SECTIO X.

SECTIO X.

Ob incuriam executorum testamenti, vt contingat animas in Purgatorio detineri. Vbi de Missarum stipendijs ex Indijs in Hispaniam transmissis.
427
*PRæsentem difficultatem discutit D.
Arauxo in Decision. moral. Tractat. 3. Quæst. 25. vbi resoluit Primò animas defunctorum non detineri in Purgatorio donec debita, quæ ante mortem contraxere, soluantur, eo præcisè titulo: quidquid Angelus dixerit verb. Restitutio 3. §. 2. leui ductus fundamento. Secundò neque ex retardatione piorum operum, quæ defunctus iussit fieri, nisi quatenus remedium subtrahitur, quo fortè illius anima egeat, dum orationibus eorum, quibus eleemosynæ fiunt, adiuuatur. Itaque eleemosynæ, ex quo fieri iubentur charitatis affectu, seu voto, suum habent effectum: & si illæ pro satisfactione sufficiant, nullum habetur ex retardatione dispendium. Tertiò regulariter loquendo Missas & alia opera à defuncto relicta non esse retardanda, vt illius bonis maiore pretio venditis suffragia possint augeri: benè tamen aliquando prudentis arbitrio, vt si tempus dilationis paruum sit, & defunctus magnæ virtutis reputatus, vt pauciora illi suffragia credantur suffectura. Hæc ille D. Thomæ doctrinæ conformia in 4. dist. 45. arti. 2. quæst. 2. ad 4. & quodlib. 6. arti. 13. quamuis non ita aperta omnibus eius videatur mens, præsertim in loco
D. Thomas
ex 4. dum ait, quòd si aliquis in charitate decedens præcipiat pro se suffragia fieri, ea valent defuncto: quamuis illi, per quos fiunt; sint in peccato. Ex quo inferunt aliqui videri S. Doctorem sentire non esse necessarium eo tempore; quo actio bona fit nomine alterius, illum esse in actuali ea volitione imperante talem actionem. Vnde & fiet, executione piorum legatorum pro animabus in Purgatorio existentibus satis fieri posse, cum ratione actualis influxus tunc deficientis nequeat impossibilitas allegari, Quæ sententia est ex diametro opposita sententiæ citati Scriptoris.
428
*Et quidem P. Arriaga Tomo 8. Disp. 21.
P. Arriaga.
nu. 30. modo dicto philosophatur, D. Thomam pro se adducens cum alijs, quos citat, quantùm
attinet ad satisfactionem pro statu viæ: nam de animabus in Purgatorio existentibus aliter sentit Cardinalis Lugo ibidem adductus. Disput. 24. de Pœnitentia Sect. 4. quantùm ad primum. Et specialiter n. 52. quantùm ad posterius, & magis ex professo Disput. 26. n. 30. & seqq. de quo specialiter citatus Auctor. n. 33. & seqq. dicens prodesse restitutionem & opera alia pia à defuncto disposita, cùm reipsa fiunt: sicut satisfacit qui eleemosynam volens facere, eam famulo commisit, etiamsi quando hic illam largitus est, ille dormiebat, & probat Primò ex Cap. in litteris de rapto
Cap. In litteris.
rib. vbi Alexander Tertius iubet resarciri damna ab heredibus, quæ à defuncto illata fuerant, sic concludens: Vt sic à peccato valeat liberari, validè confutans responsionem dicti Cardinalis, quam & Nauarrus adhibuerat à Dom. Arauxo impugnatus nu. 4. corrigendam scilicet litteram Textus, & reponendum valeant, vt ad heredes ipsos referatur, qui officij sui admonentur, vt sic à peccato omissæ executionis valeant liberari. Et certè impugnatio P. Arriagæ valde vrgens est, licet in eo possit non admitti, quòd modum loquendi non esse proprium dicat, cum liberari à peccato, illud esse contractum indicet, quod tamen in heredibus nondum fuerat deprehensum. Sed in primis pro locutionis proprietate stant verba Canonis Missæ: Libera nos, quæsumus Domi
Canon. Mis. 4.
ne, ab omnibus malis præteritis, præsentibus, & futuris.
429
*Deinde, heredes non videntur à pecca
Alexandri Tertij verba.
to immunes, cùm de restituendo cura illis fuerit nulla post manifestam iniuriam: vnde Pontifex iubet eos ab Episcopo moneri & compelli: Heredes eius moneas & compellas, vt ijs, quibus ille per incendium, vel alio modo, damna contra iustitiam irrogauerat, iuxta facultates suas condignè satisfaciant. Et statim adduntur verba, de quibus agimus: vt sic valeat &c. Incendij Ecclesiarum crimen satis notum fuit, propter quod defunctus, & si absolutus, quia ante mortem eum fui malefacti pœnituit, priuatus est tamen Ecclesiastica sepultura, iuxta dispositionem Cap. Peßimam 23. q. 8.
Cap Pessimam.
Ex quibus constat crimen illud satis fuisse manifestum, & ita heredes obligationem suam ignorare minimè potuisse. Fauet etiam Glossa marginalis, quæ sic habet: Aliàs est in Textu valeant, scilicet ipsi heredes, & sic non est contra, secundùm Vincentium. Ioan. Andr. Licet ergo impugnatio P. Arriagæ videatur vrgere, conuincens tamen non est: sicut neque illa, quam Dom. Arauxo ex eo instruit, quod Textus corrigi non debet, sed | eius correctio vitanda, commoda quæsita explicatione, iuxta doctrinam Nauarri ab eodem adducti, quæ & est communis. Nam hoc loco non est voluntaria, & ita nec præsumptuosa correctio, sed antiquissimæ Glossæ auctoritate, quæ si non esset Pontificis voluntati conformis, fuisset penitus abrogata, cùm tamen eam & antiquæ & nouiores teneant editiones. Non ergo corrigitur Textus, sed illa eligitur eiusdem lectio, quæ vti verosimilis proponitur, & sensum exhibet non dissonum veritati. Quamquàm & dici possit communi littera retenta à peccato liberari, defunctum, quia à peccatorum pœnis leuamen sentit eorum suffragijs, quibus satisfactio damnorum impenditur: quod in casu, de quo in Textu potuit confidentiùs affirmari: damna enim fuerant Ecclesijs illata quarum ministri satisfactione percepta, non poterant non pro defuncti anima suffragia Christianæ pietati conformia ad thronum diuinæ clementiæ destinare.
430
*Arguit prætereà P. Arriaga ex principio
illo de non necessario actuali influxu in opus satisfactorium, quando pro illo voluntas deliberata præcessit exemplo famuli eleemosynam tribuentis: quia sicut opus dictum ideò satisfactorium est, quia pœnale, dum sic operans per alium re sibi vtili & iucunda priuatur, ita & in anima purgatione detenta euenit, quandoquidem sibi iucundum esset heredes id habere, quod pauperibus erogatur: erga heredes namque animæ specialiter afficiuntur, maximè si filij & consanguinei sint: vt enim censentur in filijs viuere, ita quæcumque ab heredibus auferuntur, possunt iudicari pœnalia illis, & difficilis actio circa illas non de præsenti, quia ante mortem retinetur semper dominium: ergo quia post mortem se illis priuant. Quòd si consanguinei desint, amici profectò non deerunt, respectu quorum est eadem ratio; si tamen ponatur casus, in quo nullam habeat personam, erga quam specialiter afficiatur plusquàm erga pauperes, non renuit concedere pœnalem non futuram tali homini piam dispositionem, & ita neque satisfactoriam, meritoriam tamen, quia ad meritum non est necessaria difficultas operationis, quæ tamen est pro satisfactione omninò necessaria. Sic habet n. 41.
431
*Contra quem argui potest, quia talis ex
Sed non vrgere conuincitur.
plicandi modus (etiam si demus id, quod de non necessario actuali influxu in opus satisfactorium affirmat) minimè verosimilis est, & sanè non dignus statu illo ab omnibus imperfectionibus defæcato, quem animæ in Purgatorio habent. Ibi enim carnalis omnis cessat affectio, quæ non sit valde rationi ac pietati Christianæ conformis. Vnde proculdubio plus gaudent illæ de eleemosyna à se disposita, & re ipsa data, si id scire contingat, quàm de omni alia ergo coniunctos largitione, ad quam neque iustitiæ, neque charitatis titulo fuerant obligati, quia sciunt illam Deo esse gratiorem, & sibi ipsis vtiliorem. Pone animæ sic purgationi addictæ manifestatum per Angelum factam reipsa pauperibus largitionem ex pecunia, quam potuit cognatis aut amicis reliquisse. Habebit ne illa ex eo pœnale aliquid ob difficultatem superatam? Quis hoc dixerit? Certè si pœnale tunc aliquid, ex eo erit potius, quòd coniunctis humano titulo id reliquerit, quod in magnum suum bonum sibi potuit applicare. Si ergo neque pœnale aliquid, nec difficile, satisfactio in eo nulla, totaque satisfactionis vis ad voluntatem, perquam est eleemosyna disposita, debet reuocari.
Pergit Auctor dictus, & positionem suam alio
conatur discursu roborare, ex eo scilicet quòd tota res hæc, quòd scilicet possit vnus pro alio satisfacere, siue illi viui sint, siue defuncti, immò & quod possimus pro nobis, pendet vnica à libera voluntate Dei, de qua nihil dicere à ratione possumus, sed ex auctoritate: ex quo possumus euidenter (sic ille loquitur) argumentari. Nam auctoritas tota, & sensus fidelium stat pro hac parte, testibus etiam ijs, qui contrariam tenent: Cur ergo in hoc puncto, quod probandum est ex auctoritate, non in eam ibimus sententiam, quæ maximè fulcitur auctoritate? Nec potest ex eo argui principio, quòd scilicet animæ non sint, dum purgantur, in statu satisfaciendi, sed satis patiendi; nam illud debet auctoritate probari, cùm ex Dei pendeat voluntate. Cùm ergo auctoritas communis tribuat illis reipsa satisfactionem per talia opera, non potest assumi principium illud, tamquàm commune contra aliter sentientes, pro quibus potiùs stat auctoritas, ex quo & maior probabilitas assertionis. Sic habet nu. 36. Vbi se olim contrariam sententiam docuisse vti probabiliorem tunc temporis iudicatam protestatur.
433
*Sed est hoc fundamentum valde infir
mum, quia auctoritas, quæ adducitur, non doctorum hominum est, sed vulgarium quorumdam, quæ si valeret aliquid, ex ea fieret animus ex lustralibus flammis non exire, donec debita, quæ in statu viæ contraxere, persoluantur; sic enim vulgus sibi habet persuasum. Item animas exaudire preces ad se directas, vt orantibus subueniant;
quod negat D. Thomas 2. 2. q. 83. arti. 11. ad 3. quia non sunt in statu orandi, sed magis, vt oretur pro eis. Et ante eum D. Augustinus in Libro de cura pro mortuis agenda. Cap. 13. 14. & 15. concludere nititur quod animæ mortuorum cognitionem non habeant de factis viuentium, vt loquitur D. Thomas eumdem adducens in 4. dist. 45. q. 3. arti. 1. ad 2. Pro quo & Becanus circa Quæst. 83. citatam quæst.
P. Becanus
5. Conclus. 5. ita scribit: Probabilius est id eos facere, quia charitas ad hoc impellit: nos tamen eos non inuocamus, quia ordinariè non possunt agnoscere nostras preces, & sunt in eo statu, vt magis egeant auxilio nostro, quàm vt poßint nobis auxilium adferre. Vt notat D. Thomas Arti. 11. ad 3. Sic ille. Vnde mirari licet P. Roam, qui in Libello Hispano de
P. Roa.
statu animarum in Purgatorio pro certo statuit oppositum, vt videre est Cap. 9. Prætereà com
Licet quidam id asserant.
muniter receptum est orationes Fidelium, & alia opera pro animabus impensa illis prodesse, etiam si in statu mortalis peccati sint, vnde gloriari solent de huiusmodi sibi inamissibili deuotione: cùm tamen contrarium sensus Doctorum receptissimus tueatur. Deinde executionem bonorum operum ad id conducere, si communi est persuasione receptum, non eam patitur exceptionem, quam citatus Scriptor apponit de eo, qui eleemosynam disposuit, nullam specialem retinens erga sibi coniunctos affectionem. Et cùm ex auctoritate innotescere illa debeat, iuxta eiusdem doctrinam, dum non profertur, infirmum relinqui|tur argumentum. Tandem, negari nequit restitutione ab heredibus facta, & piorum legatorum executione animas Fidelium posse iuuari eorum suffragijs, qui & exequuntur, & qui beneficio defunctorum afficiuntur, iuxta doctr. num. 429. Cumque id moraliter certum sit, non errat Fidelium pictas in persuasione illa. An autem hoc, an illo modo contingat, non est eorum discernere, neque auctoritas aliqua ex ijs adduci potest, qua id valeat, speciale, quod docti Patris sententia contendit, vti certum stabiliri. Vnde P. Sua
P. Suarez.
rez illi contrariam statuit Tomo 4. in 3. p. Disput. 48. Sect. 8. nu. 18. cum multis alijs, quæ & est Theologicis principijs conformior, & contra quam ex hoc fundamento.
434
*Sic insuper arguo. Nam iuxta discursum
P. Arriagæ, de quo dictum, ex auctoritate in hac est caussa procedendum. Tunc sic. Ergo vbi maior adest auctoritas, ibi potiùs obsequendum. Atqui maior est Theologorum auctoritas, quàm communium Christianorum, vt est compertum. Tunc vltra. Theologi communiter sentiunt animas, quæ purgantur igne, non esse in statu merendi sibi, nec satisfaciendi: ergo circa hoc magis est eorum auctoritati deferendum. Hinc Cardinalis Lugo citato n. 52. existimans non esse
Cardinalis Lugo.
necessarium influxum actualem in opus satisfactorium, & sibi obijciens in animabus dictis idem debere concedi, facilè se ab obiectione expedit reddita diuersitatis ratione, ex eo quòd tales animæ in statu satisfaciendi non sint, id non probans, sed supponens, quasi dogma irrefragabile. Quod licet P. Arriaga, vt vidimus, non admittat: contra illum tamen instantia nostra suo ipsius fundamento militat, de auctoritate scilicet hoc in negotio præferenda.
435
*Iam quod ad piorum operum retarda
tionem ex rationabili caussa à Dom. Arauxo dicebatur, quando mora inquam breuis est, sustineri potest, non tamen de Missis agendo; illæ enim quam breuissimè dicendæ sunt, quia magis vtile est defuncto eas sic dici, & si non ita plures quàm dilatæ pro numero adaugendo. In quo est ratio specialis, quæ pro pijs alijs non adstipulatur operibus, præsertim iuxta sententiam nuper stabilitam. Missæ enim suffragium omnibus est maius, & quod secum affert fructum, dum reipsa exhibetur, quod tamen de alijs sub iudice lis est, nisi modo nuper explicato. Vnde in The
sauro Indico non admisi eorum praxim, qui, vt plures dicantur Missæ, eas quas dicendas aliqui in testamentis decernunt, vt animarum suarum bono consulant, in Hispania dicendas curant. Quod vt non sit penitus reprobandum, quæ ibidem sunt dicta, expediet obseruari.
436
*Neque regula illa de opinione virtutis
defuncti videtur admittenda, est enim fallaciæ subiecta multiplici, vt ex reuelationibus minimè contemnendæ fidei compertum habemus. Nouitiam priùs in cælum euectam, quàm prouectæ ætatis ac virtutis Monialem, in Libro cui titulus est Mulier fortis, La muger Fuerte, qui legerit, deprehendet. Quod si probanda illa quęquæ Illustrissimus PalaforPalafox habet in Libro, cui titulus Lux viuis, Luz à los viuos, multa ibi quæ veritatem hanc roborent, legenti succurrent. Religionis satis obseruantis Prælato apparuit quidam ex eadem Religiosus ante annos septemdecim mortuus, Sanctorum communionem ab eo postulans. Obijt ille die 5. Maij an. 1645. Sic refert P. Ioannes Nadasi in Diurno quotidianæ virtutis Pragæ impresso an. 1659. Vbi & illud eodem die, scilicet Maij 5. Iaroslauiensis etiam Dux Illustrissima ei post mortem sexto mense visa dixit: Pater, cur promissa non exoluis. Habet & ille memoratu dignissimam narrationem de duobus Societatis nostræ Scholasticis Marco Celso Finato, & M. Antonio Ridolfino, in Libro cui titulus, Pretiosæ occupationes morientium in Societate IESV Cap. 10. Pro qua & in Anno dierum memorabilium Soc. IESV, die 21. Sept. & 12. Octobris, quorum & alij meminerunt. Ex quibus id habemus, vt magna licet de alicuius probitate opinione concepta, circa cumulanda suffragia minimè torpeamus: est enim delicatissima diuini forma iudicij, in cuius luce apparent atomi, qui nobis cæcutientibus occultantur.
437
*Et quia in narratione præfata duorum
illorum id etiam occurrit mirabile, Virginis inquam interuentu pœnas illas quadriennij in vno, & biennij in altero, & vtroque ipsi addictissimo nuntiatas, non id debet sine obseruatione vtili præteriri: Virginis inquam patrocinium erga sibi deuotissimos adeò illis parum profuisse, vt à diuturno pœnarum grauissimarum incursu, non fuerint impediti. De illa certè B. Petrus Damiani
B. Petrus Damiani.
Sermone 1. de Natiuitate eiusdem (vbi & ipsam allocutus) omni dubio procul attestatur sic: Audi nos: nam & Filius nihil negans honorat te. Vnde
Thomas Kempensis.
confidenter admonet Thomas Kempensis 3. p. Serm. 5. de B. Virgine in fine sic dicens: Tene eam, nec dimitte eam, donec te benedicat, & ad cæli palatium felici gubernatione perducat. Sic ille. Iuxta quæ aut non orasse in casu dicenda est, aut orantem non exauditam: quorum neutrum sine pietatis iactura dici posse videtur. Sed verò cùm iustitiæ negotium agitur, & Dei est circa illud voluntas manifesta, ibi preces cessant, ineptum enim esset orare, quando nequit quod petitur sperari. Et hæc est generalis doctrina circa Sanctorum orationes, pro qua D. Thomas q. 83. citati arti.
D. Thom. D. Gregor. Mag.
11. ad 2. & ante illum D. Gregorius Magnus tradiderat Lib. 17. Moral. Cap. 8. sic dicens. Quorum tamen omnium (de Angelis loquitur) vna victoria est sui super se Opificis voluntas summa: quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent, numquam volunt. Sic ille.
438
*Neque proptereà quod preces cessent,
Identidem comprobata.
diuinæ voluntatis sententia perspecta, existimandum est in pietatis Matre pietatis maternæ officia cessare. Pro quo extat eiusdem irrefragabilis attestatio sic D. Birgittam alloquentis Lib. 4. Reue
D. Birgittæ Reuelationes.
lat. Cap. 138. Sum Mater omnium, qui sunt in Purgatorio, quia omnes pœnæ, quæ debentur purgandis pro peccatis suis in qualibet hora propter preces meas quodammodo mitigantur. Sic ibi. Et alibi etiam in hunc modum allocuta. Ego sum Mater misericordiæ, ego iustorum gaudium, & aditus peccatorum ad Deum. Nulla pœna est in igne Purgatorij, quæ propter me non remißior erit, & leuior ad ferendum. Lib. 6. Cap. 10. Scio graues Scriptores asse
rere animas in Purgatorio eatenus suffragijs leuari, quatenus illarum pœna breuiatur: quia modus ille iuuaminis est ipsis commodior. Sed qui|dem non videtur id ita certum, & vt certum sit quantùm ad gradus pœnalis conflagrationis, non apparet verosimile modos alios leuaminis non adesse: & in ijs, qui erga Virginem affectu teneriore & feruentiore feruntur, id profectò similius vero, stante illius attestatione, & alijs minimè contemnendis argumentis. Est enim Porta cælorum, ascensus omnium, reseramentum portarum Paradisi, S. Ephrem oratione de ipsa. Sicut ergo ap
S. Ephrem.
rens Christo Angelus confortauit eum Lucæ 22. nec proptereà de calice passionis quam à se transferri petebat, quidquam detractum est: ita &
Luca 22.
cælorum confortante Regina deuotos sibi in lustralibus flammis, integri esse possunt actoris torquentis gradus, qui confortatione tali tolerabiliores sentiantur. Vt Martyrum exempla relinquam, de quibus SS. Patres obuijs in sermonibus & homilijs, ac eorum historiæ, & lectiones in officijs sacris; quòd etiam aliquando intercessione tantæ Matris aliqua in pœnis fiat relaxatio, testatur B. Petrus Damini Lib. 3. Epist. vlt. narratione
B. Petrus Damiani.
notabili, scribens mulierem quamdam Romæ defunctam alteri nocte Assumptionis Virginis Festo dedicata apparuisse, cùmque ab illa hæc quæreret quemadmodum haberet. Vsque hodie, inquit, non leuis me pœna cruciauit: at hodie Regina cæli pro nobis preces fudit, meque cum multis alijs de locis pœnalibus liberauit, totque inde eripuit, vt numerum totius Romanæ plebis excedat. Cumque de rei veritate dubitaret mulier altera, Scito te, inquit, in signum veritatis, quam tibi modò aperio, in hac ipsa die post annum morituram, quod & factum est. Pro quo & stat Cardinalis Lugo Disput. 24. citato n. 21. De quibus hæc satis, quamuis de Virgine satis numquàm.
Loading...