SECTIO PRIMA.

SECTIO PRIMA.

De Nouitia, quæ instante Professionis tempore, deprehensa est non baptizata ex valde probabili fundamento. Vbi vtiles pro Nouitiatus valore doctrinæ, & opportuna alia.
1
*SIc sanè accidit. In quo illud ex
tra dubium est, debere scilicet talem sub conditione baptizari: & secretò quidem, quia res non erat comperta, quod & ita factum: in quo conueniunt Doctores: ex quorum mente id proponit Diana Parte 10. Tract. 16. Resolut. 19. & est Sacris Canonibus definitum, vt videri potest apud P. Suarium Tomo 3. in 3. P. Disput. 22. Sect. 2. §. Sed quæres, & seqq. Quod quidem non tantùm vrget quando ex vtrâque parte sunt rationes probabiles, ita vt nequeat pro earum aliqua determinatum formari iudicium: quo euentu res intra statum veri dubij relinquitur: sed etiam quando determinatus assensus pro suscepto Baptismo habetur; quia & tunc etiam res est incerta, nec debet negotium æternæ salutis, & in quo de illius præcipuo fundamento agitur, periculo perpetuæ illius amissionis exponi. Et in hoc sensu loquuntur Doctores, vt videri apud citatum Dianam potest; licet P. Suarez eum
P. Suarez.
sensum non exprimat, sed tantùm de dubio loquatur in priori acceptione, quando scilicet pro vtrâque parte sunt apparentes coniecturæ, eius tamen mens pro opinabili est etiam iudicio manifesta, quia moralem certitudinem necessariam esse dicit omne excludentem dubium: quod quidem in assensu probabili, immò & probabiliore, constat minimè reperiri. Pro quo & expressius ille Tomo citato Disput. 16. Sect. 2. §. Secundò colligitur & seqq. Et ita alij etiam loquuntur.
2
*Aduertit autem P. Vasquez Tomo 2. in 3. p.
Disput. 146. §. Posterior verò, quòd quando circa Baptismum opinio probabilis versatur, quia videlicet de suscepto constat, non tamen de vera illius materia & forma, circa quam esse probabiles opiniones possunt, tunc non esse definitum ab Ecclesia iterandum esse illum sub conditione; licet ipse censeat non solùm posse, sed debere. Et quamuis Scholastici hoc expressè non dixerint, ex sententia tamen non paucorum id sequi. Cuius ratio est iam adducta; quia aliàs salus sic baptizati periclitaretur, si fortè opinio illa, quam Baptismi minister est secutus, non essetvera. Et mirum quidem est, non fuisse locutum ipsum de eo, qui probabiliter iudicat se non esse baptizatum, sed de eo tantùm, qui dubitat, eo quòd pro vtraque parte rationes occurrant, sed non tales quæ mouere ad determinatum assensum possint, de quo esse de fide ait debere conditione adhibita baptizari. Quid autem de alio dicendum satis ex illo colligitur, quia iuxta ipsum, quando circa Baptismum ea fuit probabilitas, de qua dictum, omninò certum est debere sub conditione Baptismum repeti, est autem ratio eadem quando absolutè circa susceptionem probabilis versatur assensus, quia idem inconueniens sequeretur, quod ipse in alio casu recognoscit: Nam cùm sint probabiles opiniones, & fortaßis eorum opinio, qui
P. Vasquez.
dicunt tale aut tale Sacramentum ratum aut firmum, esset falsa; talis baptizatus eo modo reipsa remedio careret suæ salutis, vt ille loquitur cit. §. Posterior verò.
3
*Pro quo & fuit id quod habet. n. 19. vbi adducta Alexandri Decretali eo nomine Tertij,
Cap. de quibus.
in Cap. De quibus, de Baptismo, definientis dubium de illo baptizari sub conditione debere, quam adducit D. Thomas 3. p. q. 66. arti. 9. ad 4.
D. Thom.
ita subdit: & quamuis Pontifex in eo Capite non loquatur de iterando Baptismo, quando dubium est, an Baptismus collatus alicui verus fuerit, sed quando
P. Vasquez.
est dubium an quis baptizatus fuerit, eadem tamen vtriusque dubij ratio est, atque adeò eodem modo
iterari posset Baptismus, si tale dubium hac posteriore ratione contingeret. Neque solùm definit Pontifex posse in eo casu iterari Baptismum, sed etiam formam tradit, sub qua iterandum sit &c. Sicut ergo de dubio agendo eadem est in vtrôque ratio; ita & de opinione, quia nulla ratio discriminis adduci potest, quæ momenti sit alicuius. In casu ergo de quo loquimur, quoad obligationem suscipiendi Baptismum sub conditione dubitari nequit, siue dubium fuerit vno, siue alio modo; nam etiam stante opinione probabili res dubia relinquitur, vt superiùs est ostensum: vnde & Doctores cùm quæstiones probabiles agitant, nomine dubiorum eas solent explicare, dubiumque solent diuidere in negativum & positivum, in hoc vltimo membro opinabilia fundamenta ad assensum includentes, vt in præ
Cardinalis Lugo.
senti materia Cardinalis Lugo Tomo 1. de Sacramentis Disput. 8. n. 139. Quoad alia verò diuersitas dicta in considerationem venire potest, vt in decursu constabit.
4
*Hac ergo firma assertione supposita, circa
casum dictum hæc occurrere possunt. Primò an suscepto Baptismo possit in Professione procedi, ac si susceptus minimè fuisset, cùm iam de illius susceptione constaret. Secundò, stante obliga|tione iterati Nouitiatus, sub prætextu aliquo, vt Nouitiæ bono nomini consulatur, an iterata etiam receptio necessaria sit, novusque non solùm Prælatorum, sed Monialium consensus. Tertiò, quid circa hoc conferre possit probabilitas, si fortè illa in Nouitiæ persuasione inueniatur. Pro quibus.
Dico Primò. Stante dubio circa Baptismum,
& eo suscepto in casu dicto sub conditione, nequit in Professione procedi. Id constat, quia Professio erit dubia, & manifestum est obligari eum, qui profiteri vult, ad non emittendam dubiam Professionem, sicut contrahens quilibet obligatur ad non faciendum dubium contractum, etiam si liberè, & omninò spontaneè velit contrahere: Atqui in casu dicto dubia esset: nequit ergo in illa procedi. De Maiori constat, & Minor ostenditur, quia tunc Professio est dubia, quando est dubius Nouitiatus: sic in præsenti accidit: ergo esset dubia. Maior est certa, quia Professio à Nouitiatu dependet, & est essentiale requisitum, sublatis priuilegijs, ex dispositione Concilij Tridentini Sessione 23. Cap. 13. de Regularibus, & antiquiorum etiam Canonum, quidquid de temporis spatio sit, aut de potestate illi renuntiandi, de quibus in præsenti non agimus: vnde ex illius defectu irrita Professio redditur, vt ex citato Capite Tridentini constat. Atqui id quod vt substantiale requisitum exigitur, si dubium sit, id quod ad illud consequitur, dubium etiam reddit, quia supra dubium fundamentum nequit certa & omninò secura structura consurgere, vt est planum; ergo dubia erit Professio, quam dubius Nouitiatus præcessit: id quod in contractibus alijs est exploratæ veritatis, in quibus si aliquid præuium necessarium est vti substantiale, vitio suo inficit illos, si laboret vitio, & ita dubios reddit, si dubium sit, vt in contractibus Minorum, vxorum, Religiosorum, pro quibus licentia omnino necessaria est eorum, quibus subsunt: & in materia, de qua loquimur, vxoratus aut maritata, sine licentia coniugis expressa aut tacita, quæ æquiualeat (si tacitum hîc locum habere potest) & ita si dubia sit, nequit in Professione procedi, immò neque in Nouitiatu.
5
*Iam Minor facilè ostenditur, quòd scilicet
Esse dubium ostenditur.
dubius sit Nouitiatus, quia hîc debet à Christiana persona fieri vt sit validus, quod est primum præsuppositum inter omnia, quæ ad illius valorem requiruntur: est enim Religio status, in quo de Christiana perfectione agitur; & ita status vitæ Christianæ optimè diuiditur in statum communis vitæ, & statum perfectionis; vt eruditè ostendit P. Suarez Tomo 3. de Religione Lib. 1. Cap. 2. pro
P. Suarez.
bans statum Religionis ad posterius membrum pertinere, de quo & Lib. 2. Cap. 1. Ergo cùm dubium sit an Nouitia Christiana fuerit quantùm ad substantiam status, Nouiatus tempore in eo sensu, quo baptizatus solus dicitur Christianus, vt docet P. Augustinus Tract. 14. in Ioannem. Nouitiatus proculdubio dubius fuit. Et quidem si de Baptismi defectu constaret, Nouitiatus fuisset prorsus inualidus, quia & admissio inualida fuit, supra inualidum etiam ingressum cadens: ergo & dubius, quando & dubius fuit Baptismus vbi locum habet Regula Iuris in 6. quam simili caussæ applicat P. Suarez suprà. Lib. 5. Cap. 4. n. 4.
Regula Iuris in 6.
non firmari tractu temporis quod ab initio fuit inualidum.
6
*Dici potest iuxta probabilem sententiam,
quam idem Eximius Doctor tenet citato Cap. 4. n. 10. posse dari Professionem validam etiamsi ingressus fuerit inualidus, si videlicet tempore Professionis sublatum sit impedimentum, vt si coniux ingressus sine alterius coniugis licentia, quam tamen ei ante Professionem intenderit. Pro quo citat P. Thomam Sancium Lib. 7. de Matrim. Disput. 37. vbi multa circa hanc materiam generatim & speciatim disputat à num. 46. vsque ad 70. Adducit etiam P. Azor Tom. 1.
P. Azor.
Lib. 12. Cap. 1. Quæs. §. Si quæres. Vbi Professionem coniugis absque alterius licentia factam dicit statim ac alter moritur, ratificari. Et expressiùs ait tenere P. Lessium Lib. 41. n. 66. & 67. &
P. Lessius.
reuera ita est: nam n. 66. §. 4. & 5. sic habet: Tertiò, secundùm probabilem quorumdam sententiam, si Nonitiatus fuit inualidus, requiritur eius repetitio, vt si ante completam pubertatem factus: si cum inhabilitate ad illum Ordinem. Ita tenet Nauarrus Lib. 5. de Regularibus Conc. 5. n. 19. sed contrarium est verius, vt rectè docet Sancius: Nouitiatus enim non requiritur, nisi vt ingressus experiatur austeriritates Ordinis, & Ordo ipsius mores, vt habetur Cap. Ad Apostolicam 16. de Regular. Atqui hoc fieri potest, etiamsi Nouitius sit inhabilis, aut aliud vitium subsit admissioni. Sic ille, & alij idem amplexi.
7
*Sed certè adductum à nobis fundamentum
ista non infringunt, quia omnes citati & alij, qui inualidum Nouitiatum in diuersis casibus, ablato impedimento validum esse contendunt, de impedimento specialissimo ex Baptismi defectu non loquuntur, & est in illo ratio magis peculiaris eo quòd non sit impedimentum Ecclesiasticum, sed diuinum: sicut enim ex tali iure habetur vt Baptismus sit ianua Sacramentorum; ita etiam habetur vt sit ianua status perfectionis Christianæ, quæ multò plura supponit, quàm alia Sacramenta, vnde sine statu perfectionis recipi illa possunt; & quidem si Nouitius in amentiam incidat, quæ diu persistat, profiteri nequit sublato impedimento, quia tale illud est vt iure ipso naturali nullitatem inducat, cùm sit vsus liberi arbitrij priorum eo in genere fundamentum ex ijs, quæ ad naturam spectant: ex quo efficitur de non baptizato idem dicendum, quia Baptismus in ordine supernaturali Christianum statum constituente, primum ac primarium eius fundamentum est. Præ
terquàm quòd id quod ex sententia præfata sapientium Magistrorum dedimus, nimiùm probat, videlicet quòd etiam si quis ante susceptum Baptismum, de quo apertissimè constaret, Nouitiatum iniret, talis Nouitiatus esset validus, recepto ante Professionem dicto Sacramento, quod tamen asseruit nullus, quem ego sciam, nec nisi absurdè asseruerit.
8
*Dico Secundò. Si non occurrat prætextus
aliquis pro differenda Professione, & bonum Nouitiæ nomen periclitetur, timeaturque scandalum, ratione illius potest in professione procedi. Id probo ex probabili Doctorum quorumdam sententia, qui dicunt eum qui emisit Professionem nullam, si velit illam ratificare, non indigere iterato Nouitiatu, si per annum integrum in eo fuit, | nec teneri statum suum aperire Prælatis, quia
præterquam quod id difficillimum est, & satis durum, non est absque manifesto Textu aut ratione admittendum, quorum nihil est, vt cum Patribus Azorio, Sancio, & Lessio loquitur P. Pa
P. Palaus,.
laus Tomo 3. Tract. 16. Disput. 2. Puncto 5. nu. 7. & hoc quidem etiamsi irritus fuerit Nouitiatus. Cuius ratio ea est, quam ex Alexandro Tertiò reddidit, vt iam vidimus nu. 6. P. Lessius, quia
scilicet Nouitiatus ad hoc institutus est, vt ingressurus experiatur asperitates Ordinis: quem ingredi intendit, & Ordo ipsius mores: ad hoc autem satis est per annum in tali Ordine fuisse, easque fuisse expertum, licet legitimus non fuerat ingressus. Ex quo pro casu nostro licet argumentari: Notitia enim dicta per annum asperitates est Religionis experta, & difficillimum ac satis durum est se manifestare cum boni iactura nominis, & periculo scandali, nec non multiplicium molestiarum, si res effluat, nam erunt ex sororibus, quæ illi exprobrent satis serò fuisse Christianam. Vbi & addi potest id, quod iuxta præfatos est dictum, pro hoc neque Textum manifestum esse, neque rationem, manifestam inquam, & quæ probabilitatem oppositæ assertionis infringat,
9
*Dici potest iuxta eosdem, vt videri potest
specialiter apud P. Lessium citato n. 66. §. Quartò requiritur P. Sancium citata Disputat. 37. nu. 64. vbi iuxta sententiam loquitur, quam probabilem & tutam affirmat, cum tamen oppositam nu. 63. probabiliorem existimet, quam & tenet P. Martinus Perez De Matrimonio Disputat. 58. Sect. 3. n. 11. & P. Palaum Puncto citato n. 4. Pontificem in casu dicto, qui est supremus Religionum Prælatus, supplere consensum inferiorum Prælatorum, sine quorum notitia Professio reddi valida eâ ratione potest. Eo enim ipso quòd Alexander Tertius, & Innocentius Quartus ad Professionem reualidandam id tantùm exigant, quod in Cap. Ad
nostram 8. & Cap. significatum 11. de Regularibus, & Cap. 1. de eisdem in 6. habetur, vbi de Prælati consensu mentio nulla; reuera suo consensu, qui & successorum est Canones sacros fouentium & amplectentium, particularium videntur supplere consensum. Id autem non videtur casui nostro adaptari posse, quia pro eo Textus aliquis Pontificius non extat, & ita debet Professioni tali Prælatorum consensus assistere. Nec dici potest consentire dum non resistunt, quia cùm talis non resistentia fundetur in ignorantia facti, illa caussat inuoluntarium, vt in reualidatione matrimonij dicunt communiter Doctores.
10
*Sed hoc non obstat quo minùs positio illa
satis verosimilis sit. Nam in primis, id quod de consensu à Pontificibus suppleto dicitur, non est cur necessariò debeat admitti, ita vt ad eos, & non ad particulares Prælatos debeat referri consensus. Quia stante Iuris dispositione vt sic res peragatur, voluntas Prælatorum eidem debet esse conformis, & ita dicendi sunt consentire, dum iuxta illam perperàm ingressus profitetur. Deinde, vt referendum ad Pontifices admittamus, nihil plus habetur. Ex eo autem quòd sic accidere possit, ad casum nostrum doctrina eadem non invita descendit ob pariformitatem: ille enim qui Professionem ratificat, verè Nouitius est, quia non verè professus: & tamen eius Professio admittitur, quia sic videntur velle Pontifices, aut particulares Prælati, qui suam Iuri conformem habent voluntatem: ergo cùm in casu nostro idem contingat, eademque sit ratio, vt vidimus, quia difficillimum & satis durum esset, vel Nouitium aut Nouitiam non admitti sine nouo annui Nouitiatus grauamine, aut obligatione se manifestandi in materia adeò inhonora: idem est prorsus asserendum. Quod autem de matrimonio dicitur, ex eo elidi potest, quòd in eo formalissimus consensus requiratur, in quo non ex præsumptione Iuris, sed ex singulari ac valde personali dispositione agitur & ita est iure ipso naturali requisitum. Quamuis & in illo grauissimorum Doctorum sententia sit in casu simili non esse necessarium actualem coniugis ignorantis consensum, cùm sufficiat habitualis, vt videri potest apud P. Sancium Lib. 2. de Matrimonio Disp.
36. qui licet generaliter loquendo contrarium censeat, affirmat tamen nu. 8. in casu aliquo, in quo ex reuelatione graue aliquod nocumentum esset coniux, qui reualidare intendit, subiturus, dictam posse sustineri sententiam, quæ ratione necessitatis redditur probabilior. Id quod in Professione similiter dicendum affirmat Disput. 37. num. 63. & id est, quod in casu nostro dicimus verosimilem assertionem propositam demonstrare.
11
*Dico Tertiò. Si prædicta necessitas non
vrgeat, aut alia similis. v., verbi g.gratia, si Nouitia tunc habeat dotem, de quo pro anno sequenti dubitat, tenetur ad repetendum Nouitiatum, & omnia alia peragere, ac si nullum eorum præcessisset. Id ostenditur ex dictis, quia alias exponitur nullitati Professionis, & ex nullitate dicta grauissima inconuenientia subsequentur. Simul cum deceptione Religionis, & Prælatorum iniuria, quibuscum infideliter agitur, non admissuris aliàs tali
bus obscuritatibus implicatam. Potest ergo honestus obtendi prætextus, nec credibile est caussam, quæ occurrit dilationis, adeò peculiaris & rara cùm sit in suspicionem esse venturam. Et quidem satis opportunum esset P. Sancij consilium, si hic habere locum posset, dum Lib. 5. Operis moralis Cap. 4. nu. 14. ita scribit ad ea, quæ
P. Thom. Sancius.
citata Disput. 37. nu. 57. dixerat se referens: Tradidimus normam, qua absque nota poßit iterari Nouitiatus, si quispiam ad maiorem conscientiæ securitatem, & ad vitandas opiniones, vellet illum iterare. Quæ est detegere Superiori sub Confeßionis sigillo vitium prioris Nouitiatus, & Professionis, & petere vt ipsum denuò admittat ad Nouitiatum peragendum inter reliquos Professos, eorum habitu retento. Quòd si admissioni illi sit necessarius consensus Monasterij, poterit Superior illius suffragia petere, tacito Professi nomine, & explicata prioris Professionis nullitate. Et tandem potest secretò pro foro conscientiæ impetrari dispensatio Pontificis eum Nouitiatum supplentis. Sic ille, vbi quod de dispensatione Pontificis dicitur, habere quidem locum & in Indijs potest & erit quidem ad serenandam conscientiam validissimum, potestque tacito nomine dispensatio peti, nec difficulter obtineri, vno tantùm Confessario id sciente, aut alio secreti viro, cui negatio demandetur; sic enim dispensationes aliæ comparari solent, & expectatione biennali, | aut fortè breuiore totius vitæ tranquillitas impetrari. Illud autem quod de suffragijs Monasterij
dicitur, difficultate non caret, quia illa circa incognitam versantia personam, non eam videntur vim habere, quæ in hoc negotio desideratur, vt videlicet sine opinionum incerto Religiosus aut Religiosa in securitatis portu collocetur: huiusmodi enim suffragia non solent in Iure probari, quia cœco in eis modo proceditur, nec obtinetur finis, propter quem Religiosis ius in huiusmodi caussis conceditur, vt scilicet omnibus constet quales, ij, aut illæ sint, quibuscum perpetuum est commercium habendum: & quia bono Religionis consulitur, dum plures oculi meliùs quàm pauci quod eidem vtilius possit esse conspiciunt: aliàs ad vnius Prælati iudicium tota deliberatio deuolueretur. Erit ergo aliquale ex prædictis diligentijs adminiculum, sed scrupulus, dum aliunde maior non quæritur firmitas, semper aliquis remanebit.
12
*Dico Quartò. Si Nouitia in casu dicto
probabiliter existimet se esse baptizatam, ita vt id sibi, licet cum formidine aliqua, persuadeat, potest recepto Baptismo in Professione procedere. Id probo, quia cùm probabilitas, siue iuris, siue facti, ad operandum sine peccato sufficiat, vbi non est speciale præceptum id vetans, aut aliquod ex vsu sequitur proximo detrimentum, vt in Sacramentorum administratione communis est sententia Doctorum: hoc etiam loco idem licebit, quia non est vnde in negotio huiusmodi specialis obstet difficultas: si enim aliqua, ratione Nouitiatus esset, qui fortè erit inualidus, si pars opposita assensui vera sit, ut esse potest, ex quo & Professio contrahit nullitatem. Atqui hoc non
obstat, quia in primis non sequitur Professionem futuram nullam, etiamsi Nouitiatus talis reipsa fuerit materialiter loquendo, eo quòd in ipso obseruata non fuerint quæ reuera debent obseruari. Nam stante probabilitate circa illum potest Professio omnino valida censeri, quia vt talis sit, non requiritur nisi vt prudentium æstimatione Nouitiatus ita peractus fuerit, vt nihil ei credatur vero similiter defuisse, aliàs magnis scrupulis Professiones obnoxiæ remanerent. Quod confirmari potest ex sapientium Neotericorum sententia, iuxta quam Indulgentiæ, pro quarum obtentione diligentiæ aliquæ requiruntur, reuera obtinentur si diligentiæ secundùm probabiles sententias fuerint adhibitæ, etiamsi reipsa opiniones tales veræ non fuerint. Quæ quidem probabilis est, licet à
Pro eo exempla.
me aliàs non admissa, vt in Thesaur. Indico videri potest Tit. 5. nu. 280, & quod certius est, vbi secundùm probabilem sententiam est facta Confessio, absolutio certa est: & vbi secundùm probabilem sententiam negatur debitum, obligatio prorsus cessat, & sic in alijs. Deinde, ex eo quòd Professio sit probabiliter tantùm certa, & reuera esse non firma queat, nullum graue sequitur inconueniens, quia nullum proptereà redditur irritum Sacramentum, nec bonis operibus suum perit meritum. Vbi & potiori ratione locum habet id, quod ex P. Thoma Sancio, n. 10. dicebamus de
minùs probabili opinione, quam necessitas reddit probabiliorem, & in casu præsenti occurrit, vitandi scilicet magni detrimenti ex iteratione Nouitiatus, aut reuelatione notabilis defectus ob Baptismum suo tempore non susceptum: vnde & passim videmus Professiones fieri probabilium beneficio sententiarum. Quod agnoscens ipse Pater Sancius num. præced. adductus, vt vidimus est locutus. Si quispiam ad maiorem sententiæ securitatem, & ad vitandas opiniones velit &c. manifestè supponens posse cum opinione probabili fieri Professionem. Et quod amplius est, consilij esse, non præcepti. Vt si quis probabiliter crederet in opere aliquo, aut illius omissione se non peccasse mortaliter, non teneretur iuxta receptissimam Doctorum sententiam illud confiteri, posset tamen ad maiorem conscientiæ securitatem, & ad vitandas opiniones.
13
*Prætereà idem ostenditur ex eo, quod docet P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tract. 2.
P. Dicastil.
Disput. 1. Dub. 9. n. 216. quem adducit Diana Parte 10. Tract. 16. Resolut. 19. & videtur sequi,
quia eius asserta proponit, nec improbat: scilicet eum, qui tantùm habet Baptisma probabile, eo quòd sint probabiles opiniones ex vtrâque parte, interim citra periculum mortis eadem probabilitate posse alia Sacramenta recipere, maximè illa, quæ non sunt, aut possunt esse in damnum aliorum. v., verbi g.gratia, Matrimonium, Pœnitentiam Confirmationem, Eucharistiam: hæc enim omnia interim, dum non est periculum mortis, qua probabilitate se potest gerere pro baptizato, potest recipere: sicut enim probabile est ipsum esse baptizatum, & præcisè quantùm attinet ad reuerentiam Sacramenti, non est peccatum in eo Baptismo permanere: eâdem ratione non erit peccatum illa facere, ad quæ facienda ius habet baptizatus, qualis est vsus prædictorum Sacramentorum: non tamen licet recipere Sacramentum Ordinis &c. Sic apud illos, ex quo pro casu præsenti validius desumitur argumentum, in quo non iam probabiliter baptizatus; sed verè, & absque formidine vlla, non Sacramenta pergit recipere, sed id præstare, ex quo, si verè non consistat, nullum graue inconueniens potest formidari.
14
*Sed quid si ante susceptum sub conditione
Baptisma velit profiteri? Adducta quidem ratio licitum id videtur ostendere, & supposita huius sententiæ probabilitate, non erit facile illud esse illicitum demonstrare. Sed nihilominùs suaderi id potest: nam Religio est status perfectionis, in quo scilicet ad illam debet tendere Religiosus, iuxta diuersos modos, quibus à Doctoribus huiusmodi solet obligatio declarari. Est autem valde alienum ab illa velle aliquem de Baptismo suo dubium, licet cum probabili assensu in eo velle perseuerare statu, ex quo ante mortem tenetur exire sub obligatione peccati lethalis. Et quidem, vt docet P. Thomas Sancius in Opere mo
P. Thom. Sancius.
rali. Lib. 6. Cap. 5. n. 10. peccat mortaliter Religiosus contra præceptum tendendi ad perfectio
nem, si seruans Regulam & vota intendat non attingere perfectionem vitæ Religiosæ, neque finem per illa intentum: quia licet non teneatur attingere, tenetur tamen non habere actum contrarium. Pro quo adducit Cordubam in Regulam S. Francisci. Cap. 1. quæst. 3. post 3. dictum vers. Sed vtrùm similiter. Atqui in nostro casu tale quid videtur accidere, dum is, de quo loquimur, Baptismi certitudinem paruipendit, quod est velle | non attingere perfectionem, quia voluntas attingendi est cum illo incompossibilis. Et ita meliùs sentiendum de illo, qui dubius de Baptismo Nouitiatum peregit, & eo est sub conditione suscepto professus, quàm de hoc probabili profitente, & in sua probabili persuasione volente remanere.
15
*Posset autem in sic agente friuolus forsi
tan quidam prætextus assumi, velle se inquam, si verè baptizatus non est, morti proximum baptizari, vt sic plenissimam peccatorum remissionem dubio procul consequatur; cùm interim possit tuta conscientia, vt putat, procedere, sua se probabilitate tuendo. Sed est sanè non solùm friuolus, sed perniciosus: nam si fortè reipsa baptizatus non est, priuat se ingenti gratiæ thesauro, qui per Sacramenta confertur, & periculo se exponit sine Baptismo moriendi, licet non sit illud moraliter certum; sed tamen vt res humanæ currunt, non adeò incertum, vt prudenter non possit timeri. Et ideò in Euangelio viuidæ illæ monitiones: & vos estote parati, quia qua hora, non putatis, Filius hominis veniet. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Sicut fur in nocte, ita veniet. Et alij. Et certè incuria hæc circa rem tantam specialia pro eo obtinendo, quod in desiderio est, auxilia demeretur. Valentinianus Im
perator, Imperator quidem iam, sed nondum vitalibus aquis ablutus, dum ablui curat, & D. Ambrosium futurum tanti Sacramenti ministrum, sed absentem, aduocat, inter ipsa desideria moritur, etiam properante illo, & Alpium iuga superante, vt ipse narrat, & deplorat amarè Oratione de illius obitu. Non eum condemno, quem Doctor sanctus laudandum luculentissima laudatione suscepit, quem & baptizatum à Christo
D. Ambros.
affirmat, Baptismo inquam flaminis, quia ei humana officia defuerunt. Sed illius exemplo eorum præiudicialem prætextum, aut etiam præsumptionem accuso (qui forsan si fuerint) Baptismi procrastinantium receptionem inter tot vitæ discrimina, quibus iuvenem Imperatorem, candidum & rubicundum, vt & Sanctus commendat Antistes, subiacuisse conspicimus. Et tantùm pro hisce.
Loading...