SECTIO II.

SECTIO II.

Eucharistiam futuram perpetuam in cœlo iuxta nouam quorumdam assertionem, an queat sustineri, sicut & modò ibidem extare, Occasione Indicarum Concionum.
Section
16
*DIctum de hoc à me in Epithalamio,
circa Titulum n. 89. vbi cuiusdam viri, Religiosi quidem, nec indocti, cogitationem minimè probandam reieci, & censura dignam affirmaui, qui in cœlo Eucharistiam frequentandam esse disserebat, vt Beati ex ore Christi verba illa, Manna cœleste accipientes, audirent: Hic est panis, quem dedit vobis Dominus ad vescendum. Exodi. 16. v. 15. id quod etiam graui censura dignum existimaui, plusquàm temerarium scilicet, & absque dubio periculosum arbitratus. Quod probaui Primò ex verbis D. Pauli
Prima. 1. Cor. 11. v. 26.
1. Cor. 11. v. 26. Mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Et ex Concilio Tridentino adducente illa Sessione 13. Cap. 2. quæ in hunc sensum SS. Patres acceperunt, & communis Doctorum ac Fidelium sensus interpretatus est. Secundò
Secunda.
Quia ex communi Theologorum doctrina in cœlo Sacramenta non erunt quæ statui tantùm viæ vti imperfecto congruunt, eo quòd signa sensibilia sint ad perfectionem hominum instituta: est autem imperfectio in homine, quòd per sensibilia signa perficiatur. Tertiò, quia in ora
Tertia.
tione præparatoria ad Missam Diuo Ambrosio iam pridem attributa, licet D. Anselmo tribuendam velit P. Raynaudus propter quasdam parùm solidas coniecturas in Opusculo de veris & falsis li
bris, auctoritatè certè Ecclesiæ comprobata, sic habetur: Vbi non in mysterijs, sicut in hoc tempore agitur, sed facie ad faciem te videbimus &c. Quarto, quia necessarium est ex huiusmodi positione res corruptibiles in cœlo constituere, panem inquam & vinum, quod Theologia post mundi consummationem optimis ducta rationibus inficiatur: nisi dicatur panem & vinum tunc fore incorruptibilia, quo pacto vna omnibus Beatis communio erit satis, cùm id, quod semel receperit Sacramentum, ab omni sit futurum corruptione immune: quod non philosophari, sed somniare est. Quintò, quia proptereà hoc fingitur, quia vellent
Quinta.
deuoti isti sibi Christum semper præsentem in pectore, non quà Deum tantùm, sed etiam quà hominem. Demus ergo eo modo Christum in Beatis futurum, an pro eo necessarium est panis & vini id fieri Sacramentalibus inuolucris? Qui se sub speciebus panis & vini constituit, nonne poterit in cordibus etiam Beatorum indiuisibili se modo collocare? Sed ad quid hoc? Habent illi in corde Christum deitate præsentissimum, & illud voluptatis torrente potantem. Habent ipsum tangendi per suauissima oscula & familiarem conuictum facultatem: dicet enim illis quod discipulis quondam: Videte manus meas, & pedes
Lucæ 24. v. 39.
meos, quia ego ipse sum: palpate, & videte. Lucæ 24. ver. 39. Iam ille ad Patrem ascendit, nec dicetur Magdalenæ: Noli me tangere. Ioan. 20. v. 17.
Ioan. 20. v. 17.
Habent subtilitatis donum, vt ad ipsum Christi cor, possint si velint, manu inoffensa, pertingere. Quid ergo necessarium est Christum in Sacramentales angustias redigere? Quibus addidi futuros fortè alios, aut etiam & hos ipsos cum illis, qui pro affectu erga B. Virginem, simile quid de ipsa sint discursu euagante dicturi.
17
*Post hæc à me ante annos triginta conscripta prodijt Secundus Tomus Singularium P. Quintanadueñas, in quo quæstionem eamdem
occasione diuersa pertractans, non dissimili eam resolutione concludit. Tract. 2. Singulari. 1. & 2. vbi ait piam feminam asseruisse à se visum esse Christum Dominum in cœlo celebrantem, & Eucharistiam sacram Beatis administrantem. Et cùm circa huiusmodi reuelationem in sacro Hispalensis Inquisitionis Tribunali habita fuisset consultatio, non defuisse aliquas pro ea stabilienda rationes, in summa bonorum communicatione, excellentia amoris Christi, non repugnantia cum statu illo, & nonnullis alijs reuelationibus de hoc ipso, fundatas. Quibus non obstan|tibus, statuit ipse Primò, reuelationem prædictam
Prob. Primò.
aut doctrinam, nec hæresim, nec expressum contra fidem errorem continere. Id quod probat, quia neque in Scriptura, neque in Concilio aliquo locus extat aliquis, in quo expressum habeatur: locum autem à nobis adductum ex Apostolo non vrgere ait, quia particula Donec sæpiùs in Scriptura, & apud scriptores alios vltra euentum rei se protendit: pro quo est obuia probatio ex loco Matth. 1. v. 25. & non cognoscebat eam, donec
Matth. 1. v. 25.
peperit filium suum primogenitum. Circa quod doctissima est D. Hieronymi expositio, quæ & communis alijs.
18
*Pergit ille, & statuit Secundò esse omnino
Secundò.
falsam & impossibilem ob multitudinem repugnantium difficultatum, cùm Beati corporibus careant ad vsum Sacramenti necessarijs, & vt in Beatissima Virgine, ac nonnullis alijs, qui corporibus gloriosis fruuntur, id ex ea parte non repugnet, aliunde arguit, rogans an sit eadem talis communio? & ea est interrogatione contentus. Addi potest, si ijs solis communio datur, iam falsam euinci reuelationem, quæ de Beatis, quibus sit generaliter collata, procedit. Sic alia satis in
Item ex magnis absurdis.
credibilia, absurda, & inaudita prosequitur, quæ ob vnius attestationem feminæ recipere, non sine nota potest contingere leuitatis. Quæ enim rationes pro eo adductæ ab ijs, qui ad consultationem adhibiti, nullius momenti sunt, vnde & facilè ab ipso diluuntur. Et quidem licet rationes ab ijs adductas afferat, non tamen reuelationi aut doctrinæ annuisse significat, sed id, quod in huiusmodi consultationibus accidere solet, in quibus non statim in Censuras prorumpitur, sed post discussa omnia, quæ & iuvare, & obstare possunt: quod etiam Scriptoribus in vsu esse solet, dum quæstiones agitant, in quibus certa est resolutio futura, quia aliter decerni nequit, quòd certa sit: eo quòd ad certitudinem ipsam statuendam apparentes etiam oporteat proponere & dissoluere rationes.
19
*Ad Censuras progressus Primò ait esse ir
Quas adhibeat censuras.
rationalem, quia contra manifestam & efficacissimam rationem, quæ in Thesibus, quæ à Theologis communiter disputantur ex D. Thoma. 1. p. q. 97. arti. 3. ad 4. proponi solet. Huic adnectit aliam, de qua sic loquitur: Huic censuræ non immeritò adnectere possumus eam, qua ita sanè à Theo
P. Quitanad.
logis propositiones notantur. Hæ enim sunt, quæ maximè delirant, seu insaniunt, asserentes ea, quæ sapientibus insana, stulta, seu deliria videntur, Exemplum istud est illud, quod affertur à S. Thoma Opusculo. 10. quod nomina Sanctorum digito Dei scripta sunt in cœlis. Sic ille: in quibus error videtur extare; verba enim illa. Qua ita sanè sensum congruum non reddunt, vnde reponendum videtur, Qua vt insanæ propositiones. &c. Addit esse periculosam in fide, quia contra commune Ecclesiæ & Conciliorum iudicium Eucharistiam vt viaticum institutam, & sacrificium pro peccato ac satisfactione pro Militante Ecclesia celebrandum vnanimiter statuunt, & testimonia Scripturæ huic potiùs iudicio, quam alteri fouenti nouitates circa Sacramenta, & eorum ritus à Clemente VIII. damnatas, stante D. Pauli in concusso Oraculo 1. Tim. 6. v. 20. O Timothee, de
1 Tim. 6. v,. 20.
positum custodi, deuitans profanas vocum nouitates, & oppositiones falsi nominis scientiæ, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Affirmat prætereà esse malè sonantem, & piarum aurium offensiuam; item & scandalosam. Tandem malè informatiuam simplicis plebis circa mysteria fidei & Sacramentorum vsum prætextu pietatis aut religionis, quale vitium contra Lutheri doctrinam Leo X. proclamauit. Sic doctus Pater de reuelatione ac doctrina illi conformi locutus: quæ quidem de statu post resurrectionem minimè procedebant; vnde quæ ab ipso dicta multò vrgentiùs contra eam, de qua nos locuti, positionem constat militare.
20
*Pro fundamento autem prædictorum
censurarum supponit singulari. 2. n. 1. prædictam doctrinam omnino opponi ijs, quæ de Eucharistia à SS. Patribus & Theologis prædicantur, scilicet esse Mysterium fidei, cibum viatorum, pignus futuræ gloriæ, Sacramentum Regis absconditi, in quo latent Deitas & Humanitas, Acclinationem Christi opacam (per errorem apud illum Diocapa) Pœnitentium spem, Fiduciam magnam cœlestis assensus) Abolitionem peccatorum, Medicamentum animæ, & corporis purgans vitia, Arma præcipua contra mundi Principem, Opus speciosum in expiationem culparum, Fontem mitigantem æstus passionum. Figuram rerum futurarum, & Sacramentum omnem immunditiam abstergens, Mensam aduersus omnes, qui tribulant nos, Lac, quo crescimus in salutem, Symbolum resurrectionis, seu semen illius, Symbolum cœlestis conviuij, Promissionem cœlestis hereditatis: pro quo Patres sic loquentes, aut Scripturam exponentes inducit: & tandem Concilium
Concilium Trident.
Trident. Sessione 13. c. 2. vbi Sacramentum hoc vocat spiritualem animarum cibũcibum, quo alantur & confortentur viuentes, & tamquàm antidotum, quo liberentur à culpis quotidianis, & à peccatis mortalibus præseruentur. Et Sessione 22. Cap. 2. ea Missæ Sacrificio attribuit, quæ ipsum ad præsentem tantùm statum pertinere conuincunt. Addi potest & quod Ecclesia in officio sacro sic verbis D. Thomæ proponit ex Opusculo 57. & de sua contristatis absentia solatium singulare reliquit, & alia item, de quibus inferiùs.
21
*Prodijt etiam eruditum opus P. Eusebij
P. Eusebius Nieremb.
Nierembergij de Origine Sacræ Scripturæ, in cuius Lib. 8. Cap. 34. inquirit, an Eucharistia futura sit æternum pignus noui Testamenti? &
nonnullorum sententiam adducit existimantium numquàm in cœlo defuturam, quod ipse quibusdam pergit coniectiunculis (sic enim loquitur) probaturus, quibus colorem aliquem possit accipere. Et Primò arguit ex ligno Crucis, in quo pependit Christus, quod futurum in cœlo perpetuum boni Scriptores firmant, fauente Christo verbis illis: & tunc parebit signum Filij
Matth. 24. v. 50.
hominis. Matth. 24. v. 50. & Interprete Ecclesia dum canit: Hoc signum Crucis erit in cœlo &c. quod & de alijs Passionis instrumentis, lancea videlicet, clauis, columna, flagellis, corona spinea, videtur asserendum; Ex quo pro Eucharistia desumi argumentum potest, quia nullum Passionis Christi memoriale ita nobile, quod & ad firmandum & stabiliendum novum & æternum Testamentum est institutum. Quòd si Crux quia ad cruentum spectat Sacrificium, seruari oportet, idem de Eucharistia potiùs asserendum, vt ali|quid ad incruentum spectans etiam asseruetur.
22
*Arguit Secundò auctoritate S. Odonis, cu
S. Odo.
ius adducit Carmina, & vnum tantùm ex illis est, ex quo aliquid ad intentum elici posse videatur, dum sic ille.
Hoc genus, hoc vnum placet, hoc durabit in æuum. Æuum enim non temporalem, sed æternam indicat durationem. Huic adnectit Cosmam Iero
Cosmas Ierosolymitano.
solymitanum Hymno 6. Theolog. vocantem Eucharistiam Immortalem mensam. Tertiò ex celebri huius Sacramenti figura, Manna inquam, quod asseruatum in Arca post ingressum electi populi in Terram promissionis, quæ & ipsa figura cælestis beatitudinis. Quartò ex Christi vulneribus in eius glorioso corpore conseruandis ob memoriam fusi sanguinis in nostram redemptionem, hoc est, summi omnium beneficij: id enim simile aliquid erga Eucharistiam peragendum indicat, quæ & ipsa immensum beneficium est, & æternam memoriam promeretur. Quintò, quia non incongruum apparet caussam gloriosæ Corporum immortalitatis, & ipsam esse immortalem: talem autem esse Eucharistiam SS. Patres affirmant, pro quo adducit D. Irenæum, Concilium Nicænum, & Cosmam Ierosolymitanum, possetque alios. Sextò. Ex data duobus Discipulis in Castello Emmauntis, iuxta plurium Doctorum sententiam. Quòd si Christus gloriosus eam sumpsit, non videtur species illas Sacramentales corrupturus, & ita in æternum conseruat, & addit scire se hoc aliquibus non ineruditis placere, quod & quidāquidam proptereà publico èex suggestu protulit cum multorum plausu, nunc scilicet in cælo adorari, & adorandam Eucharistiam in præcordijs Christi Corporis, quia gloriosi, transparentis, veluti limpidissimi Christalli. Tandem ex reuelatione Sanctæ Mectildi facta: visus enim est Christus ab ipsa solemni ritu sacrificans: Cùm autem
Reuelatio S Mectild.
instaret hora Sacratißima, qua eleuata erat hostia, visus est eleuare hostiam quasi in aureo paropside clausam, & sindone velatam: per quod figurabatur, quòd hoc Sacramentum omni humano siue Angelico intellectui est absconditum. Dicto Pax Domini, posita est ibi mensa, ad quam Dominus se ponebat, iuxta quam Mater eius sedebat. Congregatio autem tota ad mensam illam accedens, vnaquæque sub brachio Beatæ MARIÆ Virginis quasi geniculando accepit Dominicum Corpus de manu Domini. Sic ibi cum luculentiori narratione, ex qua concludi videtur intentum.
23
*Quibus ita præmissis, in hunc modum
subdit: Quoad conseruationem Eucharistiæ in cælo non video tot esse fundamenta huius pronuntiati, vt illud statuere poßim: quod licet falsum non valeam prorsus conuincere, incertum atque sponte meditatum non possum non habere. Reuelatio autem S. Mectildis perparùm vrgere potest: neque enim Sancti illi, qui carent corpore, quorum dumtaxat animæ cælum nunc possident, reuera Eucharistiam sumere possunt. Idcircò visus potiùs ille fuit, quam realis Eucharistiæ sumptio. In cælo enim iam adita est hereditas, necessaria non erant eius adeundæ instrumenta. Sic ille, satis moderatè in caussa præsenti locutus, qui videre non potuit P. Quintanadueñas posthumam etiam lucubrationem, etiam licet typographica posteriorem, sicut neque Epithalamium duorum annorum recentius spatio, impressione diutiùs prorogata turbatione temporum Gallicis tumultibus impedita. Itaque iuxta illum positio præfata de conseruanda Euchariristia non manifestè falsa, sed sine fundamento, hoc enim est quod ait, dum sponte asserit meditatam, vnde & coniectiunculas vocauit rationes illas, quas ex ipso dedimus, & colorem aliquem ob easdem admittere pronuntiauit. Et cùm ita locutus fuerit, non defuit Concionator, qui Auctore collaudato, quod ipse adeò improbandum censuit, quasi dogma ab eodem probatum prædicarit. De Concionatore autem illo cum multorum plausu audito quid dicamus? Oportuit profectò addi quinam hi multi: Vulgaris profectò frequentia, de qua notum illud ex Seneca:
Seneca.
Non ita cùm rebus humanis agitur, vt meliora pluribus placeant, Argumentum pessimi turba est. Audiui Concionatoris narrationem cum plausu acceptam, quæ in honorem Sancti cuiusdam Religionis Fundatoris redundabat, sed quæ præsidio careret penitus veritatis, vnde & docti & cordati ingratis eam auribus exceperunt, de quo & inferiùs.
24
*Scio etiam Concionatorem de Sacrificio
Eucharistico in cœlo proprij cerebri meditata qui fuderat, ad S. Inquisitionis delatum Tribunal, & hæc propter, cum nonnullis alijs, non leui animaduersione mulctatum. Quid in Hispalensi factum nescio; credo autem, si doctrina illa inoffenso fuisset permissa pede decurrere, à præfato Auctore non tacendum, neque ipsum contra illam adeò acribus censuris inuehendum: quod neque ipsi fuisset permissum, & non posset impunè permitti. Sic cùm sententia de non contracto debito peccati Originalis à Virgine ad sacrum fuisset senatum fidei delata, & immunis ab eodem ab omni nota prodijsset, eiusdem auctoritate iussum est in Scriptore docto, & Ecclesiæ Granatensis Canonico, censuram eiusdem expungi; & meritò, quia id non sine irreuerentia eidem debita, & ipsius veritatis iniuria stare minimè potuisset. His ergo præiactis.
25
*Dico Primò. Veritas à me in Epithala
mio stabilita optimè probatur auctoritate D. Pauli ibidem adducta, cum adiunctis alijs eidem fauentibus, quidquid, vt vidimus. n. 17. P. Quintanadueñas, quia scilicet sic illam Patres acceperunt, & communis Doctorum sensus interpretatus est, ita vt nullus sit, qui aliter acceperit, & mysterium fidei ad statum visionis extenderit; & quod pro memoria institutum est, ad statum perfectæ possessionis censuerit protrahendum. Tamdiu memoria opus est, donec Dominus dignetur venire, vt à Diuo Hieronymo ibidem dictum. Non nega
D. Hieron.
mus particulam Donec accipi multipliciter posse, de quo Latinæ linguæ magistri, & Barbosa Tractatu de Dictionibus Dict. 93. Vbi de varia illius intelligentia secundùm Iuris dispositiones. Sed
certè cùm ad significandum terminum aliquem, quod est frequentius & magis genuinum significatum, non se vltra rei protendit euentum. Vnde in Scriptura, & alibi ita accipiendum, nisi res ipsa, & circumstantiæ aliter suadeant faciendum, atque inconueniens aliquod ex contraria intelligentia sit necessarium deriuari. Sic in casu, de
Matth. 1. v. 25.
quo Matthæi 1. euidenter apparet: ibi siquidem | Euangelista Sanctus adducto Isaiæ loco virgini
tatem Deiparæ vsque ad partum, & in ipso partu statuit, & ita ex eo constat id, quod eius erat instituti, Christum scilicet èex Virgine natum, & ita Iosephum sponsum nullas eo in negotio partes habuisse. Vnde ex eo loco non habetur expressum Virginem post partum ab eo non cognitam, licet satis verosimiliter habeatur. Quomodo enim ille eam ausus fuisset attingere, quam Dei Matrem agnoscebat, & eum contrectare vterum, qui Sacrarium fuerat Deitatis, cui notum erat Ozæ supplicium, eo quod Dei Arcam temerè attingere attentasset? Constat etiam ex Apostolica doctrina Deiparam semper Virginem permansisse, & ita locum Euangelistæ iuxta eum sensum accipiendum. Ponamus autem de femina alia esse sermonem, & dictum ab Scriptore aliquo virum suum eam non cognouisse donec peperit: vt si vidua, & vterum gerens ducta ab aliquo fuisset. An non manifestè ex eo colligi poterat post partum ab eo cognitam fuisse? Quòd ergo in Deipara aliter sit accipiendum, ex caussa prædicta venit, & mysterio est tribuendum: sic enim loqui Euangelista, spiritu sancto dictante voluit, vt virginitatem perpetuam Deiparæ singulari modo commendaret, innuens ex eo quòd virgo peperit, & pariet filium, virginitatem perpetuam colligendam, etiam eo tacente, ob rationem dictam.
26
*Est & locus alius præfato consonus Psal.
109. v. 1. & 2. vbi sic Dauid: Dixit Dominus Domino meo: Sede à dextris meis: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quem de Christo accipiendum exposuit ipse. Matthæi. 22. v. 42. & seqq. & D. Petrus Act. 2. v. 34. & 35. vbi particula Donec terminum non indicet regni eius, sed potiùs perpetuitatem: quia licet illa ex se terminum designet, ex adiunctis tamen constat vltra illum Christi regnum propagandum. Si enim donec debellati inimici fuerint, sedebit, quantò id potiùs postquàm illi fuerint debellati. Est ergo ille pro loco alio Matthæi, de quo nuper, illustrando percommodus. Si enim virgo in conceptu & partu, quantò id potiùs post illum? Ibi multa sunt patrata miracula vt virginitas cum conceptu & partu constaret: hîc nullo nouo opus erat miraculo, sed rem singulari prouidentia dirigere, & impollutum illud templum sua in puritate custodire. Ex quo pro casu nostro id euincitur, quod dudum dicebamus: particulam scilicet Donec terminum indicare, quia nihil occurrit, ex quo possit ad vlteriora protendi sensus ab eadem coarctatus.
27
*P. Gaspar Sancius in citatum Caput A
ctuum doctè obseruat particulam Donec (sicut & particulam vsque) adhiberisolitam, non vt aliquid excludatur, sed vt explicetur id, in quod difficultas esse poterat, aut dubitandi caussa, aut (quod ad institutum præsens facit) vt ij, qui illa vtuntur, reliqua non curent. Sic 2. Reg. 6. v. vlt. Michol filiæ Saul non est natus filius vsque ad diem mortis suæ. Non exclusit tempus post mortem,
2. Reg. 6. v. vlt.
sed ideò videtur non in clusisse, quia nemini id dubium esse poterat Michol post mortem non suscepisse filios. Matth. 28. v. vlt. Vobiscum sum
Matth. 28. v. vlt.
vsque ad consummationem sæculi. Id est, etiam antequàm consummetur sæculum; nam consummato sæculo non erat dubium. Genes. 8. v. 7. de
Gen. 8. v. 7.
coruo, & non reuertebatur, donec siccarentur aquæ. Siccatis aquis certum erat non reuersurum corvum. 2. Paralipom. vlt. v. 21. Cunctis diebus deso
2. Paral. vlt. v. 21.
lationis egit Sabbatum (populus) vsque dum complerentur 70. anni. De tempore captiuitatis dubium erat an conseruata fuerat Sabbati religio, post solutam captiuitatem nemo dubitaret. Mat
Matth. 1. v. 25.
th. 1. Antequàm conuenirent inuenta est in vtero habens. Et non cognoscebat eam donec &c. Ex hoc dicendi genere non sequitur quòd aliquando Virgo cognita fuerit à Iosepho, quia Euangelista probare voluit Virginem à Spiritu sancto concepisse, & non à Ioseph, ad quod satis erat obseruasse ante conceptum Iesvm intactam esse virginem; de alio tempore nihil curat. Pro quo citat D. Ambrosium de Institut. virgin. Cap. 1. vbi ait scripturæ consuetudinem esse, vt caussam, quæ suscepta est, adstruat, incidentem differat. Sic venerabilis & eruditus scriptor pro elucidatione loci ex Psalmo adducti, ex quibus multa apud Abulensem habentur post Quæstionem 44. in Matthæum. Et Quæst. 50.
28
*Et potuit quidem ille tribus à se adductis,
de virgine quartum exemplum explicans idem pariter addidisse, videlicet Euangelistam probare voluisse virginem à spiritu sancto concepisse & non à Iosepho, & sic virginem peperisse, de virginitate autem posteà conseruata non fuisse dubium, & ita nihil additum speciale pro ipsa, quod Abulensis est doctè prosecutus. Et prædicto modo explicanda admisso, potest ille ad casum, de quo agimus, non incongruè adscisci: Mortem Do
mini annuntiabitis, donec veniat. An postea? Minimè quidem, quia de hoc dubium esse nequit, attenta Sacramenti institutione. De duratione quidem vsque ad finem sæculi poterat meritò dubitari, quia beneficij tanti largitio poterat currentibus temporibus, & multiplicatis iniquitatibus forsitan impediri: vnde voluit Dominus certos nos de illo reddere, sicut & Apostolus verba interpretatus ipsius, omnem circa hoc suspicionem excludens. Sed certè id quod diximus de propria significatione particulæ, veritatem, quam prosequimur, irrefragabilem manifestat.
Dico Secundò. Multæ auctoritates, quæ à
P. Quintana adducuntur, id non euincunt, quod ipse contendit, ad fundandam inquam veritatem Censurarum, de quibus. n. 20. quia ea, quæ Eucharistiam in ordine ad peccati remedium explicant, admittenda quidem sunt, sed nihilominùs obseruandum in illa rationes alias cum peccato non connexas inueniri, vt esse sacrificium Deo gratissimum & dignissimum, & quæ in ipso Eucharistiæ nomine sublucet, cùm sit notum idem esse Eucharistiam ac Bonam gratiam, & ita aptissima ad reddendas Deo gratias. Vnde est sententia P. Suarij Tomo 3. in 3. p. Disputat. 41. Sect. 5. vbi
P. Suarez.
non vt certum, sed vt verosimile statuit Eucharistiam fuisse in statu Innocentiæ futuram, quia
conferret hoc, vt homines (verba illius sunt) perfectißimum sacrificium laudis & gratiarum actionis Deo offerrent Christum offerendo realiter præsentem. Denique quia hoc ipsum Eucharistiæ mysterium est quoddam ex maximis operibus diuinæ omnipotentiæ, quodque valde declarat diuina attributa, sapientiam, charitatem &c. propter quæ ostendenda Deus opera|tur. Sic ille. Et ego quidem in Epithalamio. Tit. n. 139. sententiam istam non admisi, quia doctis
Theologis minùs apparet verosimilis, neque modò eidem absolutè subscribo. Sed quia probabilis est, assero ex eius fundamentis posse eidem oppositis ex respectu ad peccatum satisfieri; cùm constet aliàs ex Concilio Tridentino Seßione 13.
Concilium Trident.
citata Canone 5. præcipuum effectum Eucharistiæ non esse remissionem peccatorum, sed alios esse eiusdem effectus. Quia verò plures ex illis, & si peccatum immediatè non respiciant, sunt tamen illius effectus, aut eorum occasiones, vel pericula, quidquid tale est, eodem modo ab Eucharistia videtur separabile, & ita quod de remissione peccatorum dictum, ad ea pariter extendendum.
30
*Dico Tertiò. Non obstante Assertione
præfata, Censuræ à me in Epithalamio propositæ debent sustineri, quibus & addi meritò, quas P. Quintanadueñas adiunxit, & à me sunt etiam indicatæ, dum dixi parùm esse sententiam dictam temerariam compellari. Illud ergo plus quod non expressum, à dicto Patre abunde suppletum. Et hoc quidem quomodocumque Eucharistia in cœlis ante communem resurrectionem, aut post illam collocetur. Et quod ad Communionem attinet, de qua in Epithalamio & Reuelatione S. Mechtildis, supra id Censuræ dictæ descendunt. Et est contra huiusmodi positionem illud prætereà, quòd huiusmodi Communio aut semel futura est, aut sæpiùs. Primum non videtur dici congruenter posse, quia in præsenti statu Communio
frequens est valde laudabilis, vnde si aliquibus non permittitur quotidiana, ideò est quia non præsumitur eam futuram dispositionem, quæ pro tanti est sacramenti susceptione necessaria: cùm ergo in Beatis illa adsit, nec sit occupatio quæ illis possit circa requisita distrahere, talis videtur profectò eisdem concedenda. Si sæpiùs, ea in functione semper erit occupatus Christus: cùm enim in Beatis sit felix turba, quam dinumerare nemo possit, & quotidie omnes sacrum sint epulum recepturi (quotidie inquam, non quid ibi dies sint nostris similes, cùm vna sola sit, sed spatij interminabilis dies, sed quia ad frequentiam nostrorum dierum ratio videtur habenda, per extensionem virtualem, qualem in æternitate Theologi agnoscunt) longissimum certè spatium actio illa requirit, quæ integrum æquet, immò & prætergrediatur diem. Prætereà cùm iterata Communio sit, & species nequeant corrumpi, quia status ille corruptionis non est vllius capax, fiet ex eo multiplicari formas consecratas in pectoribus Beatorum, & cùm frequentes sint Communiones futuræ, futurum pariter in illis ingentem earum acervum. Et quis non exhorreat, aut irrideat potiùs adeò prodigiosum inuentum?
31
*Ideò fortassis ad vnicam Communionem
Contra vnicam item.
recursus habebitur, diceturque illam esse satis, & futuram in quolibet Beato perpetuam, vt in se Christum manentem habeat, illôque ab eodem Domino commendato fructu æternùm potiatur: In me manet, & ego in illo Ioan. 6. v. 57. Ex quo
Ioan. 6. v. 57.
etiam habebitur id quod Concionator ille, de quo n. 22. vt Beatus quisque in alio Christum aspiciat velut in Sacrario transparentis christalli. & bellè illud. Sed vnde hoc acceptum rogauerim. Res quidem satis est peregrina, pro qua indicium nullum, & in altissimo illo secreto peragenda. Si vagandi circa ista otiosis mentibus fiat copia, erit qui dicat id non solùm hominibus, sed etiam Angelis commune futurum, assumpturis lucida corpora, & hominibus exæquandis, vt non minùs ea in parte quàm illi habeant, cùm Eucharistia dicatur Panis Angelorum. Item feminas in cœlo Sacerdotes futuras, quia ibi omnis indecentia cessabit, propter quam in hoc statu ab eo sunt munere prorsus exclusæ. Et præsertim Deipara. Ex quo efficitur etiam & omnes homines Sacerdotes futuros, per quod cessabit occupatio alijs administrandi Communionem, cùm eam possit quisque sibi ministrare, & sic alia.
32
*Fit autem in Reuelatione citata solius
Hostiæ mentio, & non Calicis, ex quo arguendi copia peculiaris habetur. Siquidem rogare possumus an Beati sint in vna, aut vtrâque specie Communionem accepturi? Si dicatur Primum, ideò erit forsitan, quia & sacrificium in vna etiam tantùm offerendum, vt in Reuelatione indicatur. Ex quo fiet fore illud imperfectum, quia speciem vtramque pro sua substantiali integritate requirit. Et quod de noui & æterni Testamenti duratione asseritur, in Consecratione Calicis habetur. Prætereà non videtur cur ita affirmari debeat, cùm ratio indecentiæ, quæ subesse posset, ob periculum effusionis, propter quam id est ab Ecclesia prohibitum, in statu illo decentissimo locum habere non possit. Si Secundum, non solùm ingentes curandæ segetes pro necessario tritico, sed & copiosæ vindemiæ, nisi omnia ista miraculosè iterata Dei creatione proueniant. Erit ergo Christus sub specie vini in Beatorum ventriculis, cumque dum traijcitur forma vitali actione à sua figura & statu deficiat, & cùm speciabus vini sumptis insuper misceatur, quomodo id stare conuenienter poterit, vt in æternùm sit Sacramentum venerabile permansurum Beatorum omnium oculis obijciendum? si dicas Deum id conuenienti modo dispositurum, vt nihil indecens habeatur: Bene id quidem: sed cur circa hoc non tribuitur iudicialis virga discursui, vt id, quod videtur conueniens, arbitretur? Ideò equidem quia circa hæc arbitrari, hallucinari est, & in rebus sanctissimis & altissimis illud, quod præstari sine ingenti temeritate non accidit. Idem ergo circa alia pari est ratione præstandum & ab huiusmodi ineptis phantasiæ commentis abstinendum.
33
*Ex quo etiam & illud de conseruato Sa
cramento in Emmaunte accepto, & in Sacrario pectoris velut in vase Christallino à Christo collocato, venit pariter reijciendum. Ad quid enim iam Christus in Christo vase facto suipsius? Ad quid Deus absconditus in lumine manifesto? & in Sacramentales redactus angustias æternùm duraturas, quæ vt sumi ab hominibus posset, amore sunt impellente dispositæ, nec iam in illa decent consummatissima maiestate? Christum in Emmaunte panem consecrasse valde incertum est, & quod grauissimi Scriptores negant, vbi & Cardinalis Caietanus valde alienum à mysterio tanto modum fractionis panis, per quem fuerit à duobus agnitus discipulis, adinuenit. Sed sit ita vt asseritur, sumpsisse inquam Christum panem | à se consecratum, vnde alicuius efficaciæ sumi argumentum potest, vt species Sacramentales incorruptas conseruarit, quando constat comedisse aliàs glorioso in statu, ex Euangelio, & Actibus Apostolorum, testante id D. Petro, & Sacro illius libri Auctore luca: & conuescens præcepit eis, Nobis, qui manducauimus, & bibimus cum illo post
quàm resurrexit à mortuis. Act. 1. v. 4. & 10. v. 41. An cibum & potum intra se conseruauit, & adhuc retinet donatum dotibus gloriosis? Quod aliqui circa hoc ineptè asseruerunt, communis Theologorum sensus & reijcit & condemnat, vt videri potest apud P. Suarium Tomo 2. in 3. p. Disput. 47. Sect. 5. qui. §. vltimo ita scribit; Neque
P. Suarez.
oportet admodùm inquirere quomodo corpus Christi cibum illum eiecit, si in propriam substantiam non conuertit. Nam vt omittam potuisse illam subitò consumere, vel in præiacentem materiam resoluere) dici etiam potest, cùm Christi Corpus esset gloriosum, per dotem subtilitatis potuisse facere vt in Stomacho non detineretur, sed absque vlla resistentia corporis gloriosi in alium locum pro Christi voluntate arbitriòque transiret. Sic ille. Corruptio ergo consumptio, & transmutatio nihil indignum importat corporis gloriosi. Potuit ergo Christus species Eucharisticas subitò consumere, quod videtur similius vero, quia iam illæ ad nihil necessariæ, destructa substantia, cui naturaliter inhæserant, & cessante vnione Sacramentali ad Christi corpus. Nihil ergo ex eo habetur capite, quod promouêre dictam possit positionem.
34
*His addo negari non posse Beatissimam
Virginem Eucharistiam frequentissimè sumpsisse, & sic morti proximam id specialius præstitisse. Potuit ergo facere Christus, vt in eius corpore, quod non vidit corruptionem, Sacramentum speciebus incorruptis permaneret, in quo nulla esse difficultas potest. Pergat vlteriùs deuotio, & dicatur post Sacratissimi corporis resurrectionem Sacramentum idem conseruatum, & in cœlesti throno intra Sacrarium pectoris clarissimè translucentis à Beatis omnibus adorari. In quo quidem specialissima videtur esse congruitas, vt quæ Christum in ventre habuit, iam habeat in ventriculo, & sic eam cum omni proprietate salutare Beati possint dicentes: Aue MARIA, gratia
plena, Dominus tecum. Circa quod ita scribit Richardus à S. Laurentio de laudibus Virginis Lib. 1. Cap. 8. in principio: Igitur quia tam dulcis, tam
Richardus à S. Lauren.
celebris, tam festiua, tam deuota, tam efficax, tam suauis est salutatio, quam Christus mandauit B. Virgini MARIÆ, quando mundum hac Mediatrice saluare decreuit: dignum & iustum est vt à Christicolis celeberrimè & deuotißimè recitetur in terris, cùm à Cœlicolis (vt piè creditur) frequenter recitetur in cœlis, ad honorem & gloriam Virginis gloriosæ: vnde canit Ecclesia: Te laudant Angeli &c. Quid ad hæc Concionator ille? Equidem si erga Eucharistiam deuotio ad præfatum permouit inuentum, erga Deiparam filialis affectus non videtur quomodo id possit denegare. Et negandum tamen, quia solido fundamento caret, & cum censura negandum: ergo & illud, in quo minus pro verisimilitudine fundamentum reperitur.
35
*Neque ab vno illo Concionatore, ac alijs
eum in discussa caussa, pecudum more, sequentibus, probabilitas vlla conciliari positioni præfatæ potest, cùm videamus in plurimis celebris nominis, qui Conciones suas cum plausu exceptas evulgarunt, lituras grandes in eisdem supremi Fidei Tribunalis iudicio sustinere. Quibus profectò nihil plausus profuit, sicut non profuit Herodi, de quo Act. 12. v. 21. & 22. Statuto autem
Act. 12. v. 21. & 22.
die Herodes vestitus veste regia, sedit pro tribunali, & concionabatur ad eos: Populus autem acclamabat: Dei voces, & non hominis. Ecce non Regium Con
cionatorem, sed Regem, plausu populi acclamantis auditum. Sed quid demum? Confectim autem percußit eum Angelus Domini, eo quòd non dedisset honorem Deo, & consumptus vermibus, expirauit. v. 23. Non equidem Deo honorem tribuunt, qui
v. 23.
non veritates solidas, sed cerebri sui idola populis adoranda proponunt, vnde & vulneribus se præbent obnoxios, & conscientiæ vermibus, quibus miserrimè contabescunt.
36
*Ea autem quæ pro fulcienda positione dicta P. Eusebius adduxit, adeò existimauit infirma, vt ad ea nihil censuerit respondendum, vt quęquæ sua videantur debilitate corruere. Sed respondeamus nos, ne circa illa ineruditus quispiam hæserit. Ad Primum, de ligno Crucis sit vt dici
tur. Quid ni illud? Testimonio id Christi constat, sic ab Ecclesia recepto. An aliquid pro Eucharistia tale? Adduntur & instrumenta Passionis, quia in illis ratio esse videtur eadem. Atqui Eucharistia instrumentum Passionis non est, licet tempore ipso Passionis instituta, & memoriale ipsius, ac Sacramentum, & sic à claritate cœlestis beatitudinis alienum, multò magis quàm ab Innocentiæ statu, in quo D. Thomas ob illius perfectionem non futura Sacramenta perdocuit. 3. p. q. 61. arti. 2. vbi id ex professo probat. Et arti. 4. ita scribit: Ad Primum ergo dicendum, quòd sicut
D. Thom.
Dionysius dicit in 5. Cap. de Ecclesiast. Hierarchia. Status nouæ legis medius est inter statum veteris
legis, cuius figuræ implentur in noua lege, & inter statum gloriæ, in qua omnis nudè & perfectè manifestabitur veritas, & ideò tunc nulla erunt Sacramenta &c. Licet autem sint qui statui Innocentiæ absolutè loquendo censeant non esse disconuenientem Sacramentorum vsum; de illo tamen vt fuit in primis parentibus, communiter asseritur, & rationem reddit P. Suarez Tomo 3. in 3. p.
P. Suarez.
Disputat. 3. Sect. 3. §. Secundò dicendum, ita scribens: & ad hoc confirmandum valent illæ coniecturæ, quòd primi homines pro breui illo tempore non indiguerunt Sacramentis, quia erant perfecti in scientia & cognitione rerum supernaturalium, & in gratia & iustitia, quantùm pro tunc oporteret. Hæc ille: quæ ad intentum nostrum satis esse manifestissimè apparet, cùm constet id, quod de primis parentibus est dictum, in Beatis omnibus perfectiùs inueniri.
37
*Auctoritates S. Odonis, & Cosmæ Iero
solymitani nihil probant: Concedimus enim Sacramentum Eucharistiæ duraturum in ævum, quia vsque ad finem sæculi; est enim vox indifferens, vt iuxta materiam, de qua agitur, & adiunctum epithetum, iam æternitatem, iam mundi indicet durationem. Sic in hymno Sacro Cathedræ S. Petri, Patri perennis sit per ævum gloria. Et in hymno pro S. Virgine & Martyre, Deus vnus omni Temporis æuo. Et in hymno pro S. Confessore, Vt pijs eius meritis iuuemur Omne per ævum. | Potest etiam dici Mensa immortalis ratione contenti, & quia se ipso eos pascet immortalitate donatos, qui modò eos mortales pascit: pro quo illud iterandum meritò votum: Tu qui cuncta scis & vales, qui nos pascis hîc mortales, Tuos ibi commensales Fac sanctorum ciuium. Et D. Ambrosius in Oratione præparatoria ad Missam: Tunc enim me de te satiabis satietate mirifica &c. Per quod liquet non vrgere Secundum.
38
*Quod de Manna dicebatur, & erat Ter
tium, pro verissima facit positione: sex enim diebus illius erat pluuia, & Sabbato cessabat: cuius mysterium iuxta communem Sacrorum Doctorum sensum exposuit P. Cornelius in Exodi Cap.
Exodi. 16. v. 34. P. Cornel.
16. v 34. §. vnde nota, circa finem, ita dicens: Decimo tertiò, sex diebus tantùm colligebatur in deserto Manna. Sic in Sabbato æternitatis, & in terra
v. 35.
Promissionis (in cuius ingressu cessauit, vt ex versu. 35. constat) velamen Sacramenti cessabit, Christôque facie ad faciem in summa quiete perfrue
vt 32. & 33.
mur. Sic ille. Quod autem asseruari iussum, vt constat ex versu. 32. & 33. vbi sic habetur: Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus. Imple gomor ex eo, & custodiatur in futuras retro generationes: vt nouerint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti. Dixit Moyses ad Aaron: Sume vas vnum, & mitte ibi Man, quantùm potest capere gomor, & repone coràm Domino ad seruandum in generationes vestras. Id certè pro firmanda veritate deseruit: asserua
tio enim ad posterorum notitiam fuit directa, vt in Textu habetur: Vt nouerint panem, quia rei iam pridem acceptæ eam habere non poterant. Quod equidem ad statum gloriæ nequit conuenienter aduocari, vbi pro notitia habenda Eucharistiæ nulla ratione opus est eamdem apud Beatos conseruari, perfectissimè memores beneficij tanti, & ad gratias peragendas indefessos. Abulensis
Abulensis.
Quæst. 14. in citatum Exodi Caput ita scribit: & fuit custoditum istud Manna ad demonstrandum futuris generationibus, vt viderent quòd sicut fuisset misertus Patrum suorum dando eis Manna in deserto, vbi nullum cibum habere poterant; sic misereretur eorum, si conuerterentur ad eum in toto corde. Et hoc demonstratum fuit tempore Ieremiæ: nam cùm Iudæi diffidentes essent à Domino, & conuerterentur ad Idola, quia dicebant benè sibi esse, & panibus abundare quando conuertebantur ad Idola, Ieremias ostendit eis Manna dicens: Hic est cibus, quo Deus aluit patres vestros in deserto; ideò potest vos alere, si credatis ei firmiter. Sic ille. Iuxta quod euidenter apparet in Eucharistia non posse id, quod à Deo est dispositum circa Mannæ asseruationem, adimpleri.
39
*Neque opus est vt omnia, quæ circa Man
na sunt Dei ordinatione disposita, in Eucharistia exactissima conformitate respondeant. Sic illud v. 20. Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis vsque mane, & scatere cœpit vermibus, atque computruit. An tale aliquid in Eucharistia. Datum illud ad murmur populi, quo exacerbatus Deus, vt in eodem habetur loco. v. 8. & ait Moy
v. 8.
ses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, & manè panes in saturitate: eo quòd audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis contra eum: nos enim quid sumus? &c. Non sic equidem in Eucharistia, non sic, quam nullum præcessit murmur, ante omne illud à Domino promulgata, vt ex Ioan. 6. habemus, vbi Eucharistiam
Ioan. 6.
promittente Domino, aliquorum est murmur subsecutum Iudæorum: Murmurabant ergo Iudæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis viuus, qui de cælo descendi v. 41. Ex quo & illud habetur Manna datum indignis & refractarijs, cùm tamen Eucharistia iustis data sit, & pro iustis tantùm deceptoribus instituta: licet contingat præter institutionis finem in iustis aliquando ministrari. Si quis autem contendat debere etiam in hoc figuram antitypo respondere, dicere etiam possumus Manna diuinum custodiendum in cęlocoelo, quia ibi est Christus, panis viuus, qui de cælo descendit, & etiam sine specierum velamine dici Manna potest, & multò id potiori ratione, quia suauiorem & validiorem Beatorum palatis gustum impertit: vnde est illud Diui Ambrosij in
S Ambros.
citata Oratione. Manducat te Angelus ore pleno: manducet te peregrinus homo pro modulo suo, ne deficere possit in via tali recreatus viatico.
40
*Quod de Christi vulneribus dicebatur in
Ad 4. de Christi vulneribus.
Quarto, facilè diluitur, quia pro illis habemus Euangelicam veritatem. Et licet de fide non sit vltra iudicij diemprogressum: est tamen communi Doctorum sensu firmatum. Et quidem si hęchæc pręsidiapræsidia deficerent, satis temerè affirmaretur illud. Vnde D. Thomas 3. p. q. 54. arti. 4. vbi de hoc
D. Thom.
agit, ad firmandam prædictam veritatem solum Euangelij Textum opponit, & posteà rationes alias conuenientiæ prosequitur Sanctorum auctoritatibus illustratas. Ex illis autem pro Eucharistiæ conseruatione in cælo nihil est quod suffragetur, quia valde inepta est consequentia de vulneribus ad Sacramentum, sicut inepta esset ad Sacramentum Baptismi, si quis vellet Beatos omnes in cælo nouo abluendos lauacro, & charactere aliquo beatifico in resurrectione donandos, ad quod possint aquæ, quæ super cælos sunt, diuinitus sanctificatæ deseruire.
41
*Ratione immortalitatis, quæ virtute Eu
charistiæ corporibus resurgentibus obuentura est, arguebatur in Quinto, vt hæc debeat Sacramento isti conferri. Sed valde est illa eneruis, quia vt aliquo modo vim dicamus habere, satis est esse immortale ratione contenti. Christus enim resurgens ex mortuis, iam non moritur: mors illi vltra non dominabitur. Rom. 6. v. 9. Deinde, immortalitas est præmium actus meritorij, quo est perseuerantia consummata; & tamen actus talis non erit perpetuus, quia potuit esse actus contritionis, aut alius dictante fide elicitus. Et ipsa quidem fides gloriosæ corporum perennitatis meritoria est, accurrentibus alijs ad meritum requisitis. Pro quo & Apostolus Hebræor. 11. vbi magnalia fidei prosequitur, sic locutus v. 35. Alij
Hebr. 11. v. 35. & 34.
autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, vt meliorem inuenirent resurrectionem & v. 39. & hi omnes testimonio fidei probati &c.
42
*Ex D. Mectildis auctoritate, Reuelatione
inquam, arguebatur vltimò, de qua, & de Emmauntis successu, ex quo Sextò, iam dictum. Si vera illa, vt par est credere, de mystico aliquo accipienda sensu, cum in puris spiritibus locus esse Communioni nequeat, circa quem potest pius aliquorum discursus per ostium diuagari, salua semper Theologicorum dogmatum solida puri|tate. Cùm Christus in Missa sit principalis offerens, quod alij agunt, potest eidem etiam attribui, & ita Communionis dilargitio in Beatis repræsentata, quia ad statum illum, vt nuper dicebamus, peculiari virtute conducit, ad quod etiam Beatissima Virgo sedulam operam impendit, cuius illa sunt verba Prouerb. 9. v. 5. Venite, comedite panem meum; & bibite vinum, quod
Prou. 9. v. 5
miscui vobis.
43
*Vt autem Reuelationi Reuelationem opponamus, si reuera inter illas esse oppositio potest, præcedenti iuxta sensum præfatum explicata: extat illa post Epistolas Sanctissimæ
Teresiæ inter monita ab eadem post felicem migrationem data, & est ordine 15. sic habens: Los del cielo, y los de latierala tierra seamos vna misma cosa en pureza y en amor: los del cielo gozando, los de la tierra padeciendo: nosotros adorando la Essencia diuina, vosotros el santißimo Sacramento, di esto a mis hijas. Latinè redditum sic: Cælestes ci ciues, & terræ incolæ idem simus puritate & amore: Cælestes fruendo, terreni patiendo: nos adorando diuinam essentiam, vos Sanctißimum Sacramentum: Hoc dicito filiabus meis. Iuxta quæ in Cælo Sanctissimum non extat Sacramentum: si enim extaret, de illius adoratione minimè Magistra illa cælestis tacuisset, & eo pacto maius pondus ad puritatis & amoris vnitatem inter cælestes & terrenos eius monitum habuisset. Pro quo est illud D. Pauli 1. Cor. 10. vers. 17. Quo
1. Cor. 10. v. 10.
niam vnius panis, vnum corpus multi sumus, omnes qui de vno pane participamus. Quod benè obseruauit Illustrissimus Commentator num. 9. & 10. dicens sic: PedemosPodemos responder que tambien
Dom. Palafox.
vemos à Dios, como ellos, aunque no lo vemos de la manera que ellos, Porque el santissimo Sacramento, y el Señor, que vemos Sacramentado, es el mismo Hijo de Dios, que ellos ven sin el mysterio &c. Respondere possumus nos etiam videre Deum sicut illi, quamuis non eodem modo videamus ac ipsi. Quia Sanctissimum Sacramentum, & Dominus, quem in Sacramento videmus est ipsemet Filius Dei, quem illi vident sine mysterio &c. Nec de his plura, quæ vtinam satis ad compescendas huiusmodi ex inconsulta ortas deuotione licen
tias, vel ex damnabili vulgo lenocinandi lubidine, de cuius non curandis plausibus, vt iteratò loquar, iuuat id, quod apud Erasmum in Adagijs occurrit, pro coronide subdidisse. Non aliud est hodie populi de Sacris Concionatoribus iudicium, quàm quod Plinius ætate sua de recitatoribus fuisse scribit: si quando transibis (inquit) per basilicam, & voles scire quomodo quisque dicat,
Plinius.
nihil est quòd tribunal ascendas, nihil quòd præbeas aurem: facilis diuinatio, scito eum pessimè dicere, qui laudatur maximè. Quapropter Socrates in Critone Platonis, illud in primis vult esse sapienti fixum decretumque, ne quis opinione vulgi commoueatur; immò suspectum habeat quidquid senserit vulgo vehementer arridere. Sic ille, non pius certe auctor, & de suo quidem locutus tempore, nec contemnendis patronis vsus; & vt nostro sint opportuna, nihil per ipsa Euangelicis prædicatoribus, quorum semper in Ecclesia multi, detrahendum: sed non illi ad lydium vulgi lapidem probandi, cùm lydius non sit, sed eorum, qui Consilio sunt maturiori, qui auditi motus animorum salutares excitant, non laudatiunculas populares, & crepitus leuiunculorum, qui nihilò meliores quàm intrauerant, egrediuntur, pro quo D. Hieronymum darem modò, nisi dedissem alibi, & in quo dedi, opus publici fuerat iuris effectum.
DIGRESSIVNCVLA

DIGRESSIVNCVLA

Circa Epistolam Sanctißimæ Matris Teresiæ à IESV, in qua suum erga IESV Societatem affectum luculentissimè manifestat.
Section
45
*OCcasione Reuelationis nu. præced adductæ Epistolas præclarissimæ huius in Ecclesia Magistræ relegens, in ea hæsi, qua amorem suum erga Societatem nostram testatissimum esse voluit. Est illa Ordine 20. quam non grauabor & Hispano, in quo scripta est, & Latino sermone, ad omnes penetrare facili nationes, vti omnium notitia dignissimam exhibere. Occasio scribendi, sicut & argumentum, in ipso elucet textu, & is ad quem scripta, P. Ioannes Suarez fuit Castellanæ Prouinciæ Prouincialis, vir sanè magnus, de quo egregia memoria in Annalibus & historijs Societatis. Huic ergo illa sic:
AL MVY REVERENDO PADRE PROVINCIAL DE LA COMPAÑIA DE IESVS DE LA PROVINCIA DE CASTILLA. IESVS
LA gracia del Espiritu Santo sea siempre con V. Paternidad Amen. Vna carta de V. Paternidad me diò el Padre Retor, que cierto à mi me ha espantado mucho, por decirme V. Paternidad en ella que yo he tratado que el Padre Gaspar de Salazar dexe la Compañia de IESVS, y se passe à nuestra Orden del Carmen: porque Nuestro Señor asi lo quiere, y lo ha reuelado.
Quanto à lo primero sabe su Magestad que esto se hallarà por verdad, que nunca lo deseè; quanto mas procurarlo con el. Y quando vino alguna cosa de essas à mi noticia, que no fue por carta suya, me alterè tanto, que ningun prouecho me hizo para la poca salud, que entonces tenia: y esto hà tan poco, que debi de saberlo harto despues que V. Paternidad à lo que pienso.
Quanto à la reuelacion que V. Paternidad disedice, pues no auia escrito, ni sabido cosa de esa determinacion, tan poco sabria si el auia tenedotenido reuelacion en el caso.
Quando yo tuviera la desvelacion, que V. Paternidad dice, no soy tan liuiana, que por cosa semejante auia de querer hiciesse mudanza tan grande, ni darle parte de ello: porque gloria à Dios, de muchas personas estoy enseñada de el valor y credito que se ha de dar à essas cosas, y no creo yo que el Padre Salazar hiciera caso de esso, si no vbiera mas en el negocio, porque es muy cuerdo.
En lo que dice V. Paternidad, que lo aueriguen los Prelados, serà muy acertado, y V. Paternidad se lo puede mandar: porque es muy claro, que no harà el cosa sin licencia de V. Paternidad, à quanto yo pienso, dandole noticia de ello. La mucha amistad que ay entre el Padre Salazar y yo, y la merced, que me hace, yo no la negare jamas, aunque tengo por cierto le ha movido mas à la que me ha hecho, el seruicio de Nuestro Señor, y su Bendita Madre, y no otra amistad: porque bien creo ha acaecido en dos años no ver carta el vno del otro. De ser muy antigua, se entenderà que en otros tiempos me he visto con mas necesidad de ayuda, porque tenia esta Orden solos dos Padres Descalzos, y mejor procurara esta mudanza, que ahora, que gloria a Dios, ay, à lo que pienso, mas de ducientos, y entre ellos personas bastantes para nuestra pobre manera de proceder. Iamas he pensado que la mano de Dios estarà mas abreviada para la Orden de su Madre, que para las otras.
A lo que V. Paternidad dice, que yo he escrito para que se diga que lo estorva, no me escriba Dios en su libro, si tal me paßò por pensamiento. Sufrase este encareacimientoencarecimiento, à mi parecer, para que V Paternidad entienda que no trato con la Compañia, si no como quien tiene sus cosas en el alma, y ponriapondria la vida por ellas, quantò entendiesse no desirdecir viese à Nuestro Señor en hacer lo contrario. Sus secretos son grandes: y como yo no he tenido mas parte en este negocio de lo que he dicho, y de esto es Dios testigo, tamtan poco la queria tener en lo que està por venir. Si se me echare la culpa, no es là primera vez que padezco sin ella: mas experiencia tengo que quando Nuestro Señor està satisfecho, todo lo allana. Y Iamasjamas creerè que por cosas muy graves permita su Magestad que su CompaniaCompañia vaya contra la Orden de su Madre, pues la tomo por medio para repararla y renovarla, quanto mas por cosa tamtan leve. Y si lo permitiere, tomo que serà posible, lo que se procura ganar por vna parte, perderse por otras.
De este Rey somos todos Vassallos. Plegue à su Magestad que los de el Hijo, y de la Madre sean tales, que como soldados es forzados solo miremos adendeadonde va la vandera de nuestro Rey, para seguir su voluntad: que si esto haeemoshacemos con verdad los Carmelitas, està claro que no se pueden apartar los de el nombre de IESVS, de que tantas veces soy amenazadoamenazada. Plegue a Dios guarde à V. Paternidad muchoamuchos años.
Ya se la merced que siempre nos hace, y aunque miserable, lo encomiendo mucho à Nuestro Señor: y à V. Paternidad suplico haga lo mismo por mi, que medio ha que no dexan de llober trabajos y persecuciones sobre esta pobre vieja, y ahora este negocio no le tengo por el menor. Con todo doy à V. Paternidad palabra de no se lo decir para que lo haga, ni à persona que se lo diga de mi parte, ni se lo he dicho. Es oy diez de Febrero.
Indigna sierua y subdita de V. Paternidad,
Teresa de Iesvs.
Latinus tenor. ADMODVM REVERENDO PATRI PROVINCIALI SOCIETATIS IESV PROVINCIÆ CASTELLANÆ. IESVS.
GRatia Spiritus sancti sit semper cum V. Paternitate. Amen. Quamdam V. Paternitatis Epistolam mihi tradidit P. Rector, quæ me profectò in stuporem vertit, proptereà quod V. Paternitas in ea mihi ait, egisse me vt Pater Gaspar de Salazar Societatem deserat, & se ad nostrum transferat Ordinem Carmelitarum: quia sic Dominus noster vult & reuelauit.
Quantùm ad primum nouit eius Maiestas hoc semper probandum verum, me numquàm id desiderasse, & multò id magis cum ipso procurasse & quando tale quid in meam deuenit notitiam (quod per litteras eius non fuit) ita commota sum, & adeò magna sum affecta molestia, vt nihil inde vtilitatis ad valetudinem aduersam contulerit, qua cum tunc conflictabar: & hoc tam euenit nuper, vt id diu post rescierim, quam V. Paternitas, vt reor.
Quantùm ad reuelationem, de qua V. Paternitas loquitur, quandoquidem nihil aut scripseram, aut cognoueram de tali determinatione, ex eo fit, vt neque scierim an ille circa casum reuelationem habuisset.
Quòd si ego eam disreuelationem habuissem, quam V. Paternitas dicit, non adeò leuis sum, vt propter rem huiusmodi, mutationem adeò magnam ab ipso fieri fuissem volitura, neque illam participare ipsi, quia (Deo sit gloria) à multis sum edocta personis de valore & fide, quæ est talibus adhibenda, & credo equidem Patrem Salazar nihil hic facturum, si nihil ampliùs in negotio interuenisset, est enim valde cordatus.
In eo quod V. Paternitas ait, vt id explorent Prælati, erit quidem valde expediens, & V. Paternitas ita illis potest imperare: quia compertum est nihil eum facturum sine licentia V. Paternitatis (quantum ego assequor) ipsi notitiâ de re præstita. Magnam amicitiam, quæ inter Patrem Salazar, & me intercedit, & quem mihi fauorem impendit, ego numquàm inficiabor: quamuis pro certo habeam ad id illum magis zelo diuini seruitij, & eius Benedictæ Matris, quàm alio affectu permotum, nam benè credo integrum transisse biennium, in quo mutuis non fuerimus litteris collocuti. Ex eo quod adeò sit illa antiqua poterit deprehendi alijs me temporibus magis succursu indiguisse: nam Ordo iste duos solos Discalciatos habebat, & ita meliùs mutationem istam accurassem, quam modò, cùm (sit Deo | gloria) plusquàm ducenti sunt, vt arbitror, & inter eos personæ idoneæ ad pauperem nostrum procedendi modum. Numquam existimaui manum Dei magis abbreuiatam futuram erga suæ Matris Ordinem, quàm erga ceteros alios.
Ad id quod V. Paternitas inquit scripsisse me vt diceretur à me impediri, non me Deus in suo scribat libro, si vel cogitatione id præuolante tractaui. Toleretur ista exaggeratio, meo videri, vt V. Paternitas intelligat me non agere cum Societate, nisi vt eam decet, quæ res ipsius in anima habeo, & vitam pro ipsis exponerem, quamdiu putarim Domino nostro non displicere contrarium effecisse. Magna eius sunt arcana: cumque ego plus operæ, quàm à me dictum, in hoc non adhibuerim negotio, pro quo testis mihi est Deus, neque in eo, quod est futurum, partem aliquam habere vellem. Si culpa mihi imputata fuerit, non id primò accidet, cùm patior absque illa: sed experimento comperi, cùm Deo est satisfactum, omnia ipsum complanare. Neque vnquam credam propter res valde graues eius permissuram Maiestatem, Societatem suam contra Ordinem suæ Matris insurrecturam, quandoquidem ipsam vt medium assumpsit id illum reparandum & renouandum: quantò id potiùs ob rem adeò leuem? Quod si permiserit, vereor futurum possibile, vt quod ex vna parte lucrari intenditur, per alias disperdatur.
Omnes huius Regis Vassalli sumus. Faxit eius Maiestas, vt & qui Filij, & qui Matris, sint tales, vt veluti strenui milites solùm inspiciamus quò tendat vexillum nostri Regis, vt eius voluntatem prosequamur: hoc enim si Carmelitæ verè faciamus, manifestum est discessionem non posse facere eos, qui Nomine IESV gaudent, pro quo toties comminationibus subiaceo. Vtinam Deus V. Paternitatem multos hospitet per annos.
Qua nobis beneuolentia faueat perspectum habeo, & quamuis misera valde Domino nostro commendo, & V. Paternitatem exoro, vt idem pro me præstet. Sesqui annus enim iam exactus, in quo laborum & persecutionum super hanc pauperem vetulam pluuia non cessat. Et præsens modo negotium inter minores non computo. Nihilominus V. Paternitati fidem obstringo meam, nec verbum illi dicturam, vt id faciat, neque alicui vt meo nomine illud dicat, quod nec dixi. Est hodie dies decima Februarij
Indigna ancilla & subdita V. Paternitatis.
Teresia a Iesv.
47
*Ecce Litteras Illustrissimæ gemini Ordi
nis in Dei Ecclesia commendatissimi Fundatricis, magisterio cœlesti percelebris, Apostolici spiritus Heroinæ, in Domini sabaoth, id est exercitium, primariis Copijs Amazonis, Orbis vtriusque delitij, vexilliferæ sanctitatis: quas quidem velut pretij incomparabilis thesaurum debeat æstimare Societas, adeò eius & effectu, & pretio in eisdem commendata. Et eas quidem Illustrissimus Dom. Palofox elegantibus notis exornauit, quibus nihil adijciendum videatur: addam tamen, quia & facile est inuentis addere, & in gloriam tanti redundat Auctoris, vt nihil in eius laudatione sit satis, quæ super omne se meritorum culmen erexit, summâque locum sibi legit in arce; quamuis animus non sit elogij concinnandi, quod est à nobis in Epithalamio & Amphitheatro pręstitumpræstitum; sed discutienda nonnulla, quæ & mores concernunt, nec ab instituto abeunt præsentis Opusculi, in quo ea, quæ ad moralem Theologiam spectant præsertim pertractamus. Sit ergo illud ante alia, pro quo inquirit.
§. I.

§. I.

An Beatißima Teresia sanctè potuerit eum, de quo agit, ad suum Ordinem inuitare, allicere, procurare.
48
*NOn factum ab ipsa, sed quid si faceret? Numquid in eo aliqua conscientiæ labes?
Dico Primò. Stante inclytæ Virginis sanctitate
non est admittendum peccaturam ipsam grauiter, si mutationem dictam attentaret. Id est clarum, & multò magis stante illo arduo voto efficiendi quod perfectius eidem videretur in Sacris eius officijs celebrato.
Dico Secundò. Neque peccatum veniale si
Etiam veniale.
militer admittendum propter rationes dictas, cum proportione applicandas. Licet enim illud cum sanctitate non pugnet ex subreptione & aduertentiæ defectu commissum; quando tamen tale est vt ex proposito fiat, valde peculiarem suam affert inordinationem, & ita cum singulari sanctitate stare communiter nequit & studio ardenti perfectionis, quale in Beatissima Teresia constat viguisse. Sic ego in Amphitheatro probaui in biennio post Sacrorum stigmatum impressionem exacto peccatum veniale non fuisse admissum à Seraphico Patre Francisco; quia cum feruenti amoris æstu, quo illius flagrabat cor, non poterat vlla ratione componi. Habiturum autem huiusmodi peccatum inordinationem dictam cum aduertentia erga ipsam, per se loquendo, ex eo constat, quia negotium tale non erat vno actu subreptitiè adueniente peragendum, sed multam requirebat attentionem, & eo in genere versabatur, quod ob varias circumstantias, inconuenientia erat non mediocria vel sola tractatio eius allatura, & maiora multò, si effectum sortiretur, vt dicetur statim.
49
*Dico Tertiò. Ratione bonæ fidei non
poterat à peccato actio talis excusari, si secundùm se esset tale, attento Diuæ Matris statu. Id probatur, quia illa satis edocta erat à Deo, & eius ministris, quibus ad conscientiæ suæ directionem vsa est, nullum graue negotium ab ipsa fine directione huiusmodi obeundum, & in eius defectu magnum subesse periculum. Atqui negotium dictum erat satis arduum: mutatio inquam Religionis in homine æstimationis tantæ, cui & Religio munus adeò graue commiserat, Rectoris inquam Abulensis Collegij, ex qua inter duas Religiones tunc ferè nascentes, radices poterant amaritudinis sursum germinare, & ita impedire bonorum multorum fructus, iuxta Di
Hebr. 12. v. 14. & 15.
ui Pauli illud Hebr. 12. v. 12. & 13. Pacem sequimini cum omnibus, & sanctimoniam, sine qua nemo | videbit Deum: Contemplantes ne quis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, & per eam inquinentur multi. Quod quidem præsenti caussæ venit penitus adaptandum. Accedit votum de complectenda perfectione, quod in casu prædicto locum habebat, siquidem consultatio pro illo sine dubio erat melior, ex qua nullum sequi incommodum poterat; cùm tamen ex opposito non leuia possent inconuenientia pertimeri. Fili, sine consilio nihil facias, &
Eccli. 32. v. 24.
post factum non pœnitebis. Sic spiritus sanctus, qui & Concilij spiritus est. Isaiæ. 11. v. 2.
50
*Laudat in Diua nostra Dom. Palafox in
Annotat. ad Epist. 65. n. 28. celerem post Consilium executionem ab ipsa suis in Monialibus requisitam, quod ex verbis illius elicit. n. 8. dictæ Epistolæ, vbi tamen id neque insinuatum apparet. Sed sit ita vt ille existimat; consilium tamen vt firmum fundamentum executioni pręiaciendumpræiacendum. Et celeritatem quidem executionis post consilium acceptum significatam esse ait à Politicis prudentibus axiomate illo: Consilium sub manu;
Consilium sub manu quid.
quia intellectum consiliari, & manum exequi, idem futurum. Quod equidem & in humanis & in diuinis est rebus expediens; & in istis magis: Nescit enim tarda molimina spiritus sancti gratia D. Ambrosius in Cap. 2. Lucæ. Quod est profe
D. Ambros.
ctò eleganter dictum: sed Consilium sub manu aliter videtur explicandum, vt scilicet promptum sit, & quod eruditi asserunt, sub manu nascatur. Pro quo citatur Suetonius in Augusto. Cap. 49. Vbi tamen de consilio nihil, sed de celeritate ad
Suetonius.
habendam notitiam eorum, quæ in Prouincijs gererentur, pro quo erant in vijs, qui annuntiarent celeriter distributi. Quando autem res postulat vt cum Deo transigatur non deproperandam executionem citatus Prælatus in Epistolæ eiusdem Adnotationibus n. 29. 30. & 31. dignus qui audiatur, obseruat: sit enim ibi: & est res.
Et est res notatu digna: quòd cùm ita esset, vt de
Dom Palafox.
materia fundationis ageretur adeò inclinationi Sanctæ conformi, & quæ illi adeò videbatur comperta, vt non egeret consultatione, nec in ea hærendum vi
deretur (sic enim scripserat) nihilominùs noluit epistolis respondere priusquàm ad Deum per orationes recursus haberetur.
Sed numquid non clarum? Numquid non reprehendit dilationes interpositas, & consilia, ac consultationes? Ita sane: sed erant illa consilia, & consultationes creaturarum, & inter creaturas; sed ad consulendum creatorem tendere, & per orationem consultationem inire, non solum non prohibet calamo, sed & exemplo confirmat. Oratio non solùm est id, quod decernitur, præcessura, sed & se comitem præbitura; quia merum est periculum, & inchoare & exequi, & sequi & prosequi, & finem imponere sine Oratione.
Immò quia materia erat valde cordi eius adblandiens, & valde eius existimationi conforme Fundationes facere, id in oratione consultura perrexit. Quia in illis rebus, in quibus habendum decretum inclinationibus nostris conforme, cautiores sumus: lentiores, cunctatioresque futuri & consultationibus iteratis ea in orationibus reuoluturi, ne mea sit inclinatio qua deliberat, cùm Deum arbitror Decretorem. Hoc est expedientißimum axioma, quod si ad praxim aduocaremus, maximas nobis vtilitates conciliaret. Hæc ille. Ex quibus habemus Diuam Matrem non potuisse in negotio tanto bona fide ductam errare, quia & humana ac diuina consultatione præmissis, vt poterat amantissimus sponsus, de quo scriptum Iob. 36. v. 32. & 33. In manibus abscondit lucem, & præcipit ei vt rursus adueniat: Annuntiat de ea amico suo (quid sponsæ?) quòd posseßio eius sit, & ad eam poßit ascendere. illumne in errorem ruere denegare?
52
*Dico Quartò. Per se loquendo in casu
dicto agere vt mutatio talis fieret non poterat sine graui stare peccato. Probatur ex communi Scriptorum doctrina, iuxta quam, etiam cùm per Ecclesiasticos Canones mutatio licet, illicita grauiter redditur, si Religio, de qua deserenda agitur, graue sit incommodum perpessura. Quod quidem ex Cap. Licet de Regularibus, eliciunt, in quo sic habetur: Ne quis ex temeritate vel leuitate, in iacturam, vel iniuriam sui Ordinis, sub prætextu maioris religionis ad alium Ordinem transuolaret. Sic ibi, de priuilegijs anteà concessis indu
cta mentione. Quæ quidem quomodocumque accidat, est vitanda. Accedat & regula illa in eodem Capite ab Innocentio Tertio constituta, sic dicente: Quoniam, sicut maius bonum minori bono præponitur, ita communis vtilitas priuatæ vtilitati præfertur. Vbi licet de Episcopis agat, qui sine licentia Pontificis nequeunt deserere Præsulatum, ad casum etiam mutationis Regularium, de quo egerat, manifestè debet extendi, quia & in illo eadem ratio militat, vt scilicet mutatio dicta non fiat, quando etiam si maior eius, qui eam intentat, futura esset vtilitas, communi est tamen vtilitati obfutura, vt esse constat, si cum boni nominis iactura, & circumstantijs alijs contingat, ex quibus scandalum non leui fundamento timeatur. Videndi P. Suarius Tomo 4. de Religione. Tract. 8. Lib. 3. Cap. 9. n. 6. P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 6. Cap. 7. n. 11. P. Palaus Tomo 3. Tract. 16. Disput. 4. Puncto 16. §. 3. n. 1. qui alios adducunt. Constat ex dictis n. 49. quàm esset exitialis futura mutatio dicta, cui Societas occasionem dedisset nullam, quod in huiusmodi rebus expendendum Auctores obseruant: si enim Religio occasionem præbet iniuriosè agens cum subdito, illius desertio, etsi iniuriosa videatur, reuera talis non est, quia ille vtitur iure suo, & iacturam suam iacturæ illatione compensat, vel potiùs dum bono suo consulit, damnum non curat aliorum, sed illud permittit, quod velle directè nequit; esset enim id contra charitatis leges: quia verò est aliquomodo voluntarium, dici potest modum aliquem compensationis intercedere, dum iniuria iniuriæ irrogatione rependitur, & sic æqualitas non iniuriosa seruatur: licet enim dicatur iniuria ea quæ à Religioso Ordinem deserente videtur inferri, reuera formaliter talis non est, sed materialiter; si enim formaliter talis esset, minimè talis desertio liceret.
53
*Dices à Sancta Matre actionem dictam
rem valde leuem indicari ibi: Quanto mas por cuacosa tan leue. Sed hoc certè non obstat; rem enim leuem dicit, non quòd in se talis esset, sed quòd fundamento solido careret, cùm minimè tale quid in mentem dixerit incurrisse. Quod verò in se leuis non fuerit, sed momenti magni, ex ipsius epistolæ tenore integro compertum habetur: & | ex eo specialiter quòd ad amoliendam suspicionem execratorio est vsa iuramento, & verbis magno profectò sensu plenis. Quod idem repetit alio stylo, Deum testem aduocans: quòd inter labores & persecutiones, quæ per sesquiannum eidem incubuerant hanc censeat, nec minorem alijs, numerandam. Quod & confirmat Illustrissimus Scholiastes, ita n. 5. scribens, postquam in Sancta Matre excandescentiæ laudabilem ardorem ponderârat; & quare non irasceretur, ac se tueretur Sancta Teresia, si in quæstionem adduceba
Dom. Palafox.
tur amor, quo ipsa Religionem adeò Sanctam, qualis est Societas, prosequebatur? Cur non irasceretur, quandoquidem imputatur ipsi quòd vna manu Filijs eius ad suas Fundationes vteretur, & alia maioribus & melioribus Filijs eam spoliabat? Cur non excandesceret, & se defenderet. Si cor adeò sanctum, ingenuum, sincerum, quale Sanctæ erat, vt duplex traducebant? Cur non irasceretur, quandoquidem eo ipso priuabant stricto amicabili commercio cum Religione adeò docta & Sancta? & nonnullis interpositis sic pergit: Essetne melius vt propter non disiectam à Sancta huiusmodi imposturam, neque eam in ipso ortu suffocantem, duæ Religiones, quas vno partu produxit Ecclesia ad mundi bonum, & vniuersalem Fidelium lætitiam, luctantes nascerentur, sicut Iacob & Esau, aut ambitiosa æmulatione ob primogenituram, quemadmodum Zara & Phares? Multò id melius dispexit Sancta, quæ magnanimo spiritu errori occurrit, eumque discußit, fugauitque, & gladio spiritus, veritatis, fortitudinis, sinceritatisque prostrauit. Hæc ille & alia, piè satis, subtiliter, & eleganter adnotata.
§. II.

§. II.

Quid in prædicto casu operari potuerit Reuelatio.
54
*NOn extitisse reuelationem res ipsa reddidit manifestum, quia non est illam subsecutus effectus, neq;neque Diua parens in se agnoscit, neque in Patre Salazar admittendam, videtur
P. Salazar prudentiam laudat.
innuere verbis illis: & credo equidem Patrem Salazar nihili id facturum, si nihil amplius in negotio fuisset: est enim valde cordatus. Sed reuera ad ipsam solùm spectasse id, quod de reuelatione fuerat euulgatum, quod & eodem loco satis ab eadem indicatum: cùm enim de reuelatione ad se spectante locuta fuisset, addidissetque satis se instructam circa materiam talem, scireque quantùm fidei debeat reuelationibus adhiberi ad Patrem Salasar progreditur affirmans adeò illum esse prudentem, vt neque ipse reuelationi, de qua erat sermo, fidem esset, nisi plus aliquid in eo esset negotio, præstiturus. Erat enim ille ex ijs vnus, quos eo in genere habuerat ipsa magistros, vnde & qui non facilè acquiesceret talibus, nisi magno impenso examine, & aliunde adminiculis aduocatis. In quo & cœlestem habuerat illa Doctorem, vt ipsa refert Cap. 27. vitæ. Cùm enim iam
eius spiritus probatus fuisset, & ex Deo visitationes illas extraordinarios aduenire constaret, quidam eius Confessarius eidem præcepit, vt illas apud se, Confessario etiam tacitas, contineret. Quod quidem sibi displicuisse testatus Dominus, & ita eidem iniunxit, vt quidquid tale accideret, Confessario penitus aperiret: Quia in hoc magna erat securitas, & in contrario fieri poterat vt aliquando falleretur. Quæ sunt Domini verba: & ijs præmissis sic subdit: Quoties mihi Dominus aliquid in oratione iubebat, si Confessariùs iniungebat oppositum, Dominus mihi dicebat iterùm vt eidem obedirem. Testimonio ergo Domini, reuelationibus nimiùm credula, dum eas apud se tacitas seruat, periculo se erroris exponebat, vnde & Confessarij oraculum illi erat potius, ipso Domino sic misericorditer & humaniter annuente. Ex quo fit Patrem Salazar, etsi reuelationem circa mutationem audijsset suam, non statim delaturum ipsi, sed prudenter repulsurum: quia cùm reuelationi subesse quandoque falsum sciret, de illa, quæ rem adeò notabilem, & periculis expositam continebat, prudentissimè poterat non veritati consonam iudicare. Et hoc est quod Sancta Mater insinuat, dum eum valde cordatum protestatur.
55
*Hinc est etiam vt P. Ioannes Suarez Pro
uincialis de reuelatione tali similiter iudicarit, vocans eam, non reuelationem, sed disuelationem, cui minimè fides deberetur. Sunt enim aliqua adeò absurda, licet aliàs possibilia absolutè loquendo, vt si circa illa reuelationem extare audiemus, sine scrupulo eam vti fundamento carentem possimus reiectare. Absurditas autem contingere potest, si ex reuelatione alicuius infamia sequatur, si quidquam minimè necessarium ad effectum aliquem, qui esse iuxta humanam dispositionem posset, si dispensationem in aliqua lege contineat, quæ cum scandalo sit futura, si de breui aliquorum Purgatorio procedat, qui deprauatè vixerunt, & sic alia, pro quibus videri potest Dom. Arauxo in Decisionibus moralibus. Tract.
Dom. Arauxo.
3. Quæst. 23. §. 2. vbi ex multis, quos citat, regulas ad dignoscendas reuelationes prudenti elucidatione proponit, ex quibus aliquæ ad præsens possunt negotium conuenienter deriuari, vt ex dictis apparet. Vbi & illud congruit, quod de reuelationibus dicitur feminarum. Reuera enim in talibus, etsi probæ sint, multæ existimantur reuelationes, quæ tales non sunt: & vt à malo spiritu non esse dicamus, à proprio certè sæpiùs veniunt, dum id, circa quod voluntas vehementiùs propendet, imaginationi tenaciùs inhærescit.
56
*Pro quo & habetur eiusdem S. Matris monitum post mortem datum, vt legitur, post eius Epistolas, & est primum ex dictis, licet Nonum in ordine, insigni & venerabili virgini Ca
tharinæ à Iesv sui Ordinis Religiosæ in hęchæc verba ad Prouincialis instructionem directa: 1. vt nihil scribatur, quod sit reuelatio, nec de illo curetur: nam licet verum sit multas esse veras; tamen pro comperto habetur multas esse falsas & mendaces. Et durum sanè esse operam nauari vt vna veritas inter centum mendacia eruatur: remque esse periculosam: & pro eo multas mihi reddidit rationes. Primam, quòd quantò plus de hoc habetur, tantò plus à fide receditur: quæ lux certior est cunctis reuelationibus. Secundam, homines valde esse amatores huiusmodi spiritus, & animam talia habentem facile Sanctisicant: & id est negare ordinem, quem Deus ad animæ iustificationem instituit, per virtutes scilicet, & suæ legis ac mandatorum adimpletionem.
Ait 2. vt V. Paternitas valde hoc conetur auertere, quantùm potuerit, quia valde interest, & quòd maiori ex parte valde faciles scimus mulieres ad sectandas imaginationes: & quia cùm prudentia & eruditio hominum deficiat, vt res suo in loco constituant, maius periculum ex hoc imminet ipsis. Ideoque addit ægrè laturam, vt eius filiæ suos legant libros: grandiorem præsertim, in quo de illius vita agitur: ne credant sitam esse perfectionem illis in reuelationibus, & proptereà illos desiderent & procurent, vt eam imitentur. Et hoc modo multas patefecit veritates: & quod id, quo fruitur modò, non illi propter reuelationes, quas habuit, fuisse concessum, sed propter virtutes. Vestramque Paternitatem spiritum suarum Monialium conuulsuram pergere, dum credit ipsarum bono consulere, his locum præbens: & opus esse, etiamsi aliquæ sint, quæ eas habeant, & valde certas ac veras, vt hoc disijciatur, & faciat vt in hoc parum momenti constituatur, vt id quod parùm valet, & quòd aliquoties plus noceant, quàm prosint. Et hoc adeò magna luce haustum, vt mihi desiderium absterserit legendi librum nostræ Sanctæ Matris. Sic illa, addens insuper nonnulla, quibus præsenti non est opus instituto.
57
*Circa quam reuelationem latiùs excur
rit Dom. Palafox Adnotationibus 53. prudenti elegantia superfusis. Ex quibus id habetur, quod intendimus, Patrem scilicet Ioannem Suarez potuisse meritò reuelationem, de qua erat rumor, vti suspectam reijcere, Et quidem id potuit sine aliqua S. Matris iniuria contingere, quia dictus Pater non apertè affirmauit reuelationem factam ipsi, sed vt vidimus; Quia sic Dominus noster vult, & reuelauit. Et iterùm. Quòd si ego eam disuelationem habuissem, quam V. Paternitas dicit. Licet enim respondeat amouendo à se criminationem dictam, modus tamen ipse loquendi conditionalis ostendit non fuisse sibi reuelationem attribu
Dom. Palafox.
tam, vnde & præmiserat nescire se an Pater Salazar circa casum reuelationem habuisset. Pro quo & facit Adnotatio 14. citati Scholiastæ sic scribentis: Si veræ sunt reuelationes, quamuis tales sint, non nisi post mortem veræ declarantur, & rarò illas declarat Ecclesia. Potuit ergo reuelatio, de qua fuerat sparsus rumor, & contra quam tot militabant rationes, sine iniuria difflari. Quod & spiritui est ac verbis Matris sanctæ conforme. Neque enim graue sibi fuisse ostendit, quòd reuelatio parui penderetur, quæ sibi facta ferebatur, ex quo non bono spiritu ducta credi posset, quod à summa illius humilitate fuisset valde alienum. Sed quòd cum credi posset talem reuelationem habuisse, iuxta illam fuerit nimis credula eidem operata: vnde satisfactionem pro eo planissimam reddidit dicens satis se edoctam circa reuelationum credulitatem: idem ergo quod iam glorificata docuit, mortali in statu constituta sentiebat. Non igitur iniuriosum censere debuit, si ipsi iuxta proprium, & verè sanctum ea in re sensum, dictus Pater loqueretur. Accedit quod de Patre Salazar illa protulit, satis fidele testimonium perhibens verbis illis nu. 54. repositis: & credo equidem Patrem Salazar nihili id facturum, si nihil aliud in negotio fuisset: est enim valde cordatus. Sicut ergo Pater Salazar nihili potuit facere reuelationem dictam, ita & P. Prouincialis, vir eximiæ probitatis, & in rebus spiritualibus versatissimus: pro quo, extat elogium à P. Eusebio Nie
P. Eusebius
remberg propositum Tomo 3. virorum illustrium Societatis pag. 680. vbi ex fidelissima relatione P. Ludouici de Valdiuia sic habetur: Fuit vir in
P. Ioannis Suarez. elogium.
signis perfectionis, & valde solidarum atque heroicarum virtutum. Habebat puram & sinceram intentionem in omnibus suis actionibus, & magnum orationis donum, & modum agendi cum Deo familiarem, sicut amicus cum amico. Multa fuerunt exempla, in quibus hoc deprehensum &c.
58
*Et vt circa reuelationem præfatam S. Ma
tris non nihil addam, id certè non prætermittendum, quod difficultatem videtur non leuem importare. Siquidem seipsam in suspicionem adducit: si enim èex centum reuelationibus non sine magno labore erui vnius alicuius veritas potest: ergo & huius non habenda ratio, quæ non èex centum vna, sed ex paucioribus: & vt ex illis, in ea difficultas præfata extat, vt debeat vera reputari. Vidit hoc Dom. Palafox, & nu. 17. velut occur
Dom. Palafox.
rens obiectioni sic loquitur: Itaque ex centum reuelationibus nonaginta & nouem sunt falsæ, & vna tantùm vera, iuxta opinionem Sanctæ. Et aduertimus vnam esse opinionem hanc, quam & in cælo tenet: & opinio, quæ in cælo tenetur, non est opinio probabilis, quia in cælo finitum est probabile, & viuitur cum certo, & inde quod est dubium abest, & viuitur cum euidente, & cùm reuelatio hæc una illa sit ex centum vera (vt ego piè credo: affert enim secum excellentissimam doctrinam) nec sit ex nonaginta nouem, in eo casu doctrina hæc est, eritque verissima. Hæc ille. Iuxta quæ reuelationes aliæ ibidem adductæ erant de numero falsarum, quandoquidem vna hæc verissima reputatur: vna quidem èex centum, cùm sint aliæ ex nonaginta nouem numero, & ita de numero non verarum. Ad quid ergo adducentur illæ, & orbi vniuerso proponuntur, adnotationibus adiectis, & detectis defectibus, quæ satius fuisset in Religiosissimis S. Matris filijs latuisse?
59
*Prætereà, si propter excellentissimam do
ctrinam, quam hæc reuelatio continet, vti vnicè vera debet recipi, erunt profectò alij, qui censeant aliquam aliam ex præfatis ea prærogatiua gaudere, re enim vera omnes excellenti doctrina sunt præditæ, vnde & seclusis reuelationibus illa est creditu dignissima, immò & assensu firmissimo, & ideò citatus Dom. Palafox circa 9. nu. 4. ita scribit. Huic sanctæ Virgini (Catharinæ scilicet
Idem.
à Iesv) monita aliqua S. Teresia eius Mater dictitabat, vt ea Prouinciali communicaret: taliaque illa sunt, vt perspicuè appareat èex cælo illa nata ad reddendam terram meliorem. Non ergo ex illis vna tantùm reputanda vera; vel si aliarum vacillat fides, ea, de qua agimus, pariter, & fortè plusquàm aliæ vacillabit.
60
*Item, vt Sancta Mater affirmat, ex reue
Multæ veræ iuxta D. M.
lationibus multæ sunt veræ: Nam licet verum sit multas esse veras, quæ sunt eius verba: circa quæ
Idem.
sic citatus Interpres, n. 15. Aduertendum est etiam ipsam dicere multas esse veras in Ecclesia: vt non cum temeritate procedatur in qualificando, & adhibendo fidem reuelationibus, tam condemnando, quàm audiendo, aut censuris inurendo: siquidem quæ falsæ esse possunt, etiam possunt esse veræ, & in Ecclesia sicut sunt sancti, qui amant Deum, etiam Deus, qui | aliquando huiusmodi sanctis facit veritates reuelatas & certas; & neque hoc tamquàm impossibile condemnandum, quod esset insania, aut etiam error: neque vt ordinarium, quia esset leuitas. Hæc ille iuxta quæ aliter videtur de reuelationibus sentiendum: non scilicet tot esse falsas, vt inter centum vna solummodò vera reperiatur. Neque enim Dei amici, quibus sua Deus secreta reuelat, adeò pauci sunt, vt eisdem multas veritates notas factas inficiari debeamus. Non ergo ex centum reuelationibus vna tantùm vera, si de ijs loquamur, qui probatæ virtutis sunt, & præsertim in vera humilitate fundati. Vnde & illud Theodidactus scriptor Lib. 2. de Imitatione Christi Cap. 2. Siue Tho
Thomas à Kempis, aut aliud.
mas de Kempis sit, siue alius, circa quod controuersia: Humilem Deus protegit & liberat: humilem diligit & consolatur: humili homini se inclinat: humili largitur gratiam magnam, & post suam depressionem leuat ad gloriam. Humili sua secreta reuelat, & ad se dulciter trahit & inuitat. Sic ille. Dum Diua Parens in viuis ageret, regula ab eâdem, vt dicitur, tradita, eâdem qua modò firmitate constabat: vt scilicet ex centum reuelationibus vna esset vera. Valebit ne ergo tunc consequentia ista? Ergo ex reuelationibus Diuæ Teresiæ factis vna tantummodò vera fuit, reliquæ falsæ. Quis ita delirârit? Cùm illius reuelationes, quas scilicet ipsa conscripsit, tanta in Dei Ecclesia auctoritate gaudeant, vt quodammodo, dum in sacris leguntur officijs, Canonizatæ videantur.
61
*Deinde. Si centum proponantur reuela
tiones ab ijs explorandæ, quorum interesse potest, absurdissimè se gerent si personis probatæ virtutis factæ sint, præfatam regulam applicantes, & dicentes cœco impetu vnam ex illis veram esse, falsas reliquas, quandoquidem aliæ regulæ apud Ecclesiasticos Magistros extant ad earum veritatem aut falsitatem dignoscendam, de quibus citatus Magister Franciscus de Arauxo, num. 55. alios secutus, ex quibus est P. Martinus Del Rio Disquisit. magicar. Lib. 4. Quæst. 3. per sex eruditione plenissimas sectiones, vt de more ipsi: nec prætereundum id, quod habet Sect. 1. Lit. B. vbi
P. Martin. Del Rio.
ita scribit: Ad hæc autem nulla magis necessaria dispositio spiritus, quàm solidæ humilitatis: vt enim docet Moses apud Cassianum, Solis humilibus à Deo hæc cognitio datur. (Scilicet discretionis spirituum.) Denique non est, iudicium præcipitandum, sed res Deo diligenter priùs communicanda, & multum scrutinium mentis faciendum. Sic ille, Scripturæ Sacræ exemplis id statim exornans, & corroborans. Cùm ergo præcipitandum iudicium non sit, neque asserendum pariter ex multitudine reuelationum vnam, aut nullam esse veram, quando de ipsarum qualificatione tractatur. Et quidem si èex centum vna; quando minor est numerus, dici sine temeritate poterit nullam esse veram, aut nulli esse fidem adhibendam: quod manifestum est contra regulas dictas militare.
62
*Id quod roborari ampliùs potest ex eo
quòd licet multæ personæ sanctæ circa aliqua, quæ sibi reuelata existimabant, fuerint hallucinatæ, non ideò reuelationes omnes illarum suppressæ sunt, sed publicè lucidatæ, cum bona Sedis Apostolicæ venia. Pro quo præstat audire P. Lancitium singularissimæ diligentiæ Scriptorem Tomo 2. Opusculorum spiritualium. Opusculo 11. Cap. 13. Col. 13. vbi ita loquitur: Sciendum namque est quando personæ aliquæ piæ abstractæ à sensibus aliquid loquuntur, sæpè eas loqui ex proprio sensu, & aliquando hallucinari. Hoc nimis certum est, & sciunt rerum talium periti, & constat ex historijs Ecclesiasticis authenticis, & Ego possem nominare quasdam honestas & Sedis Apostolicæ Decretis relatas in numerum Sanctorum, quarum dicta & scripta in raptibus, & ex raptibus deriuatas legi, magnis hallucinationibus respersas, ideoque non permissas imprimi. Sic ille. In ijs ergo, quæ imprimi permissa sunt, præfatæ sunt seruatæ regulæ: magno equidem documento, vt propter nonnulla minùs veritati consona, quæ in reuelationibus eo nomine circumlatis occurrunt, neque admittenda videntur, non debeant alia, in quibus reprehensibile apparet nihil, præcipiti iudicio reprobari. In quibus profectò non vna ex centum, sed centum potiùs, nonnullis reiectis, approbatæ. Hoc ipso, quo hæc scribo, die ex Martyrologio audiuimus S. Philippum Nerium dono Prophetiæ præditum: & in Lectione pro illius officio 5. sic habetur: Prophetiæ dono fuit illustris. Et tamen ex fidelissi
mo scriptore constat aliquid ab eo prædictum, sine euentu subsecuto. Quod quidem & in Prophetis vsu venire ex D. Gregorio Homilia 1. in Ezechielem probat D. Thomas 2. 2. q. 171. arti. 5. Quomodo autem qui in eis possint errores accidere à Deo corrigantur ibidem ex eodem exponit, de quo & à Nobis dictum Tomo 1. Theologicorum Problematum in Prolusione Apologetica num. 220.
63
*Ex quibus videtur non leui ratiocinatione
deduci reuelationem, de qua agimus, non plenam mereri fidem: quod quidem nulli rectè sentienti, seclusis affectibus, qui in rebus talibus seponendi, vbi ratio futura est iudex, & de diuinis coràm diuino iudice iudicandum, debet dissonum æstimari. Feminis sanctis, & in numerum talium Apostolicæ Sedis sententia relatis, hallucinationes quamplurimæ contigerunt, & Prophetas aliquando in errorem prolapsos, dum non Prophetica luce, sed spiritu proprio inducti, sunt locuti. Quid si Religiosæ inferioris gradus tale aliquid accidisse dicatur? Hic enim de S. Matris reuelationibus non agitur, cui, etsi tale aliquid accidisset, sine illius posset dedecore vllo constare, vt & magnis Prophetis, & insignibus in Ecclesia Sanctis sexus vtriusque vidimus accidisse.
Pro quo videndus P. Alcasar Notatione 22. in Apocalypsim, vbi & singulare exemplum adducit. Et hoc quidem in genere felicissima Beata Parens, in cuius reuelationibus nihil inuentum, quod falsitatis, aut hallucinationis quidquam visum fuerit continere, vt dici merito de illa possit,
Cardinalis Turracremata.
quod Cardinalis Ioannes de Turracremata de Reuelationibus D. Birgittæ, scrutinium post exactissimum, protulit initio Defensorij illarum, verba vsurpans, quæ Iudithæ dicta, & in eius haben
Iudith 8. v. 28 & 29.
tur libro Cap. 8. n. 28. & 29. Dixerunt Iudith Ozias & presbyteri: Omnia, quæ locuta es, vera sunt, & non est in sermonibus tuis vlla reprehensio. Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, & timens Deum.
64
*Dicere ergo illa cum Paulo potest: Nobis
Illius laus quæ & Pauli.
autem reuelauit Deus per spiritum suum: Spiritus | enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. 1. Cor. 2.
1. Cor. 2. v. 10. D. Bernar.
v. 10. & eidem D. Bernardus serm. 8. in Cantica, vbi præfatum locum adducit: Confide quæcumque es illa, confide nihil hæsitans. In spiritu Filij, filiam agnosce te Patris, sponsam Filij, & sororem. Soror siquidem est, quia ex vno Patre: Sponsa, quia in vno spiritu. Denique qui adhæret Deo vnus spiritus est. 1. Cor. 6. v. 17. Sed audi etiam de Patre quàm dignanter & filiam eam nominat, & nihilominùs tamquàm nurum propriam ad Filij blandos inuitet amplexus: Audi (inquit) filia, & vide, & inclina aurem tuam, & obliuiscere populum tuum, & domum patris tui, & concupiscet rex decorem tuum Psal. 44. v. 11. & 12. Hæc ille, & alia Diuæ Matri specia
Spiritus S. vt visus eidem.
liter applicanda, cui diuinus spiritus fauoribus insolitis attributus quem specie pulcherrimi vidit iuuenis flammis amabilibus conuestitum; vnde & in visionibus suis potuit nihil hæsitans procedere, & soror & sponsa, quin & mater, quæ adeò numerosam prolem Militanti & Triumphanti Ecclesiæ procreauit, vsque ad ipsum mundi finem paritura.
65
*Quia verò mihi animus non est à doctis &
pietate insignibus viris recepta conuellere: sit sanè reuelationi præfatæ sua fides, sed cum conuenienti eidem sensu piè & solicitè conquirendo: quandoquidem durum satis apparet vt èex centum reuelationibus vna tantùm debeat vera iudicari. Videtur enim satis congruus esse ille, si dicamus Diuam Parentem per hyperbolem locutam more Scripturæ. Sic enim Psal. 13. v. 1. & 13. Non est
Psal. 12. v. & 13.
qui faciat bonum, non est vsque ad vnum. Quem locum adducit D. Paulus Rom. 3. v. 12. quod qui
dem D. Thomas hyperbolicè, & per exaggerationem dictum existimat. Eccles. 7. v. 29. Virum de mille vnum reperi: mulierem ex omnibus non inueni. Vbi & hyperbole, vt exponit P. Cornelius, &
P. Cornel.
alij, volente Auctore sacro ostendere difficiliorem esse inuentu probam feminam & prudentem, quàm virum, vt est apud P. Tirinum: & ab illis
P. Tirinus.
animum sapientis auocare, vnde oportuit eas acriter perstrinxisse. Quia ergo Diua Teresia Religiosas suas volebat ab inordinato appetitu reuelationum auertere, ideò hyperbolicè locuta est, quod in ea etiam glorificata minimè censendum indecorum, quandoquidem spiritus sanctus in Scriptura sacra se illa indignum non fuerit arbi
Lucæ 29. v. 40.
tratus. Addo & illud Christi Lucæ 19. v. 40. Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. Cui non dissimile Iuuenalis illud:
Secretum diuitis vllum
Esse putas? Serui vt taceant, iumenta
Iuuenalis.
loquentur,
Et canis, & postes, & marmora.
Tale & illud Matth. 19. v. 24. Facilius est came
Matth. 19. v. 24.
lum per foramen acus transire, quàm diuitem intrare in regnum cœlorum. Vbi & hyperbole: quod à P. Maldonato sapienter adnotatum, sic exponente Domino difficultatem ingressus dicti, prouerbiali apud Hebræos vtente locutione.
66
*Difficile est ergo inter veras & falsas reue
lationes iudicium ferre, quia falsæ plures, sed speciem præseferentes veritatis & pietatis, sed habet hîc locum, quod post præfatam de difficili diuitis in cœlum ingressu dictum à Domino v. 26. Apud
v. 26.
homines hoc impoßibile est, apud Deum autem omnia poßibilia sunt. Quia scilicet per Dei gratiam id præstari potest, quod naturæ nequit viribus obtineri. Ideò & discerni spiritus per lucem à Deo impertitam possunt: quod Diua Mater luculen
Diua Teresia.
ter expositum dereliquit varijs in locis: sed audienda in Mansione 6. vbi ita loquitur: Si Confessarius habet experientiam, & per ista transiuit, exiguo temporis spatio indiget ad id dignoscendum: statim enim in ipsa reuelatione sitne Deus, aut imaginatio, aut dæmon, præsertim si diuina Maiestas donum ipsi discernendorum spirituum contulerit, illud enim si habet, & prætere à litteras, quamuis experientiam non habeat, meliùs deprehendet. Illud autem summi momenti est, Sorores, vt cum Confessario valde planè & veridicè procedatis. Sic illa. Non ergo monet
vt reuelationibus ianua statim occludatur, vtpotè quęquæ adeò frequenter falsæ, vt ex centum vna tantùm vera debeat æstimari, quod videbatur equidem dicendum, si res ita se haberet, & monitum eius posthumum cum eo esset rigore, quem præseferre videtur accipiendum: sed vt Confessario aperiantur, & illius stetur iudicio, si talis sit, qualem Diua Magistra esse desiderat; sin minùs is conquirendus, cui omnia possint securè committi extraordinario affatu, si ordinarius esse nequeat, quod ab ipsa præstitum, vt ex ipsius scriptis habetur manifestum. Reuelatio ergo, si vti certa recipitur, iuxta eiusdem illuminatissimæ Magistræ doctrinam regulanda, quæ reuelatione potior: de illa enim dubitari potest, non de ista, quæ & illius esse constat, & communi in Dei Ecclesia sensu roboratur.
67
*Vbi & illud addidisse iuuat, non videri
probandum id quod Religiosa Catharina affirmasse vidimus. n. 56. adeò magna luce Diuæ Matris monitum eidem instillatum, vt desiderium penitus abraserit legendi librum ipsius. Quod quidem Dom. Palafox quoad reuelationes accipiendum
Dom. Palafox.
ait, & ita concludit n. 53. Tandem ait V. mater Catharina à IESV, (cui reuelatio facta est) eâ sibi ablatum desiderium, quod habebat legendi librum vitæ Sanctæ: hoc est, reuelationes, quæ extant in vita Sanctæ: quod fuit ab ipsa desiderium reuelationum auferri & quantùm ad hoc mihi etiam detractum est, & omnibus detrahendum credo, qui eam legerint, & cordati fuerint, voluerintque per viam rectam, facilem, & apertam ambulare: quia desiderium reuelationum periculo est obnoxium, & sic desiderium imperfectionum, & quod deterius est, deceptionum & & illusionum. Hæc ille, in quibus illud primò adnotandum, quòd cùm nominatur Religiosa præfata, illud V. non Virginem indicare, sed venerabilem, quia Virginem matrem vocari, etiam in Diua Teresia prohibitum à S. Inquisitione, dum ita in quibusdam eius imaginibus legebatur. Cur autem illud, satis est apertum, quia scilicet absoluta illa locutio errori erat exposita, & Deiparæ singulari excellentia videbatur vsurpari, cui tantùm id est proprium, vt Virgo & Mater absolutè debeat compellari. Et Venerabilem quidem vocauerat. n. 3. vnde iuxta dicta in præsenti iudicandum. Deinde Religiosa dicta de libro vitæ, & non tantùm de reuelationibus est locuta, & id videbatur consequens ad dispellendum penitus desiderium reuelationum, vt ipsa existimabat, quia illæ ita sunt narrationi historiali intermixtæ, vt sine illis non videatur plenam vitæ notitiam posse comparari. Et cùm ad reuelationes deuentum; | per saltum transcurrendæ, quod quidem cum præsenti obuersatione stare nequit, vnde & periculum est excitandi desiderium, si verè periculo exposita est earum lectio. Sed quidem nihil tale timeri potest, quandoquidem magisterio Sanctæ Matris cessat illud; & aliunde ex lectione dicta excitari pijssimi & vtilissimi affectus possunt, sicut ex vitarum Sanctorum aliorum lectione: quæ enim illarum est, si Religiosorum sunt, aut Confessorum, immò & Martyrum complurium; in qua non reuelationes aliquæ reperiantur? Quo in genere vita S. Matris excellit,
quæ cum reuelationibus modum circa eas se habendi præscribit, & easdem humiliter ac prudenter declinandi. Legantur ergo ab omnibus, & ab alumnis præsertim, neque ea S. Matri irrogetur iniuria, vt liber vitæ eius cœlesti dispositione ac luce compositus, velut lapis offensionis, & petra scandali caueatur.
68
*Pro quo valde expediet doctam & ele
gantem exhortationem perlegisse doctissimi Magistri F. Ludouici Legionensis, quæ vti illius approbatio, ex præscripto Regij Castellæ Consilij eidem præmittitur, in qua sic loquitur: Itaque
Ludouicus Legionen.
reuelationes, quæ hîc narrantur, non dubiæ sunt, nec ianuam aperiunt ijs, quæ tales sunt, sed potiùs lucem detegunt ad eas quæ tales fuerint dignoscendas: & ad huiusmodi cognitionem velut lydius lapis sunt libri isti. Restat nunc dicere aliquid ijs, qui in ipsis periculum inueniunt, propter eorum, quæ tractant, subtilitatem, quæ non omnibus apta iudicant: cùm enim tres hominum status sint, quorum aliqui in oratione se exercent; alij, qui, si vellent, possent in ea se similiter exercere: quidam denique qui non possent propter status sui conditionem: rogo qui nam ex ijs sint, qui ex lectione periclitentur? Spirituales ne? Minimè: nisi noceat alicui id ipsum scire, quod agit & profitetur. Qui vt tales sint, habent dispositionem? Multò minus; quia hîc habent non solùm qui eos manuducat quando tales fuerint, sed qui animet & accendat vt sint tales, quod est maximum profectò bonum. Iam Tertij in quo periculum habent? Quòd sciant Deum amanter cum hominibus agere? Inueniri ab eo, qui se ab omnibus humanis denudat affectibus? Delitias, quas animabus impertitur? Gaudiorum quæ ipsis confert, diuersitatem? Modum, quo eas depurat & emaculat? Quid hic est, quod legenti non instillet sanctitatem, & (vt ita loquar) sanctificet? Quod in eo admirationem Dei non pariat, & in ipsius amore non accendat? Si enim consideratio horum operum exteriorum, quæ Deus in creatione peragit, & rerum gubernatione, schola est communis vtilitatis omnibus hominibus: cognitio mirabilium arcanorum ipsius quomodo potest esse cuiquam exitiosa? Quòd si aliqua propter suam prauam dispositionem damnum inde eliceret, ideò ne oporteret ianuam claudere adeò magnæ & quamplurium vtilitati? Concludit tandem felices tantæ Matris filias allocutus: & hac animaduersione Libera ab omni offendiculo tota hæc scriptura relinquitur, quæ, vt ego arbitror & spero, tantùm erit ceteris animabus proficua, quantùm in RR. V. V. quæ ea sunt educatæ, & eâdem aluntur, est videre. Sic ille, non expleto quinquennio post D. Matris gloriosum exitum: scripsit enim die 15. Septembris. An. 1587. Quid si modò scriberet post eiusdem apotheosim, quando cum persona etiam Canonizata doctrina exorante Ecclesia vt cœlestis eius doctrinæ pebulo nutriamur. Non ergo auersanda illa, in qua est cœleste hoc pabulum constitutum. Et ego quidem quod ad me attinet ita conabor, qui ex voto hoc quotidie peto, semel & iterum Commemoratione illius recitata. Exaudiar vtinam, fauente ipsa, vt sperare iuuat à tenero illo & ardente in Societatem affectu; vnde & in hanc eiusdem minimam portionem, pro quo præsens discursus elaborat.
ADDITIO.

ADDITIO.

Circa Reuelationes pro Virginis Conceptione.
69
*MAgister Arauxo in Decisionibus mora
libus Tract. 3. Quæst. 69. n. 38. de reuelationibus loquens, & regulas tradens, quibus veræ à falsis discernantur, affirmat obiectum diuinitus reuelatum debere esse conforme regulis fidei, & non eis contrarium, aut præter illas: vnde si res reuelata (verba illius sunt) cadens sub opinione, & nondum ab Ecclesia diffinita; sed in scholis controuersa, talis reuelatio non est habenda pro diuina, sed à proprio spiritu loquentis, aut diabolico procedens, aut somniata, qui illam affectat tamquàm de fide certam prædicare, quod est velle addere nouam veritatem dogmatibus fidei. Vt si quis affectando spiritum Propheticum annuntiet sibi reuelatum esse à Deo auxilium efficax prædeterminarè physicè hominis voluntatem ad bonum, quod tenet opinio Thomistarum in materia de auxilijs diuinæ gratiæ: aut B. Virginem fuisse ab originali culpa præseruatam, quod tenet pia Scotistarum Schola: neutri est adhibenda fides, maximè si à factiosis proferatur, quia vnusquisque in caussa propria est testis suspectus, vnde immeritò, & contra hanc octauam regulam. Delrius vbi suprà Sect. 4. & 5. in sine inquit potiùs adhibendam esse fidem reuelationi S. Brigittæ, qua protulit ex diuino Spiritu B. Virginem fuisse à peccato originali præseruatam, quàm alteri S. Catharinæ Senensis, quam refert D. Antoninus habuisse de contraria opinione, videlicet quòd Dei Mater fuerit in originali peccato concepta. Immò hanc non fuisse Catharinæ reuelationem, sed eius epistolæ 16. superadditam ab eiusdem opinionis factiosis: cùm tamen neutra iuxta hanc regulam habenda sit pro diuina. Immò hoc mysterium crediderim fore reconditum, Deo sic ordinante, mortalibus, donec veniat dies illa, in qua Dominus manifestabit consilia cordium, & illuminabit abscondita tenebrarum. Hæc ille.
70
*Circa cuius ratiocinationem Primò aduer
tendum dictas sanctas semel, iterùm, & tertiò, eum vocare virgines, scilicet n. 5. Visionibus Sanctarum Virginum Brigittæ & Catharinæ. & num. 26. Reuelationibus SS. Virginum Brigittæ & Catharinæ, & ex liuore contra dictas Virgines locutos. In quo nimis crassus error, minimè Auctori tanto, sed alijs adscribendus, cùm de S. Brigitta & maritatam fuisse, & filios habuisse, atque in sancta viduitate vitam egisse sit notissimum, cuius
& filia Sancta alia Catharina Virg. die 22. Martij in Romano Martyrologio memorata, stupendo celebris miraculo, dum Tiberis, vbi eius aquæ Virginis pedes attigere, retrorsum abijt, cùm | tanta illius esset inundatio, vt Romani Vrbis in
teritum formidarent. Pro quo videri potest P. Balingham in Kalendario Virginis ad præfatum Martij diem. Fuit quidem & Brigida natione Scota & virgo & sancta, quæ & Reuelationum libros duodecim scripsit, sed obscurissimos, & multò antiquior, vtpotè mortua An. 521. iuxta P. Tirinum, de qua & P. Posseuinus in Appara
tu. Quòd si quispiam Auctoris lapsum esse velit, humanus equidem ille, & multis non euitatus Auctoribus. P. Tirinus in Auctorum Indice, quem
P. Tirinus.
habet Tomo 3. ita scribit: Gaspar Sanchez Hispanus Granatensis èex Societate IESV, Comment. in quatuor libros Regum & 2. Paralipom. in Isaiam, Ieremiam, Threnos, & Prophetas minores. Item duos Tomos Concionum &c. Vbi quidem ex duplici Gaspare vnum facit. Et antiquior quidam Concionum Auctor, cuius & P. Riuadeneira in Catalogio Scriptorum Societatis honorificam intulit mentionem, & Granatensis fuit: recentior verò, sed illustrior scripturæ Interpres, non Granatensis, sed Centumputeolanus à Centumputeolo, oppido Toletano, & de illo, non de isto locutus P. Posseuinus in Apparatu, qui citatur in margine. Vbi & error circa tempus mortis, dum illa ponitur Anno 1592. quod de Granatensi est verum, de alio falsum, qui mortuus die 16. Nouemb. An. 1628. Tale aliquid occurrit in Scriptore An
nalium Marianorum Societatis Iesv, qui n. 865. P. Didaco de Torres Chuquisacæ in Peruuio mortuo, narationem inserens, cum alio eiusdem nominis, qui Limæ me præsente interijt, apertè confundit, & diuersa quæ vtrique acciderunt, quasi eidem tribuenda prosequitur. Citatus enim in margine dies mortis & annus, scilicet 1693. 13. Ianuarij, errorem indicat manifestum: is enim
fuit dies mortis eius, qui Limæ occubuit, P. Didaci de Torres Vasquez non diu post initum Prouincialatum, vnde & magno cum totius Prouinciæ dolore, atque Excellentissimi Comitis de Chinchon, cui erat à Confessionibus, & apprimè charus, ab eximiam prudentiam, singularem probitatem, & spiritum ab humanis respectibus penitus abhorrentem. Sed his omissis, de quibus possem plura, vt iam ad rem.
71
*Regula quidem præfata ab Auctore dicto
est quidem proposita, sed non probata fundamento aliquo, propter quod ipsi vt irrefragabili adhærere debeamus. Cur enim Deus non reuelat aliquid, quod fuerat anteà sub opinione? Quòd quidem, si reuelatio priuata sit, non pro nouo dogmate est statim accipiendum alijs in Ecclesia receptis copulandum, vt vniuersim Catholica fide credatur. Quis hoc dubitet? Sicuti nec dubium
esse potest quominùs reuelatio talis repellenda sit, si eo modo, qui à præfato scriptore dicitur, proponatur videlicet. Si quis illam affectat tamquàm fide certam prædicare. Si quis affectando spiritum Propheticum annuntiet &c. Hic enim procedendi modus spiritum non bonum indicat, vtpotè superbiam & præsumptionem sapientem. Quod secus accideret, si reuelatio talis humiliter accepta, & humiliter etiam Ecclesiæ ministris exposita, rem sineret, qui, aut quæ illam habuit, eorum, quorum interest, iudicio disceptari. In quo quidem D. Teresia singulari exemplo præluxit, quæ in ijs etiam, quæ ipsa vt indubitata per reuelationem acceperat, nolebat alio, quàm Confessariorum iudicio regi, ac si eas minimè labuisset: pro quo ita scribit Cap. 26. vitæ: Itaque tot sunt motiua ad iudicandum esse Deum, vt meo paupere iudicio non poßit dubitari. Securius tamen est, (& ego ita facio, & sine eo quietem non habebam, neque expedit vt feminæ illam habeamus, quandoquidem litteras non habemus, & in hoc damnum esse nequit, sed multæ vtilitates) vt sæpiùs mihi dixit Dominus, quod non omittam totam animam patefacere, & omnes, quos mihi fauores exhibet, Confessario, & quòd litteratus sit, & ei penitus obsecundem. Hoc sæpiùs. Idem in D. Brigitta videre licet, pro quo inferiùs. n. 73.
72
*Quod ad exemplum de auxilio physicè
prędeterminanteprædeterminante attinet, benè quidem stat, & pro sententia Societatis facit, vt intelligamus eam id defendendum suscepisse, contra quod si reuelatio dicatur habita debeat tanti Scriptoris iudicio falsa reputari. In quo obseruandum, non adhibitum ab eo exemplum in opinione Societatis, si videlicet pro ea reuelatio vulgaretur, sed pro opposita: ex quo id videtur fieri, quod dicebam, sententiam videlicet Societatis altas in Theologica Schola iecisse radices, vt numquàm labe factanda meritò credi debeat. Nec sine mysterio sic locutus videtur, quandoquidem aliquid huiusmodi in antagonista quodam videri potuit inaniter iactatum, splendores videlicet quosdam, de quibus ij, qui mentale istud bellum sunt exactius prosecuti, de quo & Nos Tomo 1. Theologicorum Problem. Sect. 8. & de hoc non plura, vt ad reuelationes duarum illarum sanctarum veniamus, de quibus à nobis dictum Tomo 1. citato in Prolusione Apologetica n. 219. & 220.
73
*Illud autem hoc loco addendum non posse
reuelationi D. Brigittæ id aptari, quod à citato scriptore asseritur, dum de reuelatione loquitur eius, quod sub opinione versatur, quòd scilicet non est habenda pro diuina, sed à proprio spiritu loquentis, aut diabolico procedens. A diabolico enim non fuisse vti certissimum haberi debet, quia circa reuelationes omnes auctoritate multorum Pontificum diligentissimum est examen adhibitum, & de illis grauissimorum ac sapientissimorum virorum iudicio, sapientia ac dignitate præcellentium, dignè ac fauorabiliter pronuntiatum. Cùm ergo inter alias, quæ circa Virginis Conceptionem est habita, excellentissima sit, & circumstantias habeat peculiares, quis, nisi valde temerè, affirmet à diabolico spiritu processisse? & hoc ipsum argumentum conuincit à proprio loquentis spiritu non fuisse profectam. Si enim hæc talis, quæ alia maiorem fidem mereatur, cùm illustrior nulla, & maioribus præsidijs communita? Quid ergo est quod Ecclesia in diuinis clamat officijs D. Brigittæ ab æterno Patre per Filium eius Vnigenitum secreta cœlestia reuelata? & quidem humano illius discursui adscribi non posse, ex eo etiam ostenditur, quia sermo est satis prolixus dictatus ab Angelo, in quo mysterium istud continetur: caussam autem dictationis huius & modum, habet Prologus eidem præfixus: quod non est hoc loco omittendum, cùm sit caussæ præsenti satis oppor
tunum: Sic ergo ibi: Igitur Beata Brigitta habens cameram, cuius fenestra ad altare maius respiciebat (Ecclesiæ scilicet S. Laurentij Damaso) Vnde | Corpus Christi quotidie videre poterat, præparabat se quotidie in eadem camera ad scribendum cum pugillari, & charta, & penna in manibus, postquàm horas & Orationes suas legerat, & sic parata Angelum Domini expectabat. Qui veniens ponebat se propè eam à latere eius, & stabat erectus honestißimè habens semper faciem cum reuerenti gestu respicientem versus altare, vbi Corpus Christi reconditum erat, & sic stans dictam lecturam, id est, infrascriptas lectiones &c. ipse dictabat distinctè & ordinatè in lingua materna B. Brigittæ, & ipsa eas quotidie deuotißimè scribebat ab ore Angeli, & Patri suo spirituali quotidie illa, quæ ipso die Scripserat humiliter ostendebat &c.
74
*Et quis iam non hîc videat dictata huius
modi à proprio scribentis spiritu procedere minimè potuisse? Angelo quidem dictante sunt scripta, & Angelo quidem lucis, non eo, qui se in talem solitus tranformare. Si ergo neque à diabolico spiritu, neque à proprio talis scriptura processit, euincitur planè à diuino Angeli ministerio, profecta; & sicut alia in eisdem lectionibus contenta, ita & illud, quod ad Confessionem spectat, de qua Feria 4. Cap. 10. Lectione 1. & 2. Quibus concinit id, quod habetur Lib. 6. Cap. 55. Vtrobique enim Conceptionem Virginis auroræ assimilatam inuenimus. O quàm clarè emicuit in Annæ vtero aurora consurgens, quando in eo MARIÆ
Reuelatio S. Brigittæ.
corpusculum per aduentum animæ viuificatum extitit. Sic citata lectione 2. & ex ore virginis citato Capite 55. ita. Horæ, in qua ego concepta fui, verè potest vocari aurea hora & pretiosa. Benè ergo aurea hora fuit Conceptio mea, nam tunc incepit principium salutis omnium, & tenebræ quasi festinabant in lucem. Sed scito quòd Conceptio mea non omnibus nota fuit. Sic placuit Deo quòd amici sui piè dubitarent de Conceptione mea, & quilibet ostenderet zelum suum, donec veritas claresceret in tempore præordinato. Sic Virgo Tempus hoc, de quo illa, citatus scriptor non aliud, quàm futuri sæculi esse contendit, cùm Apostoli locum inducat de Iudicij die loquentis. Sed aliter Virgo, cui credendum potiùs: & illud Mosis videtur posse non immeritò, vsurpari, quando sanctissimus Pontifex Alexander VII. veritatem hanc adeò promouit, vt si quæ supersunt tenebræ, festinare videantur in
Deuter. 32. v 33.
lucem. Deuter. 32. & 33. & adesse festinant tempora.
75
*Et ad felicitatem quidem præsentium hac
ex parte id spectat minimè prætermittendum, in album scilicet sanctorum à SS. Alexandro corporatum An. 1665. die 19. April. Diuum Franciscum Salesium Episcopum ac Principem Ganeuensem, qui in Praxi diuini amoris. Lib. 2. Cap. 6. luculentissimum testimonium huic perhibuit veritati, non prætereundum hoc loco, & ex his pono versum exhibendum, quia Latina copia non suppe
tit: sic ergo ille: Destinauit itaque (Deus) ante omnia suæ Matri sanctißimè dignum profectò fauorem amoris Filij penitus sapientis, prorsus potentis, omninò boni, & qui, cùm esset talis, matrem erat ad suum beneplacitum electurus: & ita voluit redemptionem ipsi per modum præseruatiui remedij applicandam: vt peccatum quod à generatione in generationem deriuatur, eam non attingeret: & ita redempta fuit adeò excellenti modo, vt licet ad eius vsque conceptionem torrens originalis malitiæ peruenerit, vndas infelices suas tanto propellens impetu, quantum ad alias Adæ filias detulit; sed eò perueniens, vltra non proceßit, sed stetit, ad eum modum, quo Iordanis tempore Iosue, & eôdem quidem respectu, quandoquidem ad eum modum, quo fluuius iste cursum frænauit suum ob reuerentiam Arcæ Testamenti, quæ transibat; hic peccatum originale suarum cursum frænauit aquarum, eam reueritus & formidans, quæ verum erat futura Tabernaculum, Testamenti & fœderis sempiterni.
76
*Hoc pacto Deus à Matre sua gloriosa captiuitatem omnem semouit, disponens vt vtriusque status naturæ humanæ felicitate frueretur: siquidem innocentiam habuit, quam primus nobis perdidit Adam: & excellenti quadam ratione posita est redemptione, quam secundus nobis acquisiuit. Non aliter quàm electionis Horto, qui fructum erat vitæ laturus datum est vt omni genere perfectionis floresceret suæ Matri præparante æternæ dilectionis Filio vestitum deauratum pulcherrima varietate, vt ad eius regnaret dexteram, hoc est, vt esset prima prædestinatorum, quæ delitijs erat diuinæ dexteræ fruitura: quocum hæc Diua Mater, vtpotè reseruata Filio, ab eo fuit redemta, non solùm à damnatione, sed etiam ab omni eius periculo, eam securam reddente sua gratia & perfectione, ita vt eius gressus pulchræ essent Auroræ, quæ ex quo in Oriente apparere incipit, constantibus splendoribus properat, vsque ad perfectum diem. Redemptio admiranda, maius Redemptoris opus, & prima omnium redemptionum: qua Filius amore verè filiali Matrem suam in benedictionibus præueniens dulcedinis præseruauit, non solùm à peccato, vt Angelos, sed etiam ab omni discrimine, & ab omni eo, quod eam posset diuertere, aut in amoris sancti exercitijs retardare. Ea propter ipse Dominus protestatus est inter omnes ratione præditas creaturas, quas ipse elegerat hanc Matrem suam solam esse Columbam, totam pulchram, & perfectam, & amicam, quam supra omnem comparationem & consimilitudinem diligebat. Hæc ille, magnis Ecclesiæ Doctoribus dignitate, sapientia, & sanctitudine comparabilis, magnis item ac pluribus veritatis præfatæ testibus accensendus, ne Cardinalis Caietanus sententiam piam sanctorum esse auctoritate destitutam affirmans, pietatis possit cursum, si non impedire, aliquantulùm, tamen retardare. Pro quo hæc satis.
§. III.

§. III.

Circa execratorium iuramentum Diuæ Teresiæ vbi de Libro vitæ, de quo Tomo 1. Theologicorum Problematum n. 1843. & seqq. & aliqua Scitu digna.
77
*SIc ille loquitur: No me escribe Dios en su
Epistolæ D. M. Verba.
libro, si tal me passò propor pensamiento. Non me Deus in suo scribat libro, si vel tale aliquid cogitatione præuolante tractaui. Vbi iuramentum execratorium, vt Doctores vocant, videtur apertum, & ita agnoscit Dom. Palafox n. 16. Posset autem
dubitari an formale iuramentum fuerit, propter id, quod statim addit: Sufrase este encarecimiento à mi parecer. Toleretur exaggeratio ista, meo videri. Non ergo iurare voluit, sed exaggerare, & eo loquendi modo ostendere, quàm fuerit à se alienum | id, quod sibi videbat imputari. Dari enim posse iuramentum tantùm materiale, iuxta formam scilicet verborum id significantium, sine animo iurandi, non videtur posse negari: sicut etiam esse iuramentum potest, etiam si verba ex se id non videantur præseferre. Vnde est illud D. Gregorij
D. Gregor.
Lib. 27. Moral. Cap. 7. ante medium: Humanæ aures talia verba nostra iudicant, qualia foris sonant. Diuina verò iudicia talia foris audiunt, qualia ex in
D. Thom.
timis proferuntur. Sic ille, adductus à D. Thoma 2. 2. q. 89. arti. 7. ad 4. Pro quo Auctores adducit P. Vincentius Tancredi de Religione. Tract. 4. Lib.
P. Tancredi.
1. Disput. 4. Quæs. 1. & 2. & videtur id non abhorrere ab eximio Diuæ Matris spiritu, vtpotè quæ iurationibus non assueta, vnde citatus Scholiastes ait fortasse vnicum eius toto in vitæ decursu iuramentum hoc fuisse: vnde opportunius videtur si dicamus neque modò iurasse, sed præfatis verbis ad exaggerationem tantùm sui asserti ex vero penitus vsurpasse.
78
*Sed contra hoc est Cardinalis Caietani
doctrina circa citatum Arti. 7. §. Ad euidentiam, qui est penultimus, vbi propositis rationibus dubitandi pro vtrâque parte in casu quo quis sine alicuius præiudicio iuret id quod verum est; subdit quòd si subtilius inspexerimus, apparebit mendacium ex propria natura, quoniam directè contrarium fini iurationis, scilicet confirmationi veritatis: ideò enim iuramus, vt veritatem confirmemus. Iurasse namque non cum animo iurandi, est confirmare & non confirmare veritatem. Nam qui iurat actu exteriori, firmat veritatem in quantùm est ex specie actus exterioris: quia verò non iurat mente, non confirmat veritatem. Vnde actus iste sic peruersus in seipso, vt sibi ipsi sit contrarius, est perniciosus toti generi humano, vtpotè quantùm in se est eneruans fidem dandam exteriori iuramento. Magis autem apparet directè pernicies huiusmodi facti iuramenti, considerando iuramentum in ordine ad Deum. Nam sic iurare est ex suo genere illudere diuino testimonio: quia ex actu exteriori inducit diuinum testimonium, & ex actu interiori dissentit inuocationi diuini testimonij: quod nihil videtur quàm quædam diuini testimonij allusio. Sic citatus Doctor, cuius doctrinam amplexus est Couarrubias de Pactis 1. p. §. 5. num. 2. & nonnulli alij dicentes esse peccatum mortale, & negari nequit discursum adductum esse & subtilem & solidum, vt sententia talis debeat verosimilis iudicari.
79
*Sed nihilominùs tantum esse veniale te
nent plures, ex quibus P. Suarez Tomo 2. de Religione Tract. 4. Lib. 3. Cap. 17. nu. 6. dicens oppositum, etsi probabile, nimis tamen rigorosum, quia ibi non interuenit iniustitia proximi, præter illud genus mendacij, quod homini perniciosum non est: nec etiam respectu Dei interuenit grauis irreuerentia, quia eo modo, quo nomen eius assumitur, ad veritatem firmandam adducitur. Et licet ratione fictionis in vanum assumatur nomen Dei, quod negari non potest, non tamen cum graui irreuerentia ratione materiæ & modi, & ideò licet sit culpa, non tamen grauis, sicut qui orat sine attentione, & qui laudes Deo canit, nihil de illo cogitans, in vanum nomen Dei assumit, & non proptereà mortaliter peccat. Nec denique finis iuramenti grauiter in hoc offenditur, quia sufficit ad finem iuramenti, quòd sine fictione exhiberi debeat, & quòd hæc obligatio sit proportionata materiæ, & negotio, de quo tractatur, & ita eamdem sententiam sequuntur P. Lessius Lib. 2. de Iustitia Cap. 42. & 43. P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 3. Cap. 6. n. 9. & 10. P. Valentia Tomo 3. Disputat. 6. Quæst. 7. Puncto 4. Col. vlt. & alij apud ipsos, & à Nobis etiam adducti in Appendice Sect. 1. Parte 1. Propositione 12.
80
*Siue hanc verò, siue quamcumque aliam
sententiam teneamus, quæ peccatum in huiusmodi genere iurandi recognoscit, proculdubiò asserendum est D. Teresiam ab illo longissimè abstitisse, quæ in gradu erat perfectissimo sanctitatis quando sic scripsit constituta, vetulam enim se vocat, vnde & iam diu erat, ex quo votum illud satis arduum emiserat faciendi quod perfectius sibi occurreret, vnde & à veniali peccato deliberatè admisso procul erat, & multò magis ab eo, circa cuius grauitatem opiniones versabantur, vt vidimus, & doctrina illam extenuans non erat ita roborata, vt modò post grauissimos, quos adduximus, scriptores, & licet Dominicus
Dominicus Sotus.
Sotus ijs antiquior secundam videatur tenere Lib. 8. de Iustitia q. 1. arti. 7. in solutio. ad 4. vers. Ex secundo autem, absolutè non loquitur, sed de iurante coacto, quamuis eo quòd eius ratio de non etiam coacto videatur procedere, à P. Thoma Sancio pro ea adducatur, de quo etiam Nos Propositione citata.
81
*Potest tamen excogitari modus, quo ve
niale etiam peccatum possit excusari, pro quo est fundamentum apud P. Sancium, qui P. Valentiæ sententiam amplexus n. 10. citato ita scribit: Si autem interiori animo nolit illa ad materiam falsam referre, nec potest ob aliquas rei circumstantias rationabiliter ab alijs putari id velle, vt inde scandalizentur; sed tamen iure suo vtens vsurpat ea verba ad significandum aliquid aliud interius conceptum, quod verum sit; vel vsurpat ea tantùm materialiter, nil per illa confirmare volens, non peccat mortaliter, nec applicat iuramentum in debitæ materiæ. Immò ego credo nec hunc venialiter peccare, quia nullum est mendacium, & cogit caussa iusta vti ea æquiuocatione. Sic ille. Iuxta quem cùm verba tantùm materialiter vsurpantur, si iusta aliqua caussa sit, neque veniale in eo iurandi modo peccatum inuenitur. De quo & dictum citata Propositione. Videtur autem dici posse B. Teresiam ad dicto modo iurandum caussam iustam habuisse. Iurare enim illam, ipsius erat aduersum consuetudini, & aliàs verba iuramentum præseferentia ad pleniorem faciendam fidem potuit expediens iudicare. Caussam enim illi vt iuraret iustam extitisse dubitari nequit, quandoquidem iurauit, & vt materialis esset tantùm iuratio, id quod diximus, potuit suffragari: quod quidem si vti perfectius apprehendit, cum arduo illo voto potuit non male componi.
82
*Sed his non obstantibus dicendum est
Diuam Matrem formali iuramento vsam, quia omne id, quod ad illud remouendum adduci potest, ab illius sincerissimo spiritu, & veritatis amantissimo nimis quantùm alienum, peregrinum, abhorrens, neque sine illius iniuria potest aliter pronuntiari. Id constat ex ipsius vitæ decursu satis ab eâdem, & ab alijs fidei incorruptæ | conscriptæ. Sed illud ex Mentione 4. minimè huic loco subtrahendum, in qua sic scribit: Possum errare in omnibus, sed non mentiri: nam per Dei
misericordiam potiùs mille mortes sustinerem. Dico quod sentio. Sic illa, & quidem in illo iurandi modo mendacium aliquod extitisset; non ex parte rei assertæ, sed modo asserendi, eo scilicet ipso quòd verba iuramentum præ se ferentia non secundùm propriam significationem, qua ad interius iuramentum significandum assumi debent, sed materialiter assumuntur, & ita Cardinalis Caietanus num. 78. adductus dixit esse in hoc iurandi modo mendacium ex propria natura, quod P. Suarez non negat, sed quia non perniciosum, non esse peccatum mortale asseruit, vt vidimus num. 79. Neque iusta caussa suberat vt S. Mater eo modo loquendi vteretur: nam quandoquidem iurare sibi expediens iudicauit ad faciendam fidem, sine ambagibus id præstare magis eius decebat dignitatem. Si enim quia nusquàm aliàs iurauerat (quod sine fundamento steterit) etiam ab illo iurandi modo debuit abstinere ob eamdem rationem. Neque imperfectioni alicui id tribuendum, cùm sit de fide iuramentum habens tria illa satis nota & omninò necessaria adiuncta, iustitiam scilicet, iudicium,
Ierem. 4. v. 2.
& veritatem, esse actum religionis licitum & sanctum, quod & multis Sanctis in vsu, & ita à D. Matre magno cum merito imitabile: cùm tamen iuramenti illius interiori forma carentis nullum apud illos occurrat exemplum. Hoc ergo vti penitus inconcussum ab omnibus piè, dignè, verè, & prudenter sentientibus admittendum. Iam ad alia.
83
*No me escriba Dios en su libro. Non me
Iuramentum execratorium D. T.
Deus in suo scribat libro. Iuramentum execratorium est, & sanè grauissimum, quod aliàs imprecatorium dicitur: quando scilicet verba iuramenti non immediatè significant inuocationem Dei in testem, sed voluntatem, qua iurans se, vel sua diuino iudicio committit, vt in eis Deus iniuriam sibi illatam vlciscatur, si falsò illius testimonium imploratur. An autem imploratio vindictæ
materialiter se habeat ad huius iuramenti constitutionem, an formaliter, parùm interest ad præsens institutum. P. Thomas Sancius citato Lib. 3. Cap. 1. num. 5. cum P. Valentia primum affirmat, laudans ibidem Caietanum, qui 2. 2. q. 89. arti 1.
Caietanus.
vers. Ad id autem: docet officium vindicis seu iudicis implorari in hoc iuramento sub ratione testis: Ergo vt iudex est testis: Atqui imploratio testis vt talis ad formalem rationem iuramenti spectat, ergo non tantùm materialiter se habet. Videtur euidens consequentia. Sed quidquid de
hoc sit, imprecatio sanè grauissima est, qua Diua Mater æternam suam damnationem, si id quod sibi imputatum fuerat vel cogitatione versauerat, imprecatur: nam in Dei libro non scribi hoc importat, iuxta illud Apocal. 20. v. 14. &
Apocal 20. v. 14. & 15.
15. & infernus & mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda & qui non inuentus est in Libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis. Noluit autem terminis vti communibus di
cens more aliorum, In æternum damner, vel, Deus me in æternùm condemnat, quia minùs decentes illi, sicut vulgares alij: Maledictus à Deo sim. Diabolus me tollat, Non sit mea anima salua. Est enim imprecatio dicta sapientioris spiritus, & in rebus diuinis versatissimi, & magis eum decens, qui cum illo loquebatur, insignem pietate virum, sapientia, & rerum spiritualium singulari notitia, vt vidimus nu. 57. Videtur quidem diuinorum librorum architecta, ex quibus multorum spiritualis vita profluxit, cum vitæ Libro speciale habuisse commercium, & à diuino spiritu vt per ipsum iuraret incitata, dum id etiam scribebat, quod & ad vitam erat spiritualem profuturum, & sic vt in Libro vitæ etiam scriberentur.
84
*Quomodo autem id stare possit quod
verba prædicta designant, videtur difficile; dum enim ait, Non scribar, supponit denuò posse scribi, necdum esse scriptam: quod tamen stare nequit: quia quotquot in Libro vitæ scripti sunt, id in Dei æternitate consecuti. Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Ephes. 1. v. 4. Vt
Ephes. 1. v. 4 D. Thom.
autem docet D. Thomas 1. p. q. 24. arti. 1. in Corp. Ipsa prædestinatorum conscriptio dicitur Liber vitæ. Vt est communis Theologorum doctrina, & præcipuè Interpretum circa Quæstionem dictam. Et Apocal. 3. v. 5. ad illud: & non delebo
Apocal 3. v. 5. & 21. v. vlt.
nomen eius de Libro vitæ. Et Cap. 21. v. vlt. Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens, & mendacium, nisi qui scripti sunt
in Libro vitæ Agni. Philip. 4. vers. 3. Quorum nomina sunt in Libro vitæ. Psal. 68. v. 29. Deleantur de libro viuentium, & cum iustis non scribantur. Psal. 138. v. 16. In libro tuo omnes scribentur. Exodi 32. v. 32. Aut si hoc non facis, dele me
Exodi 32. v. 32.
de libro tuo, quem scripsisti. Nullibi autem talis loquendi modus reperitur, quod scilicet agere quis possit vt in libro Dei scribatur, in quo non supponatur scriptus: neque Scriptura illum exhibet, ex cuius iurata locutione Librum vitæ accipimus, & iuxta quam debet locutio nostra formari.
85
*Nihilominùs stare imprecatio dicta potest
Explicatur variis modis.
& sensu congruente saluari. Primò iuxta id quod ipsa subdit: Sufrase este encarecimiento a mi parecer, Toleretur exaggeratio hæc, meo videri. Cum ex
aggeratione ergo locuta, ac si possibile esset vt quis in Libro vitæ non scriptus ab æternitate, in tempore scribatur. Quo pacto explicant probatissimi Interpretes illud Mosis: Dele me de libro tuo. Deleri enim erat impossibile quia vt D. Au
D. August.
gustinus ait Lib. 10. de Ciuitate Dei, Cap. 13. Præscientia Dei, quæ non possit falli, Liber vitæ est. Ex quo infert D. Thomas sic in argumento ad Arti. 3. Sed à præscientia Dei non potest aliquid subtrahi, similiter neque à prædestinatione: ergo &c. Quod quidem in responsione concedit, & etiam in Corpore. Significatur ergo tantùm vehemens desiderium salutis populi in Mose. Non quod verè deleri optet (illud enim erat impossibile) sed vt hac phrasi ingens suum desiderium aliqua ratione patefaceret, quod non poterat aliter: Vnde non ait: Dele me, modò illis dimittas, quasi cuperet commutationem sui facere pro populo, populique absolutione, sed, si id non facis, dele me, vt bene cum alijs, quos citat, habet P. Cornelius.
86
*Secundò, vt reuera Diua Mater aliquid
possibile sibi imprecata fuerit, quòd scilicet in Dei libro non scriberetur: quia hoc absolutè loquendo possibile est, cùm talis scriptio ex meri Dei bene|placito contingat. Quòd autem supposita iam scriptione in Dei æternitate, & illius præscientia, quædam sit in sensu composito necessitas, res Theologica est, à qua potuit eius consideratio abstrahi: quemadmodùm accidit in orationibus ad Deum fusis, quibus conamur à Deo benignum affectum circa aliquid impetrare. Cùm enim Deus ab æterno id velit, quod circa rerum creatarum dispositionem euenturum est, nequit nostra oratio eius mutare voluntatem, si fortè oppositum ipsi placuit, & suo Decreto firmauit: si autem id voluerit, quod petimus, iam orationis etiam impetratio cessat: nam ea non existente, Deus id, quod petitur voluit, & est in æternùm voliturus. Oratio ergo, circa affectum Dei tendit secundum se consideratum, quod id in æternitate sua cognouit ille, & propter eam potuit sic velle, & sic etiam esse illa impetratoria. Et hoc
ipsum explicandi genus in oratione Mosis præfata adhibet P. Cornelius dicens: §. Respondeo Secundò. Sensus ergo est. q. d. Aut dicas Aut dimitte, aut priua me æterna beatitudine, ad quam me consignasti & conscripsisti. Seposita enim præscientia & prædestinatione Dei, à qua abstrahebat Moses, absolutè possibile erat Mosem priuari sua beatitudine, quod est deleri de Libro vitæ. Sic ille: quod præsenti proposito venit aptè accommodandum propter id, quod de abstractione asseritur, rei tantùm possibilitate secundùm se considerata.
87
*Tertiò sic imprecari sibi sancta Parens potuit, quia stat modus ille loquendi sine aliquo incommodo, eo quòd possit quis in Libro vitæ de nouo conscribi iuxta D. Thomæ dictrinam citata q. 24. arti. 3. ap 3. vbi ita loquitur: Ad Tertium dicendum, quod eo modo quo aliquis dicitur deleri de Libro vitæ, potest dici quòd ibi scribatur de nouo, vel secundum opinionem hominum, vel secundùm quòd de nouo incipit habere ordinem ad vitam æternam per gratiam. Quod etiam sub diuina notitia semper comprehenditur, licet non de nouo. Sic ille. Quod potest ex adducto Prophetæ loco Psal. 68. confirmari: Deleantur de libro viuentium,
Psal 68. v. 29.
& cum iustis non scribantur. Vbi sicut deletio de nouo, accidere potest, ita & scriptionem posse, de nouo contingere, satis apertè videtur indicari: sicut & librum iustorum aliquo modo esse diuersum à Libro vitæ, quia non omnes iusti sunt prædestinati: vel potiùs dici potest in Libro vitæ omnes iustos scribi, sed diuerso modo, & velut in diuersa parte libri, vtpotè qui delendi. Vnde & D. Thomas de vno tantùm locutus libro, cùm discrimen illud assignauit. Potuit ergo D. Teresia sic iurare, non quidem iuxta priorem illam explicationem de opinione hominum, quàm minùs ipsa curabat, sed iuxta aliam de nouo ordine per gratiam, non quidem se Deo gratam agnoscens, sed humiliter dubitans, & gratiæ carentiam sibi imprecans, in quo quidem iurandi modo imprecatio damnationis inuoluitur, quia sine gratia indubitatum est neminem posse saluari.
88
*Potest autem occasione distinctionis dictæ iuxta D. Thomam, non immeritò inquiri, an iuxta priorem explicationem possit esse iuramentum, si quis dicat: Non me Deus suo scribat in libro, intelligendo, Secundùm opinionem hominum. Et non dubito esse tale posse, si sit sensus: Homines me à diuina gratia alienum existimant, & numquàm eam adepturum, vtpotè ab ea exclusum à Deo, si tale dixi, feci, aut cogitaui aliquid. Est siquidem pia imprecatio cum respectu ad Deum, qui quamdommodò in testem adducitur sua prouidentia disponens vt in vindictam negatæ veritatis, opinio talis apud homines subsequatur.
P. Thomas Sancius.
Neque id quod ait P. Thomas Sancius videtur obstare Lib. 3. citata Cap. 2. nu. 41. scilicet hoc non esse iuramentum: Habear hæreticus, si hoc non ita est: cui videtur simile, Habear reprobus: ad quod reducitur id, de quo agimus: Nam licet ita esse possit quando non est respectus aliquis ad ad Deum vt vindicem: secus tamen accidit, cùm ille adest, & ita eodem modo est philosandum de adducto à citato Patre, si sensus sit: Deus me puniat opinione tali de me concepta apud homines, vt hæreticus habear: quod est omnino conforme doctrinæ ipsius & aliorum, de qua n. 85.
89
*Quartò explicari dictum iuramentum S.
Matris potest iuxta verba adducta ex Psal. 138. v. 16. & in libro tuo omnes scribentur: quæ quidem post illa habentur: Imperfectum meum viderunt oculi tui: quod ad corporis humani formationem referendum Textus ipse significat, & ita communiter accipiunt Interpretes: Vt scilicet embryonem, in quo nondum apparet forma, & distinctio membrorum, Deus videat, rectè agnoscens quid inde fieri debeat, & quò sit tandem illud quidquid est euasurum: quia in eius libro omnes scribentur, eo quòd in se habeat exemplaria & Ideas rerum omnium, quomodo pictor & sculptor scit ex informi materia quid futurum sit, quia videt exemplar. Vnde illud & accipiendum pro Quia. Quam expositionem cùm adducat Cardinalis Bellarminus, sic postea
Cardin. Bellarmin.
subdit: Possunt hæc omnia intelligi: etiam de perfectione quantùm ad animam; id est, de sapientia, prudentia, virtutibus moralibus, gratia, & gloria. Nouit enim Deus imperfectum nostrum, & nos ex nobis nihil esse nisi massam informem. Sed iuxta descriptionem in Libro vitæ, in dies formamur & proficimus, donec efficiamur conformes imagini Dei, & configuremur corpori claritatis eius. Atque ad hanc perfectionem tam excellentem corporis & animæ, ad quam ex tanta imperfectione perducuntur amici Dei, respiciens Propheta exclamat id, quod sequitur: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus &c. Iuxta hæc ergo stare iuramentum potest. Non me Deus suo scribat in libro, vt sit sensus: Non me illa concedat, per quæ ex imperfecto statu emergere possim, & eius amici in eius libro, Libro inquam vitæ, scribuntur. Quod equidem spiritui illi adeò perfectionis auido non poterat non esse grauissimum, quod ex voto faciendi semper quod perfectius erat, satis intelligi potest. Non videtur autem absoluta illa locutio: Non me Deus scribat &c. ad hunc modum explicationis arctanda, quia plus absque dubio sonat: sed quia Diua Mater
de Libro vitæ generaliter edocta, non habebat omnes explicationes in promptu, quæ Theologicam notitiam exigunt, dum modo dicto iurauit, omnes illas existimādumexistimandum est fuisse amplexam, quęquæ sunt communi Patrum ac Doctorum doctrinæ conformes, & ad illas à spiritu sancto directam. | Et ita Quintò tandem dici potest iurasse aptissimè & sanctissimè, quia eius mens fuit eum in suo iuramento seruare sensum quem posset optimum coràm Deo & hominibus, vt sibi iuxta illum plenissima adhiberetur fides eo in negotio, in quo eam talem cupiebat, & medio opportunissimo adhibito elicere conabatur.
§. IV.

§. IV.

An ratio à S. Teresia pro suo iuramento adducta sit exacta. Vbi de eius fidelitate erga IESV Societatem.
90
*Ratio ab ea reddita insoliti iuramenti illa est: Sufrase estaeste encarecimiento à mi parecer, para que V. P. entienda que no trato con la Compañia, si no como quien tiene sus cosas en el alma. Toleretur hæc exaggeratio, meo videre, vt V. P. intelligat me non agere cum Societate, nisi vti eam decet, quæ res ipsius in anima habet, & quidem vt iuramentum vndequaque honestum sit, tria illa, de quibus nu. 82. requiruntur, ex quibus
iudicium præsentem quæstionem spectat, de veritate enim iam vidimus, & de iustitia dubitari nequit, cùm materia honesta fuerit: iudicium autem communiter explicari solet, vt necessitatem iurandi indicet, vt videri potest apud P. Sua
P. Puarez.
rium Tomo 2. de Religione Lib. 1. de Iuramento Cap. 3. nu. 8. Semper namque necessitate aliqua opus est, vt sit illud licitum; circa modum autem necessitatis benè ille philosophatur, vt prudentis hoc
Ad necessitatem reducitur.
sit arbitrio iudicandum. Et ideò hunc tertium comitem meritò iudicium & discretionem appellari, nec posse certiorem regulam tradi. Cùm ergo Diua Teresia inter prudentissimas debeat Virgines numerari, potuit eius arbitrio talis necessitas definiri: cùm præsertim eius prudentia non humanis tantùm regulis duceretur, sed luce altiori gauderet, vnde & vti Magistram cælestis doctrinæ ab Ecclesia propositam habemus, vt dictum nu. 68.
91
*Quod quidem manifestè ostendit illam
in præfato, iuramento non peccasse; sed ostendendum restat neque contra perfectionem fuisse consilij à Christo traditi de non iurando: tale enim Consilium verbis illis clausum Matth. 5. v. 33. & 37. Audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis: reddes autem Domino iuramenta tua. Ego autem dico vobis non iurare omnino: Sit autem sermo vester Est, Est, Non, Non: Quod autem his abundantius est, à malo est. Quibus similia habentur Iacobi 5.
Iacobi 5. v. 12.
v. 12. Ex quibus P. Suarez eleganti & erudito discursu concludit Consilium traditum esse à Christo ad Christianam perfectionem spectans, vt numquàm iuretur, nisi quando iurandi instat præceptum. Videndus citato Lib. Cap. 2. num. 17.
Quomodo illud accipiendum.
19. & 21. vbi præsertim necessitatem præcepti adstruit, qua non obstante Consilium Christi iuramento violatur. Non videtur autem necessitatem præcepti extitisse vt Diua Teresia occasione prædicta iuraret. Vnde iuramentum non adhi
buit, vtid, quod sibi imponebatur de solicitato ad mutationem status Confessario amoliretur, bonis pro firmanda fide rationibus redditis, sed circa insincerum agendi modum, & subdolam diligentiam, vt crederetur impedire velle, quod aliàs animitus, licet clanculum, accurabat. Id enim animam arguebat ea indignum, quęquæ in statu erat adeò spirituali collocata, & quæ adorationem Dei profitebatur in spiritu & veritate. Ioan. 4.
Ioan. 4. v. 25.
v. 25. facta aliorum eo in genere magistra in ijs, quæ ad Euangelicam spectant perfectionem: à quo quantùm dolosus ille agendi modus abhorreat nulli non est manifestum. Hinc Sanctorum aliqui numquàm se iuraturos statuerunt, vt Diui
Qui numquam iurauit Sancti.
Ioannes Chrysostomus, & Gregorius Nazianzenus: cùm tamen credibile sit multas illis occasiones occurrisse id faciendi ei similes, & fortè vrgentiores, quàm Diua Teresia suo in scripto manifestat. Id quod in Ethnicis quibusdam laudabile prædicatur, qui numquàm iurarunt, etiam si temporariæ non leuis momenti in eo vtilitates verterentur: pro quo videri potest P. Cornelius in citatum locum Matthæi.
92
*Sed his non obstantibus constanter asse
rendum D. Teresiam contra perfectionem Consilij à Christo traditi non fuisse, dum iurauit, operatam: quod quidem ex dictis de voto eius faciendi quod perfectius erat, conuenienter potest comprobari. Vt enim iam adnotauimus, quando Epistolam istam scripsit, iam erat grandæua, vnde & se anum vocat: & illud Deo consiliante emisisse in sacris habemus Officijs: vnde incredibile est id quod erat consilij in iuramento ab eâdem violatum. Fateor equidem non videri præceptum instasse vt sic iuraret, quia pro eo non vrget solidum aliquod fundamentum: fuit autem magna vtilitas; & hanc sufficere vt iurari sine violatione Christi Consilij possit, non videtur posse negari, quia magna vtilitas pro necessitate reputatur. Hinc P. Suarez, qui præceptum toties
P. Suarez.
exegit, necessitati vtilitatem adiunxit Lib. 3. Cap. 12. nu. 3. dicens iuramentum assertorium, cui inest veritas sufficienter cogitata & cognita, solumque illi deest necessitas vel vtilitas, numquàm esse in indiuiduo peccatum mortale. Sic ille. Syluester verb.
Syluester.
Iuramentum 2. n. 4. vbi explicans cum D. Thoma 2. 2. q, 89. artí. 3. tres conditiones iuramenti, aut comites, circa iudicium ait, vt ex necessaria caussa iuretur, subdens sic: Adde, vel ex vtili. P. Thomas Sancius Lib. 3. Cap. 4. n. 4. circa idem, vt
P. Sancius. P. Fagund.
necessaria vel pia caussa. Idem habet P. Fagundez Tomo 1. in Decalogum Lib. 2. Cap. 6. n. 14. & plures alij, Licet autem loquantur de iudicio vt nenecessarium est ad hoc vt iuramentum sit licitum, ad caussam etiam præsentem aduocandum est: quia in eo tantùm vim facimus vt vtilitas necessitatis nomine comprehendatur, quia reuera quoddam genus necessitatis est, vnde propter illam multæ dispensationes in sacris præceptis reperiuntur, vt in ieiunio, Festis, & alijs, quæ non solùm humana, sed etiam diuina sunt sæpiùs, piè Deo res nostras disponente, ne vtilitatibus, sine quibus ægrè vita duci potest, careamus: & vt non dicatur comprehendi, ei saltem æquiualet, propter rationem dictam. Id autem ad materiam etiam Consilij, & caussas perfectionis conuenienter adsciscitur; vt scilicet cùm aliquid contra Consilium & perfectionem sit, nisi necessitas id excuset, idem sit de magna vtilitate, non temporali, sed spirituali dicendum, quia reuera ita accidere potest. Vt quando quis ad Religionis statum, qui | Consilij & perfectionis est, vocatur, & eum vult
Non violati consilij exempla.
iuxta conuenientem sibi vocationem amplecti, contra illum non facit, si ob vtilitatem pauperum sororum aliquandiu in sæculo maneat, ad quod quidem necessitatus non est. Sicut etiam non facit contra Concilium Christi de vendendis omnibus, & dandis pauperibus, qui ex Consilio spiritualium magistrorum sua retinet, vt sic meliori modo possit eorum necessitatibus subuenire.
93
*Deinde contra Consilium non facit, qui
Dei in eo non complectendo obsequitur voluntati, quia summa perfectio nostra in eo sita est vt Dei voluntatem satis nobis manifestam faciamus. Vnde Doctores nonnulli, qui Deum necessitate morali ad optimum teneri existimant, hoc iaciunt inconcussum fundamentum, cessare scilicet comparationem inter optimum & non tale, quoties de diuina constat voluntate, ea enim stante nihil melius esse potest, immò neque æquè bonum, quia per nihil tale conformatur operans summæ regulæ bonæ operationis. Sic Sanctus Philippus Nerius statum religiosum affectans,
& Societatis ingressum ab eius Sancto Fundatore postulans, ab eo non est admissus, vt in eius habetur vita à P. Eusebio conscripta; quia iudicauit magnus ille discretor spirituum magis expediens futurum, si in sæculo remaneret, ob eximios fructus eius zelo sanctissimo, vt experientia satis superque ostendit, responsuros. Apostolicus etiam vir Magister Ioannes de Auila, de cuius Canonizatione agitur, similiter in Societatem admitti
voluit, & similiter est amicabili repulsa ab eodem Sancto Patriarcha dimissus, vt & historiæ habent, & vterque nihil consilio Christi contrarium admisit non admissus, quia ipsius Christi voluntatem, bono pro ea stante interprete, habuit exploratam. Quod autem Deus per alios significare solitus, sæpiùs etiam aut reuelatione, aut inspiratione solet etiam seruis suis indicare, quos non secundùm communes leges, sed singulari spiritus sancti motione gubernat. Sic Diuus Franciscus hereditatem suam parenti cessit, dicente Christo, vt quæ quis habet, pauperibus largiatur. Et
Item, & in feminis sanctis.
cùm virginitatis consilium sit adeò in Euangelio commendatum, sanctas aliquas matrimonio iunctas voluit, ob peculiares inde fructus colligendos, vt in Diuis, Monica, Brigitta, & Francisca videre licet ad statum cœlibem adspirantibus, sed volente Deo coniugali consortio copulatis.
94
*Sic ergo Diuæ Teresiæ accidere potuit,
vt scilicet à iurandi aliena consuetudine, iurarit tamen Dei inspiratione permota eo in negotio, in quo ipsa iuramentum adeò vtile futurum censuit, vt quodammodo etiam necessarium videretur: vt scilicet iuxta dicta n. 91. fœdum illum agendi modum à se fuisse alienissimum comprobaret: stante prætereà magna illius vtilitate, ob rationem dictam, ex quibus minimè contrarium Euangelico Consilio fuisse conuincitur. Quàm
Quæ videri cœpta.
autem expediens fuerit vt fidelitatem suam erga Societatem testatissimam relinqueret, ex eo ostenditur, quod potuit ipsa præcauere; futuros scilicet qui id conarentur obscurare ex eius libris expunctis omnibus, quæ ad Societatem pertinebant. Quod cùm Religiosissimi Patres Reformationis ab ea institutæ intellexissent, satisfactionẽsatisfactionem pro eo Generali in Capitulo congregati pręstiteruntpræstiterunt, sanctè affirmantes illud quale quale fuerat, se penitus inscijs, & modò abhorrentibus, perpetratum: pro quo gratiæ à Societate eisdem redditæ, quæ & reddendæ etiam meritò pro vulgatis Epistolis, in quibus Alma Parens ea præclara pro Societate testimonia exhibet, vt non parua ipsi gloria inde possit conciliari. Et cùm hoc sit etiam cœlestis eius doctrinæ pabulum, quis credat legitimos eius alumnos super ipso nauseaturos, vt super Manna cibo leuißimo quondam generatio exasperans Iudæorum?
95
*Iurauit Dominus Dauid veritatem, & non
Psal 131 v. 11. & seqq.
frustrabitur eam. Sic Dauid ipse Psal. 131. v. 11. Fuit ergo tale Dei iuramentum, vt fidelitatem suam erga Dauidem in ijs, quæ ipsi promiserat,
firmissimè testaretur. Et fuit illud satis conueniens, nam quæ promiserat, ea sunt, quæ in eodem Psalmo continentur, & statim subsequuntur, eôdem sic addente ex persona æterni Patris: De fructu ventris tui ponam super Sedem tuam. Si custodierint filij tui testamentum meum, & testimonia mea hæc, quæ docebo eos: & filij eorum vsque in sæculum sedebunt super sedem tuam. Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi. Hæc requies mea in sæculum sæculi: hîc habitabo, quoniam elegi eam. In quibus priora illa, quæ conditionem important, si impleta non fuerint, quia conditionis defuit implementum, custodia inquam diuinæ legis, non est cur Deus vt minùs in suis promissis fidelis cooargui possit. Reliqua autem sine aliqua sunt conditione prolata: Quoniam elegit Dominus Sion &c. Et tamen non videmus illius promissionis effectum; Sione relicta, & illius habitatione ac requie in eâdem, quam perpetuam futuram pollicetur. Quia ergo circa fidelitatem vacillare credulitas poterat, additum iuramentum, vt de adimpletione promissi minimè dubitantes intelligentiam eius conquiramus, quam Titelmanus porrigit ita scribens in eum locum: Vox Dei Patris. De ædificio & electione sanctæ Ec
Titelman.
clesiæ. Hæc Sion, hæc sancta ciuitas, Ecclesia sancta locus est, quem mihi ad quietem & iucundam habitationem elegi, in quo coletur & inuocabitur nomen meum: in hac ciuitate ego habitabo, in medio fidelium permansurus in ea vsque ad sæculi consummationem, tamquàm paterfamilias in loco suo; & ambulabo inter illos tamquàm in medio filiorum meorum, ad illis protectionem, liberationem, & opportuna omnia impendenda beneficia. Hæc ille. Iuxta quæ satis exploratum habetur Deum erga Dauidem fidelissimum extitisse, & quidquid filij minùs ordinatè egerint, id quod iurauit minimè defecturum, licet oculis insipientium aliter videatur accidisse. Id quod caussæ præsenti facilè quiuis adaptârit.
96
*Quid autem sibi velit Magna Mater, dum
res Societatis in anima se habere dicit, non vtcumque, sed valde, satis indicat singularem erga illam affectum exprimere voluisse. Hispana enim phrasi sic dici solet: Habeo illum, aut illam valde in mea anima. Tengole, ô tengola, muy en mi alma. Quod quidem modis alijs in scriptura significa
tum inuenimus. Habere in corde Philip. 1. v. 7. Eo quòd habeam vos in corde. Cui & concinit illud 2. Cor. 7. v. 3. Prædiximus vobis quòd in cordibus nostris estis. In visceribus. Sic idem Philip. 1. v. 8. Quomodo cupiam omnes vos in visceribus IESV | Christi. Circa quod sic P. Cornelius: Quasi vi
P. Cornel.
delicet ego in Christi misericordiæ & dilectionis visceribus constitutus, & in ea quasi transformatus, vos ex ijsdem diligerem, nimirùm tam tenero, cordiali, ardenti, & viscerali amore, quali Christus suos omnes diligit. Sic ille. Et huiusmodi affectus excellentiam expressam reperimus in Apostolo, dum de Onesimo cum Philemone agit, & eum viscera sua vocat, hoc est adeò visceribus hærentem, vt esse viscera ipsa videretur. Tu autem illum, vt mea viscera, suscipe. Philem. v. 12. Iuxta Græcum tex
tum: Tu autem illum, id est, Ipsum, hoc est mea viscera, suscipe. Sic Arias Montanus. Quod & boni Interpretes obseruant. Vnde & iuxta eumdem sensum accipi & illud potest: Refice viscera mea in Domino. Quod de proprijs ipsius Pauli visceribus accipit cum alijs P. Cornelius, & potest eorum expositio cum alia componi, si dicamus Apostolum vtrumque complexum: vt & Onesimum, quem sua vocauerat viscera, & propria eius, humana susceptione reficienda desideret & exoret. Et id quidem quia eum habebat in visceribus Iesv Christi, in suis inquam, Christi in viscera transformatis; licet erga Onesimum specialius aliquid videatur indicare, quia vtilissimum futurum sibi adiutorem in negotio propagendæ Ecclesiæ, diuino afflatus spiritu recognouit: Qui tibi aliquando inutilis fuit; nunc autem & mihi & tibi vtilis. v. 11. fuit enim Ephesiorum Episcopus post
v. 11.
Timotheum & illustris Martyr Romæ. Ante omnia ista inuenimus singularem illam magnæ dilectionis formulam dicente scriptura sacra 1. Reg. 18. v. 1. Anima Ionathæ conglutinata est ani
1. Reg. 18. v. 1.
mæ Dauid, & dilexit eum Ionathas quasi animam suam. Quod quidem de anima propriè dicta accipiendum, iuxta grauissimos Interpretes, & vulgatum illud, animam magis esse vbi amat, quàm vbi animat. Conglutinata est anima Ionathæ animæ Dauid & dilexit eum &c. Vbi & expositiua & caussalis particula est, Conglutinata est, quia dilexit, & amor glutinum magnum, nobile, pretiosum & efficax est.
97
*Omittamus alia & dicamus sanctissimam
Matrem Teresiam Apostolico plenam spiritu, & Seraphico iaculo transfixam, modis prædictis Societatem dilexisse: idque voluisse significare, cùm eam valde in sua anima habere protestata est. Habebat quidem valde in corde, quæ habebat in anima: habebat in visceribus Christi, dum habebat in suis, quia sua erant in Christi viscera transformata. Diligebat vt propria viscera, vti Onesimum Paulus, ob eam, quam ab ipso vidimus redditam rationem: Nunc autem & mihi & tibi vtilis. Quam vtilitatem ibidem agnoscit ingenua illa attestatione: Quandoquidem illam (Societatem) vt medium assumptit ad ipsum (Ordinem Carmelitarum) reparandum & renouandum. Circa quod ita scribit Dom. Palafox n. 26. Ex hac Epistola
D. Palafox.
colligitur &c. quintò illustre testimonium, quod Sancta ad finem. n. 6. reliquit circa id, quod Societas IESV adiuuit vt hæc Sancta Reformatio institueretur, & quod iure optimo id ad reciproci amoris argumentum assumebat, quo se meritißimò prosequuntur: altera (Religio) propter id, quod illi dedit; & alia propter id, quod accepit; reddendo per hoc æterna huius amicitiæ secura pignora, & mutuæ obsequelæ: inspecta insuper ea, quam Sancta contulit, opera Societati IESV in eius Fundationibus. Ac si diceret: Non est æquum, vt quæ vnæ extiterunt, & se vt Deo nascerentur, adiuuerunt, diuersæ aut contrariæ inter se sint, cùm de incremento agitur & meritis, animabusque ad Deum perducendis. Sic ille. Vbi quod de adiuta in suo ortu Societate dicitur, minùs videtur congruere; orta enim erat antequàm Diua Mater de Ordinis sui Reformatione ageret, vt ex ijs constat, quæ ipsa sua scribit in vita. Videatur præsertim Cap. 23. in cuius fine post alia sic loquitur: AlobadoAlabado sea el Señor, que me ha dado gracia
para obedecer à mis Confessores, aunque imperfectamente: y casi siempre han sido de estos benditos hombres de la Compañ
ia de IESVS, aunque imperfectamente, como digo, los he seguido. Conocida mejoria comenzò à tener mi alma, como ahora dire. Sit Benedictus Dominus, qui mihi gratiam contulit vt meis obedirem Confessoribus, licet imperfectè: qui ferè semper fuerunt ex his benedictis hominibus Societatis IESV, licet imperfectè, vt dixi, eis sum obsecuta. Notorium profectum mea cœpit habere anima, vt mox dicam. Sic illa: de cuius ingenti charitate non dubito pro rerum opportunitate, si quidquam in Fundatione iuuare potuit, in eo minimè defuisse. Vnde est recommendatio illa ardoris cœlestis plena in Epistola 9. scripta Excellentissimæ Mariæ
Henriquez Ducissæ Aluæ verbis illis: Vna merced me ha de hacer ahora V. Excellencia en todo caso, porque me importa se entienda el fauor, que V. Exc. me haze en todo. Y es, que en Pamplona de Nauarra se ha fundado ahora vna casa de la Compañia de IESVS, y entrò muy en paz. Despues se ha leuantado tan gran persecucion contra ellos, que los quieren echar del lugar. Hanse comparadoamparado del Condestable, y su Señoria los la hablado muy bien, y hecho mucha merced. Lo que V. Exc. me ha de hacer es, escrebir à su Señoria vna carta agradeciendole lo que ha hecho, y mandandole lo lleue muy adelante, y los fauorezca en todo lo que se les ofreciere. Sic illa, ad quod Dom. Palafox videtur allusisse.
98
*Iam quod ad dilectam Societatem vt pro
Amoris excellentia exposita
priam animam attinet, ipsi inæstimabili charitatis glutino agglutinatam, non est in quo aliquatenus hæreamus. Velle illāillam in sua habere anima vidimus protestatam, quod est glutino fuisse dilectionis adstrictam, & dilectam vt propriam animam: neque enim ardentissimus animæ illius amor Ionathæ amori cedere poterat, qui & Seraphici fuit nobilis æmulator. De Ionathæ amore locutus
Abulensis Quæst. 2. in citatum Caput. 18. sic habet: Ionathas passus est hic quamdam teneritudinem cordis, quæ est in cordibus naturaliter generosis & excellentibus &c. Quod quidem Diuæ Teresiæ venit conuenienter aptandum, cuius cor & generosum & excellens naturaliter erat: cui generosæ & excellenti indoli si supernaturales dotes adijciamus, magnum profectò ipsius amor suprà amorem Ionathæ habuisse incrementum comperietur. Inquirens autem citatus scriptor caussam amoris tanti Quæst. 3. sic scribit: & quia Ionathas erat vir bonus, motus fuit ad diligendum nimis eum,
Idem.
qui dignus erat diligi. Item Ionathas erat vir strenuus in armis, & ob hoc diligebat omnes viros excellentes in arte bellica: Sic autem erat Dauid, quia ipse erat vir strenuus, secundùm quod patet ex bello, quod habuit cum Goliath. Sic ille. Similitudo ergo | morum eximij illius amoris Conciliatrix fuit. Quod quidem pro Diuæ Matris amore erga Societatem mirè consonat. Sibi illa amauit similem, sanctitate inquam, de qua illustre testimonium perhibuit citato capite, & alibi. Amauit & strenuam in arte bellica, quam scilicet ad maiorem sui Nominis gloriam propagandam erexit, vt nouo per Diuum Ignativm subsidio Militantem Ecclesiam roboraret, vt ipsius est Ecclesiæ attestatione compertum. Harto me consuela, que
Diua Teresia.
tenga V. S. la Compañia tan por suya, que es de grandissimo bien petrapara todo.
Sic Epist. 3. Illustrissimum Teutonium Archiepiscopum Eborensem allocuta. Et amauit strenua illa præliorum Domini belli potens heroina, pro quibus geminum instituit, & armauit exercitum sub eius vexillis, magno cum Ecclesiæ prouentu, & infernarum copiarum formidine præliantem. Pro quo ipsa in eadem Epistola dicentem excepimus: De este Rey
Eadem.
somos todos Vasallas. PlaguePlega à su Magestad que los del HisoHijo y de la Madre seamsean talettales, que como Soldados es forzados solo miremmiren esen adonde ua la vandera de nuestro Rey. &c.
§. V.

§. V.

De summo Diuæ Teresiæ erga Societatem amoris argumento ad vitam pro ea ponendam, exprompta.
99
*SIc illa loquitur post adducta verba. §. præ
§. Epistolæ.
ced. y ponria la vida por ellas, quanto entendiese no deseruiese à N. Señor en hacer lo contrario. Et vitam pro ipsis ponerem (pro rebus inquam Societatis, quas valde habebat in anima) quamdiu putarim Domino nostro non displicere contrarium effecisse. Verbum Ponria illius temporis est; modò enim, & iam pridem Pondria dicimus, nisi fortè vbi Diua Mater scribebat id adhuc in vsu est, quia & magis Castellanæ linguæ Conforme, vnde & dicendum Tenria, pro eo quod modò dicimus Tendria in verbo Tener, quæ ferè anomala sunt, quia littera D. rarò in subiunctiuis inuenietur adiecta, nisi cum verba illam habent, vt in Puedo PossenaPoder, Podria. Et genus est Syncopæ, cùm deberet dici Poderia, sicut dicitur Tenderia, venderia, Contenderia, PrætenderiaPretenderia &c. Et pro his minutijs satis, vt ad rem, & rem quidem obseruatione dignissimam, veniamus.
100
*Y ponria lauida por ellas. Quid maius dici potuit? Maiorem hac dilectionem nemo habet, quàm vt animam suam ponat quis pro amicis suis. Sic Fi
Ioan. 15. v. 13.
lius dilectionis Paternæ. Ioan. 15. v. 13. Sic enim Christum appellat Apostolus Coloss. 1. v. 13. Et transtulit in regnum Filij dilectionis suæ. Vidimus
Diuæ Matris amorem tenerrimum generosi & excellentis animi genuinum fœtum; sed qui tenerrimus idem & fortis, vt magnus Abulensis Antistes citata Quæst. 2. his verbis expressit: & est quidam motus interior præcordiorum, qui facit hominem tremere, & interdum ex amoris nimietate & sinceritate amantem prouocat ad dulcißimas lacrymas. Et iam non potest esse maior gradus amoris: & cùm aliquis ad istum peruenerit, omnia contemnit, vitam, & famam, & quidquid esse potest pro eo quem diligit, eo quòd amans iam non est sui iuris. Sed totum se posuit in amato. Est autem iste amor fortis & tener, quamquàm ista videantur repugnare: tener quidem vocatur, quia in teneritudine cordis fundatur, quæ est motus præcordiorum. Fortis autem est, quia nulla est affectio, quæ præcordia mouere possit, nisi amor. Ideò Canticor. 8. v. 6. & 7. dicitur: Fortis est vt mors dilectio. Lampades eius lampades ignis: aquæ multæ non poterunt (vulgata Posuerunt) extinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Sic ille. Vbi & nobis exclamare cum Ecclesia in sacris eius officijs licet, O charitatis victima. Victima inquam charitatis erga Societatem, iam coràm Deo talis, cui voluntas pro facto est: vt in Societatis etiam oculis esse debet ad dilectionem istam corditus æstimandam.
101
*Fortis quidem vt mors in ea dilectio fuit,
cùm morti se pro rebus Societatis, si ita expediret, offerendam minimè dubitauit. Mors namque Parca dicitur, quia nemini parcit: quod equidem hac in caussa iuuat inspiciamus. Viuebat magna illa tot filiorum Parens, quos doctrina & exemplo dudum genitos Christo cœlitus animabat. Sed si mori pro Societate oporteat, nemini parcit: derelinquendi illi, vt & ipsi quodammodo ea moriente, à qua spiritum religiosæ vitęvitæ hauserant, pariter moriantur. Neque minùs ordinata in eo censenda charitas, si id quod D. Thomas
D. Thom.
docet 2. 2. q. 31. arti. 3. ad 3. & 4. quem alij quamplures Theologi sequuntur, attendamus, paren
tibus inquam & filijs in eôdem periculo constitutis, illis præ istis subueniendum: Nullum autem benefactorum officium est tantum, sicut parentum: & ideò parentes in recompensandis beneficijs sunt omnibus alijs præferendi. Verba illius sunt citato Arti. 3. ad 3. & in responsione ad 4. ita loquitur: Ad Quartum dicendum quòd parentes sunt sicut Superiores, & ideò amor parentum est ad benefaciendum: amor autem filiorum ad honorandos parentes: & tamen in neceßitatis extremæ articulo magis liceret deserere filios quàm parentes, quos nullo modo deserere licet propter obligationem beneficiorum susceptorum, & patet per Philosophum in 8. Ethicor. Cap. vlt. Sic S. Doctor. Cùm ergo Diua Teresia Societatis alumnos parentes habuerit, & tot ab illis fuerit dotata bonis, vt ipsa varijs in locis contestatur, eos autem quos eius est Reformatio complexa, vt beatam prolem fecundæ Virginitatis, & virgineæ fecunditatis aspiciat, iuxta charitatis leges dicenda est censuisse, dum illos istis morte pro ipsis oppetita, præferendos iudicauit. Videatur Caput illud 23. citatum, in quo mirificè quidquid ad institutum præsens desiderari potest continetur. Et Epist. 19. in qua decem suos in Christo parentes enumerat cum elegantibus Adnotationibus Illustrissimi Palafox. Et quàm aptè illud huc descendit, quod ex P. Vilalpando adducit
Cori. 8. v. 7.
P. Cornelius in citatum locum Fortis est vt mors dilectio elegantem antithesim faciente inter dile
Vilalpandus.
ctionem morti comparatam, & inuidiam inferno, dum additur statim: Dura sicut infernus æmulatio: & inter alia sic contra ponit:
Dilectio.
Est telum aureum. Ditat quem traijcit.
Inuidia
Est cruciatus igneus. Spoliat quem urit.
Aureo quidem telo Diuæ Teresiæ traiecta viscera, & quia aureo, eximiè ditata. Sic enim habe
Apocal. 3. v. 17.
mus Apocal. 3. v. 17. & 18. Quia dicis: Quòd diues | sum, & locupletatus, & nullius egeo: & nescis quia tu es miser, & miserabilis, & pauper, & cœcus, & nudus. Suadeo tibi emere à me aurum ignitum, probatum, vt locuples fias, & vestimentis albis induaris, & non appareat confusio nuditatis tuæ. Quod au
Iaculum aureum dilectio.
rum, illud ipsum est iaculum ditans quem traijcit, dilectio inquam fortis vt mors, quo Diua Teresia Angelicis ditata virtutibus, vt Ecclesia canit, & ita Seraphicis ad martyrium pro Societate subeundum anhelauit. De charitate enim prædictum locum communiter accipiunt Interpretes, & optimam esse expositionem censet P. Cornelius, ardentibus quidem desiderijs comparanda, appetitionem enim ipsam Deus ingentis pretij loco
D. Gregor. Nazianz.
æstimat, vt ait D. Gregorius Nazianzenus Oratione in S. BaptismaBaptismo.
103
*Lampades eius lampades ignis atque
Septem lampades in illa
flammarum. Quàm opportunè cùm de Virgine ex numero prudentium vna agitur, lampades ignis, & flammiuomæ quidem inducuntur, iuxta parabolam, de qua Matth. 25. Non vna in
Matth. 25.
Diua Teresia lampas Christi sponsa dilectissima, sed sponsi ad instar multæ. Et septem lampades ardentes ante thronum, addita statim explicatione:
Apoc. 4. v. 5. D. Ambros.
Qui sunt septem spiritus Dei. Circa quæ D. Ambrosius, vel quisquis est Commentariorum illo
Septem dona spiritus Sancti.
rum Auctor, ita scribit: Per septem Spiritus Dei septem dona spiritus Sancti debemus intelligere, quæ in Dominum requieuisse Propheta Isaias manifestat dicens: & requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiæ & intellectus, &c. Hæ igitur lampades septem ante sedem, id est, ante conspectum Ecclesiæ ardere dicuntur, quia sine lumine harum virtutum, in nocte huius sæculi positi, per vitæ viam ad æternam patriam gradi non possumus. Sic ille, ita accipiendus, vt lampades prædictæ non solùm sint ante conspectum Ecclesiæ propositæ vt in via vitæ dirigant, sed vt exemplaria, vt ij, qui dilectionis amore feruescunt, similes eisdem euadant, quod in Diua Teresia cælesti sponsa erit persequi facile, otio non ignobili fruituris.
104
*Illud ex eôdem præsenti commodius
Idem.
instituto, quod subdit in hæc verba: Verùm quæri
potest cur Propheta, cum hæc septem dona in Christum descensura esse diceret, à maioribus cœpit, & descendendo ad minora peruenit. Sed non abs re factum videbitur, si diligenter inspiciantur. Nam quia Dominus noster IESVS Christus de illa cœlesti beatitudine, in qua æqualis erat per omnia Patri, ad terras descendere, & homo fieri dignatus est, & Angelis minorari voluit, quos ipse creauerat: non inconuenienter hæc septem dona descendendo accepit, quia voluntatem Patris descendendo & humiliando se vsque ad mortem adimpleuit, sicut dicit Apostolus: Humiliauit semetipsum vsque ad mortem, mortem autem Crucis. Philip. 2. u. 8. Sic ille. Totus ergo cælestium do
Philip. 2. v. 8
norum apparatus in Christo, eò tendebat, vt vitam ipse pro hominibus poneret suam, ad Crucis vsque humiliationem ex lampadum cælesti ardore descendens. Quod quidem in Diua Teresia sublimi quodam modo deprehendi potest ab eo, qui res eius & gesta non indiligens pertractarit. Pro Societate autem id eximiè fecit, quia septem illas lampades pro expectando diuino sponso semper accensas, ad subeundam pro ea mortem inclinauit, à sapientia illa supercœlesti incipiens, propter quam in Ecclesiam lauream est spiritualis magisterij consecuta.
105
*Et illam quidem in eo, quod subdidit
post priora illa verba, circa quæ sumus locuti, videre licet: Quantò entendiesse no deseruiessadeseruiesse al Señor en hacer lo contrario. Quamdiu putarim Domino nostro non displicere contrarium effecisse: vel, Diuino non esse seruitio contrarium. Circa quæ
Dom. Palafox prudenter obseruat non debere amori contrarium iudicari, si Prælati aliquando id non indulgeant, quod ab eisdem petitur, & illi iudicant non debere concedi: quod est profectò verissimum. Venitque ad regem (Absalon) & ait ad eum: Ecce tondentur oues serui tui &c. & ait Absalom: si non vis venire veniat, obsecro nobiscum saltem Ammon frater meus. Dixitque ad eum rex:
Non est necesse vt veniat tecum 2, Reg. 13. v. 34. & 36. Ecce patrem dilecto filio id quod rogauerat denegantem. Quam autem ea esset negatio conueniens, infaustus statim euentus ostendit, dum coactus copiam abeundi facit: Coëgit itaque Absalom eum, & dimisit cum eo Ammon. Pro quo hæc satis, vt circa limitationem à Diua Matre adiectam non nihil adijciamus.
106
*Poterat quidem oppetitio mortis ex se
sancta & laudabilis, & ita ex se Deo beneplacens, & meriti magni, meriti inquam martyrij, quia ad eum potuit gradum, adiunctis circumstantijs, peruenire, ipsi quoad executionem vrgendam non placere, quia Diuam Parentem ad alia pro sua gloria egregia molimina destinarat. Sic enim Diui Romualdus, Franciscus, Antonius à conquisitione martyrij reuocati, sicut & Diua ipsa, cùm in tenella ætate domum paternam deseruit, terris barbaris Christum datura, aut sanguinem, & à patruo est ad illam reuocata. Quibus in euentibus non imprudens aut inconsultum est à Deo damnatum, sed id quod cum magno est merito susceptum, aliò deriuatum, in quo Deus obsequium sibi volebat impendi cum magna Ecclesiæ vtilitate. Cùm ergo Diua Teresia circa hoc altè fuerit edocta, limitationem prædictam addidit, magnis sapientiæ, intellectus, donorumq́ue aliorum lumi
nibus, quibus erat abundè locupletata, dignissimam; omnia enim eò ducunt, vt voluntatem Dei serui eius fideles agnoscentes, conentur eamdem perfectiùs adimplere. Audiendus cœlestis Magister qui ad Hebr. 13. v. 20. & 21. sic ait: Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum
Hebr. 13. v. 20. & 21.
ouium, in sanguine Testamenti æterni Dominum nostrum IESVM Christum, aptat vos in omni bono, vt faciatis eius voluntatem faciens in vobis quod placeat coram se per IESVM Christum. Omne bonum, omne & donum per Christum habitum eò tendit vt fideles ad voluntatem Dei faciendam aptentur. Ideo & qui dilectione Dei inueniuntur ardentes, magno indigent lumine, vt iuxta Dei placitum actiones suas valeant moderari. Pro quo & Magister idem sic Ephesi fideles allocutus: Proptereà & ego audiens fidem vestram, quæ est in
Ephes. 1. v. 15. & seqq.
Domino IESV, & dilectionem in omnes Sanctos, non cesso gratias agere pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: vt Deus, Domini nostri IESV Christi Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ & reuelationis in agnitione eius, illuminatos habentes oculos cordis vestri, vt sciatis quæ sit spes vocationis
eius, &c. Ephes. 1. v. 15. 16. 17. & 18. Ecce dilectionem magnam, & in Sanctos quidem: sed & | spiritum sapientiæ, & peculiarem interiorum oculorum claritatem, quia dilectio magna etiam in sanctos, sapientia magna indiget, vt quæ ad ipsos spectant, possint iuxta Dei beneplacitum regulari.
107
*Et hoc est quod in Diua prædicamus
Sic D. Mater erga Societatem.
Teresia, cuius eximia erga Societatem Iesv dilectio erga sanctos erat, vt censebat ipsa, & scripto consignatum reliquit: sic enim citato Cap. 33. Tambien me daba pena que mame uiessen en casa tratortratar con gente tan santa como los de la Compañia de IE
S. Teresia.
SVS. Etiam mihi molestiam ingerebat, quòd me viderent cum gente adeò Sancta agere, quales ij sunt qui de Societate IESV. Et tamen sapientiæ debuit peculiari lumine dirigi, vt amorem suum erga ipsos, pro quibus animum parata erat ponere, dispensaret. Quid ad hæc? Orare ipsam vt amori
illi suo, cuius maiores in cœlo flammæ, felicissimè consonans, dilectam sibi Societatem, exoratis à Deo beneficijs competentibus prosequatur. Non est iam limitationes suæ dilectioni supponere. Impensè diligit; petat, roget, obsecret, supplicet, instet, exoret id, quod in præfata Epistola optare se pro illa, sua est inter hortamenta, testata, dum & suos adiungit beatos filios, vt det nobis
Rom. 15. v. 5. & seqq.
idipsum sapere in alterutrum secundùm IESVM Christum, vt vnanimes vno ore honorificemus Deum, & Patrem Domini nostri IESV Christi. Propter quod suscipiamus inuicem, sicut & Christus suscepit nos in honorem Dei. Rom. 15. v. 5. 6. & 7. Amen, Amen, Amen, Fiat, Fiat, Fiat.
Loading...