SECTIO XI.

SECTIO XI.

De Gabellis decisiones vtiles pro Indijs, & aliàs.
439
*DE hac materia Dom. Arauxo doctè & accuratè in Decisionibus citatis Disputat. 12. Difficult. 2. & videndum quod ex eiusdem resolutionibus possit huic loco opportunum deriuari, ijs suppositis, quæ circa materiam eamdem à nobis sunt in Thesauro disputata Tomo 1. Tit. 3. n. 98. & seqq. & Tit. 5. nu. 36. 133. 191. & seqq.
Primò ergo ex D. Thoma quatuor conditiones
apponit, ex quibus nouæ gabellæ iustificari possunt: & sunt. Potestas in Principe, caussa iusta, æqualitas, vt ne magis grauentur quidem præ alijs: duratio competens, dum scilicet caussa impositionis eiusdem perseuerat. Et iuxta hoc regulandum est, & ad ipsum reuocandum, quod in prima statuerat assertione de nouitate gabellarum; ait enim nouas esse reputandas, quæ soluuntur super carnibus, vino, aceto, oleo, piscibus, sapone, niue, & alijs, quæ ad forum vendenda veniunt.
Secundò non posse supremum Principem sine iusta caussa nouam gabellam imponere. Id clarum. Et in Regnis Castellæ ac Legionis consensum esse Ciuitatum necessarium ex l. 1. tit. 7. nouæ recopilat. & licet hoc ex priuilegio habeatur, illud est irreuocabile, quia ex titulo remunerationis ob præclara gesta, vnde transiuit in vim onerosi contractus. Est item necessarium vt aliunde non possit necessitati vrgenti subueniri. Potest autem varijs modis, scilicet moderando familiæ sumptus, superfluis donationibus prætermissis, publicis officijs venditis, sed dignioribus, & pretio iusto ob dictum finem, sicut etiam fieri propter magnam vtilitatem potest, pro quo aliquos Auctores adducit, & de quo nos in Thesauro Tomo 1. Tit. 1. nu. 161. & seqq. & Tit. 5. nu. 167. & seqq. alijs insuper allegatis. Vbi & inquirit an sufficiat Principis attestatio circa necessitatem, & negat,
quia sic aperietur via ad multiplicandas gabellas, sicut & donatiua, quæ reuera genus quoddam gabellarum sunt, & ita in damnum regni: quando autem id accidit, Regi non creditur, sicut scitè notare ait P. Lessium Lib. 2. de Iustitia Cap. 35. Dub. 3. & Cap. 33. Dub. 8. & Cap. 41. Dub. 9. & Thomam del bene in Tractatu de Parlamentis Dub. 2.
441
*Sed P. Lessius in priori ex citatis loco
Falsa apud eum citatio.
nec verbum de hac materia. Transcripsit vt inuenit apud Del bene, in quo error. In secundo item nihil, quod pro assertione præfata suffragetur. Solùm enim n. 67. affirmat subditum non teneri, quando sunt probabiles rationes Vectigal esse iniquum. Sic autem subdit: Illud autem dictum commune, In dubio præsumendum pro sen
tentia Superioris, intelligendum est quando non agitur de interesse seu damno inferioris. Sit ille. Vbi difficultas, de qua est sermo, non tangitur, sed de vectigali, quando non constat esse iustum, sed probabiliter non est tale, siue à Principe solo, siue cum adiunctis, iuxta peculiares obligationes imponatur. Vnde ex parte illius est probabilis iustitia ad exigendum, vt ibidem dicitur. Nec obstat (verba illius sunt) quòd Princeps iustè possit exigere, quia vna quæque pars suo iure vtitur. Quod quidem non accideret, si solus Princeps necessitatem testaretur, si id non sufficeret iuxta eumdem Patrem, & de eo tantum casu loqueretur. Qui postremo loco nihil diuersum habet, sed doctrinam confirmat de non extante obligatione soluendi vectigal, quando an sit licitum probabiliter dubitatur: sicut Religiosus in casu simili non tenetur obedire, nisi in non obediendo par aut grauius incommodum sequatur, quàm sit illud, quod potest ex obeditione timeri. Et quia in postremo loco ad ea se refert, quæ dixerat citato Cap. 33. Dubit. 6. ex eo ipsius mens habetur manifesta: ait
enim ibi nu. 41. quòd ad iustificandum vectigal sufficiunt probabiles opiniones, ob quas potest Princeps prudenter statuere se posse hîc & nunc pro tali caussa tributum imponere: sed si tales rationes non habeat, vel certè non consideret, sit ne iustum quod agit, an non, sed cæco more progrediatur, non potest exigere, quia nescit an ius exigendi habeat, vnde exigendo iniuriam populo erogat, & ad restitutionem tenetur, nisi posteà constet caussam fuisse iustam, quia mala fide acquisitum est restituendum. Hæc est eius Scriptoris mens, iuxta quam non stat assertum dictum de non credendo Principi necessitatem asserenti: quia potest stare, & sic debet præsumi, probè illam nosse, nec cæco progredi more, quando illius | perspecta probitas. Sicut idem Pater docet citato Cap. 6. nu. 46. de exactione vectigalium agens, quòd si non est subditus, aut si subditus sit, non compellitur, non potest se sponte ad dubia vectigalia exigenda offerre: nisi tantam esse sciat Principis probitatem & prudentiam, vt meritò in eius iudicio possit acquiescere. Itaque ex doctrina P. Lessij positio illa citati Scriptoris fundari nequit, immò opposita sustineri.
442
*Iam quod ad Thomam Del bene atti
net, censet ille Tractatu citato, qui est Sextus Cap. 2. Dub. 2. non debere Parlamentarios & Consiliarios Regi credere necessitatem protestanti, nisi adsint alia adminicula, quæ tamen qualia esse debeant non exponit, & apertè excludit Regis probitatem: quia licet aliquem contingat esse talem, tenenda tamen regula certa, quæ inconuenientibus omnibus aditum præcludat. Solùm in fine dubitationis in §. obiectionum videtur admittere credendum Regi quando euidens est adesse bellum, & prætereà iustum esse: prius illud siquidem nullo modo sufficit. Pro eodem facit id, quod generaliter tradit P. Sa verb. Princeps nu. 6.
P. Sà pro eodem.
ita dicens: Cùm autem requiritur caussa iusta, vt aliquid facere poßit, non ei credendum dicenti esse caussam iustam, nisi appareat. Similiter P. Suarius
Lib. 5. de legibus Cap. 15. nu. 1. vbi ait quòd licet Principi constet iustam interuenisse caussam, vel probabilibus rationibus, vel fide digna auctoritate, & iudicio suorum Consiliariorum, non poterit iustè imponere vel exigere tributum, quia temerè agendo non habet ius exigendi, & ideò nec retinere potest quod sic exigit, nisi posteà examinata caussa inuenerit iustum fuisse tributum in re, licet temerè fuerit impositum. Sic ille scribit, qui præmiserat non esse necessarium vt caussa sit nota omnibus & singulis de populo: oportet autem vt sit nota Principi, & Consiliarijs eius, vel Procuratoribus regni, aut alijs, ad quos pertinet iustitiam tributi examinare. Id quod est Canonico iuri conforme in Cap. Peruenit, de Censibus, vbi sic Paschalis Secundus: Inquisitioni tuæ taliter
Cap. Peruenit.
respondemus, quòd census ignorantiæ nec diuinis, nec humanis legibus inuenitur; oportet quippe vt omnis census, ad quid, & quando persolui debeat, præsciatur. Sic Pontifex.
443
*Et hæc quidem auctoritas allegatur à citato Del bene; ex qua tamen contrarium potest inferri, cùm dicat P. Suarius posse Principem tributum imponere vel probabilibus rationibus, vel fide digna auctoritate: quomodocumque ergo animus eius informatus sit, vt non censeatur temerè agere, poterit ad tributi impositionem procedere. Et Parlamentarios debere ipsi credere, quando non stat aliud in contrarium, tenet Diana Parte 1. Tract. 3. Resolut. 11. quod de Consiliarijs
Diana credendum statuit.
potius asserendum. Neque obstat Decretalis adducta, quia ibi tantùm requirit Pontifex, vt ad quid, & quando habeat persolui tributum, præsciatur: quod quidem stare potest, Rege iuxta dicta tributum imponente, quia ad quid, & quando sit persoluendum, potest pariter ordinare. Et quidem casus inter Christianos Principes videtur
Metaphysicus. In Hispania enim id est in vsu, quod iam vidimus, & in regibus alijs non apparet quomodo Princeps nisi sufficienter circa necessitatem instructus, ad impositionem, quæ grauis populo futura sit, progredi valeat. Instructio autem nonnisi testimonio eorum stabit, qui de referre iudicium possint, & ita non cœco illo more, vt P. Lessius loquebatur, Principem procedere in Republica Christiana continget. Item. Stante necessitate, iudicio Principis, nulla ratione verebitur ille eam Consiliarijs aperire, solitis, quidem voluntati Principis obsequi, etiam, cùm caussæ non admodùm esse iustificatæ solent. Tunc ergo casus tantùm habebit locum, cùm tyrannicè agitur, quo euentu patienter agendum, quia non sine magno periculo poterit repugnari.
444
*Tertiò asserit non posse supremum
Principem Prouinciam aliàs gabellis grauatam, nouis & insolitis grauare, si aliunde potest necessitati subueniri, scilicet minorando salaria ministrorum, & contractus cum Vasallis, in quibus aperta læsio, rescindendo. & ad limites iustitiæ redactos. Ratio pro vtroque ex bono communi desumitur. Rogat deinde, an si Vassalli cum Mercatoribus & Campsoribus cum graui lęsionelæsione contraxerint, possint Principes excessiuum interesse Fisco applicare, & hoc modo necessitatibus occurrentibus subsidium aliquod inuenire? Et respondet posse, quia ad supremum Principem in temporalibus pertinet disponere de bonis temporalibus subditorum, prout ad commune bonum expediens iudicarit. Et prætereà est ratio pro eo, quia excessiuum illud pretium habetur pro derelicto. Quod luculentiùs prosequitur Del bene supra Dubitat. 6. Sect. 1. sicut & alia, de quibus citatus Scriptor, vti & Diana Tract. citato cuius non meminit, cùm certe sit, sicut lectione, ita & honorifica commemoratione dignissimus. Sicut nec dictus Delbene in suis operibus, à quo pro illis non parùm multis in locis locupletatus, quod Pater ipse Diana cum modesta est querimonia suo in Collega demiratus. Notum illud ex Plinio: Ingenuum est fateri per quos profe
Plinius.
cerit.
445
*Et in prædictis quidem quod ad duo
priora attinet, consideratione inprimis indiget quòd de minorando salario ministrorum dicitur, nisi quatenus ad illa additamenta videtur dirigi, quæ vltra taxatam summam annuatim impertiri solent, & adiumenta quæstus vocitantur. Cùm enim à Regijs ministris summa manuum munditia exigatur, oportet illos competentem sustentationi quantitatem habere, ijs præsertim temporibus, quibus rerum pretia nimis quantùm excreuerunt: & experimento quidem compertum habemus ministros Regios suo salario contentos, si familiam alant, vt communiter contingit, cum vxore & filijs, pauperes mori, vt prouerbio locum dederit ad significandam indigentiam, Filius Auditoris mortui. Id quod etiam Proregibus accidet, si scio sint salario, etiam in Peruuio, contenti, omnium, quæ in vniuerso suo Monarchatu Rex noster soluit, amplissimo: vt in aliquibus experientia demonstrauit. Sumptus enim nauigationis ingentes sunt, & valde magnificentiam Regiam decet, vt toto diuisos orbe Dynastas, magnis obnoxios incommodis & periculis, maiori quàm alios stipendio dignetur, & ex terris
auri, argentique fodinis feracibus fructus in Hispaniam referant pinguiores. Sed qui sunt illi, & laudabimus eos? Pauci certè quos æquus amauit | Arbiter, atque ardens euexit ad æthera virtus. Meliùs quidem res haberet, si non ministrorum salaria, sed ministri ipsi minuerentur, in quorum stipendijs immensa pecuniæ summa consumitur. Et mirari his temporibus contigit, Cancellarijs Limana & Panamensi, quæ à multis ritè sentientibus minùs sunt necessariæ iudicatæ, additam aliam Flauii da la Mata, paucorum quorumdam arbitrio, qui se auctores tanti moliminis gloriantur. Sed cum Horatio in Arte verissimè hîc dici potest. Sed nunc non erat his opus. Hisque addendus super numerariorum ex cessus, nullo cum Regij Fisci commodo, sed incommodo maximo, annuis pensionibus, auctario ingenti supra censualem summam multiplicatis, pro eo, vt vocant, seruitio, quod in pecunia pro officijs obtulerunt. Communis hæc vox, & non vulgaris quæ vtinam, vt aliæ, in aures Domini exercituum, vt cum D. Iacobo loquar, valeant introire. Iacobi 5. v. 4.
446
*Quod verò ad contractus cum Rege
Circa contractus Regi noxios.
initos, in quibus læsio manifesta, ex vero à citatis dictum, de quo & ego in Thesauro Tomo 1. Tit. 5. n. 167. 168. & 194. & circa illud res modo habetur præ manibus discussione dignissima. Non parua pecuniæ summa nobilis quidam in Cancellaria Noui regni Granatensis Auditor præcel
lens munus in Limana assecutus: non quidem vt tanti muneris pretio, sed pro dispensatione, vt scilicet habiturus illud in alia, in ea esset, in qua ratione patriæ impedimentum ipsi creabatur. Cùm ergo per annos plures suum munus laudabiliter fuerit executus, iussione Regia compellitur, vt vel in Mexicanam se Cancellariam conferat, vel si renuat, officium amittat. Clamat ille, & datam pro dispensatione pecuniam voto suo fraudatus exposcit: cùm præsertim transmigratio hæc, aut impossibilis ipsi futura septuagenario maiori, aut nimis incommoda & quæstuosa. Anne iusta petitio? Videtur sanè ex communibus principijs de obligatione standi contractui; sin minùs satisfaciendi in eo passo læsionem: quæ quidem in hoc casu, & quoad substantiam, & quo ad circumstantias videtur manifesta, & Regi quidem, vt citati asserunt, quando læsio est certa, restitutio in integrum conceditur, de qua præsertim Thomas Delbene: nec tamen ex eo solo titulo, sed quia iustitiæ limites contractus non facit, vnde ad illos, ne læsio præualeat, reducendus. Et iustitia ipsa exigit vt talem se Vassallis Christianus Princeps exhibeat, quales erga se illos esse desiderat, vbi nulla pro discrimine peculiaris ratio succurrit.
447
*Sed pro parte Regis facere videtur Pri
Quid pro parte Regis faciat.
mo se non obligasse ad conseruandum ministrum illum in officio Cancellariæ prædictæ, si caussæ occurrerent, propter quas remouendus videretur, & occurrisse illas videtur facto ipso declarari: non enim ex Limana ad Mexicanam Cancellariam sine illis fieri solitæ transmissiones, stante etiam laudabili procedendi modo. Secundo (ex quo & præcedens ratio etiam roboratur) nam hoc præuideri potuit; & quod reipsa euenit, euenturum suspicari, & iuxta id contractum inire: quod cùm factum non fuerit, videtur iuri redhibitionis pecuniæ renuntiatum. Tertio quia credibile est caussas, quæ modò occurrunt, ante annos aliquot occurrisse, pro quo non desunt fundamenta, & mutationem dilatam ob satisfaciendum pecuniario illi seruitio. Licet enim dici possit toto eo tempore suo in officio laborasse, ac propterea salarium integrum meruisse, sicque ex remotione dilata emolumentum habuisse nullum, quod pecuniario seruitio responderet. Contra hoc esse potest, commoda in propria patria, & præcellentiam honoris, valde æstimabilia censeri, & per ea posse compensari. Quarto, seruitium ipsum non fuisse solummodò propter dispensationem, sed pro præcellentia muneris: non enim quæuis illi patria, in qua sint Regiæ Cancellariæ, sed præstantissima, & ad cuius Cancellariam ex omnibus alijs fit, & est valde exoptabilis & procuratus assensus. Fuisse ergo per annos plures in illa, seruitij dicti compensatio non impar esse videtur. Quinto, cùm pecunia talis eius fuerit officij fructus, quod à Rege collatum fuerat, vt talem oblatum existimari meritò potuit, neque enim ex dote, aut hereditate: & vt datus non sic fuerit, non absurda potuerunt esse motiua, vt quæ à ministro Regio sic pacta fuerant, irredibiliter acciperentur. Sexto, quia Rex potuit Togatum talem compellere vt ad Mexicanam Cancellariam se conferret, eò quòd eius zelo & industria ibidem opus habebat. Cùm ergo id non faciat, sed eum sua in patria consenescere, aut senectute in ea vberi & tranquilla potiri, hæc cum alijs dictis indulgentia loco debet compensationis haberi. Tandem, cùm his temporibus tot occurrant necessitates, pro quibus subsidia modis varijs conquiruntur, hoc inter alia potest opportunum reputari; vt ea scilicet quæ per modum seruitij data sunt, retineantur; quandoquidem verus in his contractus non videtur esse, sicut cùm officia venduntur. Iuxta quæ eorum erit caussam istam dirimere, qui iudicandi ex alto habent potestatem. Ego enim præfatum Dominum honoratum velim, quem & arbitror promerentem. Ne verò, si secus accidat Regia iustitia traducatur, vt, quæ suffragari eidem possint, breui ostensione congessi.
448
*Iam quod ad contractus spectat inter
Vassalos contra iustitiæ limites celebratos, non dubito id fieri posse attenta eorum conditione: sed quod ad praxim attinet difficilis videtur esse prouincia ex necessario ad id scrutinio, plus laboris & tumultus, quàm fructus habituro. Vna illa esse via poterat ad manifestationem, quòd scilicet ij, qui se grauatos ex contractibus iniustis sentirent, id coràm designatis iudicibus aperirent. Id tamen non processurum videtur, quia cùm eruendum inde interesse, non sit ipsis, sed Regi tribuendum, vix erit qui manifestet, inimicitias inde & pericula subiturus, nec inuenturus, qui in occasionibus, vrgente necessitate, succurrat. Nisi fortè dicatur sic manifestantes loco præmij habituros, vt ab impositione futura sint liberi, interminatis pœnis ijs, qui contractus tales non manifestauerint, seriò infligendis, eo quòd per proxenetas, aut tabelliones, vel quospiam alios, poterant illi, & si non omnes, aliqui tamen explorari. Quòd si placuerit, nihil tentare nocebit, & quod ad prædictum finem non contulerit, ad alium fortè proficiet, vt scilicet contractus iniusti, si non ex toto, magna saltim ex parte à Republica propellantur.
449
*Quartò (prosequitur præfatus Magi
ster) Principem posse pro recuperatione vnius regni aut prouinciæ gabellam imponere, pro quo allegat Thomam Del bene in suo Tractatu Dubit. 14. qui tamen regnum Neapolis excipit, quia dominium directum ad Pontificem spectat, & Siciliæ, quia siculi se sponte Regi Aragoniæ Petro dediderunt. Pro quo & Diana Tractatu 3. citata Resolut. 15. & 31. quantùm ad Siciliæ regnum: quò ad alia verò Resolut. 3. vbi P. Vasquij doctum discursum adducit. Sed Dom. Arauxo cum limitatione locutus, dicens attendendum esse an regnum, pro quo bellum geritur, Vassallorum grauamine continuato sit Regi proficuum: si enim tale non sit, ob solam libidinem habendi plures coronas non debent fideles Vassalli impositionibus aggrauari. Et quò ille collimet non est difficile coniectare, zelo quidem bono, sed quem multi non secundùm scientiam politicam iudicabunt: qui pro se P. Vasquium allegare poterunt Opusculo de Restitut. Cap. 6. §. 3. dub. 1. sic
scribentem: At dicet aliquis, Relinquat Flandriam, deserat Italiam, vno suo antiquo Regno contentus sit, quod & sibi & nobis maiori futurum est vtilitati. Sed numquid iura Regni patiuntur vt Rex magno cum dedecore, timore inimicorum, antiqua Regna, quæ vel iure hereditario, vel bello iusto capta ad eum pertinent, relinquat, maioresque indies animos inimicorum commoueat, vt & Regnum etiam nostrum bello & armis oppugnare non dubitent? Nonne salubrius erit, etiam si facultates in hoc omnes absumamus, vt inimicorum tela longè à nostris Regnis confringantur, ibique belli impetum, non tamen tam propè sentiamus? Hæc ille, & alia, quæ licet ad remotiores videantur Prouincias dirigi, etiam in proximis constat militare. Non enim sine dedecore Regis adeò inclyti stare potest vt Regnum hereditario iure & bello iusto pariter acquisitum, rebellione auulsum, & ipsa exultans ac triumphans rebellione, relinquat. Sic enim opinione potentiæ detruncata, inimici alij animosiores redditi, molestum sanè negotium antiquo Regno facessent: cùm tamen securitas omnibus debeat facultatibus comparari, quod citatus Scriptor eleganter prosecutus.
450
*Quibus addendum vtile forsan futurum
Ampliùs ille roboratus.
abstinere à bello, quando Regni nulla sentitur vtilitas, quia neque terræ fructibus, neque redditibus, considerabile præstat adiumentum, & ita pacis commoda, & Vassallorum tranquillitatem stabilire. Atqui hoc nequit desiderata securitate firmari, cùm constat Regnum tale magnas suis hostilitatibus intulisse molestias, nec posse nos meliora nobis, aut nostris posteris polliceri. Quin etiam nihil firmum pactis haberi posse præsentibus, quandoquidem Regi ad annos gubernationi aptos venienti placitura non scitur, vt modò non placent pluribus, vnde ad bella veniendum, si rebelles velint, & volent proculdubio, suo in schemate permanere. Sic Rex noster Philippus Quartus, in cuius gubernationis exordio tempus fuit induciarum cum rebellibus Belgis impletum, illud protrahi noluit, sed inimicum placuit se Dei inimicis ac sibi pariter exhibere. Quòd si posteà non solùm induciæ datæ, sed pax diuturna concessa, temporum id turbida conditio fecit, quæ cogit sæpe mutare consilium & repudiata complecti. Magna ergo est consideratione in hoc negotio, in quo spectaculum facti sumus mundo, ab ijs, quorum ea est cura, procedendum. Quæ conuenientia apparent meæ tenuitati propono, meliora profectò, si secus disponi contigerit, libenter amplexurus.
451
*Quinto, in nullo euentu conuenire Prin
cipi Vassallos Ecclesiasticos gabellis, etiam indirectè, grauare. obuij pro eo & Textus & Doctores. Vbi per occasionem addit in suo Tribunali Clericos, qui res ementes forma variata diuenderant, seriò id exercentes, pœna negotiatorum punitos, cùm tamen quamplurium sententia sit licitam esse huiusmodi negotiationem, de quo in Thesauro dictum. Vnde erunt qui rigorem
hunc in dicto Tribunali non probent: nisi fortè in exercitio tali indecens aliquid, & auocatio à sacris muneribus misceretur. Pergit & addit nequaquàm expediens esse Principibus Christianis,
etiam de Pontificis licentia, ex Ecclesiasticorum bonis stipendia conferre militibus, vel ad bella quantumuis iusta fouenda eisdem vti. Id probat exemplis quamplurium Principum Christianorum, qui pecunijs talium aut sponte oblatis, aut de Pontificis licentia, stipendia militibus soluentes, tristem fortunam, & Martem aduersum sunt
experti: In quibus etiam Reges nostros Carolum & Philippum filium, clarissimæ vtrumque memoriæ, commemorat, Summam fortunæ aduersitatem expertos in amissione vnius ditissimæ classis ex America venientis, atque in amissione Goletæ: eo quòd alter primum subsidium etiam indulto Pontificis ab Ecclesiasticis exegit: alter verò indulto Gregorij XIII. oppida Ecclesiarum vendidit. Sed pace viri tanti hoc est in re prorsus ambigua contra decorum Christianissimorum, ac Religiosissimorum Principum diuinare. Immò & rigida hæc censura in ipsos videtur redundare Pontifices, qui petentibus indulserunt. An nouum illud arcem vnam amitti, aut perire classem, vt id debeat abusui bonorum Ecclesiasticorum attribui? Quòd si infaustus vsus semper fuit, cur hoc Pontificia prouidentia non præuenit; sed dum indulget, fortunam aduersam prouocat, & cælum sibi contrarium agnoscens, legitimos Ecclesiæ filios ab huiusmodi petitionibus non diuertit, sic eorum feliciorem statum redditura? Perijt Classis instructissima à Philippo Secundo in Angliam Catholico zelo ad magnum illius regni bonum destinata. An ne propter dictum abusum? Non equidem, sed iusto & inscrutabili Dei iudicio, elementorum in eam agmine coniurante, & nullo ex prouidè dispositis suffragante. Pro quo politissimus & exactissimus Strada noster ad annum 1588. Cùmque Augustissimus Carolus tot fuerit clarus victorijs, nihil certè ad cumulum gloriæ, & fortunæ felicitatem officere potuit vnius aut alterius minùs faustus euentus, sicut neque Alexandro Magno titulum labefactauit prædictum, quòd vno vel altero fuerit minùs felici prælio illius exercitus superatus. [ nunquam fuit.
452
*Quòd si ex eo fiat instantia quòd Eccle
siasticorum bona patrimonium pauperum sint, quibus non benè detrahuntur, vt militibus tribuantur. Id non difficilem habet solutionem: pauperum videlicet caussam in eo agi, dum eo|rum tranquillitati consulitur, ac bono publico, si aliquantulùm inde patiantur, eorum debet commodum post haberi: & Canones quidem sacri de Ecclesiasticorum immunitate tractantes, dum eam statuunt, & nihilominùs ad casus aliquos beneplacitum Apostolicæ Sedis requirunt, absque dubio vllo supponunt, dum tale beneplacitum accedit, minimè contra illam agi, vnde eo procedentes modo, qui eisdem est conformis, cùm illam non lædant, cur dicendi sunt infortunia bellica, & alia promereri? Sunt quidem matrimonia iure Ecclesiastico certis in gradibus consanguinitatis & affinitatis prohibita: sed quia ius ipsum dispensationem admittit, dum ea interueniente celebrantur, non ideò infausta censentur, cùm id felicissimi successus falsum esse conuincant, in nostris præsertim Regibus Austriaco sanguine copulatis, quorum felicitatem videmus in Galliam redundare.
453
*Addendum, non esse cur infausti succes
sus timeantur, quando iuxta rationem & æquitatem Christiani Principes operantur, id Pontificibus approbantibus, & ex parte sua Communibus ne cessitatibus etiam conantibus prouidere. Vn de cùm in Cap. Non minùs, de immunit. Ecclesiast. sub anathemate prohibeatur, ne Ecclesiastici ad communes expensas compellantur, additur statim: Nisi Episcopus & Clerus tantam ne
Cap. Non minùs.
cessitatem vel vtilitatem aspexerint, vt absque vlla exactione ad releuandas communes vtilitates, vel necessitates, vbi laicorum non suppetunt facultates, subsidia per Ecclesias iudicent conferenda. Sic ibi. Ex quo habetur Pontifices valde æquitati conforme iudicare, vt in prædictis casibus Ecclesiastici contribuant. Vnde non solùm rationi naturali consonum, sed & pietati, asseritur l. ad instructiones C. de Sacros Eccles. Quod ampliùs declaratur in ci
l. Ad instructiones.
tato Capite Non minùs, vbi sic additur: Propter imprudentiam tamen quorumdam Romanus Pontifex priùs consulatur, cuius interest communibus vtilitatibus prouidere. Sic Pontifex. Videndus P. Suarez Lib. 4. contra Anglicos Cap. 26.
454
*Nec prætereundum, si propter Ecclesia
sticas exactiones infortunia euenisse dicenda sint, maiora quidem in hostibus, quibus maior fauentia fortunæ fuit, potuisse coniectari. Incomparabilis enim excessus in eo extitit, vt eorum scripta testantur: aurea & argentea supellectili ab Ecclesijs extracta, redhibitione promissa, meliore succedente fortuna. Et certè non aliter à Rege Castellæ Ioanne I. factum in Ecclesia. Guadalupensi: cui tamen non pie facinori decantata illa ad Alsubam rotam strages adscribitur. Si ergo maior apud illos in eodem genere ratio, cur nostris minor infortunia conciuit? Dicat qui cognouerit sensum Domini. Sed quis Consiliarius eius fuit? Rom. 11. v. 34. Temperamentum profectò magnum hoc in negotio à Christianis est Principibus adhibendum, & à nostris maxime, Catholicorum titulo gloriosis: sed cùm necessitas ad aliquid, futurum Clero ingratum, impulerit, non statim in eos zelotyporum linguæ, vti in Ecclesiasticæ libertatis effractores acuendæ, & calami impetu immoderatiore vibrandi. Quibus in officiosis conatibus nihil communis caussa prouehitur, sed cum exacerbatione animorum fides erga Principes concutitur, & erga exteras nationes nihil tale merentes traducuntur.
455
*Concludit tandem dictus Magister, &
res nostras peculiari animaduersione perstringens ait, eo tempore, quo de placando Deo tractari debuisset, quando scilicet aduerso est Marte pugnatum, & ipsius templa auro & argento exornanda, animos ad donatiua petenda conuerti, quæ, licet Regis voluntate attenta, spontanea esse deberent, nihil minùs habent, more tributorum, ob exactorum violentiam repetita: vnde iuxta multorum sententiam donationes sunt nullæ, vel iuxta alios, annullandæ. In quo quidem zelus præfati Domini collaudandus, sed assertio non penitus recipienda. Cùm enim de his agat temporibus, quorum & nos spatia transegimus, & ad Regis nostri Philippi Quarti gubernationem
spectent, notissimum est ex Progenitoribus nullum in negotio pietatis ac religionis ipsi præferendum: immò & sunt qui primas eidem eo in genere concedendas arbitrentur. Sanctuaria Virginis de Atocha, del Pilar, Christi Patientiæ, D.
Dom. Solorzanus in Emblemate.
Iacobi Compostellani, & alia, in quibus ingentes, auri & argenti summas expendit, id poterunt, nobis etiam tacentibus, attestari. Vt de ijs sileam, quæ apud nos extant, festiuitatibus, sanctissimis Eucharistiæ, & Dei Matri annuis redditibus consecratis. Quòd verò nouæ necessitates noua subsidia requirant, consequentia fatalis est, & malum ex malo necessariò consecutum. Ad pietatem ergo Ecclesiæ confugitur, vbi non semper eam esse violentiam, quæ donationem aut nullam, aut annullandam reddat, experientia constat, & vt ea sit aliquando quæ dicitur, nullus
cum Rege suo ita durè agere intendit, vt eum velit ad restitutionem obligare. Exactores autem in defectu Regis ad id non tenentur, quia bona fide procedunt, arbitrantes obsequium se præstare Deo. Et quidem à nullo ex Clero exigitur, qui circa totam, quam tribuit, quantitatem inuitus sit, aliquid enim, etiam semota violentia esset daturus, vnde non est restitutionis onus circa illam imponendum. Et difficile admodùm fuerit, ac ferè impossibile, donationis qualitatem in singulis explorare. Quòd si ad receptam doctrinam recurratur restitutione eo modo facienda, cùm ignorantur creditores, qui alicuius communitatis partes sunt, aut fuerunt, vt scilicet ita fiat, quòd ad creditores commodum aliquod perueniat: id certè in casu præsenti nimis implicatum negotium est, neque iuxta eorum, qui donarunt, vtcumque donatio se habuerit, voluntatem. Quòd si beneplacitum Pontificiæ Sedis accedat, scrupulus cessat, quia Pontifex dominus est bonorum Ecclesiæ, & cum necessitatibus Christianorum Principum prouidet, non vult dispositionem suam intento fine frustrari, & ita quod datur iuxta dantium qualitatem, licet excedatur in modo, quoad substantiam validatur. Et quando personæ non sunt Ecclesiasticæ, posse ad donatiua compelli, vrgente necessitate, tradit Diana Tract. 3.
citato Resolut. 25. cum Basilio Poncio, de Impedim. matrim. Caussa 51. Quæst. 2. §. 11. & Thomas Del bene supra.
Loading...