CAPVT X.

CAPVT X.

De Priuilegiis circa Sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum.
Section
219
*FR. Ioannes Baptista in Animaduersioni
bus pro Confessarijs Indorum fol. 294. pag. 1. ita circa hoc scribit: Deinde notant Pater Noroña, & P. Mag. à Veracruce, quòd Paulus IV. conceßit nobis vt poßimus administrare omnia Sacramenta omnibus Indis: & quia non excipit diem Resurrectionis, & conceßit vt omnibus Indis possemus administrare: sequitur quòd in nostris locis, etiam die Dominico Resurrectionis possumus omnibus Indis dare Eucharistiæ Sacramentum, etiam in populis Hispanorum. Sic ille: qui & pro auctoritate dictæ concessionis viden
dus fol. 173. pag. 2. licèt enim fuerit viuæ vocis oraculo, ad Cardinalis Alexandrini, qui posteà Pontifex Pius V, instantiam impertita, ipsius tamen Cardinalis attestatione firmatur: & quæ huiusmodi sunt speciali circumstantiâ prædita, dici potest non fuisse reuocata. Pro quo faciunt quæ habet Leander à Murcia in Expositione Regulæ D. Francisci, Quæst. 20. ad Cap. 6. num. 3. & 4. vbi
Fr. Leandri à MerciaMurcia.
probat priuilegia huiusmodi Religionibus concessa, non esse reuocata saltem in foro interiori. Et præcipuum fundamentum est priuilegia dicta fuisse à Pio V. Gregorio XIII. & Sixto V. confirmata generali confirmatione & innouatione, vnde iam non debent purè oracula reputari. Facit etiam pro eodem Laurentius de Peyrinis in
Laurentij de Peyrin.
Priuilegiis Minimorum Tomo 3. Cap. 12. Constitut. 18. aliàs 28. dum ex eodem fundamento affirmat non reuocari priuilegia viuâ voce concessa ante Pium V. Quod ait etiam posse extendi ad Oracula ante Gregor. XIII. & posset etiam ad concessa ante Sixtum V. prorogasse. Peyrini sententiam jam antè probabilem iudicauerat Le
Lezanæ, & P. Quint.
zana qq. regular. Cap. 3. num. 21. quam & sequitur Thomas Hurtadus Tract. 12. num. 1171. & seqq. & valde probabilem censet P. Quintanad. in libello de Casibus occurrentibus in Iubilæis duarum hebdomadarum: quidquid dicat Tomo 1. Tractat. 9. singulari 3. num. 5. Iuuat itidem quod affirmat Iacobus Bordonus in Consiliis Regu
Iacobi Bordoni.
larium Tomo 1. Resolut. 31. & Tomo 2. Resolut. 54. num. 238. scilicet non reuocari oracula purè fauorabilia, & per quæ nullum cuiquam præiudicium generatur. Quod & videtur probare P. Pellizarius Tomo 2. Tractat. 8. Cap. 1. num. 133.
P. Pellizari.
dum refert, explicat, & defendit. Qui & num. 131. §. Addo quod, adducit Bullam Pauli V. quâ priuilegia Ordinis Prædicatorum, etiam Oraculis concessa, confirmat die 23. Maij, Ann. 1605. & §. Sequenti confirmationem priuilegiorum Ordinis Theatinorum, ex certâ scientiâ, eorum etiam, quęquæ per communicationẽcommunicationem aliarum ReligionũReligionum sunt ipsis facta cōmuniacommunia, non eas limitationes adiiciens, quæ in superiori confirmatione reperiuntur, scilicet quatenus sint in vsu, & non sint reuocata, seu sub aliquibus reuocationibus cōprehensacomprehensa, ac Sacris Canonibus, & Concilij Tridentini Decretis non aduersentur. Priuilegia autẽautem viuæ vocis oraculo concessa jam fuerũtfuerunt facta bullata, & ita reualidantur à Gregor. XV. die 16. Octobris, Ann. 1621. vnde neque reuoca|tione eiusdem circa oracula, neque Vrbani successoris censentur reuocata. Et huiusmodi confirmatione Religiones aliæ potiuntur, quia & ipsa confirmatio & innouatio priuilegium est, iuxta P. Suarium Lib. 8. de Legibus, Cap. 19. n. 8. in quo etiam beneficiũbeneficium communicationis debent, qui eadem fruuntur, experiri. Id quod magis apparet certum ex confirmatione OraculorũOraculorum facta Societ. Iesv ab Vrbano VIII. An. 1624. die 19. April. cuius mentionẽmentionem facit Portel in Dubijs Regul. pag. 909. & 910. & Murcia suprà, licèt prior tom. 2. Casu vlt. sententiam retractauit circa reualidationem, de quo & Casu 13. & 34. & post hæc scripta inuenio
Aliorum plurium.
plures sententiāsententiam ista tenentes apud Dianam Parte 11. tract. 6. resol. 43. licèt ipse neget. De quo etiam Parte 10. tract. 14. resol. 24. vbi similiter negat, sed assertores adducit. In quam etiam valde inclinat P. Escobar de Mendoza Tomo 1. lib. 6. n. 195.
220
*Et hæc quidem pro priuilegio, de quo
loquimur, sufficientia videntur, vt eo vti Religiosi securè queant: cùm tamen pro eo ratio alia maximè specialis sit, eum scilicet ipsum, qui concessionem suâ instantiâ impetrauit, cùm Cardinalis erat, Pontificem posteà factum, vnde testificatio ista maioris ponderis est: quia licet non sit formaliter Pontificis, reuerà Pontificis est: qui quidem cùm pro eâ gratiâ instanter supplicasset, & impetrasset, si factus Pontifex vim illi aliquam deesse conspiceret, & opus Bullâ, eam illi procul dubio, expeditis etiam Litteris, adiecisset. Est ergo virtualiter testificatio Pontificis, & in quâ cùm specialissima ratio subsit, non est ad communes regulas exigenda. Et licet Vrbanus conceßiones & gratias etiam à S. R. E. Cardinalibus obtentas, & ipsorum manu firmatas, reuocauerit, eam tamen rationem addit, quòd scilicet sæpè ab his, in quorum fauorem emanarunt, minus Canonica
interpretatione extendi, & perperàm in disciplinæ Ecclesiasticæ detrimentum executioni demandari contingat. Hoc autem præsumi nequit de Oraculis ad instantiam Cardinalium impetratis, quæ ipsi suâ auctoritate firmarunt, & facti Pontifices rata esse voluerunt: quandoquidem de concessione dubitari nequit: & quidquid aliunde periculi esse posset ex interpretatione, satis superq́ue penetrarunt, & ita de eorum nequit firmitate dubitari. Hoc certè verosimile apparet, quidquid Vrbanus de suismet ipsius voluerit Oraculis: & licet ex hac ratione integra haberi firmitas priuilegij nequeat, iuncta tamen adductis aliis potest nonum robur eidem conciliare, vt ad vsum possit adscisci, iuxta dicta.
221
*Neque obstat priuilegium dictum non
videri vndequaque fauorabile, cùm sit in tertij præiudicium, iuris videlicet Parochorum: iam enim vidimus Cap. 1. & 2. fauorabilia esse Indorum priuilegia: & quod ad casum attinet, in quo sumus, de Communione Paschali, id est certius, quia Parochi circa hoc non sunt inuiti, vt experientiâ constat, & generaliter de eorum Communionibus non multùm soliciti sunt, parùm easdem approbantes, licèt aliqui erga illud solicitiores inueniantur, qui tamen minimè vsui prædicto reluctantur. Pro quo faciunt quæ habet Diana Parte 11. Tractat. 7. Resolut. 28. §. Nota tamen: scilicet ex probabili spe quòd Parochus gratum habebit, Communionem Paschalem posse conferri. Licèt ergo dicamus de iure non esse priuilegium fauorabile, est tamen de facto: & ita etiam sine priuilegij notitiâ multi circa Indos & Æthiopes sine scrupuli alicuius interpellatione procedunt. Quòd si quis contendat esse adhuc
dubiam huiusmodi extensionem, quia priuilegium dictum purum Oraculum est, ad alias potest concessiones recursus haberi, quarum Bullæ extant, & ante alias celebris illa Adriani VI. Cùm enim priuilegium Pauli IV. Communionem Paschalem in speciali non contineat, sed illius concessio ex generalitate circa Sacramentorum administrationem colligatur: ex generalitate item in Bullâ Adriani reperta potest similiter colligi. Et hoc, quidquid sit de priuilegio illo Monasterij de Guadalupe circa Paschalem Communionem, ex quo multis scriptores contendunt,
eam Religiosis priuilegium communicationis habentibus posse competere: quod post alios docet P. Bauny Tomo 1. Tractat. 5. Quæst. 15. Crousers in Cap. 7. Regulæ Minorum, Sect 7. num. 539. Bassæus. Verb. Communio sacra, num. 10. tamquam valde probabile, & alij apud Dianam Parte 11. Tractat. 7. Resolut. 4. Addit autem P. Bauny §. De occasione, talis priuilegij vsum non expedire, ob vitandas vtique cum Ordinariis controuersias. Vbi ergo illæ non timentur, talis vsus erit expediens. Quidquid inquam de priuilegio illo sit, circa quod non leuis est difficultas, & quia Vrbanus VIII. priuilegia omnia circa hoc, etiam Societati concessa reuocauit.
222
*Sed quia post Vrbanum declaratio alia
prodijt post grauem in Galliâ inter Ordinarios & Religiosos concertationem, meliùs in eâ potest facultas dicta fundari. Extat illa apud P. Martinon Tomo 5. Disput. 53. num. 84. eamdemque adducit Diana Parte 9. Tractat. 9. Resolut. 27. & in illâ Pontifex Decretum Congregationis Cardinalium comprobans circa caussæ decisionem, quæ circa audiendas Confessiones Paschalis temporis præcipuè fuerat agitata, ita subdit: Post maturam discußionem censuit Archiepiscopum Burdigalensem non posse prohibere Regularibus habentibus priuilegia Apostolica, vt à Dominica Palmarum vsque ad Dominicam in Albis inclusiuè administrare non valeant personis sæcularibus Sacramentum Confeßionis: posse tamen eisdem prohibere, vt personis sæcularibus in die Paschatis non administrem Eucharistiæ Sacramentum, etsi dictæ personæ sæculares in aliâ die satisfecerint præcepto Ecclesiæ hac de re edito, &c. Ex quibus apparet solam Communionem diei Paschalis, primi inquam, non licere, si ab Episcopis prohibeatur. Dum ergo in speciali prohibita non inuenitur, omnino licet. Quòd autem respectu Indorum prohibita non sit, perspicuè liquet. Quòd si prohibeant, Apostoli monitum penitus hauriendum 2. Timoth. 2. vers. 14. dicentis: Seruum autem Domini non oportet litigare. Videatur P. Pellizarius Tomo 2. Tractat. 8. Cap. 3. num. 295. aliorum dicendi modos adducens, probansque cum aliqui
Circa praxim quid commodius.
bus praxim, quæ sit à litibus aliena, & Ordinariorum vitet offensiones, quandoquidem hoc stare saluo iure Religionum potest, quæ si in aliquo se læsas deprehenderint, habent Pastorem summum, à quo possit illatum iniustè grauamen emendari de quo aliàs in Cap. Pastoralis, de appellat. Circa Indos autem paucæ lites, nisi cùm | de eorum operis ad temporalia lucra applicandis agitur: ad omnia enim judicantur apti, qui ad Communionem sacram solùm inepti & incapaces judicantur: vt videantur juxta istos à generali illo edicto summi legislatoris exclusi: Nisi manducaueritis carnẽcarnem Filij hominis & biberitis eius sanguinẽsanguinem, non habebitis vitam in vobis. Ioan. 6. v. 54.
223
*Priuilegium aliud à Pio Quarto con
cessum adducit Fr. Emmanuel Tomo 2. qq. regul. quæst. 100. artic. 6. ad Eucharistiam spectans, & circa quod conueniens videtur expositio desiderari. Concedit ergo omnibus vtriusque sexus fidelibus Indis Occidentalium Indiarum ad supplicationem Philippi Secundi, vt cùm Indulgentiæ plenariæ aut aliæ publicantur, pro quibus ieiunium, Confessio, & Communio debent præcedere, si ante tempus ad Indulgentiarum consecutionem statutum peccata sua commodè confiteri nequiuerint, dummodò corde contriti sint, ac cùm primùm Presbyteri copiam, confitendique opportunitatem nanciscentur, vel saltem intra mensem primum Præsbyteri copiam, & confitendi opportunitatem habuerint, factâ debita quoad ieiunium diligentiâ, prædictas Indulgentias etiam plenarias, & peccatorum suorum remißiones verè consequantur, & consequi valeant in omnibus & per omnia, perinde acsi Confeßionis & facræ Communionis Sacramenta susceperint. &c. Vbi quidem de eleëmosyna mentio nulla; cùm tamen simul exigi soleat: vnde dubitari potest an necessaria sit? quod quidem alterius loci est. Sed vt id hoc lo
Sicut & sine eleemosyna.
co, vbi occurrit, dirimamus, videtur dicendum ab Indis pro consecutione Indulgentiarum eleëmosynam non requiri: quia Pontifex minimè illius meminit: quòd si voluisset, expreßisset, ex toties citato Cap. Ad Audientiam, de decimis. Vbi & vulgatum circa Indulgentias axioma succurrit, quòd scilicet tantùm valeant, quantùm sonant. Et prætereà vt à Pontifice non fuerit requisita, specialis ratio in promptu est, Indorum scilicet tenuissimæ facultates, sicut in Religiosis dicendum, vt videri potest apud P. Lessium in Resolutionibus posthumis verb. Indulgentia num. 5. & licet eorum aliqui pinguioris fortunæ sint, pauci profectò illi respectu eorum, qui in paupertate & miseriâ viuunt, nec potuit commodè pro illis taxa, sicut pro Bulla Cruciata, definiri: hæc enim cùm ad subsidium pro bellis contra infideles concedatur, meritò eleëmosynæ onus respectu quorumlibet importat, & ita etiam pro Indis, iuxta eorum est conditionem designata. Contrarium tamen tenet Fr. Emmanuel suprà §. Sed respondetur, illius tamẽtamen sunt debita fundamẽtafundamenta: quòd scilicet non sit ratio cur Indi ab eleëmosynâ largiendâ eximantur: & quia si ab aliis eximuntur durante publicatione, ideò est, quia adimpletionis facultas defecit. Iam enim vidimus esse rationem exceptionis specialem: & quòd in eleëmosynâ non sit eadem ratio, quæ pro aliis: & ita non ob occurrentem impossibilitatem tempore publicationis; sed quia ita visum, & quidem prouidentissimè, gratiæ huiusmodi largitori. Neque quod ille respondet, vllo modo satisfacit, vt consulenti patebit.
224
*Illud difficiliùs an Indi ad lucrandas Indul
gentias dictas debeant necessariò Eucharistiam sumere. Et videtur quidem non debere, quia ab ipsis non exigitur: sed sola Confessio & ieiunium, quando Iubilæum celebrius occurrit. Quod probatur ex tenore cōcessionisconcessionis: cùm enim Confessionis, Communionis, & ieiunij mentio fiat verbis illis: & cum conditione quòd ieiunium, & Confeßio, & sacra Communio præcedere debeant: statim solius ieiunij & Confessionis mentio inducitur per verba illa: si ante tempus ad Indulgentiarum consecutionem statutum peccata sua commodè confiteri nequiuerint, dummodò corde contriti sint, ac cùm primùm Presbyteri copiam, confitendique opportunitatem nanciscentur &c. Et inferiùs. Factâ debitâ quoad ieiunium diligentiâ. Cùm ergo Communionis obligatio nulla inueniatur iniuncta, ad illam non videntur adigendi. Et vrgere possumus ex eo
Concessionis ratio.
quod de eleëmosyna nuper diximus: illius enim obligationem non esse probauimus, quia mentio illius nulla habetur. Si dicas statim addi verba illa: consequi valeant in omnibus & per omnia, perinde acsi Confeßionis, & sacræ Communionis Sacramenta susceperint. Vbi videtur supponi obligatio Communionis, si illius opportunitas præcessisset. Responderi potest obligationem non supponi, sed effectum eumdem quoad consecutionem Indulgentiarum, acsi Confessionis & Communionis Sacramenta suscepissent. Et quidem vt obligatio talis Indis iniecta non fuerit, communis persuasio in caussa esse potuit de illorum incapacitate: vel quia nouiter Christiani minoribus ad lucrandas Indulgentias oneribus videntur afficiendi. Licet autem reuerà plures ex illis capaces sint, non ideò addenda obligatio, quam Pontifex non expressit, cùm videamus aliquando Indulgentias plenarias concedi sine Communionis obligatione; immò & id frequentius. Pro quo satis obuium est exemplum in Iubilæo Portiunculæ. In Ecclesia etiam Hospitali Diuæ Annæ Ciuitatis huius Regiæ: idem videmus in præclaro Iubilæo; quo nescio an maius aliud toto sit Orbe in Christiano.
225
*Et hoc modo fundari verosimiliter po
test positio proposita, circa quam audiui iam pridem indubios assertores: cùm tamen eorum fundamentum ad hoc diuersum non deprehenderim pro antiquioribus illis temporibus. Et ita Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus citatis, Assertionem dictam sine vllâ restrictione proponit de priuilegiis locutus à Pio Quarto concessi; fol. 365. pag. 2. vbi sit ait: Asi mismo concedio muchas cosas en fauor de estos Indios nueuamente conuertidos, como es que oyanoygan Missa en tiempo
F. Ioannes Baptista.
de Entredicho, y que en tiempo de Iubileo le ganen aunque no comulguen, y sino se pudieren confesar en el tiempo Señalado, como propongan confesarse dentro de vn mes; y otras cosas semejantes, que son argumento de la voluntad que la Silla Apostolica siempre tiene de fauorecer à los nueuamente conuertidos, y à sus Ministros.
Sic ille ad prædictam concessionem alludens, & generaliter statuens Indos pro lucrandis Iubilæis ad Communionem non teneri: & statim ad casum specialem descendens, cùm Confessarij copia deest, vt ea quasi omnino diuersa constituat. Est ergo illud verosimile, quamvis curandum semper sit vt Indi sacrâ se CōmunioneCommunione reficiant, vt frequenter faciunt, ad sacram mensam corditus aduolantes. Est autem pro eo
dem recentior & apertior Pauli V. concessio, vt videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 2. | Lib. 1. Cap. 27. numer. 91. & apud P. Quintanam Tomo 2. Tract. 6. Cap. 14. num. 11. quando iudicio Confessarij debent abstinere, vt ex illius tenore constat apud Synodum Diœcesanam Limensem An 1614. Lib. 5. Titulo 2. Cap. 7. Christi fidelibus recenter ad fidem conuersis Indiarum Occidentalium, qui Confessariorum iudicio ab Eucharistiæ Sacramento accipiendo tũctunc temporis abstinere debere videbuntur. Quæ sunt verba Pontificis, cuius concessionem Vrbanus Octauus confirmauit die 13. Martij. Anni 1634. cuius authenticum trasumptum apud me habeo. Non est ergo absoluta concessio, vnde ad priorem pro omnimoda recurrendum.

De Altari portatili.

226
*QVæ circa illud in Indiis concessa sunt, ad Eucharistiæ Sacramentum constat pertinere, & Indorum posse priuilegia dici, quatenus eorum Ministris pro ipsorum bono, & accessoriè pro aliis ibidem degentibus conceduntur. Dicendum ergo de illis aliquid, fusiori omissâ de materiâ istâ tractatione, de qua post alios P. Pellizarius. Tomo 2. Tract. 8. Cap. 2. & habet quidem Societas perpetuum priuilegium circa illud in Missionibus, de quo in Compendio generali. verb. Altare. Et in eo communicatio
nem habere Religiosos, qui priuilegium habent generalis communicationis, aduertunt P. Fagundez circa primum Præceptum Ecclesiæ Lib. 3. Cap. 13. num. 17. P. Pellizarius suprà numer. 86. P. Quintanad. Tomo 2. Tract. 6. Singulari 10. n. 7. Pasqualigus Tomo 1. Decisione 53. num. 2. & alij.
Sed certè non aliter communicatur, nisi illi Missiones more Societatis frequentauerint: non enim Societati absolutè conceditur, sed eiusdem Missionariis, & ita neque Religiosi eius possunt ex vi prædictæ concessionis talem vsum habere, nisi dum versentur in Missionibus, & ita exercitium tale pro conditione assignatur, quâ deficiente nequit locum habere, vt est constans doctrina, de qua num. 211. & videri potest P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Disputat. 4. Puncto 2. §. 11. P. Quintanad. suprà Singulari 4. numer. 9. & alij passim. Vnde communicationem dictam aliter non licere obseruat P. Pellizarius suprà post P. Fagundez loco citato. Et nihil videtur penitus exploratum. Quod est etiam iuxta mentem P. Suarij Tomo 3. in 3. p. Disput. 81. Sect. 3. in fine, vbi ait in Altari prædicto Missionum non posse Sacerdotes alios, etiam Missionum socios, celebrare. Benè verum est de Religiosis in speciali non loqui: vnde P. Arriaga Tomo 7. Disput. 54. numer. 28. non retulit fideliter verba P. Suarij, dum ait quòd iuxta eum, si cum nostris Missionariis sint, alij Religiosi non possunt in Altari celebrare. Probat ille sententiam nostram dum non reiicit, sed locum aut in Auctore non legit, aut cursim profectò.
227
*Et cùm concessio dicta expressam con
tineat Concilij Tridentini derogationem, nequeunt Ordinarij propter facultatem sibi in CōcilioConcilio Tridentino concessam Seßione 22. in Decreto de obseruandis & vitandis &c. illius vsum prohibere; ad hoc enim priuilegium conceditur: si enim prohibere possent, non esset opus Concilij derogatione, quandoquidem non plus possunt eâ positâ, quàm si adhibita non fuisset: & ita notant docti Scriptores. Neque Delegati alij id possunt facere: & Commissariis Cruciatæ non licere, ex
ipsius Bullæ tenore colligitur: in quo cùm prohibeatur vsus quarumcumque gratiarum & facultatum, quęquæ cōtrariæcontrariæ censeri possint illæ excipiuntur, quæ Prælatis Religionum Mendicantium erga suos Fratres concessæ inueniuntur: & talem hanc esse satis perspicuum habetur: à Pontifice enim conceditur Superioribus, vt eam iis, quos ad Missiones destinant, concedere queant. Quod quidem Commissarij dicti oportet aduertant, ex inaduertẽtiâinaduertentiâ enim metas aliquando Commissionis sibi traditæ transgrediuntur, & magnum illud Missionum bonum in tempestiuis contradictionibus impeditur. Videant tamen Religiosi
Missio qualis futura.
ne limites concessionis transiliant, & missi ad alia, Missionem Apostolici instituti prætendant, vt priuilegio potiantur: quandoquidem Pontifex ad licitum illius vsum exigit, vt à Superioribus missi, in eo Apostolico munere, & non aliter occupentur. Quia verò in Compendio, vbi priuilegium dictum ponitur, nulla subiicitur Adno
tatio, omnibus forsitan censebitur esse concessum, iuxta ea, quæ in Præfatione habentur. Eo ergo ipso quòd quis ad Missionem missus tendat, vti Altari portatili poterit, juxta formam concessionis. Sed certè non est ita: limitatio enim in ipso textu continetur, seu tenore concessionis, vbi judicium circa hoc Superioris exigitur: vnde sine discrimine omnibus illud concedi contra mentem Pontificis est. Quia verò concessio, quæ habetur in Compendio Indico, limitationem in textu non habet, in Adnotatione statim adhibetur.
228
*Sed cùm concessiones aliæ ampliores
Ampliora alia priuilegia,
sint, de quibus P. Quintana citato Singulari 10. & P. Pellizarius citato etiam numer. 86. & qui ante eos scripserunt, Fr. Emmanuel Tomo 1. qq. regular. quæst. 43. artic. 4. & Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus citatis fol. 165. & seqq. poterunt illis Religiosi vti, adhibitâ prudenti moderatione. Præter concessiones autem à præfatis Auctoribus adductas, est alia Leonis X. pro Religione Sancti Iacobi, vt poßint habere Altare por
Ordinis S. Iacobi Leonis X.
tabile cum debita reuerentia & honestate in locis aptis & decentibus, in quo Missam dicere valeant, & diuina officia sine præiudicio alieni iuris celebrare. Iussa est imprimi in Comitiis Ordinis Matriti habitis, ante paucos annos. Alia item, in quâ Pius IV. Re
ligioni S. Ioannis Melitensis varia priuilegia concedit, & in iis vsum Altaris portatilis: quæ quidem ad Religiones alias beneficio communicationis extenditur: vnde extra Missiones talis vsus licebit, neque eum poterunt Ordinarij aut Delegati prohibere. Quod quidem eatenus accipiendum si priuilegij talis authentica copia exhibeatur, qualem apud me habui, vno ex Religiosis Ordinis commodante: cuius & mentionem facit Barbosa de Potestate Episcopi Allegat. 4. n. 65. vbi ex eadem verba proponit: & in quibusuis tam sæcularium, quàm Regularium Ecclesiis, absque alicuius
Illius explicatio.
licentia, etiam Altari portatili, celebrare poßint. Vbi licet concessio tantùm videatur pro Altari portatili, in Ecclesiis; non est tamen talis intelligen|tia vllatenus verosimilis: nam ad celebrandum in Ecclesiis in altari portatili non est opus priuilegio, sine illis enim licet: tum quia in Ecclesiis altaria fixa sunt, & ita pro illis priuilegium esset ferè superuacaneum. Quia verò opponi posset illud esse per Concilium Tridentinum reuocatum; cōcessumconcessum enim est die 24. Martij Anni 1561.
cùm tamen Concilium confirmatum fuerit ab eodem Pontifice die 26. Ianuarij Ann. 1263. Responsio est obuia: nam dicta Bulla confirmata est à Pio V. Greg. XIII. Sixto V. Greg. XIV. & Clemente VIII. Sed aliunde suboritur difficultas: quia Concilio Tridentino non derogatur, nisi de illo expressa mentio habeatur, qualis in præfatâ Bullâ non videtur reperiri. Sic affirmant Doctores, quos adducunt Bonacina Tomo 2. Disput. 1. de legibus Quæst. 3. Puncto 8. §. 3. num. 13. Portel Tomo 2. Casu 92. num. 5. & P. Pellizarius suprà Cap. 1. numer. 98. quos & ipsi sequuntur.
Ad quod dici potest, etiamsi talis mentio non sit, constare tamen de mente Pontificis, quod esse sufficiens affirmant Scriptores, quos adducit P. Thomas Sancius Libr. 3. de Matrimonio, Disput. 26. num. 7. & tradiderat Portel sui immemor Casu 4. n. 6. quòd autem constat, ex eo ostenditur, quia aliàs priuilegium esset inutile: cùm enim Concilium Tridentinum celebrare extra Ecclesias vetet; si concesso priuilegio ad celebrandum extra illas, stat eadem prohibitio, priuilegio certè nihil conceditur, vnde & est inutile: cùm tamen priuilegium aliquid debeat concedere, vt expressè decisum Cap. in his quæ, de priuilegiis, quod in materia præsenti procedit, scilicet in altari viatico. Cùm ergo voluntas Pontificis sit Iuri conformis, & concessionem suam nolit esse superuacuam, Concilio Tridentino intelligendum est manifestè derogasse. Quibus addi potest
id, quod de mentione Tridentini dicitur, non esse certum, sed contrarium valde probabile, quando Consiliorum generalium Constitutiones non debere obstare in priuilegiis pronuntiatur: quod in præsenti casu accidit, vt videri potest in Bulla 77. Pij V. & Gregorij XIV. 5. apud Cherubinum Tomo 2. Videatur Bonacina suprà, vbi se ad alium locum remittit, in quo id ex professo discutit.
229
*Iuxta quæ venit accipiendum priui
legium, quod pro Indiis iam olim concessum à Gregorio XIII. & quia temporale, finitum: sed à Paulo V. Vrbano VIII. & Innocentio X. prorogatum: & sic habet: possunt etiam extra Ecclesias consecratas, super altaribus portatilibus, in loco tamen decenti, vbi non est commoditas Ecclesiarum, & in casu neceßitatis tantùm, etiam per horam ante lucem, vel etiam post meridiem, in eisdem regionibus, cùm opus fuerit, celebrare. Circa quam concessionem nullus dubitauit hucusque, quòd in eâ non contineatur Tridentini Concilij derogatio, ob nuper adductam rationem; quia scilicet aliàs priuilegium
esset inutile. Circa illud autem nonnullæ difficultates occurrunt. Et in primis, an pro Indiis generaliter currat, quia in illo fit relatio ad regiones dictas, dum dicitur, in eisdem regionibus: regiones autem, de quibus erat sermo, illæ sunt, de quibus ita præmissum: prouincias remotißimas, vbi non est Inquisitio, & fideles inter infideles degunt, neque Ordinarij saltem inter duas diætas existentes, huiusmodi facultatem habentes &c. Quod si ita est, magnam profectò limitationem tale priuilegium habet, & neque in Peruuio, neque in Noua-Hispania, ac Prouinciis aliis suffragari poterit, in quibus fideles cum infidelibus non degunt, & Inquisitio adest, ac Episcopi, qui in ordine ad Altare viaticum priuilegio Canonico perfruuntur.
230
*Sed hoc non debet amplitudinem pri
uilegij coërcere: prædicta enim verba, quibus videatur arctari, non sunt ad Altaris concessionem referenda, sed ad id, quod immediatè sequitur, ad absolutionem scilicet à casibus in Bullâ Cœnæ contentis, in quibus est specialis conuenientiæ ratio. Licet enim recepta doctrina sit clausulam positam in vna parte dispositionis, siue ponatur in principio siue in medio, siue in fine, ad omnia in tali dispositione contenta referendam: id tantùm est verûm, quando omnium eadem est ratio, vt notat Menochius Libr. 4. de Præsumptionibus, Præsumptione 181. numer. 2. In casu autem nostro non es
se eamdem rationem apertè conuincitur: nam quòd fideles inter infideles degant, non infert maiorem necessitatem Altaris portatilis, quandoquidem inter fideles nouiter conuersos maior potest occurrere, dum per pagos dispersi sunt, nec facilè semper possunt ad contubernia frequentiora reduci. Prætereà. Cùm limitatio ista aliis duabus sit adnexa, iuxta ea explicanda est, vt omnes illæ in ordine ad eumdem effectum connectantur. Quod tamen clarè apparet dici non posse: loquendo enim iam de secundâ limitatione, & prima in ordine, quòd scilicet in regionibus dictis non sit Inquisitio: quis non videat minimè ad Altaris portatilis negotium pertinere: vsus enim illius nullum habet ad Inquisitionem respectum, neque ablatio Inquisitoribus est, sed Ordinariis demandata. Alia autem de Episcopis huiusmodi facultatem non habentibus, nihil etiam ad propositum facit: quia etiamsi Episcopi facultatem habeant vtendi Altari portatili, eam tamen nequeunt aliis concedere, vi Decreti citati, vbi prohibitio, non concessio, eisdem commissa reperitur. Et vt concedere in aliquo casu possint, generalis tamen facultas, qualis in Euangelicis operariis occurrit, ad Episcopos non spectat; aliàs superuacaneum esset illam à Sede Apostolicâ postulare. Nouiores autem Pontificum declarationes manifestè conuincunt facultatem talem minimè esse Episcopis, aut quibusuis aliis Papa inferioribus tribuendam. Stet ergo concessionem dictam sine præfatis limitationibus ad regiones omnes Indicas, & remotissimas alias, de quibus loquuntur Pontifices, extendi debere.
231
*Quia verò casus necessitatis exprimi
tur, circa illum non multùm hærendum, aut scrupulosiùs arbitrandum: qualis namque casus necessitatis à Pontifice requitatur, ab eodem est statim sufficienter expressum, dum subdit: Cùm opus fuerit. Quoties ergo prudenter iudicatum fuerit opus esse Altaris vsu, id licebit. Vt autem circa hoc scrupuius omnis abscedat, communis doctrina pariter adsciscenda, iuxta quam etiam
Sine priuilegio quam
sine priuilegio, accedente necessitate, potest in Altari viatico celebrari, vt videri potest apud Ex|positores D. Thomæ 3. p. q. 83. art. 3. & licet in
Auctores dicant sufficientem.
Cap. Sicut, de Consecratione, distinct. 1. dicatur necessitatem summam esse debere, illi tamen est per contrariam consuetudinem derogatum, vt docet
D. Thomas
P. Vasquez Tomo 3. in 3. p. disp. 232. cap. vlt. & S. Thomas suprà art. 1. ait, quòd in itinere positus, si Ecclesia desit, licitè potest sub dio, vel tentorio, in Altari portatili celebrare, id deducens ex Cap. Concedimus, de Consecrat. distinct. citatâ. Quod P. Suarez ita intelligit Tomo 3. in 3. p. Disp. 81. Sect. 2.
P. Suarez.
§. Tertia exceptio, quando per plures dies itineris non occurrit locus aptus ad celebrandum. Cardi
Cardinal. Toletus.
nalis Toletus Lib. 2. Cap. 2. ait sufficientem necessitatem esse, si dum fit iter, occurrat præceptum audiendi Missam. Moure Parte 3. cap. 5. §. 10. n. 2. eum sequitur, addens rationem communicandi
Antonius Moure.
aliquẽaliquem in mortis articulo: quod vltimum admittit tātùmtantum P. Arriaga suprà n. 29. Sed cùm addat Maxi
P. Arriaga. P. Sà.
mè, alia videtur admittere iuxta P. Suar. P. Sà verb. Missa n. 2. Sic loquitur post resolutionem circa iter facientes: Extra neceßitatẽneceßitatem verò si fiat, & absit contemptus & scandalũscandalum, non est mortale. Quod est Dominici
Soti doctrinæ conforme in 4. dist. 13. q. 2. art. 3. §. Circa hoc, vbi sic ait: Immò verò vbi nullus sit contemptus, vel scandalum, vix arbitror posse contingere, quod scilicet graue peccatum sit. Quem tamen circa hoc impugnant plures, & præsertim P. Suarez suprà, dicens eum nimis excessisse videri, eò quòd in Cap. Sicut citato summa necessitas exigatur, & materia grauis sit. Sed cùm ipse P. Suarius summam necessitatem non requiri censeat, vt ex eo vidimus, non potest ex prædicti Capitis decisione vrgens fundamentum pro condemnandâ Soti sententiâ desumi. Neque ex materiæ grauitate argui item potest, stante derogatione, de quâ diximus.
232
*Et addi potest prædictum Caput, quod
ex Epistolâ est S. Felicis IV. desumptum, videri de Missa solemni procedere, sic enim subdit: Satiùs est ergo Missam non cantare, aut non audire, quàm in locis, vbi fieri non oportet: & licet sic concludat: In domibus autem ab Episcopis, siue Presbyteris oblationes celebrari nullatenus licet. Vbi Glossa Eucharistiæ oblationes exponit: id tamẽtamen non videtur ita certũcertum, & vt certum sit, alia est ratio de domibus priuatis, & de locis aliis, ob indecentias, quęquæ in illis possunt occurrere: & quia cùm Sacrificium Missæ, etiam priuatæ, publicum sit ex institutione suâ, & Ecsiæ ritu, vnde in Canone sic dicitur: Hanc igitur oblationem seruitutis nostræ, sed & cunctæ familiæ tuæ, &c. Vnde & memores, Domine, nos seruitui, sed & plebs tua sancta. & in fine dicitur, Ite missa est, pro dimissione populi. In Quadragesimæ etiam ferialibus Missis dicitur Oratio super populum. Inde est locum publicum magis proportionatum esse, quàm sit domus priuata, etiamsi talis locus non sit ad sacrarum functionum exercitium destinatus. Quod post hæc scripta inuenio à P. Arriaga sic pronuntiatum suprà. num. 29. §. 1. Quæ quidem licet non ita dicta à me sint vt probanda penitus veniant, vbi priuilegium non habetur: eo tamen extante, in ordine ad tollendos scrupulos, dum de necessitatis gradu non ita apertè constat, coniungi omnia possunt, & sic non pro sola deuotione. Sed iusto alio accedente titulo, extra Ecclesiam cum Altari portatili celebrare, de quo alia à nobis dicta Titulo 5. à n. 316.

Dubium incidens.

233
*NOn videtur illud hoc loco prætermit
tendum, an Episcopi possint Religiosos Censuris compellere vt Decretum Concilij circa vsum præfatum obseruent. Negant plures, & fundamentum esse potest in primis pro Mendicantibus, & priuilegiorum cum illis communicationem habentibus, quia ex Iure communi habent Altaris portatilis priuilegium, vt constat ex Cap. In his, de priuilegiis: quod non esse à Concil. Tridentino reuocatum, cum P. Præposito Tom. 4.
q. 83. art. 3. n. 151. & aliis affirmat Bassæus Verb. Missa 4. n. 1. §. An autem; ex eo quòd Concilium non abroget priuilegia in Iure communi contenta, quæ pro Iure ipso habentur, vnde opus erat de illis expressam fieri mentionem: iuxta communẽcommunem Doctorum sententiam, de quâ Emmanuel Rodericus circa materiam præsentem tom. 1. qq. regul. q. 43. art. 5. Item; quia cùm Religiosi omnimodâ exemptione gaudeant, nequeunt Episcopi circa illos iurisdictionem exercere, nisi in casibus expressis, vt omnes admittunt. Quando item iurisdictio conceditur, si ad ferendas Censuras non concedatur, id sufficienter exprimendo, non debet concessa censeri, quia id valdè odiosum est, & ita restringendum. Non concedi autem in prædicto Decreto, ex illius videtur tenore constare, sic enim habet: Ipsi quoque datâ sibi à sacrosancta Synodo pote
Concilij verba.
state, ac etiam vt Delegati Sedis Apostolicæ prohibeant, mandent, corrigant, statuant, atque ad ea inuiolatè seruanda Censuris Ecclesiasticis, alijsque pœnis, quæ eorum arbitrio Constituentur, fidelem populum compellant. HęcHæc Concilium, vbi fidelis quidem populi mẽtiomentio facta, cùm de censuris agitur, nulla tamẽtamen Religiosorum. Circa illos ergo id tantùm licet, quod fuerat præmissum: Neue patiantur priuatis in domibus, atque omnino extra Ecclesiam, &c. Ad quod equidem Censuris vti poterunt, iubendo suis subditis ne id permittant, aut locum præstent, siue Missis adstent, & ad summum aliis pœnis, de quibus Concilium loquitur, & in speciali proponuntur à P. Thoma Sancio suprà. His accedit priuilegium Mendicantibus concessum ne excommunicari, suspendi aut interdici possint, nisi id expressè Episcopis concedatur. Quod quidem agnoscit Barbosa Alleg. 105. n. 13. & constat ex eorum Compendio, verb. Exemptio, n. 9. 23. & 24.
234
*Contrarium autem plures Doctores te
nent, quia potestas illa ordinariis tamquam Apostolicæ Sedis Delegatis concessa propter Exemptos est; ad alios enim sibi subditos coërcendos ordinaria potestas sufficiebat. Et ita specialiter quoad hoc Religiosos esse subiectos affirmat P. Sancius suprà, & alij, quos citat P. Pellizarius Tract. 8. Cap. 6. num. 44.
Dico primò. Propter priuilegium in Iure con
tentum nequeunt Religiosi à jurisdictione Ordinariorum eximi quoad Censuras. Sic præter citatos Emmanuel Rodericus suprà: qui licet asserat priuilegium dictum non esse abrogatum; ait tamen illud tantum licere, dum ab ordinarijs illius vsus non prohibetur, quod facere per Censuras possunt. In quo quidem non videtur verosimiliter philosophari, sicut neque Ioannes à Cruce eum secutus in Epitome de statu Religionis Lib. 2. Cap. 5. Dub. 7. Conclus. 4. & nonnulli | alij: quod & probabile censet Cardinalis Lugo Tomo 1. de Sacramentis, Disputat. 20. numer. 51. Nam vel Concilium reuocat priuilegium, vel non. Si primum, nullo modo est vsus licitus. Si secundum, non poterunt ordinarij, non solùm Censuris, sed neque pœnis alijs ad obseruantiam compulsare. Quòd autem ex parte reuocet, & absolutè in suo relinquat robore, distinctio est, quæ in Textu nullum habet fundamentum. Sed probo jam absolutam reuocationem. Nam Gregorius XIII. in speciali Bullâ pro Societate circa vsum Altaris portatilis cōcessaconcessa, ita declarat verbis illis: VsũVsum Altaris viatici Societatis vestræ à fel. recordat. Paulo Papa III. concessum, deinde à Concilio Tridentino vniuersè sublatum, &c. Quæ declaratio omnibus scriptorum subtilitatibus est robustior, vt eâ stante, nequeat circa positionẽpositionem istam dubium aliquod superesse. Illius Data est Die 1. Octobr. An. 1579. Videatur Barbosa Alleg. 23. n. 4. qui distinctionem Emmanuelis allatam friuolam appellat.
235
*Dico secundò. Ratione specialis pri
uilegij, quo gaudent Mendicantes, & qui communicationem cum ipsis habent, iure se tueri possunt, vt nequeant in casu, de quo loquimur, ab ordinariis per Censuras obligari. Priuilegium est Nicolai IV. concessum Minoribus vt nequaquam possint Censuris ligari, etiam hominis, nisi
Nicolai IV.
nominatim fiat eorum mentio, nec sufficere si dicatur in sententiâ generali vt perinde valeat acsi essent nominatim expressi. Quod habetur in Ceremoniali, seu Pontificali, in Bibliothecâ Vaticanâ, vt fidem facit Compendium commune Societatis verb. Excommunicatio, §. 3. Adducit etiam P. Sancius suprà, priuilegium Pauli III. So
Pauli III. non esse ad rem.
cietati concessum in Bullâ, quæ incipit, Licèt debitum, quod tamen non est ad rem, in eo enim tantùm decernit Pontifex vt Societatis Religiosi nequeant contra sua priuilegia à Prælatis par Censuras molestari: & ita Compendium nostrum talis priuilegij nullam habuit rationem. Hic autem de casu agimus, pro quo priuilegium non habetur, vt ex præcedenti constat Assertione. Probari autem efficaciter potest: nam licèt priuilegium celebrandi extra Ecclesiam à Consilio sublatum sit, & ita eo se tueri Religiosi nequeant: aliud autem priuilegium, de quo nuper, sublatum non est; ex nullo enim Consilij verbo tale aliquid deduci potest: cùm aliàs stare optimè queat, vt vnum priuilegium tollatur, perseuerante alio. Et ita videtur sentire Barbosa Allegat. 105. vbi à num. 14. casus recenset, in quibus Regulares possunt ab ordinariis per Censuras distringi, & inter eos, cùm alios ex Tridentino congerat, præsentem non attingit.
236
*Sed cùm graues scriptores, & ex iis
multi Religiosi, contrarium sentiant, pro certo habendum est ordinarios eam praxim amplexuros: vnde licet Religiosi possint in foro interiori, seu secreto, quantùm res hæc patitur, sententiâ propositâ se tueri; non benè illi facent, si ordinariis prohibentibus obluctentur, & à Censuris se prorsus liberos fuisse contendant, eò quòd nequeant illis innodari. Orta quandoque circa hoc iurgia molestissima, quibus potuit facili condescensione præcurri: & vsque ad conseruatoris iudicis ob fulminatam excommunicationem deuentum est creationem, non sine scandalo populorum. Circa quod variè potest accidere con
trouersia. Aut enim Religiosus prudenti priuilegij vsu Missam dixit: & tunc ordinarius aliter potuit iudicare. Tunc quidem audiendus ille, & legitimâ redditâ ratione, manifestum est non debere ad pœnam aliquam procedi, si iuridicè & Christianè res est ista transigenda. Vel manifestus fuit excessus, & excusatio friuola: & neque in eo casu vlteriùs progrediendum, nisi ad intimationem specialis prohibitionis. Consilium enim nullam pœnam facto ipso incurrendam statuit; sed ordinarios monet ne patiantur, & vt prohibeant, mandent, corrigant, statuant, & ad ea seruanda, quæ statuerint, Censurarum impositione compellant. Aut post specialem prohibitionem; quo euentu licebit prohibenti, seruatis Iuris Regulis, citatione scilicet præmissâ, & loco defensionis concesso, quidquid in similibus licere solet. Ne ergo ad huiusmodi deueniatur angustias, prohibenti parendum: quidquid enim aliter factum fuerit, à malo est, etiamsi alicuius magni boni zelo coloretur. Numquam enim magna bona Deus alterationibus indiscretis immiscuit, cuius spiritus non in turbine, sed in sibilo auręauræ tenuis, tranquillo inquam spiramine persentitur.

De Priuilegio circa tempus dicendi Missam.

237
*CIrca hoc vidimus num. 229. quid per
Indicum priuilegiũpriuilegium habeatur: sic enim Pontifex: Etiam per horam ante lucem, vel etiam post meridiem, in eisdem regionibus, cùm opus fuerit, celebrare. Pro quo & est Gregor. XIII. concessio, de quâ in communi Compendio, sic se habens: Possunt Presbyteri Societatis celebrare Missam per horam ante auroram, & infra horam post meridiem, itineris, vel alicuius
Aliud Gregor. XIII.
legitimi impedimenti caussa, de licentia Præpositi Generalis, vel cuiuslibet alterius ad id ab eo deputati. Sic ibi. Videtur ergo priuilegium Indicum nihil concedere à communi diuersum; immò commune plus aliquid: nam Indicum, Per horam, inquit, post meridiem: Commune autem infrà horam: vnde transactâ horâ post meridiem celebrari potest: cum tamen per IndicũIndicum intra illāillam tantùm celebratio concedatur. Nihilominùs plus aliquid per
IndicũIndicum licet, quatenus minorẽminorem caussam ad celebrationẽcelebrationem requirit, cùm in eo dicatur: Cùm opus fuerit: in alio autẽautem legitimum impedimentũimpedimentum requiratur. Et ratio quæuis in Indiis sufficiet, cùm tamen extra illas plus aliquid requiratur. Quòd autem de horâ post meridiem dicitur, similiter est accipiendum: quia non est credendum priuilegium Indicum minùs aliquid concessisse: & etiam, quia quod de horâ ante auroram dicitur, sic etiam est receptum, vt non intra illam Missa incipi debeat, sed possit ante illam, dummodò intra eamdem finiatur. Et eo modo posse etiam post meridiem dici, ita vt post horam terminetur, omnino tenendum est: sic enim absolutè verificatur post meridiem per horam dici. Et cùm priuilegium fauorabile sit, amplè interprętandũinterprætandum venit, quādoquidẽquandoquidem in nullius pręiudiciũpræiudicium cedit. Sed parùm est illud. Inchoari Mis
sa ante horam auroręauroræ proximāproximam potest, & etiam finiri. Quia iuxta communẽcommunem sententiam, quam post alios tenent Bassæus verb. Missa 4. n. 6. P. Martinon Tomo 4. Disp. 40. n. 15. P. Bauny Tomo 1. Tra|ctat. 10. Quæst. 13. P. Gaspar Hurtadus Disput. 4. de sacrificio Missæ Difficult. 4. & P. Pellizarius Tractat. 8. Cap. 2. numer. 98. Missa inchoari & finiri ante auroram potest sine priuilegio: cùm ergo illud horam vltra communiter licitam concedat, iuxta illud inchoatio & finitio dictâ ratione licebit.
238
*Sed addendum aliquid, quo priuile
gium augustius comprobetur. Missam scilicet sine priuilegio inchoari posse duabus horis ante solis ortum, iuxta id, quod cum alijs tenet P. Suarius Tomo 3. in 3. q. Disp. 80. Sect. 4. §. Secundò inquiri. Vnde & consequenter affirmat §. Tertia inceptio, ex priuilegio vnius horæ spatium concedente, posse tribus horis ante solis ortum celebrari. Quod & tenent Cardinalis Lugo Disput. 20. numer. 33. P. Dicastillus infrà, numer. 55. P. Lessius quæst. 83. num. 74. Diana Parte 1. Tractat. 14. Resolut. 33. & Parte 10. Tractat. 12. Resolut. 26. Bassæus suprà. P. Pellizarius etiam suprà. P. Arriaga Tomo 7. Disput. 54. num. 17. & alij. Addit autem Diana posse post matutinum, aut duabus
horis post dimidiam noctem illicò Missam dici, ductus auctoritate Ioannis de la Cruz, qui in Directorio Conscientiæ Parte 2. de sacrificio Missæ. Quæst. 2. Dub. 1. Conclus. 3. in fine affirmat, ad ea remittens, quæ dixerat in Epitome de statu Religionis, Lib. 2. Cap. 5. Dub. 1. Conclus. 2. Tenent etiam P. Dicastillus, P. Tannerus, P. Pellizarius, P. Quintanad. Tamburinus, & Hieron. Rodriguez apud Dianam Resolut. 26. citatâ: vbi pro eo adducit priuilegium Alexandri VI. Bullâ 13. pro Benedictinis Montis-Serrati, & concessionem Leonis X. viuæ vocis oraculo. Quod & propter Alexandri VI. concessionem tenet Bassæus cum Hieronymo Rodriguez, & Portel. Concessioni enim Leonis X. cùm oraculum fuerit, non videtur momenti aliquid exhibere. Pro alio, in hoc
genere latissimo, militat P. Dicastillus Tractat. 5. Disput. 4. numer. 65. & seqq. vt scilicet possit dici Missa quauis horâ post dimidiam noctem. Pro quo & aliud concessum dicitur PP. Mexicanæ Prouinciæ Societatis nostræ, sed à quo Pontifice scire non potui. Videtur autem à Paulo V. eo enim viuente illius notitia in Peruuiam delata, cum quâ & vsus scientium, & communicationem eiusdem à Prouincialibus postulantium & obtinentium inoleuit. Quâ & ego iam inde à tempore illo potitus, Prouincialium signo ac subscriptione munitâ. Nec mirum hoc videri debet, quandoquidem Remigius Tractat. 5. Cap. 4. §. 4. num. 1. testatur Religiosos virtute priuilegiorum idem posse. Vbi & addendum pro dando Viatico id sine priuilegio omnibus licere, vt cum aliis tenet Diana Parte 11. Tractat. 7. Resolut. 21. qui & videndus Parte 10. Tractat. 12. Resol. 57. vbi cum multis probat tres Missas Natiuitatis dici nocte posse. Pro quo & P. Amicus Tomo 7.
Quid de Missis Natiuitatis.
Disputat. 33. numer. 330. P. Dicastillus numer. 72. vbi quòd à puncto mediæ noctis. Et P. Granadus Tomo 2. in 3. p. pag. 1070. num. 5. vbi quòd Romæ ita fiat.
239
*Circa tempus autem, vltra quod differ
ri celebratio nequit, cùm Ecclesiæ praxis, Rubricæ Missalis, & Pontificum concessiones circa illud, meridiem esse significent, in huius termini taxatione variæ sententiæ sunt, de quibus Diana tract. 14. cit. resol. 34. & Parte 5. tract. 5. resol. 58. & Part. 10. tract. 12. resol. 22. & communiter Doctores excusant inchoantes post meridiẽmeridiem, dummodò intra horam immediatam finiatur: cùm etiam sint qui probabile censeant posse inchoari ante finitāfinitam horam, etiamsi post transactam finiatur. Immò & post transactam inchoari posse, vt videri potest apud citatum Auctorem Resol. illâ 22. Circa quod P. Suarij congrua doctrina succurrit suprà, §. Quocirca. Cùm enim dixisset in die festo, si Missa solemnis & concio non finiatur vsque ad vnum vel duas horas post meridiem, id licere: & ratione itineris, quamuis non debeat vnius horæ spatium excedi, ita subdit: Quod significat Soto suprà, &
P. Suarij notanda doctrina.
fauet consuetudo; immò & regula Missalis, in quâ non sine caussa additur illa particula, Communiter: Ac denique quia res morales, quando non sunt per legem omnino declaratæ ac limitatæ, non possunt indiuisibiliter definiri; præsertim quia hæc res non est tam grauis vel necessaria ad honestatem, vt intercedente rationabili caussa non poßit prædicto modo ampliari. Sic ille. Cuius præclara sententia ad varios potest casus, rationabiliter tamen, applicari. Id autem quod Nauarrus tradit in Manuali Cap. 25. num. 87. nec
displicet P. Becano de Sacrificio Missæ, 2. p. q. 4. num. 5. dum non reprobat de tertiâ horâ post meridiem: & secutus est Viualdus in Candelabro aureo, de Eucharistiâ, num. 50. & Pitigianus apud Bonacinam Tomo 1. Disput. 4. de Eucharistiâ, quæst. vlt. Punct. 9. num. 7. P. Dicastillus suprà, num. 77. & seqq. & P. Tannerus Tomo 4. Disput. 5. quæst. 9. num. 61. vbi plures adducit dicens non esse mortale: communiter Doctores improbant, nec praxis admittit. Immò Emmanuel Rodericus in
Summa Cap. 249. Conclus. 3. censet eum, qui per audaciam & præsumptionem sic celebrat, remanere perpetuò suspensum à diuiuis, quia Pius V. in Bullâ 4. (apud Cherubinum Tomo 2.) prohibet in virtute sanctæ obedientięobedientiæ, ne quis sub pœna prædictæ suspensionis à diuinis præsumat quouis prætextu, etiam licentiarum, in Vesperis celebrare. Ad quæ quidem Bonacina suprà, sic subiicit: Ego tamen censeo illam suspensionem non incurri ipso facto, quia in præfatâ Bullâ dicitur, sub indignationis suæ, ac perpetuæ suspensionis à diuinis pœnâ: quæ loquendi forma continet Censuram comminatoriam, non autem latam ipso iure. Sic ille. Sed miror vtrum
Sed impugnati illi.
que, sicut & Hieronymum Garciam Tractat. 3. Difficult. 8. Dub. 1. Puncto 1. num. 8. non animaduertentes Bullam illam nihil ad intentum præsens conducibile continere. In ipsâ enim Pontifex contra illos tantùm decernit, qui Missas Natiuitatis, Resurrectionis, & alias, summo manè dici solitas, prætextu licentiarum quarumdam, præcedentibus vesperis, de serò, vt loquitur ille, & ante solis occasum, celebrabant. Quod quidem valde diuersum est ab eo, quod citati scriptores asserunt, scilicet Missam diei, aut votiuam dici permissam, circa horam nonam, quâ Christus sui Corporis & Sanguinis sacrificium obtulit, posse celebrari. Vnde illorum sententia nullam notam promeretur: & eam, si absit scandalum, absolutè tenet P. Sà V. Mißa, num. 27. Pro quâ etiam Hieronymus Garcia suprà, adducit Sotum, Durandum, LLamas, & Salcedum, & P. Lessius suprà, non improbabilem censet. Quòd si pro dando Viatico necessitas occurrat, id certiùs | licet, vt cum aliis tenet Diana Parte 10. Tract. 12. Resolut. 26. & Parte 11. Tract. 7. Resolut. 21.
240
*Iuxta hæc ergo priuilegij est regulan
da concessio; vt quoties sine illo id licet, quod iuxta probabiles Auctores sententias exposuimus, vna prætereà hora adiiciatur. Licet enim sint qui velint non adiiciendam, sed iuxta tempus Iure aut consuetudine designatum, scilicet auroram, & meridiem, pro quo Hieron. Garcia suprà num. 17. adducit Patres Vazquez, Fagundez, & Bauny: contrarium tamen tenent P. Suarez, Emmanuel Rodericus, Tamburinus, Miranda, Diana apud eumdem num. 16. & prætereà P. Pellizarius suprà P. Gaspar Hurtadus Difficult. 4. citat. §. Circa conclusionem. P. Dicastillus, citat. num. 55. Bassæus num. 6. citat. Remigius suprà num. 2. Gauantus in Rubricas Missalis Parte 1. Tit. 15. num. 1. §. Priuilegiati. Et alij communiter: atque optimo sanè fundamento: nam priuilegium, quando non est tantum ad tollendos scrupulos, aliquid debet concedere vltra id, quod aliunde licet: aliàs erit inutile, vt suprà num. 228. dicebamus. Et constat etiam ex Cap. Si Papa, de Priuilegiis in Sexto. Quomodocumque ergo aliquid circa horam liceat, horæ est spatium adiiciendum; dummodò scandalum non adsit, quod remoueri poterit adstantium instructione, vt sciant id beneplacito Pontificis agi posse. Et ita à Religiosis Missam per tres horas post meridiem differri posse affirmant P. Dicastillus suprà num. 84. Ioannes de la Cruz etiam suprà, qui adducit Priuilegium Eugenij Quarti in Bullâ eius 11. Bassæus loco citato, Diana citato Tract. 14. Resolut. 34. & Parte 10. citat. Resolut. 22. vbi alios adducit. Remigius numer. 2. Pro quo etiam stat Cardinalis Lugo suprà numer. 42. licet censeat concessionem non esse absolutam. Ait etiam Bassæus Dianam pro eodem adducere P. Suarium; cùm tamen reuerà eum non adducat, vt consulenti constabit. Vnde & idem dicendum, si
Commissarius S. Cruciatæ simile priuilegium horæ concedat, affirmat Remigius §. citat. licet alij contrarium sentiant, vt videri potest apud P. Mendum in eamdem Bullam Disput. 37. num. 98. Neque negabit quod de horâ tertiâ est dictum P. Arriaga, qui circa id hæret, dum Diana speciale priuilegium non assignat, & ita duas horas tantùm concedit. num. 20. iuxta priuilegium Societatis: sed est illud Eugenij Quarti, vt diximus apud Ioannem de la Cruz, & alios, Alexandri Sexti, & aliorum.
241
*Circa priuilegia autem citata hærent a
liqui, quia ante Tridentinum sunt, à quo omnia eiuscemodi reuocata, sicut loquentes de Altari portatili diximus, & præsertim num. 235. & prætereà tenent P. Azor Parte 1. Libr. 10. Cap. 26. Quæst. 7. P. Ægidius Quæst. 83. num. 226. P. Becanus suprà quæst. 5. §. Tertia exceptio. Durantus de Ritibus Ecclesiæ Lib. 2. Cap. 6. num. 8. Nauarrus suprà num. 82. aliique. Nam quod ad horam dicendi Missam attinet, à Concilio etiam est Episcopis demandatum, sicut alia, de quibus dictum, ne scilicet inordinatum quidquam patiantur, verbis illis: Postremò, ne superstitioni locus aliquis de
tur, edicto, & pœnis propositis caueant ne Sacerdotes aliis quàm debitis horis celebrent, ne ritus alios, aut alias Cæremonias, & preces, in Missarum celebratione adhibeant, prætereas, quæ ab Ecclesiâ probatæ, ac frequenti, & laudabili vsu receptæ fuerunt. Sic Concilium. Verùm hæc non videntur obstare, quia Regularium ibi non meminit, sicut superiùs, cùm de celebratione extra Ecclesiam ageretur. Et certè cùm ritus apud ipsos diuersi extent, circa Missæ celebrationem à Sede Apostolicâ approbati, satis ex eo liquet ea, quæ de ritibus, & consequenter de horâ statuit, ad eos non esse referenda. Præterquam quòd vt ex verborum tenore apparet, à Concilio superstitio tantùm circa Missarum celebrationem propulsari intenditur, à quâ longè absunt, qui ex priuilegio sacrificandi horam anteuertunt, aut extendunt. Auctores ergo priuilegia Eugenij Quarti, Alexandri Sexti, & aliorum afferentes, id leui non faciunt fundamento, si iis, quæ diximus, permoti fuerint, quæ tamen apud ipsos non deprehendi: vel quia generaliter censent priuilegia Regularium non esse à Concilio reuocata, quod præter alios suprà adductos tenet P. Dicastillus num. 69. & Cardinalis Lugo Disputat. 20. citat. num. 29. qui ait ita sentire Dianam Tract. 14. citat. Resol. 33. Circa quod P. Arriaga supra num. 16. se in Dia
na nec mentionem huius dubij inuenisse testatur. Et ne fortè erratum esset in citatione, in Indice omnium trium Tomorum quæsiuisse, nihilque ea de re inuenire potuisse. Sed certè Dianæ mens citato est loco perspecta, dum §. 2. sic ait: sed plus ego addo cum Ioanne de la Cruz in Directorio conscientiæ Parte 2. de Sacrificio Missæ. Quæst 2. Dub. 2. Conclus. 3. in fine; posse illicò post Matutinum, aut post duas horas media noctis, Missas celebrare ex priuilegiis. Sic ille. Atqui priuilegia talia ante Tridentinum sunt, vt constat, cùm illud Eugenius, & Alexander præcesserint: ergo sentit non esse reuocata. Id quod clarissimè etiam constat ex Resolut. 34. Qui etiam Parte 10. Tract. 12. citato, Resolut. 25. cum aliis pro Alexandri priuilegio militat. Potuit ergo meritò à Cardinali Lugo citari: qui tamen circa priuile
gium Alexandri Sexti, concessum Monasterio Montis-Serrati, fundamentum communicationis non inuenit ob restrictionem ad ipsum. Licet Hieron. Garcia suprà num. 15. qui malè Adrianum pro Alexandro posuit, aduertat Auctorem dictum videri de Monachis loqui, quando extra Monasterium celebrant. Fundamentum autem communicationis satis est obuium apud Recentiores, ob concessiones Pontificum in ordine ad huiusmodi extensionem, vt vidimus n. 116.
242
*Sed adhuc parùm curanda illa quando ante Concilium Tridentinum sunt, contendit citatus Scriptor propter illa, quæ habet num. 14. vbi nonnullos adducit ita sentientes, in quibus est P. Fagundez circa primum Ecclesiæ præceptum Lib. 3. Cap. 17. num. 3. vbi ait priuilegium Societati concessum fuisse à Gregorio XII. cum Concilij derogatione, quod priuilegia talia reuocarat. Sed id non esse, vt ille asserit, constabit Bullam concessionis legenti, quæ incipit, Quanta in vinea die 5. Maij Ann. 1578. nulla enim ibidem mentio Tridentini. Plus autem videtur vrgere Declaratio Cardinalium, quam adducunt
Card. Bellarminus, & Barbosa, Sicque habet: Ante diem & horis indebitis nulli licet celebrare, etiam vi priuilegij ante Tridentinum conceßi. Sed quòd | hæc Declaratio generatim non vrgeat debet fateri citatus Auctor, qui num. 13. cum pluribus statuit Episcopos posse ante auroram celebrare, siue vi priuilegij, siue consuetudinis, & aliis licentiam celebrandi concedere, etiam post meridiem: cùm tamen post Tridentinum nullum priuilegium huiusmodi concessum reperiatur. Dicendum ergo Declarationem dictam authenticam non esse: & vt verè talis fuerit, quod non negamus, probabili sententiæ innixam; cùm tamen nos probabilem etiam, & satis verosimilem consectemur.

De Priuilegiis circa sumptionem Particularum Eucharistiæ, peracto Missæ sacrificio.

DE hoc priuilegio dictum num. 163. sed hoc loco quæ ad illud spectant ampliùs explicanda.
243
*Dico primò. Particulæ, quæ ad imme
diatè peractum sacrificium spectant, sumi possunt absque vllo scrupulo etiam post sumptam purificationem. Sic P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disp. 68. Sect. 6. §. Secundus casus. P. Vazquez Disp. 214. n. 49. P. Præpositus Tomo 4. Quæst. 80. n. 45. P. Reginaldus Lib. 29. num. 123. P. Filliucius Tract. 4. num. 239. P. Fagundez circa tertium Ecclesiæ Præceptum Cap. 5. num. 28. P. Dicastillus Tractat. 4. num. 354. Disputat. 9. P. Arriaga suprà num. 49. Diana Parte 1. Tractat. 14. Resolut. 66. Parte 2. Tract. 4. Resolut. 45. & Parte 5. Tractat. 14. Resolut. 43. alibique, & apud ipsos alij plures. Pro quo communis ratio est, quia huiusmodi reliquiæ non sumuntur per modum integræ Communionis, sed vt complementum vnius sacrificij, ad quod Sacerdos ieiunus accessit, & ita totum illud est per modum vnius moraliter actionis. Item, quia non potest aliter Sacerdos ministerium suum, & actionem illam perfectè adimplere modo conuenienti: sæpè enim non possunt reliquiæ conseruari, neque ante ablutionem sumi: vnde Ecclesiæ ieiunium præcipientis intentio non est credenda vllatenus aduersari.
244
*Circa quod P. Suarez sic faciendum ait
Quoties inuentæ fuerint.
quando moraliter oportuerit: qui videtur significare non esse absolutè licitum: vnde dubitari vlteriùs poterit quando id erit moraliter conueniens. Sine vllo tamen scrupulo fieri poterit, quoties reliquiæ extiterint, quia hoc clarè probat ratio adducta de sacrificij actione, quæ vna moraliter est, & de illius perfectione, ac conuenienti modo ministerium adimplendi. Quòd si ad necessitatem reducitur, iam ratio talis minimè erit sufficiens; quam tamen & ipse Eximius Doctor, & alij sufficientem arbitrantur. Vnde eo stante vi
detur particulas debere sumi, etiamsi commoditas non desit ad earum conseruationem. Quod quidem tunc accidere poterit, si quando Sacerdos post Missam daturus Communionem, pyxidem èex sacrario extrahit, in Corporali particulam aliquam deprehendit. Est enim tunc facile eam in pyxide reponere; quod tamen si faciat, conuenienti modo non se gerere ratio adducta conuincit: quia scilicet sacrificium perfectè non peragit, cùm aliquid ex eo relinquit, quod à se sumendum consecrauit. Licet enim non sit necessarium vt Sacerdos totum id sumat, quod consecrat, cùm pro aliis etiam consecrare possit: id tamen quòd à se sumendum consecrat, sumere debet, quia sumptio, vel ad substantiam sacrificij spectat, vt volunt multi, vel ad integritatem. Non videtur ergo juxta mentem Doctorum sic tenentium & probantium, aliter fieri posse, cùm in eo & ratio conuenientiæ, & integritatis requisitæ concurrant. Vnde & P. Vazquez, qui ait non esse obligationem particulas huiusmodi sumendi,
si seruari possint, probabiliter quidem loquitur, sed non iuxta rationem communis assertionis. Et quidquid de obligatione in ordine ad culpam sit, de maiori quidem conuenientiâ non videtur posse dubitari. Et vrgeri ex receptissimâ sententia potest; iuxta quam, qui in Missa post consecrationem etiam solius hostiæ, recordatur se non esse ieiunium, debet in ea prosequi. Pro quo ipse P. Vazquez Cap. 5. §. Idem dicendum. junctis iis, quæ habet Disput. 208. Cap. 2. Nam communis ea resolutio in eo fundatur, quòd integritas sacrificij præferenda sit Ecclesiasticæ legi ieiunij. Ex quo arguere pro casu, de quo est sermo, efficaciter possumus: quandoquidem particulæ de integritate sacrificij sunt: vt ergo absoluta necessitas non sit, quia eam communiter non recognoscunt Doctores, saltem magnæ conuenientiæ onus incumbit Sacerdoti. Vnde non benè P. Gaspar Hurtadus Disputat. 9. de Eucharistiâ
Difficult. 17. §. Nos tamen, asserit particulam relictam non posse post ablutionem sumi, si seruari possit, sed reponendam in sacrario, quia tunc absque caussa aliqua excusante sumptionem à non ieiuno sumitur: constat enim caussam esse legitimam & vrgentem, vt iam vidimus.
245
*Dico secundò. Non solùm minusculæ
particulæ, sed hostiolæ, quas Formas dicimus, pro communicandis aliis consecratæ, sumi possunt, sicut illæ, vt accidit cùm Communio fit post Missam, & aliquæ factâ Communione supersunt. Sic P. Suarez suprà, Posseuinus, Chamerota, P. Filliucius, quos citat & sequitur Bonacina Tomo 1. Disput. 4. de Eucharistia. Quæst. 6. Puncto 2. num. 13. & 14. P. Fagundez num. 31. P. Vazquez, & P. Præpositus suprà P. Henriquez Libr. 9. Cap. 30. num. ad finem P. Ægidius Quæst. 8. numer. 68. & alij. Licet autem ita sen
tiant, non est tamen apud eos ratio, quæ resolutionem istam & præcedentem complectatur. Illa enim quæ pro præcedenti adducta est, ex integritate sacrificij procedit, quæ non videtur posse ad præsentem adaptari. Particulæ si quidem pro communicandis aliis consecratæ, ad integritatem sacrificij non spectant sicut aliæ, quia non consecrantur vt à Consecrante sumantur, licet simul consecratæ cum hostiâ vnum sacrificium constituant: ergo ratione integritatis sumi nequeunt. Nihilominùs sustineri ratio prædicta potest: tum quia dici possunt ad integritatem pertinere, quatenus ita consecrantur, vt Sacerdos virtualiter intendat eas sumere, si fortè supersint. Tum etiam quia ratio communis Doctorum non ad integritatem sacrificij referenda est, quo pacto nos sumus argumentati, seu ad integritatem & perfectionem illius actionis.
246
*Neque vrget quod obiicit P. Hurtadus suprà §. Tertius casus, quod scilicet si ea ratio
valeret, non esset contra prohibitionem sumendi Eucharistiam à non ieiunis, sumere scienter aliquid cibi ante sumptionem reliquiarum. Et similiter arguit Cardinalis Lugo Disput. 15. num. 77. & cum eo P. Arriaga num. 47. Pro quo potest casus adduci, si quis post Missam virium defectum sentiret ad Communionem multis conferendam, & ante illam secretò aliquid sumeret, quo eas repararet. Non inquam vrget: quia eo ipso quòd aliquid scienter sumeret Sacerdos, actio sacrificandi finiretur: talis enim cibi sumptio sufficiens illius signum est, cùm adeò aliena sit ab actione illa omnium sacratissima: sic enim testatur Sacerdos de cœlesti cibo se iam non agere, qui terrenum capit. Quòd si intra Missam detur Communio, idem etiam dicẽdumdicendum, etiamsi Sacerdos alia adiecturus sit, quæ ad finem Missæ spectant: ante illa enim sacrificium terminatum est sumptione illâ cibi, non solùm substantialiter, sed integraliter ac completiuè; licet ex Ecclesiæ præcepto, prætermittenda non sint. Deinde. Diuersa est ratio de ablutione, & sumptione illa cibi: nam ablutio ad complementum illius actionis pertinet, ex instituto Ecclesiæ; non ita cibi sumptio aut potus: & ita illa obstare nequit sicut ista. Pro quo etiam est, circa vnam nullum esse indicium permissionis Ecclesiæ, cùm tamen sit erga aliam. Vnde P. Hurtado ex illius potest
responderi doctrina, qui communem sententiam, de qua Assertione 1. ex eo probat quòd voluntas Ecclesiæ pro eo sit; vult enim fractionem ieiunij non impedire, sicut non item impedire vult, quando in Parasceue ex ipsius pręceptopræcepto particula hostiæ consecratæ remanentis ex Feriâ 5. vino non consecrato infunditur, & cum eo sumitur: & tamen regulariter contingit quòd particula aliqua vini priùs deglutiatur, quàm particula illa hostiæ consecratæ. Sic ergo & nos dicere possumus circa fractionem per sumptionem cibi præfatam nullum esse indicium voluntatis Ecclesiæ, cùm tamen circa ablutionem sit, quam Doctores verosimiliter coniiciunt, de alia nihil tale vspiam odorati. Quo pacto philosophantem inuenio post hæc scripta P. Dicastillum suprà n. 357. & seqq.
247
*Dico tertiò. Particulæ post sumptionem ablutionis inuentæ sumi possunt, etiam si
ex alia sint Missa relictæ. Sic P. Suarez suprà §. Ad secundam, quatenus sic ait: si autem sint ex præsanctificatis, consultiùs erit illas reseruare, sicut anteà conseruabantur. Sic ille, qui dum consultius esse ait, oppositum indicat fieri absolutè posse
P. Suarez.
& ita probabiliter. Quod etiam tenet P. Fagundez sententiam P. Suarij, & verba desumens. Bonacina suprà num. 14. dicens meliùs esse eas asseruare. Bassæus verb. Communio, in fine, vbi eisdem vtitur verbis, quibus P. Suarez. Marchinus apertiùs, de Sacramento Ordinis Tract. 3. p. 3. Cap. 3. num. 19. Est ergo hoc probabile, cuius tamen ratio apud Scriptores non occurrit: potest nihilominùs ex eo fundari, quia ad actionem præsentis sacrificij non solùm pertinet quidquid à Sacerdote oblatum est, sed etiam quòd ab alio, si illud sumere sit conueniens. Vnde manifestum est Sacerdotem posse sumere ante oblationem particulas ex alia Missa relictas, sicut & purificare ciborium, in quo sacræ hostiolæ asseruantur: ergo quemadmodũquemadmodum sumere à se consecrata potest post ablutionem, ita & consecrata ab aliis, quia hoc etiam pertinet ad actionis illius complementum.
248
*Dico quartò. Præcedens resolutio videtur procedere non solùm de maiusculis particulis, sed etiam de hostiolis pro Communione tribuendâ consecratis. Id probatur ex eorum auctoritate, quos nuper adduximus. P. Suarez absolutè loquitur de reliquiis post datam Communionem, sicut & P. Fagundez & Bonacina: post Communionem autem non solùm reliquiæ minutiores restare solent, sed etiam formulæ aliquæ. Si ergo oporteat ciborium purificare, sumi poterunt, aut quauis aliâ rationabili caussâ intercedente. Bassæus de reliquiis loquitur, etiamsi notabilis sint quantitatis. Et quidem P. Fagundez de reliquiis loquens præsentis sacrificij, ita sumi à Sacerdote, qui per longum spatium Communionem populo dispensauit, & posteà vasa purificat, posse arbitratur: vt nullum in eo esse dubium, non dubitet pronuntiare. Quod quidem oportebit obseruent illi, qui scrupulis circa ista perurgentur. Ex eo autem quòd nullum dubium in eo sit, vt vult ille; in eo quod de pręsanctificatispræsanctificatis addit cum aliis, consultum quidem esse ea seruare: licet dubium aliquod esse possit, satis tamen verosimiliter affirmatur, quia indubitato adhæret, quasi proximo ab eo gradu.
249
*Dico quintò. Etiamsi Sacerdos ab al
tari recesserit, poterit particulam inuentam sumere, quæ commodè seruari non possit. Sic citati, quatenus id admittunt quando sine irreuerentia seruari nequit: quæ quidem ordinariè continget; cùm enim Sacerdos nequeat sine nota ad altare redire, videtur particula in Sacristiâ seruanda secretò, vnde & irreuerentia est manifesta. Est ergo sufficiens ratio, quæ ex incommoditate in asseruatione desumitur, & ita generaliùs locutus circa hoc P. Martinon Tomo 4. Disput. 35. num. 63. & de aliorum vsu testatur P. Arriaga num. 51. cùm essent valde docti. Pro quo & alij apud Dianam Parte 6. Tractat. 6. Resolut. 17. & Parte 10. Tract. 13. Resolut. 54. Accedit particulas istas dubitari posse an sint consecratæ.
Dico sextò. Licet aliqua ex prædictis non
ita recepta sint, ad ea tamen potest priuilegium Indicum, de quo num. 163. probabiliter applicari, vt eo pacto magis licita videantur. Diximus ibi priuilegium dictum nihil speciale concedere. Sed esse pro tollendis scrupulis impetratum. At erunt qui censeant aliquid aliàs non licitum cōcediconcedi per ilud: & cùm nihil aliud præter dicta excogitari possit, ad ea erit applicandum.
250
*Vbi dubium incidit circa id, quod est
in Parochis Indorum frequentissimum. Missas enim dicunt duas diuersis in populis. Possuntnè illi in priori Calicem purificare, & purificationem sumere? Videtur enim id licitum ex dictis, quia purificatio illa ad complementum sacrificij pertinet: ergo quemadmodum sacrificium non obstat quo minùs aliud offerri & sumi queat, ita neque talis sumptio. Item. Post sumptionem talem possunt sumi particulæ in eadem Missâ non consecratæ: ergo & sumi poterunt, quæ in Missa se|quenti fuerint consecratæ: nam in hoc Sacramento magis & minùs non variant excellentiam, ob contentum in illo, Christum scilicet. Ponamus ad huius comprobationem Sacerdotem post sumptam ablutionem circa Communionem ministrandam occupari, vt contingere in magnis Iubilæis potest, & interim Sacerdotes alios in eodem altari Missas facere, & vasa hostiolis plena consecrare, quas & ipse ad Communicandum accedentibus largiatur. Finitâ certè Communione purificare omnia vasa poterit, & reliquias sumere non solùm à se, sed ab aliis etiam in præcedentibus Missis, ac etiam in subsequentibus consecratas: quia quòd præsanctificatæ, aut post sanctificatæ sint, omnino materialiter se habet, iuxta dicta Assertione 3. & 4. Idem ergo in casu, de quo loquimur, dici potest. Quòd si dicatur actionem sacrificij prioris omnino fuisse finitam, & sequentis sacrificij actionem minimè ad illam pertinere, occurri potest ex adductis num. 246. vt saltem probabiliter in hoc possit aliquis arbitrari: quia non est certum id, quod Doctores de sumptione particularum dicunt in eo fundari, quòd eadem actio totalis & completa moraliter reputetur. Deinde. Particulæ Sanguinis in Calice relictæ nequeunt sine ablutione perfectè exhauriri, vt experientiâ constat: ex eo autem quòd remaneant, sequitur primò non habere sacrificium omnimodam integritatem. Secundò irreuerentiis exponi: Calix enim in alium populum sine cultu debito deportatur, quia vel seruari commodè nequit, aut Calix alius non est, vnde & pro secundâ Missâ etiam adhibendus. Cùm ergo Doctores ob irreuerentiam Sacramenti vitandam licitum censeant non ieiunos illud sumere, hîc certè doctrina illa accommodanda venit opportunè. Et ex hoc videtur occurri posse notissimo
Ecclesiæ præcepto, quod in Missali Romano extat ante Missas Natalis Domini, vbi dicitur Sacerdotem, qui tres est dicturus Missas, in duabus prioribus non sumpturum purificationem. Ibi enim nullum est irreuerentiæ periculum, sicut in casu, de quo loquimur: & propter hæc erit forsan qui huiusmodi verosimilem censeat positionem; aliæ enim minoribus fundamentis probabiles solent ab aliquibus reputari.
251
*Sed ego non audeo probare illam, quia
sensus Ecclesiæ pro contrariâ videtur manifestus. Et quod de Missis Natalis Domini nuper dictũdictum, fortiter vrget: ibi enim ex integritate sacrificij argui nequit: & licet ablutio ad illius complementum spectet, omnino sublata ab Ecclesiâ est. Iam ergo ex illis capitibus nihil, quod iuuet, potest afferri. Vide Cardinal. Lugo in Responsis Moral. Lib. 1. Dub. 10. num. 13. Quod autem ad rationem totalitatis in actione spectat, nihil etiam confert: nam qui dicunt eam non esse potissimam, adducunt aliam, scilicet voluntatem Ecclesiæ: quæ quidem in casu præsenti non deprehenditur, neque vllum eius apparet indicium, sed potius appositæ. Iam quod ad irreuerentiam attinet, vitari illa facilè potest, si sacerdos ipse Calicem decenter exportet, neque Indo tradat cum sarcinis aliis sacris deportandum, vt nonnulli satis inconsideratè faciunt. Vt autem quidquid esse periculi circa hoc potest, penitus euitetur, duo sint Calices, aut plures pro populorum numero, quod est sanè facillimum, si in Parochis aliquis sit pietatis & Religionis igniculus, & Prælati circa hoc eâ, quâ debent, solicitudine pergant prouidere. Licet autem in præfatâ Missalis Rubricâ non
videtur esse præceptum, quia simplicissimo modo proponitur: ex eo argumentum sumi nequit; quia cùm res ipsa circa id versetur, quod est graui præcepto prohibitum, communicare inquam non ieiunum, & circa purificationem in Cap. Ex parte, de Celebratione Missarum, quod est Innocentij III. omnino apertè decisum: satis superq́ue fuit simplex adhibita declaratio, quâ
Cap. Ex parte.
Sacerdotes obligationis suæ, de quâ fortè dubitarent indocti aliqui, moneantur. Si enim non defuit, qui sumptione panis benedicti non solui naturale ieiunium ad Communionem necessarium, sibi persuasum haberet, an non tale aliquid circa præsentem articulum potuit prouidentia Ecclesiæ suspicari? Vnde etsi Rubrica talis non extaret, præceptum vrgeret ex generali Ecclesiæ lege, iuxta traditionem Apostolicam in diuersis Conciliis stabilitâ. Pro quo videri potest P. Suarius Disput. 68. citat. Sectione 3. & ita præceptum circa Missas Natalis Domini, prout ibidem præscribitur, sub mortali obligans communis assensio Doctorum agnoscit. Quamuis Bassæus verb. Communio, numer. 21. ita scribat: Sacerdotes in die Natiuitatis Domini possunt ter communicare celebran
Bassæus.
do, modò ablutionem digitorum in primâ & secundâ Mißâ non sumant. Sic ille. Iuxta quem ablutio prior, seu purificatio Calicis, non videtur celebrationem impedire. Sed hoc non vrget. Vnde eius non erit audacia toleranda, qui contrarium non fuerit veritus practicare. Iam ad alia.

De Priuilegijs circa ornamentorum, linteorum, & sacrorum vasorum benedictionem.

252
*CIrca hæc ita habetur in Compendio
Indico Verb. Benedictio: Possunt ij, qui mittuntur à Præposito Generali in loca remotißima, à quibus non potest adiri Sedes Apostolica, vestes Sacerdotales, Pallas, Corporalia, Calices, Altaria, & Cæmeteria, (si Episcopus, qui ea faciat, Catholicus ibi non adsit) in eis partibus benedicere. Sic ibi: & statim hoc ad omnes, qui in prædictis regionibus sunt, extendendum esse, dicitur concessione Gregorij XIII. Est autem priuilegium dictum Pauli III. vt in eius habetur Bulla pag. 43. Quomodo autem Prouincialibus, & alijs per eos vsus talis priuilegij concedatur, ibidem dicitur, & dictum etiam à nobis numer. 176. Fit autem citato loco remissio ad Compendium commune circa benedictionem Ecclesiarum, Oratoriorum, & Paramentorum: vbi de benedictione eorum, in quâ vnctio interuenit, nihil extat: pro aliis autem illud habetur speciale, vt tam propria, quàm aliena possint benedici. De Ecclesiis & Oratoriis dicemus inferiùs. Præter concessiones autem in Compendiis citatas, aliæ sunt, de quibus agunt Fr. Emmanuel Tomo 1. qq. regular. quæst. 19. Bassæus verb. Altare. Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus citatis, Parte 2. verb. Benedicere. P. Pellizarius Tomo 2. Tractat. 8. Cap. 5. Sect. 3. P. Quintanad. Tomo 2. Tractat. 5. Singular. 12. Fr. | Ioannes de la Cruz in Epitome status Religiosi, Lib. 2. Cap. 5. Dubio 8. & pleniùs ceteris Ascanius Tamburinus de Iure Abbatum Tomo 1. Disput. 23. quæst. 4. num. 3. & alij.
253
*In quibus tamen quod ad generalem
concessionem attinet, vnam tantùm inuenio Innocentij VIII. Abbati factam Cisterciensi Monasterij Cabilonensis, & eius successoribus, nec non quatuor aliis eiusdem Ordinis Abbatibus, in Bullâ, quæ incipit, Exposcit tuæ deuotionis, die 3. Aprilis, Ann. 1489. & est quinta huius Pontificis apud Fr. Emmanuelem, & ad omnes est Ordinis Abbates extensa à Gregorio XIV. vt testatur idem Fr. Emmanuel suprà, Quæst. 28. Artic. 2. illa enim ad Calices & Altaria porrigitur verbis illis: & quæcumque alia vestimenta ac ornamenta Ecclesiastica, Corporalibus, vasculisque ad reponendam Eucharistiam, ac imaginibus quibuslibet comprehensis, in locis, & domibus dicti Ordinis benedicere, & Calices consecrare, tam de dicto Ordine, quàm si ad vos aliunde nonnumquam deferantur. Ac Altaria de nouo constructa, seu translata restaurare, aut mutata in quibuslibet locis dicti Ordinis, Chrismate sacro priùs ab aliquo Catholico Antistite recepto, consecrare, &c. Vbi notanda limi
Quæ in illò limitatio.
tatio, quòd scilicet prædicta in domibus tantùm præfati Ordinis fieri possunt; non ergo extra, dum scilicet quis itinerando vt id faciat ab aliquibus inuitatur. Dixi autem concessionem dictam magis esse generalem, quia omnia complectitur: alia enim est, quæ Altarium portatilium conse
crationem indulget, non tamen Calicum & Patenarum, & est Pij IV. in ordine 97. Abbatibus Benedictinis, pro suis tamen Ecclesiis tantùm, & ad eorum vsum. Ait autem P. Pellizarius suprà num. 102. similem facultatem concessisse Minoribus Honorium secundum, vt in eorum habetur monumentis Conceßione 212. & refertur in
Compendio Societatis verb. Ecclesia, §. 1. Sed certè similis facultas non est: quia tamen per eam habetur, vt possint Minores facere benedici altaria à quocumque Antistite, si Diœcesanus renuerit; hæc certè similis est ei, de quâ ibi, à Paulo III. concessâ Societati; alia enim de Consecratione ab eisdem Religiosis facienda, valde esset dissimilis. Neque in Compendio habetur Honorium secundum id concessisse, neque haberi potuit, quia Honorius secundus multò fuit antiquior Ordine Minorum. Honorius ergo tertius reponendus. Idem Auctor ibidem affirmat Adrianum VI. concessisse Prouincialibus Indiarum Ordinis Minorum, & Fratribus, quibus illi concesserint, facultatem consecrandi Aras & Calices, etiam pro vsu alieno in casu necessitatis, Episcopis in Prouinciâ non existentibus, pro quo Au
ctorem nullum, aut instrumentum allegat; sed neque allegare potest, quia concessio talis non est pro Altaribus, sed pro ornamentis, & aliis, quibus Calices addit, vt videri potest apud Emmanuelem suprà, Artic. 3. & Quæst. 28. Artic. 2. Vbi quidem concessionem Leonis X. factam duobus Fratribus Minoribus ad Indias euntibus, de quâ diximus num. 209. etiam producit: sed ex eâ nihil ad intentum deduci potest, cùm fuerit personalis, vt citato loco demonstratum. Vide tamen infrà, num. 385.
254
*Quòd autem concessiones dictæ ad
Religiones omnes priuilegium communicationis habentes extendi nequeant, ex Auctoribus citatis, & aliis nonnullis colligitur. Procedunt enim illæ de Abbatibus vsum Pontificalium habentibus: quæ autem talibus conceduntur, nequeunt ad Prælatos alios, qui Abbates non sunt, per communicationem extendi. Quod tenent Miranda Tomo 2. Quæst. 41. Artic. 4. Diana Parte 3. Tractat. 2. Resolut. 15. Cespedes de Exemptione. D. 158. numer. 1. P. Pellizarius suprà, numer. 104. Hieronymus Garcia Tractat. 3. Difficult. 8. Dub. 3. Puncto 1. num. 4. & alij, ante quos id luculentiùs prosecutus P. Suarez Tom. 4. de Religione, Tractat. 8. Lib. 2. Cap. 30. vbi probat Abbatibus Regularibus numquam in vsu fuisse Altarium & Calicum consecrationem, sicut & aliorum, pro quibus Chrisma debet adhiberi. De priuilegio autem dicto Innocentij VIII. loquens numer. 8. sic concludit: Non est ergo dubium quin poßit Pontifex
P. Suarez.
hunc actum committere Sacerdoti non Episcopo. Cur ergo non poterit etiam consuetudine præscribi, vel benedictioni Abbatis ipso iure coniungi? De facto verò certum est non ita factum esse: immò & de illo speciali priuilegio mihi incertum est an fuerit vsu receptum, & an nunc duret. Sic ille: cuius doctrina circa priuilegium simile ad conferendos Ordines minores, de quâ Cap. 29. num. 28. huic loco accommodanda venit, quòd quoties Iura loquuntur de inferioribus Prælatis, quibus hæc potestas ordinandi communicata est, semper loquuntur de illis sub nomine Abbatis: quod est signum per eam vocem in Iure significari peculiarem dignitatem, quam non habent Prælati aliarum Religionum, qui hoc nomine non vocantur, & ideò in hac potestate non communicant: præsertim
quia ex se & ex primæuâ institutione postulabat hæc potestas benedictionem ipsius Abbatis: & licet specialiter commissa sit posteà Abbatibus non benedictis eorumdem Ordinum, id solùm fuit quia eis quodammodo erat debita benedictio, ne omnino priuarentur commodis eius: Prælati verò aliarum Religionum per se nullam habent benedictionem, vnde diuersa circa illos est ratio, & ita non est locus communicationi.
255
*Prætereà. Vt concessiones dictæ circa
consecrationem non habeant vim sufficientem, argumentum est non leue omnes illas in Compendiis Societatis omissas. In communi enim nihil circa illam habetur, & in Indico solius concessionis Pauli III. mentio extat eidem Societati factæ: cùm tamen exacta diligentia circa priuilegiorum explorationem adhibita fuerit à viris non vulgariter eruditis. Cùm etiam R. P. Ge
nerali Iacobo Laynio à Cardinali S. Angeli Summo Pœnitentiario concessa fuisset, vt Generalis per se, vel plures alios, quos nominaret, posset benedicere ornamenta, vestes sacras, & alia ad diuinum cultum necessaria; illa tamen excepit, quæ ab Episcopis tantùm benedici possunt, id est, citra Calices & Patenas, vt testatus ipse P. Generalis, & habetur in viuæ vocis Oraculis pag. 19. vt videre etiam est in opusculo Cardinalis Lugo circa viuæ vocis Oracula pro Societate, verb. Benedicere. Hæc ergo exceptio videtur arguere nullum circa hoc aliis concessum priuilegium extare: si enim verè esset, non adeò stricta limitatio fieret, neque ita apertè significare|tur consecrationem talem taliter ad Episcopos pertinere, vt aliis minimè competere posse iudicari videatur. Pro quo & facit id quod præter nuper dicta habet P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disp. 81. sect. 5. §. Tertiò additur, vbi sic ait: Papa rectè
potest hanc sacultatem committere simplici Sacerdoti, ordinariè autem non facit: solùm inuenio hoc esse concessum Presbyteris Societatis Iesv pro locis remotißimis infidelium, in quibus Episcopi Catholici non adsunt, in Bullâ Pauli III. An. 1549. Sic ille.
256
*Dico primò. Probabile est Prælatos
Religionum Mendicantium, & alios habentes priuilegium communicationis, posse Altaria fixa, Aras, Calices, Patenas, & alia, in quibus Chrisma adhibetur, consecrare. Probatur ex adductis priuilegijs, propter quæ ita sentiunt ex citatis Auctoribus Ioannes de la Cruz, P. Quintana, Emmanuel Rodericus, Fr. Ioannes Baptista, qui in speciali concessionem Innocentij VIII. omnino suffragari Religiosis communicationem habentibus arbitrantur. Quod & tenet P. Pellizarius Tractat. 10. Cap. 9. num. 38. ob priuilegiorum tenorem, quæ in speciali non recenset. Et vt id verosimilius fiat, manifestè ostendendum est priuilegium consecrationis, de quo loquimur, aliis non Episcopis concessum, & in vsu haberi. Pro quo in primis facit Declaratio Cardinalium,
quam ex Naldo adducit Diana Resolut. 15. citatâ: quæ quidem in iudicio contradictorio est impetrata, & post sententiam prohibentem ob allegationes Procuratorum, pro Abbatibus fauorabiliter pronuntiatam. Deinde. Tamburinus suprà, pro concessione in ordine ad consecrationem Altarium varia priuilegia adducit, refertq́ue Visitatores Pontifices, cùm Romæ ad Auctoris eiusdem Conuentum accessissent, quod est Religionis Vallis vmbrosæ, & illis instillatum fuisset Abbates ipsius Altaria consecrare, quod à Congregatione Rituum non solùm de portatilibus, sed etiam de fixis intelligendum declarauerat, id ratum habuisse. Additq́ue ita haberi in Missalis regulis, quo dicta Religio vtitur, à Paulo V. approbato. Vnde non est vllatenus deferendum Patri Fagundez, qui circa prinium Ecclesiæ Præceptum Lib. 3. Cap. 22. numer. 3. ita
scribit, Consecratio petræ Aræ, sicut & Calicis & Patenæ, ad solos Episcopos de jure spectat: potest tamen Summus Pontifex illam committere ex priuilegio simplici Sacerdoti: numquàm verò (quod sciam) adhuc illam Sacerdotibus simplicibus commisit nisi solis tantummodò Religiosis Societatis Iesv, & non alijs, & his quidem solùm pro remotißimis infidelium partibus, in quibus Episcopi Catholici non sunt. Sic ille.
257
*Suppositâ ergo concessione huiusmodi
Inde argumentũargumentum pro Asserto.
respectu Abbatum, satis iam verosimile apparet communicationem Prælatis Mendicantibus conuenire: nam illorum maiora merita erga Ecclesiam in caussâ fuerunt, vt ipsis communicatio amplissima tribueretur omnium eorum priuilegiorũpriuilegiorum,
quæ Monachalibus fuerant attributa, & in posterùm erant tribuenda: sunt enim in acie contra inimicos Ecclesiæ, & sæculares Prælatos egregiè adiuuant in Pastorali cura, quod non ita faciunt Monachales, ad pedes Domini cum Mariâ sedentes, & sanctæ contemplationis dulcedinem ex fonte viuo per otium haurientes. Vnde in Clement. 1. de Regularibus iis, qui ex Mendicantibus ad non Mendicantes transeunt, etiam auctoritate Apostolicâ, variæ inhabilitates imponuntur, de quibus ibi, & pro quibus videri potest P. Thomas Sancius in Opere Morali, Lib. 6. Cap. 7. num. 109. & seqq. Sicut & alter Thomas à Iesv in Cap. Non dicatis, Parte 5. Cap. 1. vbi multa de Mendicantium dignitate. Ex quo argui efficaciter potest: nam si merita Mendicantium talia sunt, & propter illa communicationis sunt priuilegio donati, quod nullam limitationem importat; videtur non obscurè deduci, hoc, de quo loquimur, in illis conuenire. Aut enim
Dilemma concludens.
magnum est, aut non magnum. Si primum: non est æquum eo priuari, qui magna pro Ecclesiâ moliuntur, & dum faciunt & docent; magni sunt in regno cœlorum. Si secundum: non est cur debeat, vbi maiora alia conceduntur, denegari. Licèt ergo Abbates speciali aliquâ sint præditi
Fit satis obiectis.
qualitate, quâ Mendicantes carent; id non debet obstare, quando concessionis motiuum ea qualitas non est, sed commune aliud meritum, vt in præsenti contingit, & ex tenore ipsius concessionis constat, videriq́ue potest in citatâ Innocentij VIII. quæ sic incipit: Exposcit tuæ deuotio
Innocentij 8. verba.
nis sinceritas, & Religionis promeretur honestas, &c. Per quod patet ad rationem adductam pro contraria positione. Ad id autem, quod ex concessione R. P. Generali Laynio factâ obiiciebatur, responderi potest concedentem potuisse ea cum limitatione concedere, quia ita conueniens iudicauit, de priuilegijs alijs nihil cogitans, per quod illis nihil incommodatum: & P. Generalem eâ concessione securiorem vsum voluisse: quamuis dubitari nequeat sine illa licuisse, quod concessione præfatâ continetur, vt constat ex allatis in Compendio. Quòd verò significetur id ad Episcopos tantùm pertinere, verum quidem est de jure loquendo, non ex priuilegio, de cuius nequit concessione vllatenus dubitari.
258
*Dico secundò. Ex concessione circa
Aras, aut fixa Altaria, satis verosimiliter deduci potest licere etiam Calicum, Patenarum, & aliorum huiusmodi consecrationem, sicut èex conuerso: vnde concessiones aliquæ ex adductis, quæ circa hoc videntur diminutæ, generales possunt reputari. Et quod ad concessionem pro Calicibus spectat, etiam pro Aris esse accipiendum tenet Tamburinus suprà, Quæst. 5. num. 3. & Quæst. 13. num. 3. quem sequitur Hieronymus Garcia
suprà, arguendo de maiori ad minus: maius enim videtur posse Calicem consecrare, in quo Christi Sanguis, & etiam Corpus, cùm fit commixtio, immediatè, licèt comitanter aliàs, continetur, quàm consecrare Aram, in quâ immediatus contactus non interuenit. Quando autem licet maius aliquid, etiam & minus licet, si in eodem genere sint, per vulgarem regulam juris in sexto. Sed certè pro opposito argui etiam potest: nam consecratio Aræ maius quid esse videtur, vt ex multitudine eorum constat, quæ pro illâ adhibentur: neque enim in ipsâ tantùm contactus attenditur, sed mystica etiam ratio, eò quòd Christum significet, vt in eadem consecratione habetur. Hinc est vt Corporalium benedictio, in quibus immediatus contactus est, Prælatis omnibus sine difficultate con|cedatur. Et ita quod ad Calicem attinet non esset difficile, si contactus tantum attenderetur: ciborium enim, in quo hostiolæ consecratæ asseruantur, etiamsi immediatè eas tangat, benedici à Prælatis potest: quia verò Romæ consecrari sacrâ vnctione solet, eadem pro eo, quæ pro Calice, respectu eorum, qui Episcopi non sunt, difficultas reperitur. Est ergo Aræ consecratio aliunde valde sublimis, dum sacra in illa adhibetur vnctio, illius instar quæ à Patriarcha Iacobi adhibita, cùm erexit lapidem in titulum, fundens oleum desuper; de quo Genes. 28. vers. 18.
259
*Dico tertiò. De priuilegio Indico So
cietati concesso loquendo, ad illius vsum non est necessarium, quòd in partibus remotissimis Episcopi non sint habitualiter, id est, quod pro locis talibus non sint assignati, & numquàm ad ea perueniant, quod videtur significari dum dicitur In quibus Catholici Episcopi non sunt. Sed sufficit reipsa ibi non esse, sicut in priuilegij tenore habetur, verbis illis: Si Episcopus, qui ea faciat, Catholicus ibi non adsit. Censetur autem non adesse, si Sedes vacet, iuxta id, quod habet Fr. Emmanuel Quæstione 19. citatâ Artic. 3. & Fr. Ioannes Baptista ex eodem. Item. Si Sede plena, quia iam est confirmatus, aut etiam consecratus Episcopus, nondum tamen in Prouinciam venit: vel, si venit, longè abest, nec breui speratur adfuturus. Neque enim quod dicitur. Non adsit ibi, omnino materialiter est accipiendum de loco, in quo est consecratio facienda: adesse enim dicitur statim rediturus, qui & non putatur recessisse, iuxta vulgatam iuris regulam: vnde & statim venturus, etiamsi à loco numquam recesserit, quia numquàm ad eum peruenit. Quod ergo dicitur Ibi, non est ad locum referendum, sed ad partes in concessione designatas, loca scilicet remotissima. Si ergo ibi, in locis inquam talibus, Episcopus non adsit, priuilegio locus est, iuxta datam explicationem. Quòd si adsit, nec velit, aut
Inutiles pro mortuis.
nequeat, censendus non adesse: inutilis enim pro mortuo habetur, per Textus, & Doctores, quos adducit P. Thomas Sancius Lib. 4. Consiliorum, Cap. 2. Dub. 13. num. 1. Ex quâ conside
ratione concessum est priuilegium à Sixto, & Eugenio, vtroque Quarto, de quo Ioannes de la Cruz Dub. 9. Conclus. 3. vt si Diœcesanus ter requisitus pro consecratione Ecclesiarum, & Altarium, venire renuerit, à Religiosis possint Episcopi alij aduocari. Et per priuilegium Societati concessum à Paulo Tertio in Bulla, quæ incipit, Licebit debitum, si vltra quatuor menses id facere distulerint. Verè enim acsi in mundo non sint, cùm se ita gerant, reputantur. Vnde & similiter est, in casu, de quo loquimur, æstimandum.
260
*Dico quartò. Quæ benedici à Præla
tis, aut ab iis, quibus ipsi concesserint, possunt, non est ad ea tantùm, quæ pro eorum sunt vsu, coarctandum: nam & pro externis esse locus priuilegio potest. Sic constat ex Bulla Innocentij citata, & ex aliis, iuxta quas in Compendio Societatis ita recognoscitur, & additur moderatio, videlicet; si neceßitas vrgeat, & Prælati distent, & sine eorum offensione. Vbi necessitas latè accipienda est, vt quæuis sufficiat, talis prudenter iudicata. Et cùm talis est, etsi Prælatus adsit, nihil obstat, si credatur non facilè suam ad id operam præstiturus. Offensio autem facilè vitatur, quia illi circa hoc non multùm solent esse soliciti, quibus labor & tædium excusatur: quod de ornamentis & vestibus sacris præsertim intelligendum. In Indiis autem id faciliùs, quia in §. Benedictionis, nulla huiusmodi limitatio circa prædicta proponitur, sed quæ additur de graui necessitate, & caussa magni momenti, ad ea, quæ vnctionem exigunt, videntur referenda; pro aliis enim non erat cur maior obligatio in Indiis, circa quas indulgentiores solent esse Pontifices, quàm pro aliis, poneretur.

De Benedictione Ecclesiarum, Cœmeteriorum, Oratoriorum, aliorumque,.

261
*IN Compendio Indico, vt vidimus. num.
252. Ecclesiarum, & Oratoriorum mentio nulla, sed tantùm Cœmeteriorum, quia in Bulla Pauli Tertij sæpiùs citatâ illorum tantùm mentio videtur haberi, vnde pro aliis remissio fit ad communes concessiones. Sed certè concessio Pontificia ad Ecclesias est etiam referenda, de quibus ibidem sermo, dum sic dicitur: Ac in locis prædictis remotißimis Ecclesias, hospitalia, & alia pia loca, prout expediens fuerit, erigere, ac tunc & pro tempore erecta reformare, sine alicuius præiudicio: & vestes Sacerdotales, Pallas, Corporalia, Calices, Altaria, Cœmeteria, (si Episcopus, qui ea faciat, Catholicus, inibi non adsit) benedicere, ac profanatas Ecclesias reconciliare poßint. Sic ille. Quia ergo de Ecclesiis locutus fuerat, posteà Cœmeteria tantùm addidit: neque Oratoria addi necessarium fuit: si enim Ecclesiæ benedici possunt, de Oratoriis esse dubium nequit, cùm id multò minus sit. Nec dici potest de erectione quidem Ecclesiarum actum, sed non de earum benedictione: nam cùm pro vsu erigantur, & ad hunc benedici debeant, & ibi Episcopus non adsit, manifestum est benedictionem erectionis indulto & nomine comprehensam. De Cœmeteriis autem specialis mentio subiuncta, quia non semper solent benedici, & quia non dicuntur erigi, sicut Ecclesiæ. Præterquam quòd, cùm Cœmeterium accessorium quidquam sit respectu Ecclesiæ, dum illius benedictio conceditur, ea, quæ ad Ecclesiam spectat, videtur præsupponi.
262
*Hinc est, vt quod de expectatione per
quatuor menses ab eodem Pontifice dicitur, de quo num. 259. ad Indias non sit referendum, quia diuersa est dispositio, & circa diuersa versatur; vt ex contextu liquet. Quod item habetur in Compendio communi verb. Ecclesia. §. 2. in hunc modum: Possunt omnes Præpositi, & Rectores, etiam aquâ per eos benedictâ, præsertim in locis remotis, vbi Episcopum aquam benedicentem per duas dietas adire non possunt, liberè & licitè reconciliare nostras Ecclesias, Cœmeteria, & Oratoria, & eorum quodlibet, sanguinis, seu seminis effusione, aut aliàs quomodolibet pollutas, seu polluta, quoties opus fue
CompendiũCompendium Societatis.
rit. Conceßit Leo X. præfatis Minoribus. &c. Hoc inquam pro Indiis necessarium non est, sed Superiores omnes aquâ à se benedictâ id præstare possunt, etiamsi Episcopi adsint, quia in prædicta Paulij Tertij concessione conditio illa de ab|sentia Episcopi non apponitur pro effectu prædicto, sed pro aliis præcedentibus, vt vidimus. Cùm enim dictum pro illis fuisset: Si Episcopus, qui ea faciat, Catholicus inibi non adsit: posteà additur: Ac profanatas Ecclesias reconciliare poßint. Et ita tenet P. Quintanad. Tractat. 6. Singulari 13. vers. Ecclesia §. 1. fundamento tamen nullo assertionis indicato. Circa quod non est multùm digladian
dum, cùm grauis scrupuli materia in eo non sit, quandoquidem opinio multorum est, & inter alios, Patrum Suarij, Azorij, Henriquez, Coninck, Reginaldi, Posseuini, Graffij, Sayri, & Finellij apud Bonacinam Tomo 1. Trctatatu de Matrimonio. Quæst. 4. Puncto vlt. num. 27. & Cardinalis Lugo Disputat. 20. de Sacramentis num. 61. asserentium Ecclesiam pollutam posse per aspersionem aquæ ab eo benedictæ reconciliari à simplici Sacerdote si non erat consecrata. Addit Bonacina ex P. Henriquez Lib. 9. Cap. 27. num. 6. expedire vt licentia ab Episcopo petatur, vel ab eius Vicario Generali, quod tamen ipse iudicat necessarium. Pro eodem est Diana Parte 1. Tractat. 15. Resolut. 6. qui & videndus Parte 11. Tractat. 8. Resolut. 27. post hæc scripta visus. Bassæus verb. Sacrilegium 1. §. 8. Portel Tomo 1. verb. Ecclesia num. 2. P. Auila de Censuris, Parte 5. Disputat. 7. Dub. 4. P. Fagundez in primum Ecclesiæ Præceptum. Lib. 3. Cap. 14. num. 60. Barbosa de Potestate Episcopi. Allegat. 28. num. 57. & alij complures, quos ipsi adducunt, & prætereà Diana Parte 4. Tract. 4. Resolut. 91. Vnde non videtur cui debeat attribui, quod ait Hieronymus Garcia Tractat. 3. Difficultat. 8. Dub. 2. Puncto 5. numer. 52. se scilicet non inuenire Auctorem, qui hoc clarè affirmet: nam qui id asserunt, de Religiosis loquuntur, qui pro eo specialia habent priuilegia.
263
*Circa Ecclesias autem consecratas est
maior difficultas. Et posse à Superioribus Societatis reconciliari probatur ex priuilegio adducto num. præced. quod de Ecclesiis consecratis procedit: ad reconciliationem enim Ecclesiarum, quæ consecratæ non sunt, non est aqua Pontificaliter benedicta, cum vino scilicet, & cinere, necessaria, vt citati Auctores tradunt: alia autem, quæ benedici à quolibet Sacerdote potest, inutiliter ab Episcopis posceretur. Et ita fatentur Auctores, qui priuilegium circa hoc Religiosorum agnoscunt, vt Peyrinus, Nouarius, & Graffius, quos adducunt Diana Parte 4. Resolut. 91. citata, & Hieronymus Garcia numer. 54. ac videtur etiam tenere P. Pellizarius Tract. 10. Cap. 9. num. 38. dum generaliter loquitur. Et hoc quidem vniuersim loquendo: nam pro Indiis non videtur necessarium vt aqua ab Episcopo benedicta, siue
adsit siue non adsit, expectetur, iuxta dicta n. 261. quod tamen si fieri possit, à Superioribus Societatis non prætermittendum, tum ex vrbanitate, & ad remouendam offensionem; tum etiam quia sic in communis Compendij propositione præscribitur, & ad quam in Indico fit remissio: vt non liceat de priuilegio, nisi quantùm R. P. Generali visum fuerit communicari conueniens. Quamquàm remissio illa, quæ ad Compendium commune fit, non videatur prorsus vrgere, vt scilicet nihil plus circa illud liceat, quàm quod per commune priuilegium habetur. Constat enim ex dictis citato num. Ecclesias posse in Indiis vi priuilegij Pauli Tertij benedici: neque erat ratio cur circa hoc limitatio apponeretur, quæ circa cœmeteria non est adiecta. Sicut ergo quoad Ecclesiarum benedictionem non erat necessaria remissio, ita neque in ordine ad reconciliationem. Quando ergo remissio fit, non tollitur quod aliàs licet; sed id, quod iuuare potest, & pro rerum opportunitatibus vsui esse valet, indicatur.
264
*Neque obstat quòd in Compendio
Indico verb. Ecclesia §. 1. id quod de absentia Episcopi à Pontifice dicitur, ad reconciliationem referatur: sic enim ibi: Ac Ecclesias profanatas, (si Catholicus Episcopus, qui id faciat, ibi non adsit) reconciliare. Sic ibi. Non inquam obstat; quia cùm verborum tenor immutatus sit, non est credendum ex proposito id factum, sed Scriptoris aut distantis minori animaduersione: vel quia qui id ita disposuit, in ea sententia fuit, vt omnia, de quibus priuilegium procedit, pariter iudicauerit comprehensa. Verbis ergo Pontificis potiùs standum est, quæ non possunt arbitrio cujuslibet alterari. Aliquas etiam in Compendiis
peculiares Collectoris esse sententias Auctores nostri non vno in loco protestantur. Et in Adnotatione post §. 2. Verb. Eucharistia, idest obuium, quam frequentiùs Doctores præfati reiiciunt, licet an benè, alterius considerationis sit. De quo num. 222. & in Indico id minùs mirabile, circa quod non est ita exactâ diligentiâ, licet non culpabili, laboratum. Res enim hæc, cùm ad remotissima spectet, maiorem notitiam exigit, quam sit ea, quæ ab iis haberi possit, qui Indias neque à limine salutarunt. De quibus hæc satis.

De Priuilegiis circa administrationem Eucharistiæ extra Missæ sacrificium.

265
*COmmunionem intra Missam debere
fieri, postquàm scilicet Sacerdos Sacramentum sumpserit, antiquus Ecclesiæ vsus fuit: pro quo videri possunt quæ adducit Cardinalis Bellarminus Lib. 2. de Missa Cap. 9. vnde & Nouantes aliqui contendunt Missam dici non posse, in qua adstantes non communicent, iuxta illud quod in Canone dicitur: Vt quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filij tui Corpus &
sanguinem sumpserimus &c. & licet iam inde antiquis temporibus in more fuerit vt Eucharistia extra Missam asseruetur, id pro infirmis tantùm videtur institutum, vt habetur in Cap. Presbyter. de Consecrat. dist. 2. vbi sic dicitur: Presbyter
Cap. Presbyter.
Eucharistiam semper habeat paratam, vt quando quis infirmatus fuerit, statim eum communicet, ne sine Communione moriatur. Sic ibi ex Concilio Wormatiensi. Quod etiam statuitur in Rubricis Missalis pro Feria 5. in Cœna Domini, verbis illis: Reseruat etiam aliquas particulas consecratas, si opus fue
Rubrica Missalis.
rit, pro infirmis. Et colligitur etiam ex Rubrica alia, de qua infrà. n. 267. Et ex priuilegiis, quæ circa hoc concedi solent: si enim prohibitio non fuisset vlla, frustrà concessa viderentur. Neque ad tollendos scrupulos dici possunt postulata; quia scrupuli prohibitionem aliquam indicant, quæ | licet non extet, aliquando tamen fuerit: neq; enim scrupuli tales imperitorũimperitorum sunt, qui non rarò ex nimia oriuntur peritia, dum aliqui plus sapiunt quàm oporteat sapere, cum sapere oporteat ad sobrietatẽsobrietatem.
266
*Propter quod concessione speciali So
cietati Paulus Tertius indulsit id, quod habetur in eius Bulla, quæ incidit, Cùm inter cunctas, in hunc modum: Ac Missas ante diem, circa tamen diurnam lucem, & etiam infra horam post meridiem, quando & quoties, stante legitimo impedimento, moderno, & pro tempore existenti Præposito vestro præfato id necessarium, vel aliàs in Domino expedire vi
Paulus Tertius.
sum fuerit, & post seu ante illarum celebrationem, aut aliàs, Christi fidelibus ipsis Eucharistiæ & alia Ecclesiastica Sacramenta, sine alicuius præiudicio ministrandi, Diœcesanorum locorum, Rectorum Parochialium, & aliarum Ecclesiarum, seu quorumuis aliorum licentia desuper minimè requisita. Hæc Pontifex: vbi satis est perspicua concessionis amplitudo, dum ante Missam, vel post illam, aut aliàs, communicandi facultas tribuitur: quòd enim, aliàs, dicitur, vsitatum tribuendi modum indicat, cùm Sacerdos superpelliceo & stolâ indutus, tale exhibet ministerium: siue Alba & stola, si fortè administrandum in altari sic reperiatur, dum Communio petitur, quam non oporteat protelare. Et cùm adeò ampla & luculenta sit huiusmodi concessio; in Compendio tamen Communi verb. Eucharistia, aut verb. Missa, nulla illius mentio fit,
Quid in Compendio communi.
sed duæ aliæ adducuntur, quæ per communicationem habentur: alia ex Monumentis Minorum, de qua §. 3. in priori Verbo vt Eucharistia ministrari possit omni tem pore. Aliud. §. 4. ex Minimorum priuilegiis, ministrandi illam quibuscumque personis, quoties opus fuerit. Vtraque autem præsenti instituto deseruire potest: si enim omni tempore, & omnibus quoties opus fuerit ministrari potest: ergo extra Missam, quia & extra illam tempus occurrere potest, in quo oporteat illam ministrari. Sed verb. Sacramenta priuilegij prædicti mentio extat; nec tamen specialis concessionis in ordine ad illud, de quo agimus, quidquam additur. Sed tantùm in Annotatione sic dicitur: Facultas quidem administrandi Eucharistiam omnibus Sacerdotibus conceditur, iuxta id quod dictum est verb. Eucharistia. §. 2. Sic ibi. In §. autem illo Festum Paschæ Re
Quid in Indico.
surrectionis, & articulus mortis excipitur, nisi necessitas vrgeat. In Compendio verò Indico verb. Missa §. 3. sic habetur: Possunt Superiores in vtraque India dispensare in Regula Missalis de communicandis laicis intra Missam; ita vt quando eis videbitur expediens, fieri id poßit finitâ Missâ. Gregorius XIII. in viuæ vocis Oraculis. Sic ibi. Sed quia Oraculum iam expirauit: etsi non expirasse contendat quis, satis angusta concessio est. Quod ergo ad amplitudinem concessionis attinet, ministradi scilicet ante, vel post MissāMissam, vel aliàs, vt suprà, omnibus Societatis Sacerdotibus est licitum sicut & aliis qui cōmunicationecommunicatione omnimodâ perfruuntur.
267
*Nec parui pendendum hoc ex eo quòd
Communio dicto modo sine priuilegio dari posse videatur: iuxta receptam enim sententiam, quam tuentur multi, quos adducit & sequitur P. Pellizarius Tract. 8. Cap. 3. num. 319. & Bassæus verb. Communio sacra num 22. & circa casum præsentem P. Quintanad. Tomo 2. Tract. 6. Singulari 7. verb. Missa. Communio dari potest qualibet horâ, secluso scandalo, vt patet ex superiùs dictis: ergo signum est non habere illam cum Missa connexionem. Licet enim hoc ita sit, & Canones circa hoc loquentes videantur consuetudine mitigati, & Regula Missalis obli
gationem non strictam imponere, sed id, quod fieri solet regulariter; indicare: nihilominùs difficultas aliqua occurrere circa praxim potest ex iis, quæ habet Gauantus in Rubri Missalis. Parte 2. Titulo 10. ad §. 6. Lit. D. vbi cùm de Communione in Missa facienda agatur, ita subdit: Regu
Gauantus.
lariter hoc loco facienda est Communio. Amactarius Præfat. 2. ad librum de Ecclesiast. officiis & Vralfridus Cap. 20. Sed hodie quia plurimi exoptant finem Missæ, & eos tædat expectare alios vt communicent, præsertim simulti sint communicandi, differri solet Communio vsque ad peractam Missam: tolerandum videtur, si multi communicent, non autem si pauci. Sic ille. Iuxta cuius doctrinam, quando adsunt qui communicare intra Missam possunt, neque obstaculum multitudinis intercedit, non est tolerabile vt Communio ad finem Missæ protrahatur. Pro eo ergo priuilegium suffragari potest, si id conueniens videatur: neque enim dici potest stante conuenientiâ id licere sine priuilegio, sicut ratione illius licet quando adest communicare volentium multitudo. Non enim conuenientia quæuis pro omnibus est sufficiens, licet adducta iudicetur talis, quia sic obtinuit consuetudo: cùm tamen in Religiosis ratio quæuis conuenientiæ sufficiat, iuxta tenorem concessionis: quod est à Pontifice prouidentissimè dispositum, vt sic fideles ad vsum sacræ Communionis alliciantur, pro quâ Operarij Societatis specialissimâ curâ decertant. Pro quo & testimonium illustre Pontificis eiusdem succurrit in Bul
la, quæ incipit, Licet debitum, & sic habet: Prætereà cùm intellexerimus populos ciuitatum, terrarum, & locorum, apud quæ habitationem ijdem Socij habent, vel ibi eos versari, aut transire contingit: exemplo allectos & inductos Religiosæ vitæ, quam Domino concedente ducunt, libenter ad confitendum eisdem, & sacratißimam Communionem de manibus eorum accipiendam confluere. &c.
268
*Quia verò ante Missam dari Commu
nio potest, difficultas occurrit circa modum, quo id fieri debeat, solent enim aliqui post inceptam Missam, & Psalmo cum Confessione ac Orationibus ante Introitum dictis, sacrarium aperire, & Communionem ministrare. Quod quidem non est Missalis Rubricæ conforme. §. enim 3. num. 4. de Ritu seruando in celebratione sic habetur: Producens manu dextra à fronte ad pectus signum
Crucis, dicit intelligibili voce: In nomine Patris, & Filij, & Spiritus Sancti, Amen, & postquàm id dixerit, non debet diuertere quemcumque in alio Altari celebrantem, etiamsi Sacramentum eleuet, sed continuatè prosequi Missam vsque ad finem. Sic ibi Iuxta quæ, cùm Missa interrumpenda non sit, non licebit Communionem ante Introitum ministrare. Si dicas Missam interrumpi solitam Concione: id certè ex Ecclesiæ præscripto fit, sicut & per oblationes ad Offertorium ex illius permissione, & per Communionem item circa finem, quod ipsius est Ecclesiæ ordinatione dispositum: id quod circa prædictum ministrandi modum | dici nequit. Vbi neque allegari priuilegium potest, iuxta quod omni tempore dari Communio potest, & quoties oportuerit; quia id intelligitur sine violatione legum circa ritum celebrationis Missæ disponentium. Neque enin licet illas sine expressâ circa hoc licentiâ præterire. Aliàs licebit etiam Communionem post dictam Gloriam, aut Symbolum, vel Præfationem præbere. Præterquam quòd nulla esse ratio conuenientiæ in eo potest, quandoquidem ante inceptam Missam dari Communio potest eo modo, quo præberi solet, quando qui præbet non est Missam celebraturus. Et hoc indicatum non obscurè à Pontifice, cùm dixit: Et post, seu ante illarum celebrationem. Sicut enim Post absolutam penitus Missam indicat, ita & Ante, eiusdem exordium. Et ita quidem statutum in hac Prouincia Peruuiensi fuit à P. Didaco Aluarez de Paz. Vener. mem. Prouinciali. Tunc autem Benedictio post Communionem conferenda est, licet in Rubrica Missalis habeatur dandam non esse, cùm Communio fit ante Missæ finem. Ibi enim specialis ratio est, quòd scilicet finitâ Missâ est tribuenda Benedictio, cuius finem ij, qui communicant expectaturi creduntur: quod non ita accidit cùm ante Missam tribuitur, quia pars Missæ non est, sicut alia: neque est cur debeat credi eos, qui communicarunt, Benedictionem vltimam esse expectaturos.
269
*Quibus stabilitis videndum iam vtrùm
pro Indiis speciale aliquid occurrat in eo, de quo agimus. Et quod ad priuilegium attinet, jam admonui in Compendio Indico nihil haberi: per communicationem autem nihil insuper apparet. Illud ergo tantùm adiiciendum, oportere vt Indis Communio extra Missam non tribuatur, ita vt neque illam immediatè audierint, nec sint statim audituri: quia sic reuerentiùs accedunt, & de eo, quod accipiunt, digniorem efformant illi conceptum. Recipientes quidem immediatè ante Missam, eodem gaudent bono, vt non statim post Communionem abscedant, quod facere aliàs soliti: post Missam autem, quia eo pacto meliùs se disponere ad Communionem possunt: & tunc prouidendum vt post acceptam illam aliquantùm in gratiarum actione persistant. Quia verò in hoc variæ possunt conuenientiæ occurrere, vt hoc aut alio modo Communio Indis tribuatur, præter commune priuilegium, de quo dictum, potest priuilegium Adriani, in quo omnimoda Ministris Euangelicis potestas ad ea, quæ huius generis esse possunt, conceditur, iuxta rationabile iudicium applicari.
270
*An autem Indis ministrari Eucharistia
possit in mortis articulo, quæstionis est minimè prætermittendæ. In qua illud inprimis videtur certum, quòd si Indi accepturi Viaticum ad Ecclesiam deferantur, quod sæpiùs accidit, non sit illis denegandum. Probari hoc potest ex Bulla Pauli Tertij, Licet debitum, sæpiùs allegatâ, in qua ille sic loquitur: Nec non omnibus & singulis Christi fidelibus, tam fosentibus, quàm in ciuitatibus & locis, in quibus Socij prædicti consistunt, commorantibus, aut illac transeuntibus, Eucharistiæ Sacramentum
(quod in suis Ecclesiis decenter tenere Socios præfatos volumus) quocumque anni tempore, præterquàm in Festo Pachalis Resurrectionis Dominicæ, & mortis articulo, nisi neceßitas vrgeret eorumdem fidelium, Parochialium Ecclesiarum Rectorem, licentiâ niminè requisitâ, accipere libere & licitè valeant. Sic Pontifex. Iuxta quæ, cùm necessitas vrget, dari Eucharistia potest: atqui, cùm Indi ad Ecclesiam accepturi Eucharistiam deferuntur, necessitas vrget: ergo dari illa potest, nullâ Parochorum licentiâ requisitâ. Quòd necessitas vrgeat ostenditur: quia si circa licentiam petendam cura deferentibus imponatur, timeri potest, ne infirmus sine Viatico moriatur. Indi enim Parochos suos magis formidant, quàm diligunt, & ita de eorum circa hoc solicitudine sufficiens nequit haberi fiducia. Præterquam quòd Parochi inuiti esse non solent, dummodò illis iura funeris integrè reseruentur. Et ita hoc in casu sine scrupulo procedendum.
271
*Si verò ad infirmorum domos Viati
cum deferendum sit, similiter dicendum, si Parochus in populo non adsit, vt sæpiùs accidit, eò quòd plures populi vni & eidem Parocho committantur; eadem enim ratio est, vel quia fortè, etsi vnus populus tantùm sit tunc abesse contingit. Quod quidem etiam sine priuilegio fieri posse, non obstante Clement. Religiosi, de priuilegiis, in qua excommunicatio maior ipso facto incurrenda profertur, tenent communiter Doctores, vt videri potest apud P. Fagundez circa tertium Ecclesiæ Præceptum Lib. 3. Cap. 2. num 20. vbi plures adducit. Et addunt illi idem
Quod cauendum in eo.
faciendum, si Parochus malitiosè neget: in quo quidem valde cautè procedendum est: nam videntur inde graues rixarum occasiones excitandæ: & cùm Eucharistia non sit de necessitate salutis reipsa suscepta, infirmusque Sacramentum Confessionis acceperit, omnino est à litibus abstinendum. Si verò id fieri sine Parochi offensio
Occultè vt liceat.
ne possit, non est infirmus eo priuandus subsidio, etiamsi occultè, & sine comitatu ac lumine Viaticum deferendum sit; eo tamen decenti modo quem charitas iudicabit. Pro quo facit priuilegium concessum Episcopis Indiarum inter alia ab Innocentio X. iuxta formam, de qua suprà num. 208. & sic habet: Deferendi Sanctißimum
Sacramentum occultè ad infirmos sine lumine, illudque sine eodem retinendi pro eisdem infirmis, in loco tamen decenti, si ab hæreticis, aut infidelibus sit periculum sacrilegij. Sic facultas. Ex quo apparet necessitatem subueniendi infirmo per cæleste præsidium, decentiæ illi ex comitatu, lumine, & ornatu Sacerdotis, præualere.
272
*Ad vitandam prætereà excommuni
cationem Clementinæ dictæ in Indiis, aliud P. Pellizarius exhibet fundamentum Tractat. 8. Cap. 3. num. 304. vbi ex Miranda & Emmanuele Roderico docet, supposita donatione noui Orbis facta Regibus Catholicis ab Alexandro Sexto, posse illos auctoritate Papæ ipsis delegatâ dare Regularibus licentiam ministrandi Eucharistiam, sicut & alia Sacramenta. Additque Miranda Tomo 1. Qu. 42. Art. 6. Episcopos id prohibentes esse excommunicatos excommunicatione reseruatâ Papæ aut de licentiâ Prælatorum Regularium, de quorum interesse agitur, ob Indultum Leonis X. factum Minoribus administranda Sacramenta Neophytis, & præcipientis sub pœna dicta, ne quis eos impedire audeat directè aut indirectè, quocumque quæsito colore. | Sed vt de hoc vltimo in primis loquamur, quod
ex Bulla Leonis adducitur, nullius est momenti: iam enim aliquoties admonuimus illam fuisse temporalem. De aliis verò etsi Emmanuel Rodericus loco à P. Pellizario citato, scilicet Tomo 1. qq. regular. q. 56. artic. 11. ita sentiat, vt etiam contradicentibus Episcopis possint Reges Catholici Religiosis Sacramentorum administrationem committere, quia ad id delegatâ Pontificis potestate potiuntur: quoad factum tamen res aliter se habere potest. Neque enim ex eo quòd à Rege mittantur, tali sunt præditi potestate, nisi quando ad terras mittuntur, in quibus Episcopi non sunt, sed de fundādafundanda apud illas Christiana religione tractetur. Vbi verò iam Episcopatus erecti sunt, omnino alia est Regum Catholicorum mens, quod ab eodem P. Emmanuele luculenter expositum Tomo eodem Quæst. 35. Artic. 2. vbi ita scribit: Aduertendum tamen quòd hæc habent vim, quando illa loca vbi Rex mittit au
ctoritate huius conceßionis Alexandri Sexti Prædicatores, & Ministros, non haberent Episcopum, vel Capitulum Sede vacante. Et ratio est quia Alexander Sextus solùm committit Regibus Hispaniarum vt mittant viros doctos ad instruendum Indos in fide. Quòd verò ex his verbis concedatur Regibus quod contra voluntatem Episcoporum poßint præferre Parochos, indecens videtur officio Episcopali, nec admittendum talem sensum ex verbis illis generalis conceßionis Alexandri puto: quia notabiliter læditur iurisdictio Episcoporum, & de hac læsione non fit mentio, & sic non debemus talem intellectum admittere, iuxta tradita à Siluestro & Panormitano. Secundò quia Rex mandauit vt prouideatur Indorum populis, vocato Episcopo, & Prouinciale coràm Vice-rege. Sic ille.
273
*Quamquàm id non satis videatur con
forme ijs, quæ habet citato, Artic. 11. vbi ita scribit: Quòd autem Reges Hispaniæ sine consensu Episcoporum poßint aßignare dictis Fratribus Mendicantibus populos Indorum, vt ibi exerceant hanc potestatem Parochorum, est notorium in Nouo orbe, nam sic practicatum fuit Mexici Anno 1566. &c. & hanc potestatem habent Reges Hispaniæ per Breue Alexandri VI. concedentis dictis Regibus Hispaniæ conuersionem Indorum. Et concludit sic: Ex dictis sequitur quod etiam Communionem Paschalem possunt dicti Religiosi in illis partibus ministrare sine timore alicuius Censuræ. Hæc ille. Quidquid autem de potestate ad assignandos
Parochos sit, ea quidem iam ita est limitata, vt Reges Catholici sine dependentia ab Episcopis, & institutione Canonicâ, nolint quæ ad hoc spectant practicari. Et quidquid etiam de Parochis sit, qui eo ipso quòd tales sint, Sacramenta ministrare possunt; non est hoc ad eos adsciscendum, qui Parochi non sunt, & in ijs adsunt partibus, in quibus Sedes sunt Episcopales: ibi enim, etsi à Rege missi, perinde se gerere debent, acsi missi non essent in ordine ad spiritualem administrationem, quia Rex circa hæc non se interponit. Sed quæ sunt Dei, Deo summâ pietate reseruat, Patronatus sui prærogatiuâ contentus juxta conuenientissimam formam pro illius vsibus constitutam. Quod autem de Bullâ Pij V. quâ concedit vt Religiosi in Indiis sine licentia Ordinariorum Sacramenta ministrent, addit citatus P. Emmanuel Artic. 2. per quod indicat omnem esse sublatum scrupulum: non item vrget: jam enim vidimus suprà, num. 181. ex declaratione Innocentij X. solùm in illis locis habere locum, vbi defectus interuenit Parochorum; de quo & inferiùs: nam circa Confessiones audiendas iterùm est mentio eiusdem inducenda: modò dicendum restat.

De Priuilegijs pro duabus Mißis Sacerdotis vnius eodem die.

274
*PRo eo sic in Compendio Indico verb.
Missa, §. 2. Presbyteri Societatis, qui à Præposito Generali mittuntur in Saracenorum, & Paganorum, aliorumque infidelium terras, & prouincias alias remotißimas, à quibus adiri non potest Sedes Apostolica, factâ sibi ab eodem Præposito facultate possunt ibidem bis in die diuersis in locis Missas celebrare. Paulus III. in Litteris Apostolicis communibus, pag. 44. Qualiter verò hoc sit extensum ad eos, qui à Præposito Generali non mittuntur, collige ex verb. Gratiarum communicatio, & extensio. §. 2. Sic ibi, & statim additur: Hac facultate vti poterunt Superiores, & ij, quibus ipsi eam communicauerint. Est ergo communis non solùm Ordinarijs Prælatis, sed eorum vicem gerentibus, iuxta vtriusque Compendij Præfationem, de quo suprà. Vnde & Rectores, ac Vice-Rectores, ac Superiores exemptarum Residentiarum jurisdictionem habentes, eam possunt alijs communicare. Et id quidem non solùm pro casibus occurrentibus, sed etiam generaliter: durabitque talis concessio donec per successorem reuocetur, de quo & dictum suprà, num. 170. 174. & 192.
275
*Quia in priuilegij præfati tenore quali
ter vsus illius liceat non exprimitur, verba sunt Pontificis ad pleniorem intelligentiam proponenda: sic enim loquitur citata Bulla. Licèt debitum, Paulus III. & quia in numerosis populis illarum regionum tanta est Sacerdotum raritas, vt vnus plurium curam populorum suscipere debeat: vt bis eadem die Missam celebrare diuersis in locis valeant, &c. Non ergo quæuis ratio conuenientiæ ad hoc videtur sufficiens: circa quod video aliquoties valde alienam à Pontificis mente licentiam vsurpari. Sacerdotum raritas, & populorum numerositas, vt stare locus priuilegio possit, exigitur; & id quidem in illis, quibus plurium cura popu
lorum incumbit. Non verò requirit Pontifex vt cura hæc Parochialis esse debeat, ad quod non est opus priuilegio, juxta communem Doctorum sententiam, ex quibus plures refert P. Fagundez circa primum Ecclesiæ præceptum Lib. 3. Cap. 16. num. 5. Sufficit ergo vt cura qualiscumque sit, ex charitate scilicet ob necessitatem assumptâ, quia Pontificis prouidentia omnibus eo subsidio carentibus pariter voluit esse consultum in eodem necessitatis articulo constitutis. Quo euentu meritò etiam existimare quis potest non esse necessarium priuilegium: quia & casum illum similiter videntur Doctores admittere propter eamdem rationem: bono enim animarum, & impletioni præcepti, in casu præcedenti consulitur; quæ ratio militat in præsenti, quidquid de diuerso genere obligationis sit in cura, quæ erga populos exercetur. Et ita P. Azor Tomo 1. Lib. 10. Cap. 24. §. Quæres, an vbi, ait quòd vbi | raritas est Sacerdotum Catholicorum, vt in An
glia, id licet: nam in Cap. Consuluisti, de celebratione Missarum, excipitur necessitas; quæ meritò judicatur raritas Sacerdotum. Et Glossa ibidem ait necessitatem esse vtilitatem non solum sacrificium facientis, sed etiam personarum rem diuinam audientium. Abbas item ibi docet necessitatem boni viri arbitrio judicandam: & quando aliquid absolutè & simpliciter, & non certò ac definitè Canones, vel leges, & iura constituunt, definitio arbitrio boni viri relinquitur. L. 1. D. de jure delib. & Cap. De caußis, de officio judicis delegati. Sic ille post Nauarrum Lib. 3. Consil. Titulo de Celebrat. Missarum, Consilio 9. vbi specialiter de Anglia loquitur.
276
*Quis autem non videat totum hoc re
spectu Indiarum pariter locum habere? Nam in Angliâ Sacerdotes Catholici non ex iustitiâ, sed ex charitate curam animarum suscipiunt, & vtilitas magna pro necessitate, quam Ius exigit, reputatur. Quòd autem boni viri pariter intercedat arbitrium circa necessitatis gradum, similiter est compertum. Vnde P. Fagundez suprà, casum hunc vt distinctum ab alio de Parochis proponit & cum Angliâ, Hyberniâ, & Germaniâ Indias in in illius resolutione componit: sic autem scribit: Secundus casus est, cùm quis præest duabus Ecclesijs vnitis, duobus sacrificijs indigentibus, & non est alius sacerdos, qui aliam poßit dicere: similiter in locis vbi rari sunt admodùm Sacerdotes, vt in Anglia, Hyber
P. FagunaezFagundez.
nia, & nonnullis partibus Germaniæ, & in Indiis tam Orientalibus, quàm Occidentalibus, quilibet Sacerdos bis poterit requirente neceßitate celebrare in die, non pluries, quia Ius in Cap. Consuluisti, de celebratione Mißarum, solùm bis in die concedit in neceßitate celebrare jejunis. Sic ille: qui manifestè casum habentis duas Ecclesias à sequenti distinguit, quod & exempla confirmant. Et eamdem fententiam in Prouinciis hæreticorum admittit Cardinalis Lugo Disput. 20. num. 46. cum Patre Laymam, & aliis: quam & tenet P. Martinon Tomo 4. Disputat. 4. num. 14. P. Amicus Tomo 7. Disput. 27. num. 14. Diana Parte 11. Tract. 4. Resolut. 34. & alij. Iuxta hæc ergo ad id, quod præfata Pauli Tertij concessio continet, non erat priuilegium necessarium, & ita ad tollendos tantùm scrupulos videtur attributum. Pro quo & facit quod P. Fagundez habet suprà num. 12. sic locutus: Quamuis enim in omnibus ferè Orbis partibus multi
iam sint Sacerdotes: tamen non raro etiam inter Catholicos, aut aliquis ex prænumeratis casibus poterit euenire, aut alij, in quibus iudicio prudentis necesse sit tunc bis sacrificare, maximè in pagis ac oppidis rusticanis, in quibus non ita facilè est inuenire huiusmodi Sacerdotes, qui commodè poßint spiritualibus proximorum subuenire: nam in populosis vrbibus ac oppidis cultioribus rarò id contingere poterit. Hæc ille. Iuxta quod cùm numerosus est populus, & omnes nequeunt ad eamdem Missam concurrere, idem licebit, vt tenent Doctores, quos adducit & sequitur Diana suprà. Qui & benè addit cum illis plures duabus rarissimè permittendas.
277
*Ex quibus apparet plus ex Iure, vt illud
Doctores intelligunt, quàm per dictum licere priuilegium: illud siquidem pro casu tantùm conceditur in eodem contento, quando scilicet numerosi sunt populi, & vnus plurium curam gerit; cùm tamen, vt vidimus, Doctores ampliorem à Iure facultatem concessam affirmant: quādoquidemquandoquidem boni viri arbitrio dispensatio reseruatur, & in pagis non ita numerosis, vt esse solent, & oppidis rusticanis id licere testantur. Vnde Religiosi, qui priuilegio nixi Sacerdotem destinant, qui in duobus prædiis Missam celebret, quia commodè nequeunt Indi, aut Æthiopes ad vnum eorum conuenire, videntur sanè à Pontificis mente penitus deuiare. Tum quia non sunt illi numerosi populi: tum etiam quia non est raritas Sacerdotum: duo enim mitti non ægrè possunt. Quod & tunc accidit, cùm Religiosus Missa in Ecclesia vrbis dicta, ad prædium dicturus aliam contendit: nullo enim modo possunt priuilegij verba dispensationibus istis adæquari. Benè verum est priuilegium, cùm fauorabile sit, posse extendi, iuxta sæpiùs dicta: debet tamen concessionis forma seruari, vt verborum proprietas teneatur. Poterit itaque Sacerdos duas Mis
sas facere, etiamsi populi non adeò numerosi sint, & etiamsi Sacerdotum raritas non sit magna, sed aliqualis, iudicio prudentis: quia totum id priuilegij verba patiuntur. Illud autem, de quo loquimur, extra omnem verborum significationem est, & tale vt non solùm in Indiis, & remotissimis partibus habere locum possit, sed in media Europa, vbi Religiosorum prædia passim inueniuntur. Si ergo plures Missæ dici tũctunc possunt, non ex virtute priuilegij id licebit, sed quia necessitas occurrit, prudentis arbitrio talis iudicata: quæ si desit, ex nullo capite licebit transgredi Ecclesiæ cautionem. Vide P. Dicastillum Tract. 4. Disput. 4. num. 51. vbi cum aliis plures duabus dici posse concedit, sicut & Thom. Hurtadus Tract. 2. num. 43.
278
*Quid ergo? Eritne priuilegium prædi
ctum superuacuum? Non vtique, quia est vtilis declaratio eius, quod iure communi licet, & de quo esse poterat dubitatio. Ius enim comune casum necessitatis excipit, vt constat ex Cap. sufficit de Consecrat. Dist. 1. vbi Alexander Secundus prohibet plures fieri Missas eodem die ab vno Sacerdote, sic subdens: Quidam tamen pro
Cap. Sufficit.
defunctis vnam faciunt, & alteram de die, si necessè fuerit. Vbi consuetudinem referens, neque improbans, necessitatem pro ratione reddit. Et ex Cap. Consuluisti, de celebrat. Missarum, vbi i
Cap. Consuluisti
dem statuitur, illâ additâ limitatione: Nisi caussa neceßitatis suadeat. Cùm ergo necessitas locum dispensationi præbeat, & circa illius gradum magna esse possit iudiciorum varietas, vt constat ex variis sententiis, quæ apud Auctores occurrunt: inde est vt cùm Pontifex casum designat, in quo liceat, vt non sit iam opus opiniones Doctorum in patrocinium adduci, valde vtilis debeat reputari. Immò & priuilegium meritò iudicari potest,
quia id concedit omnino securè & indubitanter fieri, ac sine contradictione inferioris cuiuscumque Prælati, quod anteà non ita licebat. Et quamuis plus aliàs videatur licere, quàm quod priuilegium concedit; id quidem per opiniones tantùm habetur probabiles. Dici prætereà potest vi priuilegij posse duas Missas dici, non solùm in Festis de præcepto, sed in professis etiam; si caussa rationabilis vrgeat, in quo modus aliquis ne|cessitatis deprehendatur, vt affirmat P. Martinon Tomo 4. Disput. 40. num. 7. & licet P. Suarez To
mo 3. in 3. p. Disputat. 80. Sect. 3. circa sextum casum, id absolutè concedat Parochis, si sufficiens sit populi multitudo, quia satis grauis caussa est, vt illi non priuentur sacrificij fructu, & opportunitate audiendi Missam: quod & tenet Thomas Hurtadus Tract. 2. num. 422. id non est penitus exploratum, licet probabile. Et prætereà tantùm de Parochis ille loquitur: sicut & Card. Lugo in Responsis moral. Lib. 1. Dub. 12. & negat Trullench Lib. 3. de Sacramentis Cap. 8. Dub. 10. numer. 4. cùm tamen priuilegium ad eos etiam, qui Parochi non sunt, possit extendi, iuxta dicta num. 285. quamuis & non Parochis id concedat Thom. Hurtadus. num. 438. vbi & obligationem esse posse ait. Addendum insuper in priuilegio nullam necessitatis rationem apponi, nisi quam multitudo ipsa, & raritas Sacerdotum adducit, vt patet ex tenore ipsius: Vt bis eadem die Missam celebrare diuersis in locis valeant. Vnde plus ratione illius videtur liceret, quàm Iura permittant.
279
*Et huic simile Episcopis Indiarum con
ceditur in serie illâ facultatum, de qua num. 208. sic enim ibi: Celebrandi bis in die, si neceßitas vrgeat; itatamen vt in prima Missa non sumpserit ablutionem, per vnam horam ante auroram, & alteram post meridiem. Vbi cùm casus necessitatis addatur, nihil videtur speciale concedi. Si præsertim sit pro Viatico dādodando infirmo, pro quo citatus Hur
tadus n. 431. Nihilominus ita accipiendum, vt minor necessitas sufficiat, quæ quidem secluso priuilegio minimè sufficiens putaretur. Non videtur autem qualis necessitas possit occurrere in Episcopis ad huiusmodi celebrationem, nisi quatenus in eadem videtur concessione supponi, non eâ auctoritate & tranquillitate gaudeant, quâ in Indiis communiter perfruuntur: sed grauem persecutionem sustineant, qualem Iaponienses Antistites, vnde & additur in concessione prædicta: Sine Ministro, sub dio, & sub terra; in loco tamen decenti: etiamsi Altare sit fractum, vel sine Reliquiis Sanctorum, & præsentibus hæreticis, schismaticis, infidelibus, & excommunicatis, & aliter celebrari non poßit. Sic ibi: ex quo id, quod diximus, videtur manifestum. Quod autem de ablutione non sumenda dicitur, notandum pro iis, quæ circa Parochos dicta sunt. numer. 291. Id enim quod Episcopis non licet, quomodo Parochis licitum esse, possit sibi quispiam vllatenus persuadere?
280
*Supponit autem præfata facultas, quæ
non omnibus, sed petentibus à Sede Apostolicâ, & cum temporis limitatione conceditur, Episcopis non licere bis eadem die Missam celebrare; quod quidẽquidem expressè decisum ab Honorio Tertio rescribenti Episcopo Sipontino, vt habetur in Cap. Te referente, de celebrat. Missarum, sic enim ibi: Cùm cuilibet Sacerdoti, quacumque digni
Cap. Te referente.
tate præfulgeat, vnam in die celebrare Mißam sufficiat: nam & valde est felix, qui celebrat dignè vnam: Fraternitati tuæ mandamus quatenus die Cœnæ Domini in Ecclesia Sipontina dumtaxat in qua teneris Chrisma conficere, Missarum studeas solemnia celebrare. Sic Honorius, verba Alexandri Secundi, quæ circa idem habentur in citato Cap. Sufficit, de Consecrat. dist. 1. ad consimilem deter
minationem vsurpans. Quod quidem Theologi omnes ita intellexerunt, vt non sit opus circa hoc ad alia properantibus immorari. Scio tamen non defuisse aliquem, qui circa hoc perniciabilem verbo & exemplo conatus sit introducere nouitatem. Sed illius sententia cum eo pariter moritura, neque apud Catholicè sentientes vnquam præualebit. Et circa hoc desideratum iam diu est à suprema Potestate remedium, quod necdum hucusque adhibitum validâ executione fuisse, nescio cui possit aduersanti spiritui, quod frequens est Indiarum malum, imputari. Est quidem pro eo Ecclesiæ decisio, Doctorum consensus, praxis inuiolabilis. Et quid aliud ad veritatem aliquam stabiliendam desiderari vlteriùs queat? Si hoc quidem non sufficit, nihil profectò erit in toto Canonico iure, aut Ecclesiasticis dogmatibus inconcussum. Sed quid ad hæc dicatur videamus.
281
*Ecclesiæ inquam determinationem
nullam esse, quæ in hac parte vrgeat, præsertim Episcopos. Alexander enim Pontifex præceptum generaliter non statuit, sed contra eos decernere, qui ex turpibus respectibus plures Missas dicere non verentur: vt ex eiusdem apparet verbis, dum subdit: Qui verò pro pecuniis, aut adulationibus sæculærium vna die præsumunt plures
facere Missas non æstimo euadere damnationem. Licebit ergo eos facere ex purâ deuotione, & Dei gloriam altissimi sacrificij oblatione spectanti, cùm major ea sit, quàm quæ à Sanctis omnibus, & Beatissima etiam Virgine ei possit impendi. Innocentium item in Cap. Consuluisti non plus obligare, etiam ex illius verbis habetur, eodem enim modo loquitur, dum sufficere vnam Missam ait, vnde eodem modo illius est accipienda decisio. Et ita Glossa sic ait: Nec expressè prohibetur quin plures poßint celebrari ex eo quod dicit, sufficit. Quod etiam circa Decretalem Honorij
Glossa.
Tertij dicendum, qui duorum prædictorum Pontificum verba subsumit, vnde quod ad generalem obligationem pertinet, quatenus etiam quacumque dignitate præfulgentes comprehendit, nihil insuper ex illius determinatione resultat, quàm vnam Missam cuicumque Sacerdoti sufficere, & propter nullum humanum respectum plures illi esse licitum celebrare. Quatenus verò mandatum eiusdem sequitur, dum addit: Fraternitati tuæ mandamus: id non est ad generalem prohibitionem trahendum, sed ad casum illius Textus, vt scilicet Missa vnica dici in eo loco debeat, in quo est Chrisma conficiendum. Et vt mandatum generale in prædictis sit Decretis, secum profectò potest Episcopus dis
pensare; immò & cum aliis, quandoquidem recepta sententia est posse illum in Diœcesi sua quod Pontifex in vniuersali Ecclesia: pro quo Doctores adducit P. Thomas Sancius Libro 1. de Matrimonio Disput. 61. num. 3. & circa idem latè excurrit Dom. Villaroel Parte 1. Pacificæ gubernationis. Quæst. 1. Artic. 4. & licet addant id intelligi, nisi aliquid sit Pontifici reseruatum; in præsenti nulla esse videtur reseruatio. Quòd si Archiepiscopus Sipontinus, cùm dispensare secum posset, Pontificem censuit consulendum, id certè non nec essitati est, sed deuotioni eius|dem tribuendum. Cúm ergo ille se Pontificis dispositioni submiserit, meritò potuit Pontifex illi mandatum imponere, verbis quidem tale, sed quod reuerà consilij tantùm rationem esset habiturum. Vel si tale sit, ita tantùm obligans, vt illud, quod vniuersos constringit Sacerdotes circa vnius Missæ celebrationem: vt scilicet propter eos respectus non dicantur plures qui à Pontificibus condemnati reperiuntur. Vel si etiam plus vrgeat, dispensationi tamen locus est, quam sicut aliis, ita etiam sibi potest Episcopus exhibere.
282
*Quod verò ad Doctorum commu
nem sententiam attinet, non vrgere, ex eo dicitur, quòd doctus Episcopus, qui eo ipso quòd talis est, Ecclesiæ est Doctor constitutus, probabilem sententiam facere queat: cùm tamen ea, de qua loquimur, non videatur singularis: eam enim tenet Glossa, vt vidimus: pro qua & est Bernardus in Cap. Constituisti, sic dicens: Nota
Bernardi Glossa.
contra Sacerdotes, qui plures Missas celebrant caussâ cupiditatis. Cupiditatem ergo, & non deuotionem volunt Pontifices relegare. Consuetudinem autem non esse attendendam ex eo conten
ditur, quia ex ignorantiâ procedit: quando enim talis est, non obligat, iuxta receptam sententiam Theologorum & Iurisperitorum, vt videri potest apud Dianam Parte 6. Tract. 5. Resolut. 9. Pro quo & notabilis textus adducitur ex Genes 31. vers. 35. vbi Rachel parenti Laban Idola quærenti, supra quæ illa sedebat, sic locuta: Quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi. Ignorantes enim in Scriptura per feminas soliti designari.
283
*Sed hæc quàm sint futilia quis non vi
deat? & in primis quod ad Pontificum determinationem attinet, eos solùm prohibere plures Missas, ob humanos respectus, apertè conuellitur; quia de eo nulla esse dubitatio poterat, quandoquidem neque vna Missa dici propter illos potest: vnde & inepta circa hoc esset consultatio. Præterquam quòd minimè stare posset ratio à Pontificibus inculcata, dum dicunt sufficere Sacerdoti vnam Missam facere: si enim ex deuotione fieri plures possunt, deuotioni certè vna non sufficit, licet obligationi sufficiat. Vnde & qui ita philosophatur, ex eo arguit quod iam vidimus, scilicet ex gloria, quæ ex sacrificio Missæ Deo conciliatur. Quis enim dicat sufficere vt Deo tantùm gloriæ detur, si dari plus laudabiliter potest, & ille significat sic suæ esse beneplacitum Maiestati? Item. Si non pluralitas Missarum, sed turpes in illis respectus prohibentur, cùm Innocentius Tertius in citato Cap. Consuluisti, sic ait: Respondemus quòd excepto die Natiuitatis Dominicæ, nisi caussa neceßitatis suadeat, sufficit Sa
Cap. Consuluisti.
cerdoti semel in die vnam Missam solummodò celebrare. Cùm inquam hoc dicit, sensus erit non licere plures Missas facere ob respectus turpes, excepto die Natiuitatis Dominicæ. Similiter quòd plures Missas dicere Sacerdos possit ob respectus dictos si necessitas suadeat. Nam ille sensus prohibitionis est, exceptio facta eumdem importat, juxta exceptionis naturam. Quod cùm absurdissimum sit, necessariò fatendum est absolutam esse prohibitionem, & non respectus illos tantùm interdici. Quibus accedit ratio mystica adducta
Mystica ratio vnius Missæ.
in Cap. Sufficit: quòd scilicet Christus semel passus est, & totum mundum redemit. Hic enim respectus omnis alius remouetur, nisi quem inducit necessitas, de quo ibidem.
284
*Quòd autem per verbum Sufficit, obli
gatio satis sit à Pontificibus declarata, ex eo constat, quia aliàs eorum Decreta superuacua redderentur. Nullum certè in Dei Ecclesiâ momentum ei æquale, quod im Missæ sacrificio continetur: neque circa quidquam aliud par debuit adhiberi cura ab illius Pastoribus, quàm vt illud dignè & religiosè tractetur. Pro quo est Concilium Tridentinum Seßione 22. in Decreto de obseruandis & vitandis in celebratione Missæ, cu
Concilium Trident.
ius illud exordium: quanta cura adhibenda sit, vt sacrosanctum Missæ sacrificium omni religionis cultu ac veneratione celebretur. &c. Est autem circa hoc summæ considerationis, an semel, aut pluries possit eodem die à Sacerdotibus singulis celebrari: vnde & negari nequit Ecclesiam circa hoc aliquid, quod obligatorium grauiter sit, iam olim decreuisse. Si enim grauiter obligatorium non sit, & res singulorum permittatur arbitrio, satis est perspicuum grauibus circa id inconuenientibus non esse consultum. Vbi ergo Decreta ista? vbi prouidentiæ adeò necessariæ extant argumenta? Certè si alicubi; in citatis maximè Capitibus: vel si qua sunt alia, ad eadem appellamus: ergo dicendum est in illis, quidquid de verborum stricta significatione sit, obligationem dictam contineri.
285
*Et hoc Doctorum omnium consensus
Ex consensu DoctorũDoctorum vrgetur.
ita firmat, vt ne fas fuerit reluctari. Ad cognoscendum enim quando Decreta Pontificia grauem obligationem importent, illa est receptissima regula, qualiter sint recepta dispicere, & quid Doctores circa illa communi consensu pronuntient. De populari enim existimatione non ita curandum esse, iam vidimus graues affirmare Doctores. Cùm enim in Pontificiis Decretis varij esse termini soleant, & nullus talis, cui ex se grauis sit obligatio affixa, nisi quādoquando aut mortalis peccati violatio arguitur, aut excommunicatio ipso facto fulminatur: valde debent circumstantiæ non solùm verborum, sed & rerum, ac personarum expendi: & cùm Doctores vnanimes circa obligationem decernunt, id est pro certo sine tergiuersationibus accipiendum. Sin autem, rogo vnde lex ieiunij grauiter obligatoria censeatur, sicut & de auditione Missæ, de recitatione Horarum Canonicarum, & similes? Non aliunde equidem; etsi animus repugnandi sit, etiam circa illas inueniri poterunt, quæ circa legem, de quâ loquimur, vt obligare non debeat, opponuntur. Et de eâ quidem loquẽdoloquendo, admittamus quod dicitur, esse quidem grauiter obligatoriam, quando ob respectus illos, qui à Pontificibus expressi, pluries Missæ celebrari prohibentur. Et arguo iam grauiter obligatoriam non esse: si enim ita contingeret, maximè ob verba illa Alexandri II. in Cap. Sufficit, iam citato: qui verò pro pecunijs, aut adulationibus sæcularium, vnâ
die præsumunt plures facere Missas, non æstimo euadere damnationem. Atqui ea non obstare probo: nam dicere Missam ob pecunias, quando illæ vt stipendium accipiuntur, non est graue peccatum; immò neque veniale, si in illo non excedatur, nec sit finis celebrationis præcipuus: & hoc quidem | quod ad intentionem spectat, ad forum Ecclesiæ non spectat, dum illa per actum externum non est sufficienter declarata, vt est communissima Doctorum sententia: ergo ex prædicto Capite non obligat præfata decisio. Iam quod ad adulationes attinet, graue peccatum non arguit: nam vana gloria regulariter loquendo graue peccatum non est, sed in quatuor casibus, quos ex
plicat Cardinalis Toletus Lib. 8. Cap. 7. scilicet cùm est de peccato mortali, vel ob mortale peccatum appetitur, aut quis propter illam paratus est transgredi præceptum sub mortali obligans, aut ex eâ sequitur notabile damnum proximo: pro quibus congrua adducit exempla. In qua doctrina communiter Auctores conueniunt. Nihil autem tale in casu, de quo loquimur, inuenitur, vt constat; & cùm vana gloria non sit signo aliquo externo manifesta, ad forum item Ecclesiæ non spectat, vt de motiuo præfato dicebamus. Quid ad hæc? Illud certè: aliter à Doctoribus decisionem illam accipi, & ita grauiter obligare. Vnde nec dici potest damnationem, de qua ibidem, non esse eam, quæ mortali transgressioni respondet, sed aliqualem: omnis enim pœna damnationem importat: quod tamen dici posset, si communis acceptionis, iuxta quam pro æternâ sumitur, ratio neutiquam habeatur.
286
*Quòd si dicatur in præfata decisione
non dici eum, qui pluries celebrat, non euadere damnationem, quod tamen dici debuerat, si generalis esset prohibitio: sed tantùm iteratam celebrationem ob fines dictos reprobari. Responsio est facilis. Nam cùm prohibitio absoluta sit, quando legem dictam violari contingit, aliquis semper finis damnabilis admiscetur, quem ad duo præcipua capita Pontifex reuocauit; auaritiæ scilicet, & gloriæ vanæ. Vnde nequit se quisquam deuotionis prætextu tueri: nam ibi etiam præsumtio est à Pontifice pariter indicata, dum ait, vna die præsumunt &c. Vitio enim præsumptionis non caret, qui contra communem Ecclesiæ sensum agere in re momenti tanti non veretur. Et hoc etiam quòd præsumptio tantùm in Pontificia decisione damnatur, pro fundamento assumi posset, vt ea grauiter non obliget, nec pœnis subiaceat, nisi quatenus aliàs contra diuinam legem delinquitur, quod & in Missa vnica contingere posse iam admonuimus.
Id enim iuxta communem Doctorum sententiam est, qui id ita dicendum affirmant, cùm pœna statuitur contra præsumentes, quia præsumptio dolum importat, vt videri potest apud Nauarrum de Regularibus, Comment. 4. Quæst. 5. vers. Septimò nota. Tom. 5. & alios. Quod & similiter refellendum ex eodem fundamento: quia videlicet sic Doctores accipiunt: cùm prædicta doctrina generalis non sit, & præsumere etiam dicatur qui contra legem facit, ex iis, quæ affert Marius Antoninus Lib. 3. Variarum Resol. 9. n. 12.
287
*Nec considerationis alicuius est, quod ex Glossa adducebatur, quia nullatenus contra
Glossam non refragari.
ria est: si quidem in eodem loco solùm casum necessitatis admittit, & illius mens est non prohiberi absolutè plures Missas, quandoquidem interueniente necessitate duæ dici possunt: vnde post verba adducta statim subdit: vnde potest vnam celebrare de die, & aliam pro defunctis: scilicet iuxta Cap. Sufficit, vbi casus necessitatis adiicitur. Et vt demus Glossam in eâ fuisse sententiâ, illius non debet auctoritati hac in parte deferri, quia antiquata est, & communi Doctorum sensu reprobata. Quod & de Bernardo Parmensi Glossatore etiam dici posset, si verè adversaretur; cùm tamen ita non sit; quia solùm admonet Decretalem notanter inspiciendam, vt sic Sacerdotes illi à manifesto reuocentur abusu, qui plures Missas cupiditatis caussâ celebrant, quia vt diximus. num. præced. quando plures Missas celebrari sine legitimâ necessitate contingit, cupiditatis respectus interuenit, aut alius similis. Sed certè Bernardus pro Pontificia decisione stat
Bernardus Parmensis.
in Cap. Te referente citato, vbi ita scribit: nota quod Sacerdos duas Missas in die celebrare non debet, nisi ex caussa necessaria. Sic ille.
288
*Id etiam quod additur de Episcopali au
ctoritate ad faciendam opinionem probabilem, tolerabile est, quando sententia contra apertam non militat decisionem, iuxta consensum, quem Doctores alij, ex quibus & complures sunt Episcopi, certum & inuiolabilem protestantur. Vnde si Concilio generali Episcopi, & Theologi, ac Canonum sacrorum periti in re aliquâ conuenirent, & vnus aliquis Episcopus contradiceret, illius assertio minimè curaretur, quia sententia loquentis contra omnes nequit probabilis reputari. Sunt quidem Episcopi Ecclesiæ Doctores, quia esse ita docti debent vt alios instruere pro dignitate possint, vnde & testimonium litteraturæ habere debent, iuxta id quod Iura præscribunt. Quæ acceptio inferioris notæ est, neque id explere sufficiens, quod præclarus titulus Doctoris Ecclesiæ complectitur: & ita absolutè non sunt Ecclesiæ dicendi Doctores, nisi præclarâ aliquâ in eo genere prærogatiuâ decorentur. Vnde cùm Ecclesia plures Episcopos memoria festiua concelebret, eos titulo Doctorum non donat, licet in Ecclesia pro suo munere constiterit docuisse: aliàs honore illo haberentur indigni, vtpotè qui suo muneri defuissent. Non ergo infulæ ita in doctrina sublimant, vt eo ipso qui priùs probabilitatem conferre assertioni non poterant, debeant ad id potentes iudicari. Vnde Caramuel in Theologia morali num. 1348. post relatum iudicium notissimi Auctoris, qui circa impedimentum matrimonij in casu dubij admonet ad Episcopum recurren
Nota.
dum, vt declaret quòd non requiratur dispensatio, ita subdit: sed nescio an secura sit illa Episcopi de
Caramuel.
claratio, rarò enim ipsi tam docti, vt præponi debeant Theologiæ Professoribus. Sic ille.
289
*Iam quod ad consuetudinem pertinet
libenter admittendum, eam scilicet vim non habere, quæ ex ignorantiâ obligationis procedit; & ex eo redarguenda manifestè responsio: nam consuetudo, & receptissima praxis circa obligationem non dicendi plures Missas, non est ignorantium, sed doctissimorum. Omnes eam Sacerdotes agnoscunt, supremarum facultatum Professores, Episcopi, eorum Generales Vicarij, Cardinales, & ipsi etiam Pontifices, qui priuilegia circa hoc cum difficultate concedunt, & vix nisi pro remotissimis partibus. Pro quo est & alia vrgentissima probatio, ex huius scilicet legis | transgressione seuerissimè punitâ: id enim ita debere fieri tradit Bernardus Diaz in Practicâ Crimi
Graues pœnæ transgressorum.
nali, Cap. 35. n. 2. & quia per leges non est specialis pœna assignata, debet esse arbitraria, vt ex eodem Auctore affirmat Menochius de Arbitr. Casu 407. & diuersas pœnas ex Auctoribus diuersis reipsa iniunctas refert P. Pellizarius Tr. 9. Cap. 4. n. 181. in quibus & triremium per tres annos ex auaritia celebranti. Vbi & disputat an sit irregularis, & cum
Et infamia iuris & facti.
aliis affirmat, si crimen sit notorium, quia infamis infamia juris & facti: omne enim delictum contra Religionem in cultu Sacramentorum est dignum depositione, & quod depositione dignum est, infamiâ afficit delinquentem. Videatur ille; qui tamen non addit, quod addere poterat, de
lictum scilicet hoc ad Inquisitionis etiam Tribunal pertinere, ob rationem dictam, quia videlicet circa cultum Sacramentorum versatur, & suspicionem generare potest non benè de illis à transgressore sentiri. Præterquàm quòd assertio ista verbis, scriptis, & quotidianis operibus contestata, contra communem est Ecclesiæ sensum: quæ autem tales sunt, ad Inquisitionis Sanctæ Tribunal pertinere affirmant plures, vt videri potest apud Dianam Parte 4. Tractat. 8. Resolut. 94. An autem priuatiuè, negari verosimiliter potest,
Sed non priuatiuè.
nam & praxis pro Ordinarijs facit, vt videri apud eos potest, quos adducit P. Pellizarius suprà.
290
*Dispensationem autem non posse in
casu huiusmodi locum habere, ex dictis habetur, quandoquidem hanc sibi Pontifices reseruarunt. Cùm enim in Cap. Te referente mandatum habeatur, quo Episcopis iterata in eodem die Missæ interdicitur celebratio, ex eo est omnino perspicuum eos non posse circa illud dispensare; aliàs mandatum esset inutile, quia in casu Textus caussa dispensandi suberat, vt patet ex casus ipsius narratione, vt proponitur à Glossa. Et licèt Pontifex circa singularem casum disponat, dispositio talis non est singularis, sed vim legis habet, quia est Rescriptum in Corpore juris positum, quod à Iurisperitis definitur, Responsum Principis faciens
Rescriptum est generale.
jus. Et quòd generalis decisio sit, ex tenore ipsius constat, cùm ad omnes extendatur quacumque dignitate præfulgentes, vt num. 280. vidimus. Vnde & Episcopis circa hoc priuilegia à Pontificibus, & quidem cum limitatione magnâ conceduntur, vt vidimus num. 279. Ad quod dici nequit id, non ex necessitate, sed ex obseruantia erga Sedem Apostolicam fieri, sicut factum dicitur ab Episcopo Sipontino: quia Episcoporum mens alia proculdubio est, ideò ad Sedem Apostolicam recurrentium, quia certè arbitrantur talem sibi non competere facultatem. Et verò si ex obseruantiâ tantùm, & non ex necessitate consultatio dicta processisset, verbo Mandamus vsus Pontifex non fuisset: non enim hoc obseruantia merebatur, vt scilicet potestas tolleretur ab eo, qui eâ vti noluit ob reuerentialem respectum, cùm potiùs eâ de caussâ debuerit ampliari. Potest quidem aliquando contingere, vt aliquis
recognitione iudicis aliàs non sui, illius jurisdictionem amplificet, de quo Doctores communiter: id tamen respectu Pontificis stare nequit, cuius est amplissima potestas, & nulli vmquam tollit eam, quæ competere potest, nisi id eius excessus mereatur. Et pro attentissima prouidentia, vt subditis sua conseruetur auctoritas, cùm
Pontificia prouisio contingit, facit Cap. Cùm aliquibus, de Rescriptis in sexto, vbi Bonifacius VIII. ita concludit: Si verò Canonicorum receptio aliàs pertineat ad eosdem, non Apostolica, sed recipien
Cap. Cùm aliquibus,
tium censetur auctoritate receptus: nisi quòd eum auctoritate nostra reciperent, in nostris Litteris caueretur expreßè. Sic ille. Benè ergo Dom. Villaroel. Parte 1. citata, Artic. 10. num. 143. admonet sententiam illam de amplissima Episcoporum potestate, de qua num. 281. plenam esse periculo.
191
*Nec de hoc plura operæ pretium fuerit addidisse, vbi inter Catholicos, & obsequentissimos Ecclesiæ filios res agitur; illam dignissimam consideratione sententiam animo retractantes, quam ex Pontificio Oraculo grauiter inculcatam habemus: vnam in die celebrare Missam sufficiat. Et quis tantus vt vnam? notissimum illud Venerabilis & Apostolici Magistri Ioannis de Auila, qui cùm audisset mortuum Sacerdotem: qui vnam tantùm Missam dixerat, sic nar
ranti subiunxit: habet ille affatim, de quo reddere debeat rationem. Ita ille de requisitis ad celebrationem tremendi sacrificij sentiebat. Non modica res est vnam Missam facere, & valde selix est, qui vnam dignè celebrare potest. Ex ore duorum testium omni exceptione maiorum stat hoc verbum, Alexandri inquam, & Honorij, quibus ob audiendum potiùs, quàm periculoso dictamini de
uotionis nihil Deo magnum, nisi quod eidem gratum: & ita zelo gloriæ ipsius non est contra gloriam eiusdem militandum. Qui enim misericordiam vult, & non sacrificium, vult etiam obedientiam sacrificio, quantumuis sit illud magnum, anteferri. Vnde & Samuelis illud: melior est enim obedientia, quàm victima. 1. Reg. 15.
1. Reg. 15. vers. 22.
vers. 22. vbi ex eo quod additur. Et auscultare magis quàm offerre adipem arietum: non debet suspicari quispiam priorem sententiam non esse ad
victimam Eucharisticam referendam: verissimè enim referenda est; non quòd obedientia melior sacrificicio secundùm se sumpto, quod infinitæ dignitatis est, sed in fieri; ita vt obedientia, illius oblationem prohibens, dum impletur, melior sit actu ipsius oblationis; quatenus Deus hic & nunc magis vult obediri sibi, quàm sacrificium offerri: vnde & oblatio hoc modo, scilicet contra obedientiam facta, potest Deo non esse grata.
292
*Est quidem verissimum quod Conci
lium Tridentinum de huius sacrificij munditia Seßione 22. Cap. 1. his exposuit verbis: & hæc quidem illa munda oblatio est, quæ nulla indignitate aut malitia offerentium inquinari potest. Sic ibi, & ex hac munditiæ inuiolabilitate procedit, vt quoties
Concilium Trident.
Deo offertur oblatio ista, sit illi gratissima. Nihilominùs cùm ex Dei præscripto, cuius auctoritate Prælati Ecclesiæ præcipiunt, oblatio sacrosancta vetatur, & huic quis ordinationi se subiicit, obedientia talis gratior Deo est, quia Deus non vult modò delectationem illam habere æternitate regulandam, quæ ex sacrificio illi poterat prouenire; & ita si hic & nunc illi offerretur contra suam voluntatem, minori voluptate frueretur: voluptas enim non semper maior, quia ex gratioribus secũdùmsecundùm, se sed quia magis iuxta pręsentempræsentem dispositionem. Vnde licet mel ex se gra|tius palato sit, aliquid secundùm præsentem statum potest esse magis gratum, quia magis appetibile: licèt reuerà si hîc & nunc mel gustaretur, gratum palato esset, cuius tamen gustu carere quis vult, altero minùs ex se delectabili, sed nunc magis appetibili, fruiturus. Deo ergo non quod maius ex se, sed quod gratius secundùm occurrentes circumstantias, offerendum. Nec putemus
aliquid eius gloriæ decessurum ex eo quòd sacrificij Eucharistici oblationem iuxta morem Ecclesiæ coarctemus, quia & sine hac gloria ante mundi constitutionem fuit, & sine ea est post finem mundi futurus: neque ideò inglorius, quia in se ipso gloriæ cumulos omnes includit: & quod ad externam attinet, quod ex vno videtur deesse capite, ex aliis potest cumulatissimè compensare. Ad eum ergo modum voluptatem, quam ex iterati sacrificij oblatione habere poterat, subtractæ propter obedientiam oblationis gratissimo sibi obsequio compensat. Quod vrgetur
ex eo quòd si respectus talis attendendus foret, multa licerent, quæ planè illicita sunt, vt Sacerdotem non ieiunum sacrificare, & sine sacris vestibus, lumine, libro, & aliis; ne scilicet Deus eâ priuaretur gloriâ, quæ ex sacrificij oblatione resultat. Ac prętereàpræterea fieret EcclesiāEcclesiam non rectè disponere vt in Parasceue sacrificium non fit, & quod in triduo omnes non sacrificant sacerdotes. Pœnam item excommunicationis, suspensionis, & Interdicti non rectè Sacerdotibus infligi, cùm tot inde impediantur sacrificia, & sic Dei gloria valde minuatur. Quæ cùm dici fide constante, nequeant, fatendum necessario est respectum illum non semper vrgere, & cum Dei gloria etiam ex multiplici illa dispositione quæratur, varios esse modos, quibus suppleri illa possit, quæ ex sacrificij moderatione à suprema illius Maiestate captatur. Videatur Diuus Thomas 2. 2. quæst. 104. artic. 3. ad. 3. Et P. Cornelius in citatum locum 1. Regum.
Loading...