Religionibus illa exuberant, si ita est intelligenda. Quibus positis
Dico octauò. Quidquid specialis fauoris est,
extra Indulgentias & Iubilæa, quod ad Festiuitates Sanctorum spectat, communicationis beneficio debet Religionibus esse commune. Sic citati: qùi circa hoc saltem debent conuenire suppositâ communicatione in iis, quæ Iulius Secundus in sua illa pariformitate concedit.
144
*Dico nonò. Quoad Iubilæa, & Indul
gentias pro Festiuitatibus concessa, probabile est communicationem extendi, ita vt non solùm Regulares, sed sæculares etiam possint illa in eorum Ecclesiis indifferenter obtinere. Sic citati, & probatur ex tenore concessionis, de quo num. 139. amplissima enim est. Ita quòd ea quæ in honorem Sanctorum Fratribus, vel locis sunt concessa, omnia illa Fratribus eorumq́ue locis, & Festiuitatibus &c. Atqui Indulgentiæ & Iubilæa in aliquo vero sensu dici possunt Fratribus, locis, & Festiuitatibus concedi: ergo sub tali generalitate fuisse comprehensa, potest verosimiliter affirmari.
Quod efficaciter vrgeo. Nam quidquid affer
ri contra hoc potest, contra id militat, quod de extensione admittitur Indulgentiarum & Iubilæorum pro sæcularibus ad omnes Ecclesias Ordinis illius, pro quibus dicuntur esse concessa. Rogo enim vnde hoc colligatur? Leo X. solùm loquitur de Indulgentiis concessis visitantibus Ecclesiam S. MARIÆ de Populo; vnde concludit prohibens sub excommunicatione latæ sententiæ ne Fratres cuiuscumque Ordinis, & quilibet alij deinceps Indulgentias & gratias S. MA
RIÆ de Populo de Vrbe ad sæculares extendi prædicent, aut publicè, vel priuatè nuntient. Quòd si videatur necessariò concedendum ex prædicta prohihitione sequi, idem generaliter dicendum, quia Pontifex ibi non potuit sinistram interpretationem eorum carpere, nisi ob generalia principia: circa concessionem enim pro Ecclesiâ dictâ nihil speciale occurrebat, propter quod de illa aliter deberet iudicari. Ex eo argui potest: nam Pontifex, cùm extensionem prohibet respectu sæcularium, absolutè loquitur, & nullum addit verbum, ex quo deduci possit discrimen illud de diuersis aut eisdem Ordinibus, quod & cōclusioconclusio illa satis ostendit: ne ad sæculares extendi prædicent. Et nihilominùs, eo non obstante, extensio talis vt verosimilis admittitur: ergo & locũlocum habere etiam potest, quæ fit respectu omniũomnium religionũreligionum communicationis habentium priuilegium.
145
*Non video autem quid vlteriùs vrgeat,
nisi exclamationes illæ: quis vnquam cogitauit quòd virtute Iubilæi concessi in die S. Bonauenturæ, lucrentur Fideles illud in die S. Hyacinthi in Ordine Prædicatorum? quis item dixit Portiunculæ Iubilæum lucrari posse Fideles, vel hoc vel alio die, in Societate IESV? aut quòd Iubilæum Doctrinæ Christianæ, & Communionis singulis mensibus faciendæ, lucrentur in Ecclesiis S. Francisci, S. Dominici, B. MARIÆ de la Merced, & aliorum Ordinum? &c. Ad quæ
quidem responderi potest similibus ferè exclamationibus. Quis enim excogitauit quòd virtute Iubilæi concessi visitantibus Ecclesiam S. Crucifixi Burgensis in eius Festo, lucrentur illud Fideles visitantes Ecclesiam quamlibet in Indiis Augustiniensium Patrum? quis item dixit Iubilæum concessum visitantibus EcclesiāEcclesiam, in quâ est corpus B.Beati Francisci, à visitātibusvisitantibus Ecclesia quamlibet Patrum Minorum in Philippinis obtineri? quis Iubilæum Missionum in qualibet Ecclesiâ Societatis, etiam remotioris oppidi, Fideles consequi? Si dicatur esse qui ita & cogitauit, & dixit: circa priora pariter respondendum. Admiratio autem huiusmodi ex ignorantiâ oriri solita: vnde admoniti de priuilegio communicationis, mirari desinent, & Deo, eiusque Vicario in terris gratias agent, qui thesaurum Sanguinis Christi sic largiter profuderunt. Addendum item, circa Iubilæa aliqua posse de mente Pontificum specialem notitiam haberi, & ita non censenda communia. Quod de aliquibus Societati concessis ob
Limitatio aliqualis.
peculiaria ministeria potest verosimiliter affirmari: ea enim si vellent Religiosi obire alij, fructus fortè non cresceret, sed æmulatione potiùs
Praxim non vrgere.
minueretur. Praxis autem contraria, quod est aduersæ positionis fundamentum, ex incertitu|dine alterius sententiæ prouenit, quæ tantùm probabilis asseritur: vnde etiam prouenit, vt magis peculiares Iubilæorum concessiones curentur impetrari. Et quidem praxis contra extensionem illam ad Ecclesias eiusdem Ordinis etiam militat, vnde & Iubilæa aliter concessa Commissarij S. Cruciatæ publicari nequaquam patiuntur.
146
*Dico decimò. Concessa pro Festis
Sanctorum in præfatis Bullis, cum proportione applicanda sunt Festis Sanctorum cuiuslibet Ordinis priuilegium communicationis habentis. Sic præter citatos P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Disput. 4. Puncto 2. §. 9. numer. 5. Etiamsi Sancti Canonizati non sint. Id probo. Nam in concessione dictâ numeratur Festum SS. Martyrum Marroquiensium: illos autem non esse solenni Canonizatione hucusque decoratos cum Castellino dixi in Amphitheatro Misericordiæ. Quod etiam constat: quia illi in Officiis sacris, & in Missà, vocantur Sancti, & illorum Festiuitates similes sunt Festiuitatibus aliorum; & aliquando celebriores, ob populorum deuotionem: licet à sacrâ Rituum Congregatione nonnulla circa Beatificatos prudenti scit animaduersione disposita, quæ tamen dictis nequeunt obstare, cùm Festiuitas & celebritas absolutè concedatur.
147
*Dico vndecimò. In Indiis communi
catio dicta similiter procedit: vnde quæ Prouinciis Hispaniæ in hoc genere concessæ fuerint, ad illas sine scrupulo possunt extendi. Quando scilicet Regularibus celebrationes cum officio & Missâ Sanctorum aliquorum, aut mysteriorum quorumdam conceduntur. Circa Beatificatos tenenda à Pontificibus decreta mensura. Si verò non Regularibus, licet ad eorum instantiam, sed regnis specialibus concedantur, alia est ratio, quia inter regna non est priuilegiorum communicatio, aut priuilegium communicationis. Et dubitatum quidem fuit an concessa pro regnis Castellæ, ad Bœticam possint extendi: circa quod P. Quintanad. Tomo 1. Tractatu 7. Singulari 26. vti probabilem partem affirmantem statuit, & reuerà talis est: & ita Festum S. Isidori Agricolæ posse in eâ cum Octauâ celebrari specialiter resoluit. Quia verò Indiæ Occidentales, quæ ad regnum Castellæ spectant, & accessoriè regnis Castellæ & Legionis vnitæ sunt, ac per consequens eisdem legibus & moribus gubernantur, vt eruditè probat Dom. Solorzanus To
mo 1. de earum iure Libr. 3. Cap. 1. numer. 46. & seqq. & Tomo 2. Lib. 2. Cap. 30. num. 40. & Lib. 3. Cap. 25. numer. 15. visum nonnullis, similem posse fieri extensionem. Quod roborari potest ex eo quòd ob prædictam rationem publicatio Bullæ Cruciatæ pro regnis Hispaniæ concessa, ad Indias est propagata, vt testatur Auctor idem num. 15. citato. Quod equidem multò maioris momenti est quàm vt de hoc aut illo Sancto, vno vel alio modo, seruatis Romanæ Ecclesiæ ritibus celebretur.
148
*Nihilominùs alij contrarium censue
runt, & Illustrissimus Archiepiscopus Limanus vetuit D. Isidori Festum, non solùm cum Octauâ, sed etiam sine illâ celebrari, quia extensio ista nimis laxa videbatur. Et de Bœtica quidem meritò dubitatum est: probabilis tamen assertio; probabilis inquam, non certa, pluribus placuit. Quid ergo de Indiis æquum fuerit censeamus? & quidem quòd Bœtica Castellæ sit nomine comprehensa, multa probant, in quibus & Indiarum vsitatissima loquendi forma: merces enim Castellæ dicuntur ex Bœtica etiam asportatæ: & ad dictorum adstruendam fidem sic dici solitum: Sic me Deus in Castellam deducat: etiamsi pro Bœtica tantum contingat suspirare. At quòd Indiæ Castellæ nomine aliquando venerint, inauditum est, sicut neque Hispaniæ: & ita Rex noster glorioso illo contentus titulo in Regiis stemmatibus, & monetis Philippus Quartus Hispaniarum & Indiarum Rex Catholicus. Quidquid ergo de communitate legum & morum sit, quod totum ex Regio pendet arbitrio: communicationis in spiritualibus alia ratio est, in quâ non est à Pontificis voluntate recedendum, qui quando ad Indias sua vult Indulta protendi, id solet exprimere vt facit Gregorius XIII. circa Festa in Hispania peculiariter celebranda. Quod au
tem de Bulla Cruciatæ dicitur, non vrget, quia in eadem Bulla est pro Indiis expressa concessio verbis illis: in Hispaniarum regnis, & Insulis illis adiacentibus &c. & dominiis Terræ firmæ, & maris Oceani &c. Pro quo Alfonsus Perez de Lara in Libro trium gratiarum fol. 113. ex quo Recentiotiores alij. Et ego quidem, quidquid de aliquali
Quid in facti contingentiâ.
probabilitate sit, morem gerendum duxi Dom. Archiepiscopo, præsertim quoad Octauam, & conformitatem cum Metropoli decentiorem & laudabiliorem semper arbitratus. Cedendum tamen aliquando consuetudini, licet non plenè aut ritè fundatæ, ne proprio addictus iudicio, cum aliquali Communitatis offensione, quispiam videatur.

Quarta difficultas, An communicatio procedat, etiam cùm Priuilegio adiiciuntur particulæ taxatiuæ, vt vobis tantùm, & similes.

149
*CIrca hoc certum est communicationem
Certa quædam præmittuntur.
non habere locũlocum, quomodocumq;quomodocumque PōtifexPontifex suam insinuet voluntatẽvoluntatem, ita vt de eâ nequeat verosimiliter dubitari. Quòd si probabiles vndecumque appareant coniecturæ, probabile etiam poterit judicium efformari, & ita probabiliter procedi, vt fauor, semper præcipuum locum habeat, cùm simus in materiâ fauorabili. Vnde stare potest, vt cum particula taxatiua voluntas contraria constet, & quòd illa addita tantùm sit ad affectûs expressionem, vt iis scilicet, quibus priuilegium confertur, se benignum peculiariter ostendat, etiamsi sciat ratione communicationis beneficium ad alios peruenturum: quod illis ipse directè non præstat; vnde si aliàs communicationis beneficio carerent, minimè ad illos suam protenderet concessionem. Quando autem ita esse intelligendum sit, ex circumstantiis pendet, vt dixi, & sic iuxta eas, si probabiles fuerint, procedendum. Et certè cum dicitur. Vobis tantùm, & non aliis, etiàm ratione communicationis, res est penitus indubitabilis: nullo enim clariori modo potuit voluntas Pontificis fieri manifesta. Vnde difficultas solùm videtur esse circa concessionem | cum particulis taxatiuis, solùm, tantùm, dumtaxat, & similibus, nullâ aliâ adminiculante coniecturâ. Et videri alicui posset verosimilis pars
affirmans: nam reuerà contingere potest, vt particulæ dictæ ex speciali tantùm apponantur affectu, sine intentione impediendi communicationem: ergo, cùm non constat aliter adiectas, priuilegiati in suâ sunt possessione, & in dubio melior est conditio possidentis. Quia verò hoc
videtur difficile, cum distinctione loquuntur alij, dicentes, si communicatio præcedat, & priuilegium posteà concedatur, communicationis effectum impediri: si autem subsequatur, omnia comprehendere. Sic Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regular. q. 18. artic. 6. qu. 55. artic. 17. & Tomo 3. q. 23. artic. 5. Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus pro Consessariis Indorum fol. 115. Bassæus verb. Priuilegium 5. numer. 14. & alij. Contrarium tamen tenent P. Suarez Lib. 8. de
Et absolutè negantiũnegantium.
legibus Cap. 17. num. 8. P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Disput. 4. Puncto 2. §. 9. numer. 3. P. Escobar de Mendoza Tomo 1. Lib. 6. numer. 77. P. Arriaga Tomo 2. in 1. 2. Tractatu de legibus, Disput. 32. num. 51. vbi sententiam P. Suarij tamquàm probabiliorem amplectitur, licet digladietur circa aliquas ab eo adductas rationes.
150
*Dico duodecimo. Cùm apponi
tur particula taxatiua, non est locus communicationi. Sic tenent communiter Doctores, dum id asserunt aut supponunt, & P. Suarez suprà affirmat oppositum esse planè falsum, & rationem addit, quia aliàs prohibitio esset vana & frustrà fieret. Cui tamen quia iuxta dicta responderi po
test, non esse vanam & frustraneam; eò quòd deseruiat ad declarandum affectum in Pontifice; roboranda est ex eo quòd verba absolutè prohibitionem sonent, & aliunde non constat de mente Pontificis: ergo standum illi prorsus est. Sic autem benè sequitur fore vanam & frustraneam prohibitionem: quia ad significandum affectum sufficiens erat simplex concessio, quæ eamdem vim habet; & ita particulæ vim continent prohibitiuam, in ratione talis vana & frustranea censeri potest; quatenus nullum habet specialem effectum. Sed quidquid de hoc sit, ratio adducta vrget: cui non fit satis ex eo quòd mens Pontificis videatur dubia: non enim dubia est, quando absolutè apponitur limitatio, & de contraria voluntate nullum extat argumentum.
151
*Dico decimotertiò. Vtraque dicta sen
tentia probabilis est, sed posterior magis Iuri, rationi, & æquitati conformis. Primum ostenditur. Nam relatum est in referente, & secundùm illud debet dispositio limitari, quæ se ad illud refert, siue relatum sit iuris iam constituti, siue posteà constituendi: per Textum, & Doctores quos adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 2. Cap. 22. num. 38. & alij communiter. Ergo cùm priuilegium communicationis ad priorem concessionem referatur, & hæc limitationem habeat, iuxta eamdem debet limitari. Secundum etiam: quia generalis concessio non est sufficiens indicium constituendæ omnimodæ æqualitatis: nam per eam, vt etiam habetur in regulis iuris, non veniunt ea, quæ quis non esset verosimiliter in specie concessurus: quod hic apparet: nam cùm respectu præcedentium Religionum non fuerit facta concessio, quibus tamen generalis communicationis priuilegium est; neque de communicatione aliis factâ, aut etiam eisdem, id debet præsumi: nam si voluisset, expressisset. Tertium denique: quia non apparet conueniens vt singularis prærogatiua, quæ Religioni alicui ob singularia merita conceditur, verborum tantùm generalitate, quæ stare cum eâ possunt, seruatâ eorum proprietate, tollatur: si dicas non tolli, sed extendi ad alios sine aliquo illius detrimento. Id quidem non satisfacit: nam licet non tollatur vsus, tollitur tamen prærogatiua singularis gratiæ, quæ quidem in decorem & excellentiam Religionis cedit. Et quidem illa ob specialissimam aliquam rationem concessa est; & cùm Pontifex de illa mentionem non faciat, non est credendus reuocare: priuilegium enim priuilegio non tollitur, cuius non fit mentio, vt dictum aliàs, & habetur in Cap. 1. de Constitutionibus in Sexto, alibique.
152
*Factum hinc vt Episcopi aliqui in In
diis nullo modo adduci potuerint, vt Fratres B. MARIÆ de Mercede extra tempora, & non seruatis Interstitiis, ordinarent. Licet enim priuilegium amplæ communicationis habeant, quia tamen concessio Societati circa id facta, communicationem tollat, visum illis locum non habere, eò quòd priuilegium communicationis antiquius videatur, nec suffragaturum, etiamsi recentius, propter dicta. Circa Religiones tamen alias non ita factum ab illis. Non video autem discriminis rationem: aliæ enim ex eo sibi valere priuilegiũpriuilegium Societatis contendunt, quia priuilegia Societatis in particulari quibusdam sunt Religionibus concessa, & ita omnes communicationis priuilegium habentes, post concessionem eamdem ad dictam participationem admittuntur. Atqui Religio præfata communicationem amplissimam habet à Sixto V. concessam, de qua Fr. Emmanuel citata Quæst. 55. artic. 12. in qua, licet Societatis non fiat mentio, illius tamen priuilegiorum, sicut & Ordinum aliorum, participationem indulgeri omnino certum est: neque enim Societas priuilegium aliquod habet, vt eius priuilegia non debeant concessa censeri, nisi de illis fiat mentio expressa & ita licet in aliquibus concessionibus facta sit, vt videri potest apud Emmanuelem & Bassæum suprà: id quidem ad maiorem factum expressionem: eo siquidem non obstante communicatio procedere debuisset. Quòd autem ratione limitationis additæ circa Ordines suscipiendos specialis difficultas sit: ea quidem ad omnes spectat Religiones, & ita vel neganda communicatio omnibus, vel omnibus concedenda. Accedit amplior concessio, de qua in Compendio Indico verb. Ordines §. 2. Sed ipsi viderint, docti enim sunt: licet non rarò contingat circa Religionum iura hallucinari nonnullos.

Quinta difficultas, an Priuilegia quoad suum vsum in Religione, cum aliquâ limitatione concessa, cum eadem limitatione debeant in aliis, in quibus diuersus gubernationis est modus, exerceri.

153
*EXemplum sit in Societate IESV, in quâ nullus priuilegio aliquo vti potest sine licentia R. P. Generalis, aut aliorum, qui ad illam concedendam, specialem habuerint commissionem. Poteruntnè Religiosi alij omnino independenter à suis Prælatis, priuilegiorum eiusdem participatione potiri? quæ difficultas in similibus etiam procedit: & circa eam negatiuè respondent Emmanuel Rodericus Tomo 1.
qq. regul. qu. 55. artic. 17. Ioannes de la Cruz de Statu Relig. Lib. 2. Cap. 4. Conclus. 3. Portel. verb. Priuilegij communicatio num. 23. Miranda Tomo 2. q. 46. artic. 5. Conclus. 2. Cœlestinus in Compendio Tract. 8. Cap. 15. Bassæus verb. Priuilegium 5. num. 20. P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Disputat. 4. Puncto 2. §. 9. num. 4. & alij. Contrarium tamen tenent aliqui, quos adducit Diana, & penitus sequitur Parte 3. Tract. 2. Resolut. 14. qui vt Re
Qui affirmatiuam.
ligiosi dispensare possint in petitione debiti, licentiam Prouincialis exigunt, vbi & Diana ipse mentionem facit Societatis. Vnde immeritò eum adducit Bassæus pro sententiâ priore, propter id, quod habet Parte 5. Tract. 13. Resolut. 46. ibi enim ad ea, quæ citato loco Partis 3. dixerat, se remittens, ait oppositum non videri sibi improbabile.
154
*P. Suarez Libr. 8. de legibus Cap. 17. num. 6. quem sequitur P. Escobar de Mendoza num. 77. citato priuilegium quidem sine restri
Quid P. Suarez.
ctione transire affirmat: id quod in priuilegiis Societatis, quorum communicatio alijs est Ordinibus concessa specialiter ostendit ex eo quòd priuilegia priùs fuerunt concessa, & postea adiecta restrictio: & quia id fundatur in speciali modo gubernationis, quem habet Societas, & pro aliis Religionibus non est conueniens iudicatus. Item. Quia aliarum Religionum priuilegia communicantur Societati cum illâ expressâ restrictione, dummodo Institutis Societatis, & Præpositi, aut huiusmodi personarum deputatarum voluntati & beneplacito non refragentur. Ex Pio V. in Bulla, quæ incipit Dum indefessæ. die 7. Iulij Ann. 1571. quæ limitatio ad alias Religiones non extenditur quoad communicationem priuilegiorum aliarum Religionum, vt per se constat. Addit tamen restrictionem extendi; quando in aliquibus Religionibus est gubernatio similis gubernationi Societatis, non ex vi communicationis cum Societate in illa restrictione, sed ex principio generali, quòd communicatio priuilegiorum in vnaquaque Religione non debet esse cum dispendio disciplinæ regularis, vniuscuiusque Instituto & regimini accommodatæ. Iuxta quem philosophandi modum procedit resolutio P. Arriagæ Tomo 2. in 1. 2. Disput. 32. de legibus num. 50. vbi ait quòd si restrictio priuilegij facta est post communicationem alte
Quid P. Arriaga.
ri factam, non transit cum restrictione, quia illud communicans non considerauit quid tempore futuro circa illud priuilegium esset euenturum. Si autem communicatio post restrictionem accidit, & restrictio proptereà adiecta, quia nociua priuilegiato, amplior licentia est iudicata, quæ tamen aliis talis non sit, probabilissimum existimat tunc etiam sine restrictione transire: & probabilissimum etiam transire cum illâ. Quod
apparet mirabile; vt scilicet duo contradictoria probabilissima sint, nec videtur stare posse: nam probabilissimum est, quod omnimodæ certitudinis gradum ferè attingit, vt vix formido aliqua relinquatur: hoc autem non patitur partem oppositam esse similiter certam: sic enim non leuis tantùm formido esse debet, sed vehemens, cùm adeò robusta sint fundamenta, vt rem ferè certam ostendant. Quantùm ergo de probabilitate accrescit respectu vnius partis, tantùm decrescit respectu alterius: sicut generaliter accidit, vt quo vehementiùs animus in vnam partem inclinetur, eò remissiùs ad aliam inclinetur.
155
*Dico decimoquartò. Licet sententia
affirmans priuilegium sine restrictione transire sit probabilis ob auctoritatem eam amplexantium, fundamenta contrariæ adeò robusta sunt, vt iis perpensis non videatur posse negari, additis vrgentibus coniecturis. Id ostendo
Primò. Quia cui conceditur communica
tio non plus conceditur, quàm alius habeat, respectu cuius communicatio currit: ergo si alius priuilegium cum limitatione habet concessum, is qui communicat nequit illud sine limitatione sortiri. Antecedens est euidens: nam si plus conceditur, plus est quàm communicatio, & ita est implicatio in terminis. Consequentia autem eamdem euidentiam habet: quia priuilegium sine restrictione plus est quàm priuilegium cum illâ: aut enim ablatio restrictionis nouum priuilegium est, aut illius pars. Et quidem si respectu eius, cui primò concessum est, restrictio adiecta tolleretur, nouum priuilegium esset, & magnæ profectò æstimationis: ergo cùm respectu eius, cui communicatio concediditur, talis fauor extet, nouo dicendum est frui priuilegio: atqui nouo frui priuilegio nequit: ergo nec sine limitatione illud habere.
156
*Secundò. Communicatio talis aut est
priuilegij adinstar, aut omnino illi similis: quomodocumque autem dicatur, stare nequit sine restrictione transire: ergo illa nequit admitti. Maior constat ex communi Scribentium doctrinâ. Et Pater quidem Suarius citato Libro Cap. 16. numer. 10. benè probat communicationem, de quâ loquimur, quæ scilicet inter Religiones datur, esse adinstar, quia est per imitationem similium priuilegiorum: alij autem apud eumdem existimant communicationem non dicere imitationem, sed identitatem, vt idem scilicet priuilegium, quod est in vno, ad alterum extendatur: hoc enim videtur propriè communicationis nomine designari. Iam Minor ex hoc manifesta est. Nam si communicatio est adinstar imitatione similis priuilegij: ergo debet seruari similitudo: atqui ea non staret, si priuilegium, quod limitatum in vno est, in alio limitationem hujusmodi non haberet. Si autem idem est priuilegium, res est manifestior: nam sublatâ limitatione iam priuilegium non est idem, cùm addatur nouum, | & sic duo sunt, aut formaliter, aut æquiualenter, ex quibus vnum non est commune: vnde irrefragabilis est consequentia.
157
*Tertiò. Quia si alicui concedatur pri
uilegium vt non ieiunat in quadragesimâ, exceptis tamen diebus Veneris: nullus dubitare poterit, factâ talis priuilegij communicatione, cum suâ restrictione transire; & idem est in casibus similibus. Et potest exemplum etiam adduci in casu ab omnibus admisso vt à Religiosis recipi Eucharistia possit, excepto die Paschæ; nullo extante priuilegio, quod Paschalem Communionem concedat. Tunc ratione communicationis non licebit illa, quia est limitatio priuilegij, & cum eâ debet extendi: ergo idem etiam dicendum quando limitatio additur quoad modum fruendi illo. Patet consequentia; quia ratio est eadem: immò & maior videtur in casu nostro, quia maior est extensio, & maioribus inconuenientibus exposita.
158
*Quartò Religio, cui communicatio fit,
aut æqualis perfectionis est cum ea, cuius participat priuilegium, aut inferioris: adde etiam, vel maioris. Si æqualis, aut maioris, ablatio restrictionis non minùs erit illi dispendiosa, quàm alij, cui restrictio ob illius spirituale commodum est imposita: ergo nequit de Pontificis voluntate præsumi priuilegium velle sine limitatione transire. Si autem minoris; præsumptio etiam locum non habet: quia incredibile est minùs perfectis liberaliorem se Sedem Apostolicam exhibere. Vbi dici nequit cum diuerso modo gubernationis Religionum, quantumuis perfectæ sint, stare posse vt ablatio restrictionis nihil incommodet. Nam vrgeo efficacissimè, ex eo quòd restrictio dicta proptereà vtilis judicatur, quia sic seruatur debita subordinatio interiorum respectu Superiorum, & inconuenientia vitantur, quæ ex absolutâ & libera facultate Religiosi cuiuslibet sequi possunt: atqui hoc respectu cuiuslibet Religionis est maximè conueniens, & nullus alius gubernationis modus esse potest, per quem prædicta saluentur: ergo quod de diuersa gubernatione dicitur, minimè satisfacere potest: quæcumque enim alia quoad hoc defectuosa est.
159
*Quintò. Quòd Religiosi in rebus
quibusdam à Prælatorum dispositione pendeant, & præsertim in materiâ priuilegiorum, non est contrarium modo gubernationis eorum, vnde Pontifices illa concedere solent cum dependentiâ ab ipsis, vt videri potest apud Dianam suprà. Resol. 14. Ergo propter gubernationis modum non debet affirmari limitationem non pariter cum priuilegio transire. Quòd si dicatur non esse iuxta gubernationis modum quòd subditi à Generali in priuilegiorum vsu dependeant, quia id esset nimis onerosum, præsertim in numerosis Ordinibus. Id certè non vrget: nam sine recursu ad Generalem stare potest vsus priuilegiorum, si illi, quæ ad hoc spectant, Prouincialibus committant: neque ex eo modus gubernationis immutatur, quòd circa vsum priuilegiorum aliquorum genus aliquod prouidentiæ specialis adhibeatur.
160
*Tandem, ex contrariâ positione gra
uia, vt iam indicauimus, inconuenientia sequuntur: ergo non est admittenda. Illatio est certa ex receptissimo illo principio, quod ex P. Suario est positum num. 154. quòd communicatio priuilegiorum non est extendenda cum dispendio disciplinæ regularis, vniuscuiusque Instituto & regimini accommodatæ. Antecedens autem ostenditur. Quia ex communicatione sine restrictione sequitur vt Religiosus quilibet heri factus Presbyter, possit pro arbitrio in rebus magni momenti procedere: quæ quidem in Religione alia, cui priuilegia cum dependentiâ à Superioribus concessa sunt, non nisi probatis, & de quibus confidi plenè possit, conceduntur. Et hac quidem de caussa, & non tantùm ob conuenientem subordinationem, restrictio est à Pontificibus adhibita. Et hic sanè est Ecclesiæ stylus, iuxta cuius leges Confessarij non nisi post attentum examẽexamen ad ministerium illud admittuntur: vnde & ad illa, quæ forum illud concernunt, & ordinaria non sunt, & ita pro illis concessa inueniuntur priuilegia, non sunt indifferenter admittendi. Cùm ergo talis EcclesięEcclesiæ spiritus sit, non sine dispendio EcclesiasticęEcclesiasticæ disciplinæ stare potest defectus in eo repertus; & consequenter non sine dispendio regularis obseruantiæ: cùm gubernatio Religiosa nihil sit aliud quàm Ecclesiæ, & satis quidem nobilis, vtpotè quæ Euangelicæ militet perfectioni.
161
*Neque adducta quidquam vrgent pro
sententiâ illâ, ex quo etiam noua ratio potest contra illam instrui. Quòd enim priuilegia primò concessa sint, & posteà adiecta restrictio, probaret quidem communicationem sine illâ futuram, si ante restrictionem adiectam contigisset: non tamen sic accidit, sed postquàm restrictio apposita est, communicatio successit. Quod autem additur de limitatione illa pro Societate apposita: Dummodò Instituto Societatis, &c. quęquæ non extenditur ad alias Religiones pro communicatione priuilegiorũpriuilegiorum aliarũaliarum ReligionũReligionum, non video quomodo stare possit cum doctrina P. Suarij, & principio illo generali, de quo nuper; quòd scilicet cōmunicatiocommunicatio priuilegiorum in vnaquaq;vnaquaque Religione intelligenda est, quæ sine dispẽdiodispendio regularis disciplinæ stare possit, & sit Instituto accommodata. Non videtur ergo restrictio illa ad intentũintentum conducere, quia non est ex illarum genere, de quibus loquimur, sed generalis cōditioconditio omni communicationi cohærens: & tantùm abest, vt resolutioni nostręnostræ obstare possit, quòd ex illa potiùs efficaciter comprobetur.
162
*Et ea quidem pro Indiis specialiter obseruanda, quia summus Pontifex in Bullâ donationis earum regionum Regibus Catholicis factæ, Ministros jubet mitti selectos, de quorum dotibus dictum Titulo 1. Cap. 3. Ad illos ergo pro negotio tanto sufficienter instruendos priuilegia Apostolica diriguntur; vnde non est credendum cuilibet sine delectu esse communia. Et ita licet in Religionibus non sit communiter talis gubernationis modus, vt ad Generalem pro communicatione priuilegiorum recurratur; ad eum tamen spectat circa illorum conuenientem vsum prouidere: & sic Prouinciales admonere ac præcipere vt illa moderentur: amissuri profectò illa,
Cap. Tuarum, de priuilegijs.
nisi ita fecerint: Quia priuilegium amittere meretur, qui permißâ sibi abutitur potestate. Cap. Tuarum, de priuilegijs. Vnde nequit ad modum regiminis pro absoluto & independenti vsu prouocari: nam potestas moderandi vsum dictum conuenit ex | naturâ Religiosæ institutionis: neque alia est Pontificum mens, qui nihil plus exoptant, quàm vt Religiosi debitam subordinationem seruent; & quòd priuilegiorum concessio, per eorumdem abusum non reddatur Ordinibus, & EcclesięEcclesiæ filijs exitiosa.

Difficultas sexta. An communicatio Priuilegiorum ad Nouitios se extendat

163
*NEgant aliqui: sed communis senten
Nouitios communicatione frui.
tia affirmat, & est consequens ad dicta suprà, Titulo 5. num. 258. & 340. Pro Societate est specialis concessio Gregorij XIII. de quâ in compendio communi. Verb. Communicatio gratiarum, §. 5. quæ tamen viuæ vocis oraculo facta est, vnde & videtur expirasse. Ex eo autem quòd specialis concessio impetrata est, & quidem à doctissimo Pontifice, posset aliquis communem doctrinam in dubium reuocare; vnde & negauit illam Horatius Mandocius in Tractatu de Priuilegijs, ad instar. Glossa 7. num. 32. & seqq. & in Societate ratione priuilegij tantùm admittendam contendere. Sed est illud leue fundamentum: quia multæ Pontificiæ concessiones sunt ad scrupulos tantùm submouendos, & vt id, quod probabiliter fieri posset, certiori jam oraculo teneatur. Pro quo in Verb. Horæ Canonicæ, Ieiunium, & alijs, occurrunt aliqua, & de Indicis loquendo in Bullis Pauli Vrbani, & Innocentij sic habetur: Nec non ipsis Presbyteris, in eisdem Insulis & locis prædictis constitutis, quibus aliqua Eucharistiæ fragmenta
seu minutiæ pro tempore interciderint, etiam post peractum sacrificium, absque vllo conscientiæ scrupulo, juxta Rubricas Missalis Romani, reuerenter sumendi. Sic illi. Pro quo tamen necessarium priuilegium non erat, quia id generaliter fieri posse, tenent multi Doctores, vt videri potest apud Dianam Tomo 1. Tractat. 14. Resolut. 66. & Bassæum verb. Communio sacra, num. 51. quia aduertunt id de particulis intelligendum ex eodem sacrificio relictis, non de alijs: quod & prædicta Pontificia concessio satis insinuat, de quo inferiùs magis ex professo. Licèt ergo concessio pro Nouitijs facta viuæ vocis oraculo fuerit, & consequenter expirauerit, communis stare resolutio potest. Est tamen aliàs verosimile non expirasse illam, quia tantùm habet vim declarationis, etiamsi concessio dicatur: declarationes autem non esse reuocatas, iam diximus, neque circa id est opus ampliùs distineri.
164
*Si ergo Nouitio Sacerdoti licentia ad
Confessiones audiendas conferatur, omnia illi pariter conferuntur, quæ in Compendijs generaliter concessa Confessarijs extant. Possunt tamen Superiores illa etiam limitare: licèt enim à Generali videantur concessa, possunt tamen illi, quod in Compendij Proœmio dicitur, vt quem
admodum ad Superiores pertinet suis subditis facultates communicare, vel communicatis, aut conceßis etiam aliunde, & à quouis, etiam à Præposito Generali, vel à Summo Pontifice, vtendi facultatem facere: ita eorumdem fore, illarum eis vsum, cùm expedire judica
Proœmium Compendij.
uerint, vel limitare, vel etiam omnino suspendere. Sic ibi. Quod & Superioribus localibus etiam conuenire constat ex ratione indicata verbis illis: Cùm expedire judicauerint. Vt paucis attigit P. Quintanad. Tomo 1. Tractat. 5. Singulari 8. num. 4. dum dixit: sine caussa. Nam & illi possunt inconuenientia in vsu prædictorum aduertere, quibus oporteat statim contra ire. Quamuis aliàs in admonitione prædicta oppositum indicetur: potestas enim limitandi cum potestate communicandi confertur, & eidem dicitur respondere: Superiores autem locales priuilegia non commu
nicant, vnde nec limitandi potestas ad eos videtur pertinere. Quòd autem & Prælati aliarum Religionum limitare etiam Nouitijs vsum priuilegiorum possint, mihi est pro comperto: adducta enim num. 162. magis pro illis vrgent.

Difficultas septima. Quæ priuilegia in Indijs censeantur Societati ratione communicationis concessa, etiamsi à R. P. Generali non fuerit eorum vsus in speciali concessus.

Section
165
*CIrca hoc Primò statuendum est, om
nia illa priuilegia, quæ ad tollendos scrupulos concessa sunt, omnibus esse communia, & pro Indijs suffragari, vt qui in remotis illis partibus degunt, eo leuamine perfruantur, siue ergo talia priuilegia in Compendijs extent, siue non, eorum vsus licitus & validus est ob rationem dictam: & quia aliàs sine priuilegio licitè ea, pro quibus conceduntur, possent exerceri: neque ex eo quòd prætermissa in Compendijs sint, debent non practicanda censeri, quia aliquando omittuntur aliqua, quorum vsus licet. Quemadmodum in Compendij communis proœmio dicitur. Quod licet in eo sæpenumerò fit mentio de Profeßis, tum Societatis, tum aliorum Ordi
CompendiũCompendium commune.
num, aduertendum est iuxta diuersa Societatis priuilegia, quidquid de illis dicitur, intelligi etiam debere de Nostris, qui tria vota simplicia post biennium emiserunt, nisi fortè aliquid in aliquo loco excipiatur. Vbi de Nouitijs nihil dictum: cùm tamen constet ex dictis numer. præced. priuilegia etiam ad illos extendi. Quod ergo in Compendij proœmio accidit, de contentis in illo est etiam existimandum, quando ea, de quibus agitur, dicti generis sunt, & de R. P. Generalis benignissimâ voluntate nequit aliter æstimari. Vt abstineamus ab illa quæstione, An, quæ talia sunt, possint prohiberi? in quâ erunt qui negent, cùm in rigore priuilegia non sint, sed quædam leuamina conscientiæ, quæ à Pontifice amantur, prouidentur; quibus etiam leuandis debet supremus Religionis Prælatus attendere, non satis facturus aliàs muneri quod paternam exigit pietatem.
166
*Ponendum secundò tamquàm omnino
certum, priuilegia, quæ Generali immediatè conceduntur, vt per eum ipsorum vsus in Societate disponatur, ita illius licentiam requirere, vt vsus talis sine illa non solùm sit illicitus, sed etiam inualidus. Quæ quidem est omnium eorum mens, qui in Societate de hoc possunt scientificè judicare, & aliorum etiam scriptorum extra ipsam: de quibus num. 153. dum de limitatione apposita inquirunt, an debeat cum priuilegiorum communicatione transire. Cùm enim priuilegia immediatè Generali concedantur, & non alteri, satis apparet clarum, illis vtentem id, quod sibi non | competit, vsurpare. Peccat ergo grauiter id faciens, quod sublato priuilegio, peccatum esset mortale: quia priuilegium non plus suffragatur illi quàm si neutiquam extaret. Et ex eodem principio constat actum esse nullum, si ad illum necessaria est jurisdictio, aut facultas, quæ solùm potest beneficio priuilegij constare: vt absolutio, alienatio, consecratio aut benedictio. Circa quod quidem nonnulli plura fundamenta congerunt, minimè tamen necessaria in re adeò certâ: quando enim talia probari anxiè solent, suspicionem solẽtsolent etiam incertitudinis generare.
167
*Vbi illud tantùm videtur obiici posse,
Regulas, & Ordinationes Superiorum in Societate non obligare sub reatu peccati, etiam venialis: prohibitionem autem illam de non vtendo priuilegiis sine licentia R. P. Generalis, tantùm vim Ordinationis habere aut Constitutionis. Sed certè id nullius est momenti: quia prohibitio dicta neque Regula est neque Ordinatio, aut Constitutio, ab ipsa Societate condita; sed Pontificiæ concessionis additamentum, sine quo Apostolica Sedes non vult priuilegiorum vsum in Societate valere. Cùm ergo in Constitutionibus, & priuilegiorum Compendiis sic dicitur faciendum, id non habet vim Ordinationis à Societate ipsâ profectæ, sed declarationis. Sicut cùm dicitur in Constitutionibus neminem quidquam vt proprium habere posse, manifestum est declarationem illam esse obligationis, quæ ex vi voti paupertatis oritur, & est sub mortali ex suo genere. Sicut & cùm dicitur in eisdem neminem res domus posse distrahere, neque ab externis accipere, inscio Superiore. Quod & docti sentiunt de prohibitione accipiendi stipendia pro sacris ministeriis.
168
*Ex fundamento autem prędictoprædicto videtur
pari certitudine dicendũdicendum nec licitum nec validũvalidum esse vsum quorumuis aliorum priuilegiorum, etiamsi eorum concessio non ad Generalem, sed ad alios dirigatur: sic enim aliqua occurrunt. Nam id quod expressum habetur quando Generali conceduntur, subintelligitur in qualibet generali concessione: de personalibus enim alia est ratio. Id enim ex Bullis Pontificiis constat Pauli Tertij, Iulij Tertij, Pij V. Gregorij XIII. & Pauli V. Sic & habetur in Compendio verb. Communicatio gratiarum: vbi tamen solius Gregorij concessio proponitur, quia illa est sufficiens iudicata, & extat in Bulla, quæ incipit, Decet Romanum Pontificem. die 3. Maij. Ann. 1575. ibi: Prædicto, & pro tempore existenti Præposito Generali Societatis huiusmodi concessa esse intelligantur. Nec aliter ceteræ personæ dictæ Societatis, prædictis priuilegiis, facultatibus, & aliis præmißis, aut ali
Greg. XIII.
quo eorum, nisi per Generalem Præpositum, & de eius beneplacito, aut per alium, seu alios de eius commissione electos, vt præmissum est, vti aut gaudere possint. Sic ille. Post quem cùm Paulus V. modum gubernationis in Societate sub vno Capite per omnia probet in celebri Bulla, quæ incipit, Quantum Religio: non videtur posse dubium aliquod circa hæc relinqui, stante priore resolutione circa priuilegia expressè Generali concessa: tenor enim verborum adductus adeò est perspicuus vt qui, eo attento, tergiuersari voluerit, in meridianâ censendus sit luce caligare.
169
*Vnde non videtur probanda aliquo
rum sententia, qui affirmant esse quidem illicitum, & peccatum mortale iuxta priuilegium operari, non habitâ per Generalem facultate, & circa hoc esse dubium non posse: & probabilius item actum esse nullum ob fundamentum dictum: nihilominùs oppositum non esse post factum, vt penitus improbabile condemnandum, quia fundamentum dictum euidentiam non inducit, eò quòd in ordine ad valorem actûs possit de R. P. Generalis voluntate præsumi pro eo non penitus refragari: quia vt ex verbis Compendiorum constat, tantùm dicunt vsum non esse licitum. Et iuxta Iuris axioma celebre, semper in dubio debet ita interpretatio fieri vt actus valeat. L. Quoties 2. De rebus dubiis. Vbi Glossa,
& Doctores. Non inquam videtur probanda: quia vel omnino certum hoc debet reputari: vel, si tale reuerà non est, circa priuilegia immediatè Generali concessa similiter est propter rationes easdem iudicandum. Voluntas enim R. P. Generalis potest non penitus contraria præsumi, & pro actûs valore iuxta eamdem iudicari. Quo fundamento etiam dici potest non esse peccatum graue in huiusmodi transgressionibus, quia non est præsumendum de benigno erga filios parente vt velit eos totaliter obligare, quòd propter omissam licentiam reatum sint damnationis æternæ subituri. Et multoties plus damni sequitur ex eo quòd in graue peccatum incurratur, quàm ex inualiditate actûs, qui seclusâ malitiâ, eò quòd illicitus sit, non habeat moralem, vt est compertum. Quis autem non videat modum hunc philosophandi non esse tolerandum? Ex eo enim fieret vix esse vllam in Societate obligationem sub reatu peccati mortalis, vt benignitas præcipientium fauorabilem interpretationem habeat, & totus ille præcipiendi apparatus ad solum debeat exterius forum applicari. Cùm ergo dicitur eam materiam in genere furti peccatum esse mortale, quæ in sæculo habetur talis, ad benignam erit sic declarantium voluntatem prouocandum: & sic in aliis, in quorum nonnullis pœna excommunicationis admiscetur. Quæ cùm constet à ratione & praxi esse penitus aliena, iuxta illa etiam est in casu, de quo loquimur, iudicandum: pro quo hic est breuis & euidens
Breuis & euidens discursus.
discursus: actus requirens priuilegium, illicitus & inualidus est, si illud sit Generali concessum, & licentia eius non habeatur: atqui omnia Societatis priuilegia Generali conceduntur: vt constat ex verbis Pontificis: ergo actus sine illius licentia factus, est illicitus & inualidus.
170
*Ex quo etiam constat non vrgere id,
quod dicitur de modo loquendi in Compendiis, in quibus vsus sine licentia R. P. Generalis tantùm non licitus affirmatur, nec de valore actûs quidquam additur. Nam si id roboris quidpiam habet, fiet ex eo interpretationem talem generaliter adhibendam, quia vbi lex non distinguit, neque nos distinguere debemus: constat autem verba prædicta generalia esse, & non solùm ad concessa Generali, sed etiam aliis, extendi, neque ad communia tantùm, sed etiam ad Indica; vnde in Proœmio Indici Compendij sic habe
Compendium Indicum.
tur: quoniam iuxta Litteras Apostolicas nullius priuilegij seu gratiæ hactenus concessæ, vel in posterum | concedendæ vsus potest in Societate licitus esse, nisi per solius Præpositi Generalis communicationem: idcircò sicut in Compendio communi, ita in hoc Indico suis in locis adnotatum est, quænam gratiæ, quibus, ac quatenus concessæ ac limitatæ sint. Sic ibi. Cùm ergo id, quod dicitur de non licito vsu, ad omnia priuilegia nequeat extendi, juxta datam explicationem: satis ex eo apparet leue esse tale pro valore actûs fundamentum. Quòd autem talis loquendi modus inualiditatem actûs inducat, ex adductis venit verbis comprobandum. Actum enim non esse licitum ex eo ostenditur ibidem expresso, quia scilicet per Litteras Apostolicas ita dispositum: neque alia voluntas Generalium Præpositorum ibi expromitur, nisi quæ eisdem Litteris Apostolicis est conformis. Atqui de mente Pontificum nequit præsumi quod de voluntate PP. Generalium dicitur: ergo satis ibidem habetur expressum vsum non tantùm illicitum, sed etiam inualidum futurum. Accedit quod additur, in Compendio adnotatum quænam priuilegia sint concessa, & quæ limitata. Ex quo fit ea, quæ non adnotantur, concessa non esse: ergo apertè ex eo conuincitur actum esse inualidum, quia sine priuilegij concessione validus esse non potest. Neque enim dici potest concedi vt actus validus sit, sed non vt sit licitus. Vbi enim talis discriminis vel leuissimum indicium, cùm concessio absolutè denegetur?
171
*Iuxta dicta iam tertiò constituendum,
in ordine ad vsum licitum & validum in Indiis non alio iure agi, sed eumdem dependentiæ modum à R. P. Generali seruari: quod quidem ex verbis Indici Compendij nuper adductis apparet: id quod etiam Paulus Tertius, & Iulius Tertius seruandum decreuerunt, Indiarum factâ mentione: nisi quòd in illis communicationem mediis inferioribus Prælatis faciendam ratione distantiæ conueniens iudicarint. Quascumque gratias, conceßiones, & Indulta, eisdem Gene
Paulus 3.
ralibus dictæ Societatis Præpositis pro tempore existenribusexistentibus per Nos concessa, per eorum Vicarios, aut personas ad id sibi benè visas, præsertim in Indiarum, & aliis partibus remotis, pro tempore substitutas, exercere liberè & licitè valeant. Verba sunt Pauli Tertij in Bulla, quæ incipit, Licet debitum: quibus similia habet Iulius Tertius in Bulla, cuius initium, Sacræ Religionis. In quibus obseruandum illud, Licitè valeant: per quod absoluta potestas indicatur vt id, quod fecerint, non solùm licitum, sed & validum sit. Quemadmodum ergo per aduerbium Licitè vtrumque designari potest, ita & èex contrario quod non licitum dicitur, ad vtrumque etiam referri potest, vbi pro eo sufficiens coniectura succurrit.
172
*An autem ratione distantiæ aliquid
quandoq;quandoque liceat, pro quo communicatio non extat, communis quæstio est, & certum ratione distantiæ multa licere probant. L. Si longiùs L. Nemo L. Pro locis. L. Mediterraneos. C. de annon. & tribut. lib. 10. vbi Doctores, & inter alios Bobadilla in Politica Lib. 2. Cap. 17. num. 106. & seqq. & Cap. 21. num. 118. & 119. Iuxta illam ergo communem doctrinam in casus contingentiâ recurrendum. Non est autem ex eo quòd Prouin
Obseruatio notanda.
cialibus, Præpositis & Rectoribus in suis Regulis conceditur, ad id, de quo agimus, faciendum regulariter argumentum. Dispensatio enim in citatis locis circa illa committitur, quæ juris specialis sunt, & quæ in Societate non obligant sub reatu peccati, Regulæ inquam, Ordinationes. Decreta, & Constitutiones: quod verò ad communicationem priuilegiorum attinet, cùm sit dispensatio in jure communi, non habet locum respectu inferiorum, quando Pontifex certam formam in eo præscribit. Et licet posset Societas ita statuere, vt casu speciali vrgente priuilegium communicatum censeatur: id tamen non statuit, sed potiùs oppositum. Nam cùm circa Regulas, & alia facultatem dispensandi concedat in iis, quæ videantur vrgere, & in quibus sine graui incommodo Generalis responsum expectari nequeat: vt habetur in Regulis Prouincialis §. 7. Quod & in Regulis Præpositi & Rectoris dicitur, cùm expectari responsum Generalis nequit: circa priuilegia tamen nihil tale dispositum: vnde generaliter loquendo ita est etiam in Indiis asserendum, quia pro illis nulla est exceptio, sed oppositum satis apertè in Proœmio, vt jam vidimus, præstitutum.
173
*Quia verò esse casus nimis vrgens po
test, pro eo videtur habere locum posse fundatam præsumptionem. Id quod ex eo probari potest: quia reuerà in Societate est tale priuilegium ad casum sic occurrentem, in quo dubitari nequit dispensaturum Generalem, vel certè facultatem ad vsum priuilegij concessurum, si adesset: ad hoc enim priuilegia conceduntur; aliàs nulli sunt vtilitati futura. Ergo verosimiliter de illius præsumitur voluntate. Pro quo sunt Textus & Doctores adducti à Petro de Luna. Consilio 12. num. 32. & roborari potest ex eo quod in citato Proœmio Indici Compendij, sicut etiam in Compendij generalis Proœmio, pariter inuenimus: sic enim ibi dicitur: Aduertendum est autem nomine Prouincialium, Præpositorum, & Rectorum,
subintelligendos quoque esse Vice-Prouinciales, VicePræpositos, ac Vice-Rectores: quando nimirùm nullus est Pronincialis, Præpositus, aut Rector: vel adeò longè abest, vt pro rei exigentia consuli non satis commodè posset. Sic ibi. Sicut ergo quando Superior consuli nequit, ejus substituto facultas conceditur in ordine ad priuilegiorum vsum, per se, aut per alios; quia non est æquum, cùm rei exigentia occurrit, priuilegiis beneficium subtraxisse: ita & dicendum videtur quando nullus potest Superior consuli, aut certè ille, cui tantùm est facultas communicationis attributa: ob eamdem scilicet rationem: cùm præsertim de animarum agatur salute, & vitandis peccatis, in quibus fauores ampliandi, vt sæpiùs dictum. Neque obstat rationem extensæ facultatis ad substitutos non esse expressam in Proœmio: nam illa tacitè inest, sed quam omnes talem sibi esse persuadent. QuādoQuando autem talis est, sufficit ad ampliandam dispositionem, vt tradit citatus Petrus de Luna cum aliis suprà. Videatur Index. verb. Ratio. §. Ratio generalis, num. 37. cui non fideliter respondet Textus ob incuriam TypographorũTypographorum. Videantur autem quæ habet à 23. & præsertim. num. 33. & 36. & in Additionibus.
174
*Et hoc quidem probatum à nobis spe
cialiter, quatenus de omnibus loquimur, qui|bus casus potest momenti maximi occurrere, circa quod non est expressa in Societatis jure decisio. Nam loquendo de Visitatoribus & Prouincialibus, id est in Compendij generalis præfatione decretum, ibi: Si periculum in mora esset, cen
CompendiũCompendium generale.
seatur Prouincialibus, & Visitatoribus eo dumtaxat in casu communicatus, &c. Vbi juxta explicationem ibidem adductam, nomine Prouincialium ViceProuinciales etiam veniunt. De Præpositis autem & Rectoribus non ita clarè dispositum, vnde opus fuit concessionem etiam ad eos extendi demonstrare, sicut ad Vice-Præpositos, & ViceRectores, aliosq́ue; maturissimo consilio semper processuros. Licèt autem clausula dicta non inueniatur in Compendio Indico, communis est etiam pro Indijs, quia Compendium commune ideò tale dicitur, quia ad omnes spectant ea, quæ in ipso continentur; circa quod esse dubium nequit.
175
*Consultò autem in præfatæ Assertio
nis probatione non sum vsus communi fundamento ratihabitionis, & Epikeiæ, quo tamen in casu præsenti vtitur P. Menacho Disput. 4. de Priuilegijs, Dub. 11. post hæc scripta à me visus, vt probabilitatem illius ostendat: licèt ipse cum P. Suario Lib. 5. de Legibus, Cap. 23. & Tomo 4. in 3. p. Disput. 27. Sect. 4. Dub. 4. Assert. 1. & alijs, censeat in actibus, in quibus irritatio & nullitas esse potest ob defectum jurisdictionis aut potestatis, locum non habere. Non inquam eo vsus, quia necessarium non est: & sine ratihabitione aut Epikeia potest instrui luculenta probatio. Probauimus enim facultatem esse concessam pro casibus, in quibus est periculum ex mora, & illam ad omnes extendi. Quòd autem si adesset R. P. Generalis, ita planè vellet, non est argumentum à ratihabitione aut Epikeiâ petitum: sed ex eo quod tunc vellet, probamus in eâ dispositione, quâ circa Priuilegia disposuit, id, si non expressè, tacitè tamen, & modo ad operandum sufficienti iuxta eius beneplacitum voluisse. Quòd si quis velit Epikeiam dicere, erit quæstio de nomine, circa quam non est cur multùm contendere debeamus. Quòd tunc quidem operari iuxta verosimilem coniecturam liceat, sententia est quamplurium Doctorum, ex quibus Iason ita scribit:
Iasonis obseruanda doctrina.
Statuentes præsumuntur statuisse in casu omisso, quando verosimiliter sic statuissent, si fuissent interrogati, & illud habetur proinde acsi ita statuissent. Sic ille circa L. Barbarius, num. 3. D. de officio Prætoris, & num. 4. & 5. idem prosequitur, & probat ex identitate rationis. Et verò cùm rationabiliter statuisse dubitari nequeat, & ita rationem secutos; vbi illa sublucet, dubitari item nequit iuxta eamdem arbitratos. Id quod in legislatoribus Religiosis præcipuè locum habet, quorum dispositiones magis sunt æquitati conformes, vti quæ ad animarum bonum penitus dirigantur.

Circa diuersas in Compendijs Adnotationum formulas vtilis excursio pro earum intelligentia.

176
*QVia verò in Compendijs priuilegiorum Adnotationes non eisdem verborum formulis inueniuntur propositæ, videtur inde posse colligi diuersum earum esse sensum, in quo magnum est momentum constitutum. Et de occurrentibus in Compendio Indico frequentiores expromemus; sic enim ibi: Prouinciales vti poterunt hac facultate, & ij, quibus ipsi eam communicauerint. In hac difficultas esse nulla potest. Hæc facultas sit penes Prouinciales, quam in aliquo casu alicui alteri de Societate communicare poterunt. Sic verbo. Apostatæ. §. 4. In quâ aduertendum, vsum
tantùm esse, quem Prouincialis alteri potest concedere: & cùm vsus tantùm competat, dicitur facultas, & consequenter priuilegium communicari. Ex quo fit, cùm in Adnotationibus prohibetur vsus priuilegij, non esse intelligendum concedi quidem priuilegium, sed vsum moderatum, vt aliqui nimis subtiliter cogitarunt, de quo inferiùs. Hac facultate vti poterunt Prouinciales, & reliqui Superiores de illorum licentia. Ita verb. Benedictio. Vbi dubitari potest, an si superioribus talis facultas concedi à Prouincialibus soleat, intelligenda sit concessa, etiamsi specialis petitio, aut voluntaria concessio non præcesserit. Et videtur affir
matiuè respondendum, si præsertim casus vrgeat, juxta dicta num. præced. & etiam 173. & prętereàpræterea, quia cùm aliquid confertur, id existimandum est conferri, sine quo officium aut munus nequit commodè expediri: juxta L. Penultimam. D. de vsurar. & L. Quicumque. §. Si ei quem. D. Institut. action. vbi Doctores. Et in Cap. Prætereà, de testibus, vbi Aretinus. Si præsertim ita habeat consuetudo, secundùm quam est communiter judicandum: & ad inducendum sufficere vnum actum probant Textus & Doctores, quos adducit Marius Antoninus Lib. 1. variarum. Resol. 103. numer. 4. vt scilicet solitum dici possit, & vt vnus actus non sufficiat, sat certè erunt plures, de quibus non extat circa præsentem casum dubitatio. Si præsertim antecessor in officio talem facultatem habuerit: tunc enim successorem eâ carere, ipsi esset indecorum: & ita non est tale aliquid de superiorum, à quibus hoc pendet, voluntate præsumendum.
177
*Hac vti possunt Prouinciales, & ij, quibus
ipsi eam commiserint. Nullus tamen vtetur in ijs locis, in quibus Episcopi resident, nisi Prouincialis ipse in casu aliquo particulari eâ vtendum judicaret. Eius tamen facultatis vsum ea conditione concedimus, dummodò Nostri nihil vnquam eiusmodi bonorum in proprium aut Societatis vsum conuertere poßint. Sic verb. Compositio, §. 1. Hic etiam negato vsu facultas est intelligenda denegata: vnde actus compositionis non solùm erit illicitus, sed nullus. Videri autem alicui posset oppositum non carere fundamento: nam cùm in sequentibus dicatur vsum facultatis eâ conditione concedi, de qua ibi: hoc circa priorem casum non inuenitur adiectum. Conditionis enim defectus actum reddit nullum, vt communiter Doctores tenent Iuris dispositiones secuti. Cùm ergo ea conditio circa prius omissa fuerit, quia non ita visum est puritati in modo procedendi contrarium, quâ debet ministeria Societatis exerceri; aliter videtur judicandum. Est hoc non inuerosimile, sed quod diximus, præferendum, quia interpretatio dicta conformis est similibus alijs formulis, quas ita est communis vsus Societatis amplexus.
178
*Hac vti possunt omnes Superiores. Sic | verb. Dispensatio §. 2. vbi de dispensatione agitur
in ieiuniis circa Neophytos Brasiliæ. Ex eâ constat concessionem vsus, & facultatem, seu priuilegium pro eodem vsurpari. Nam in prædicto §. sic dicitur: Qui omnimodam facultatem habeant; & tamen Adnotatio sic habet, vt vidimus. Eodem verb. §. 3. sic: Hæc conceditur omnibus superioribus, & quibus ipsi eam communicauerint. Nemo tamen eâ vtetur, nisi admonito Pœnitente, vt, si coniugi superuiuat, votum seruet. Hîc aliter de vsu pronuntian
dum: licèt enim quis Pœnitentem non admoneat, dispensatio stabit: quia Adnotatio tantùm habet vim instructionis. Et quando tales sunt, actuum inualiditatem non inducunt, vt post P. Menachum docet P. Quintana Tomo 2. Tract. 5. singul. 9. numer. 4. Quòd autem instructio tantùm sit, ex eo constat, quia admonitio est quid valde accidentarium ad dispensationem, & cuius potest Pœnitens obliuisci, nec proptereà erit irrita dispensatio. Potest etiam qui dispensat; admonitionem per obliuionem omittere; quo euentu stabit nihilominùs dispensatio. Iudicare item potest Pœnitentem satis esse suæ obligationis conscium, & ita non admonere; vbi & admonitionis defectus nihil obstabit, etiamsi contingat Pœnitentem non ita fuisse suæ conscium obligationis, vti est Confessarius arbitratus.
179
*Eiusdem verb. §. 4. sic habetur: Ad
monentur tamen Nostri à summo Pontifice, ne hac facultate vtantur, nisi vbi expedire existimauerint: super quo eorum conscientiæ onerantur. Est illa circa votum Castitatis: & in talibus manifestum est ex omissa formâ actûs nullitatem induci, quia est circa obligationem voti, in quâ nec Pontifex ipse potest sine caussa rationabili dispensare, vt tenent communiter Doctores: & videri specialiter potest P. Thomas Sancius Lib. 4. Operis moralis, Cap. 45. numer. 3. Licèt ergo talis admonitio non
Cur addita à Pontifice.
extaret, obligatio, quæ ex jure naturali prouenit, eadem prorsus instaret, & irritus esset omnino actus dispensationis. Voluit autem sic admonitos Pontifex, vt in rebus huiusmodi, quæ magni momenti sunt, ministros redderet cautiores; ne, dum aliquid se fecisse putauerint, nihil fecerint, & absoluere cupientes, plus ligatos relinquant, qui vt ligati non maneant, nullam sunt congruam nacti rationem.
180
*Hac vti possunt omnes Confessarij, quos Pro
uinciales nominauerint, seruatis tamen requisitis à Concilio Tridentino, vbi illud publicatum fuerit. Sic verb. eodem, §. 5. vbi de matrimonijs infidelium est sermo: & constat facultatem dispensandi concedi, & tamen vsus tantùm verbis Adnotationis indicatus. Quod autem ad requisita à Concilio Tridentino additum, ea certè conditio à Paulo III. qui prædictum priuilegium concessit, & habetur in Bullâ, quæ incipit, licèt debitum, non est adiecta, neque tunc erat Concilium Tridentinum publicatum: à R. autem P. Generali specialis erga Sedem Apostolicam obseruantiæ gratia videtur apposita: cùm multorum sententia sit ad Confessiones Indorum non esse necessariam in Regularibus approbationem Episcoporum. Pro quo varia Priuilegia adducit Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus pro Confessarijs Indorum fol. 440. qui num. 20. & 21. id prosequitur, & in fine adducit Venerabilem Mag. Fr. Alfonsum à Veracruce, qui, cùm priùs sententiam dictam non solùm pro Confessarijs Indorum, sed generaliter tenuisset, jam morti proximus, sic ad marginem propriâ manu apposuit: Verùm quia res maximi momenti est, & dato in foro
Mag. à Veracruce.
conscientiæ omnia priuilegia sint confirmata, ablata omni restrictione Concilij Tridentini, quæ ad Confeßionem non solùm forum interius respiciunt, sed etiam exterius: præsentatio Confessorum pro antiquis Christianis fieri debet, sicut Concilium præscribit. Hæc sunt dicta re exactè consideratâ, quamuis aliquando contrarium apparuit. Sic ille, circa Confessiones Indorum nullo scrupulo etiam proximus morti stimulatus.
181
*His obstare videtur Breue Innocentij
X. circa grauem controuersiam inter Patres Societatis Prouinciæ Nouæ- Hispaniæ, & Episcopum Angelopolitanum, in quo sic habetur: Censuit (Congregatio) prædictos Religiosos nequaquam posse in ciuitate & diœcesi Angelopolitanâ personarum sæcularium Confeßiones audire sine approbatione Episcopi Diœcesani. Dici enim potest prædictam declarationem procedere de personis sæcularibus absolutè & generaliter loquendo, non verò de Indis, qui non solent illis terminis designari. Deinde, pro eodem facit Bulla Pij V. cuius virtute talis facultas competit, & est in ordine 34. Tomo 2. Bullarij, in Breui prædicto ita declarari vt locum habere possit in locis, in quibus est defectus Parochorum: ordinariè autem loquendo defectus Parochorum est: licèt enim vt Parochi sufficientes sint solerti dispositione curetur, vix fieri potest vt omnibus sibi commissis adsint, & ij qui adsunt, parùm grati Indis esse solent, vnde difficillimè adduci possunt, vt illis integrè confiteantur. Defectus ergo est aut omnimodus, aut formalis, quidquid de materiali præsentiâ sit. Prætereà, licèt reuerà ita sit à Sacra Congregatione decretum, & auctoritate Sanctissimi confirmatum, id contra vnam est tantùm Prouinciam pronuntiatum: & acta inter alios alicui nocere nequeunt eo non citato, iuxta Auctores, quos adducit Marius Antoninus Lib. 1. variarum. Resolut. 82. num. 9. Præterquàm quòd iuxta aliquos dici potest dispositionem dictam in foro externo procedere; cùm tamen Bulla Pij V. pro solo interno suffragetur: & hoc Religiosos debere esse contentos, vt Indorum saluti meliùs consulatur. Quæ quidem verosimiliter dicta sint, de
Magis genuina explicatio.
cretorio iudicio ijs, ad quos illud pertinet, reseruato. Quamquàm id, quod de seruandis à Concilio requisitis dicitur, non debeat necessariò ad appobationem Episcopalem trahi, sed ad ritus in matrimonij celebratione: quæ explicatio videtur magis genuina.
182
*Verb. Ecclesia, circa erectionem Eccle
siarum, hospitalium, aut aliorum piorum locorum, si Societatis futura sint, aut eius superintendentiæ subiecta, sic additur: Consulatur priùs Generalis. Vbi omissio consultationis per se loquendo graue peccatum est, quia dispositio circa prædicta ad Generalem spectat, & ita est vsurpatio alienæ iurisdictionis, ex quâ periculum subesse potest, vt si erectis non annuat, illa destruantur, aut sumptus magni erga illa reddantur inutiles. Quia verò periculum esse in morâ potest, pro tali articulo quęquæ n. 173. & seqq. sunt dicta, succurrent.
Verb. Indulgentia, §. 3. de communibus, cùm quater in anno visitantibus Societatis Ecclesias in
Brasiliâ, & Indiâ Orientali concedantur, addit Gregorius XIII. In diebus tamen per Præpositum Generalem designandis. Et concessionem hanc ad Occidentalem Indiam extendendam, sicut & alias similes, constat ex iis, quæ habentur verb. Gratiarum communicatio, §. 1. de quo Nos suprà. Adnotatio autem sic habet: Designentur per Prouincialem. Quod animaduersione dignum occurrit. Cùm enim Pontifex dicat per Generalem designandos, Generalis Prouincialibus id omnino committit. Ex quo apparet illa etiam quæ Generalium sunt dispositioni commissa, aliis eum posse committere: quia scilicet in eo non eligitur eius industria, vt communiter Doctores tradunt, sed modus gubernationis Societati proprius attenditur, vt ab eo, quæ opportuna visa fuerint, attentâ dispositione, descendant.
183
*Verb. Matrimonium, §. vnico, sic addi
tum: Hac vti possunt Superiores, & ij, quibus ipsi eam communicauerint: vt scilicet conuersi ad fidem matrimonium inire possint, etiamsi coniuges infideles habeant, quæ moneri nequeant, aut monitæ suam voluntatem opportunè declarare. Quinam autem Superiorum nomine comprehenduntur, ex Compendij Præfatione constat, de quo & jam diximus. Videtur autem communicatio minimè necessaria, quia immediatè fit concessio Presbyteris Societatis, vt ex tenore constat, cùm dicitur: In Angolâ, Æthiopâ, Brasiliâ, & alijs Indicis regionibus, possunt eorumdem locorum Ordinarij, Parochi, & Presbyteri nostræ Societatis ad Confessiones audiendas ab eiusdem Societatis Superioribus approbati, & ad dictas regiones pro tempore mißi, vel in illis admißi, dispensare cum quibuscumque vtriusque sexus fidelibus, &c. Solùm ergo requiritur approbatio Superiorum Societatis ad Confessiones audiendas, vt facultas præfata conueniat: communicatio ergo solâ approbatione fit, & ita Adnotatio intelligenda.
184
*Et istæ quidem sunt formulæ omnes in
Compendio repertæ: illa enim, per quam concessio sit Prouincialibus, vel vsus permittitur, & ijs, quibus ipsi communicauerint, sæpiùs occurrit. Cùm autem, vt vidimus, pro eodem sumatur vsum concedi, seu facultatem, fit ex eo actum esse nullum, etiam cùm vsus prohibetur: vnde discrimen illud de vsu negato, sed non facultate, omnino est Generalium menti difformis. Neque in Societatis sincero procedendi modo huiusmodi sunt subtilitates probandæ; licèt verùm sit occasiones illarum conuenienter resecandas. Vnde cùm nescio quis obligationem eorum DecretorũDecretorum Congregationum generalium nullam esse contenderet, ex quibus Canones formati non sunt, proptereà quòd in Præfatione dicantur Canones ad praxim pertinere, Præfatio illa jussu R. P. Mutij expuncta est, ne aliis, adeò absurdæ interpretationis ansam exhiberet. Sed occurrit hoc loco

Dubium speciale, & opportunum.

185
*EX eo scilicet quòd priuilegia aliqua in
Compendio Indico non extent, quæ tamen in citatis Bullis Pauli, Vrbani, & Innocentij continentur. Circa illa autem nullæ extant Adnotationes, sed à RR. PP. Generalibus sine vlla sunt limitatione transmissæ. Licebitnè ergo illarum absolutus vsus, vel Prouinciales illum poterunt moderari, aut limitationes circa similia in Compendio positæ, pro illis debent applicari?
Respondeo primò, si priuilegia sint omnino
eadem, quæ ab aliis fuerant Pontificibus, sed cum temporis limitatione, concessa, eas circa illa obseruandas limitationes, quæ in Compendio habentur. Ideò namque priuilegia dicta in Compendio apposita, etiamsi temporis lapsu finita, quia spes innouationis inerat, & ita Adnotationes sunt adhibitæ circa vsum aliquando futurum.
186
*Respondeo secundò, si priuilegia non
sint eadem, etiamsi aliquomodo similia, vsus absolutè licet, quia restrictio odiosa est, & ita de simili ad simile non est facienda protensio. Vnde neque in Compendio ipso similes Adnotationes extant circa similia, vt patet ex Verb. Dispensatio, §. 1. & 2. vbi circa ieiunia dispensationis facultas sine limitatione conceditur, quæ statim circa eadem adhibetur. Item. Verb. Altare, §. 2. nulla est Adnotatio extra Textum, & in eo dicitur Altaria priuilegiata per Superiores locorum designanda. Adhibetur autem verb. Indulgentia, circa communes in casu simili, de quo num. 182. vbi Prouincialibus committitur Ecclesiarum designatio. Prætereà, verb. Matrimonium, ea conceditur Superioribus omnibus facultas, de quâ num. 183. in re scilicet adeò graui: cùm tamen circa alias in matrimonio dispensationes non ita disponatur, vt videri potest verb. Dispensatio, §. 6. & 7.
187
*Respondeo tertiò, Prouinciales posse
vsum priuilegiorum huiusmodi limitare. Id constat ex Compendij communis Præfatione, de quo dictum n. 164. concedendo inquam eorum vsum cum limitatione, quæ fuerit visa conueniens. Et mens quidem RR. PP. Generalium talis videtur in transmissione Bullarum: neque enim pro illis minor est cautio necessaria, quàm pro alijs, de quibus in Compendio agitur, aut de viuæ vocis oraculis. Et ita habet praxis. Non solùm ergo ad Prouinciales pertinet priuilegiorum aliàs concessorum limitatio, sed communicatio etiam cum limitatione. Non est autem hoc
Oppositum non inuerosimile.
adeò certum, vt oppositum verisimilitudine sit prorsus destitutum: nam licet Prouinciales possint limitare priuilegia, concessâ à Superiori potestate propter inconueniens in vsu deprehensum; non tamen possunt pro arbitrio, vt est planum: hoc ergo tantùm est quod illis in Præfatione conceditur, non verò vt possint priuilegia cum limitatione concedere, aut negare penitus vsum à Generali concessum, vt videtur in iis, quæ apud citatas Bullas extant, quibus aliæ aliorum Pontificum pro temporum cursu succedunt. Quod autem de mente Generalium dicitur, erunt qui negant, quia si voluissent, expressissent, ex notissimo Textu in Cap. Ad audientiam, de deci
mis. Nihilominùs resolutio nostra penitus sustinenda, & oppositum in praxi potest facilè præcaueri, si Prouincialis, cùm Confessarios approbat, vsum priuilegiorum prohibeat: ad hoc enim | non est necessarium inconuenientia deprehendi, quia id in Præfatione non dicitur, sed cùm expedire iudicauerint. Licet ergo à Pontifice concessa sint, talis limitatio vim habebit; vnde aduersæ positioni nullum relinquitur fundamentum.

Dubium aliud circa praxim vtilißimum.

188
*EX Formulis adductis emergit, in qui
bus vidimus Prouincialibus, & Rectoribus, ac Superioribus aliis varia priuilegia concedi, siue facultatem ad vsum vel vsum simpliciter: quod parum aut nihil refert ad præsens institutum. An scilicet concessio prædicta talis sit, vt etiam finito officio, facultatibus prædictis vti possint, siue concessæ à R. P. Generali fuerint, quales multæ in Compendiis reperiuntur, siue ab aliis, qui ad id habuerint facultatem, vt in eisdem Compendiis occurrit, dum dicitur concedi Superioribus, & iis, quibus illi communicauerint, nam & Prouinciales concedere illas Superioribus localibus solent, attentâ eorum dignitate.
Circa quod vti certissimum statuendum est ea,
quæ ita ad officium spectant, vt exercitium illius quâ tale est concernant, finito illo finiri. Sic enim tenent Doctores omnes. Vnde facultas, quæ concessa est Prouincialibus, & durare est verosimile, vt in fine visitationis possint Indulgentiam plenariam concedere, in illis officio perfunctis non remanet, quia visitationi annexa est, & sic de aliis. Sub expreßis nominibus locorum, & non personarum, commißio emanauit. Cap. Quoniam Abbas, de officio Delegati. Vbi Scribentes.
189
*Si verò priuilegia talia sint, quæ offi
cio non hæreant, sed aliis communia esse possint, contingere potest vt Superiores illa sibi ipsis communicauerint: quod quidem facere posse docent non contemnendi Scriptores, licet sint qui negent apud Dianam Parte 10. Tract. 14. Resolut. 25. & 64. & Parte 11. Tract. 8. Resolut. 54. & in primis id colligitur ex quampluribus, quos adducit & sequitur P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrimonio Disput. 3. num 7. & in Opere morali Lib. 4. Cap. 37. num. 45. & P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Disput. 6. Puncto 7. §. 1. num. 2. asserentes Prælatos Regulares posse directè secum di
Sicut & dispensare secum.
spensare in omnibus, in quibus cum aliis possunt. Et rationem eam inter alias afferunt, quòd non debent esse peioris conditionis quàm alij, quibus possunt dispensationis beneficia etiam eorum officio finito, duratura concedere: quæ in casu nostro pariter militat: cùm enim priuilegia dicto modo concedere aliis possint, & sibi pariter poterunt, ne pejori sint conditione futuri, & finito officio alios videre suo beneficio gaudentes, se autem illius penuriâ laborantes. Quòd autem priuilegij concessio actus Superioris sit, & nemo id habeat respectu suiipsius, in dispensatione eamdem difficultatem habet, quia dispensatio etiam est actus superioris potestatis: quod ergo in ea pro solutione dicitur, priuilegij concessioni pariter applicandum. Et omnes quidem difficultati debent respondere, quandoquidem omnes fatentur posse Superiores dispẽsaredispensare secum saltem indirectè: quod & de concessione Indulgentiarum, communiter etiam Doctores tradunt, paucis reclamantibus, de quo idem P. Sancius suprà Disput. 3. num. 2. qui num. 6. benè expendit in dispensatione indirectâ eamdem difficultatem subesse. Est ergo simul & Superior & inferior sub diuersis respectibus: Superior quidem quatenus conferendi facultatem habet: inferior, quatenus communem cum aliis conditionem sortitur, quibus conferri gratia potest, & similem necessitatem patiens, aut vtilitatem similem experturus. Colligitur etiam clarè ex P. Thoma Sancio Disput. 3. citata num. 6. & 11. vbi ait Cap. Finale, de Institut. vbi deciditur
eum, qui conferre potest Beneficium, non posse se ipsum instituere, ad solum casum ibi decisum arctari, ex quo sequitur pro aliis licere, vbi de jurisdictione voluntariâ agitur. Licet autem ratio illius Textus videatur generalis, dum sic dicitur: Cùm inter dantem & accipientem debeat esse distinctio personalis: illam ad eum casum etiam limitandam ostendit, ex doctrina Abbatis, & aliorum. Idem tenet P. Palaus suprà, & in specialibus terminis recentiores Docti, qui ad comprobationem adducunt multorum Doctorum sententiam affirmantium, eum, qui à testatore relinquitur certa pecuniæ summa distribuenda pauperibus, sibi ipsi posse partem applicare, quam posset alteri, si in eo requisitæ concurrant qualitates. Ratio autem præcipua jam est insinuata: quia hoc nullibi inuenitur prohibitum, & ex potestate secum directè dispensandi, vt jam diximus, videtur manifestè deduci.
190
*Plus difficultatis est, si Superior sibi
ipsi Priuilegia non communicauit; in quo euentu finito officio, posse etiam illis frui tamquam valde probabile proponit P. Ioannes Perez Menacho Disput. 4. de Priuilegiis, Dub. 30. quia cùm à R. P. Generali cum potestate conferendi aliis communicantur, non sunt tantùm realia sed personalia: neque enim tantùm intuitu muneris, sed personæ etiam tribuuntur: siquidem deterioris conditionis eum non vult futurum quàm sint alij, quibus gratias sibi concessas permanenter impartiuit. Et quidem cùm personæ adeò dignæ sint, & concessio fauorabilis, juxta communem juris regulam debet ampliari. L. Beneficium. D. de Constitut. Princip. & Cap. Olim, de verborum significat. Quod roboratur ex Parochis, qui
eo ipso quòd tales sint, possunt generaliter Confessiones audire, vt non requirant vlteriorem approbationem, juxta dispositionem Concilij Tridentini Seßione 23. Cap. 15. & hoc quidem etiam finitio officio, illis competere quamplures Doctores tenent, dum generaliter statuunt approbatum simpliciter ab Episcopo sine restrictione ad loca & tempora, aut personas, posse vbique gentium tali approbatione gaudere, vt videri potest apud Bassæum Verb. Confessarius 3. numer. 11. quia cùm sit authentica sententia de idoneitate, vbique ei suffragatur, nam & vbique talis debet reputari. Parochus autem ita approbatus est: immò ampliori approbatione: cùm non solùm idoneus ad audiendas Confessiones simpliciter judicetur, sed etiam ad munus Pastorale, & frequentiorem Sacramenti Pœnitentiæ | administrationem ex justitiæ obligatione. Citat etiam adductus Pater Theologos alios suppresso nomine in Additionibus 3. p. q. 8. artic. 5. vno tantùm P. Martinez nominato. Licet ergo contrarium teneant communiter Doctores, vt videri potest apud P. Fagundez Lib. 7. in Secundum Ecclesiæ Præceptum Cap. 2. num 38. Martinon Tom. 2. in 3. p. Disputat. 73. num. 33. & Bassæum suprà num. 10. Quia tamen probabile illud est, ad probabilitatem positionis, de quâ loquimur, non incongruè potest applicari.
191
*Neque prædictis obstare debet id,
quod habetur in Ordinatione pro Prouincialibus Cap. 1. Ordinationum num. 22. vbi ita dicitur: Confessarij Superiorum, absente Prouinciali, dispensare cum illis possunt in cibis vetitis, horis Canonicis, irregularitate, & similibus, eodem planè modo, quo Superiores cum suis subditis. Eademque erga Prouinciales sacultas eius Consessario conceditur. Claudius. Quæ ordinatio cùm adeò generalis sit, & pro lege communi proposita, non est opus ad Epistolam R. P. Generalis, & testimonium P. Granadi recurrere, vt est apud P. Quintanam Tomo. 1. Tract. 3. Singulari 24. num. 4. vbi concludit quòd Socius Prouincialis, qui est eius ordinarius Confessarius dispenset in prædictis cum ipso, haberi inter Ordinationes à Septima Congregatione approbatas: quasi non etiam quod ad Superiores locales pertinet, ibidem habeatur. Ad quod dicen
Fit illi satis.
dum à R. P. Generali assignari modum securum ad habendam dispensationem, sed non vnicum: neque enim eius intentionis fuit tot Doctorum grauissimorum sententias à praxi Societatis ablegare.
192
*Iuxta dicta ergo poteruntij, qui Su
perioratu perfuncti sunt, sacras vestes, altaris lintea, & Corporalia benedicere. Quod quidem, dum iter faciunt, erit quandoque conueniens, immò & decoro ipsorum necessarium. Cùm enim videant Indorum Parochi aliorum Ordinum Religiosos, immò & hesternos Sacerdotes, juuenes, & inexpertos, benedictiones istas priuilegij interuentu passim impertire; mirari profectò poterunt viros in Societate grauissimos, & sæpiùs Prælatos, impotentiam ad hujusmodi functiones allegare. Quod quidem ipsis non potest non indecorum accidere, quidquid circa impotentiam dictam excusationis pergant adhibere. Et similiter est in nonnullis aliis discurrendum. Nec tamen ex hoc deducere
quisquam debet, in eo, qui Superior fuit, remanere facultatem absoluendi à reseruatis, quia talis facultas in Superioribus non habetur per priuilegium, sed ratione officij. Quemadmodum neque facultas remanet ad dandum & accipiendum, quam ipse forsan aliquibus cum aliqua generalitate concessit: quia & hæc ratione officij conuenit, & sic aliæ. Nec dici potest ex
Satis fit instantiæ.
eo fieri vt pejoris maneat conditionis, cùm ea non possit, quæ possunt alij, quibus est ipse facultatem dilargitus: ex quo Nos superiùs pro permanentiâ priuilegiorum arguebamus. Nam concessiones dictæ aduentu noui Superioris cessant, ipso eas reuocante, juxta morem Societatis: de quo P. Quintanad. suprà Singulari 21. num. 5. Quòd si concedat iterùm, non erit certè illas iis, qui eas concesserant, negaturus. Quod quidem circa priuilegia non ita accidit, quia illa non à Superioribus localibus generaliter communicari solent, sed à Generali, vel Prouinciali, vnde non est ita facilis conditionis æqualitas. Et quia etiamsi inæqualitas aliqua sequatur, ea est officij naturam consequens, cùm Superiori proprium, sit facultates concedere & licentias: de priuilegiis autem diuersa est ratio, quia illa iuxta qualitates personarum conferri æquissimũæquissimum est, dignitate illarum attentâ, ex meritis sapientiæ & probitatis. Nec de his plura, vt ad specialia priuilegia gradum faciamus.
Loading...