SECTIO VII.

SECTIO VII.

Circa viuæ vocis Oracula pro Religiosis, an sint confirmata, Ad dicta in Thesauro Indico Tomo 2. Tit. 12. à n. 219. Vbi quid pro Indijs.

148
*DIfficultatem hanc ex professo discu
tit P. Bruno Chassaing. Tract. 1. Cap. 2. Proposit. 6. & affirmatiuè concludit, vtinam & verè, magno enim id erit Religiosis commodo. Et id quidem quod ille contendit, ab alijs est scriptoribus priùs dictum, sed non ab omnibus sine formidine, vnde & ille iudicium suum
doctioribus se subijcere protestatur. Proposit. 2. Primò ergo ait posse dici nullum esse viuæ vocis Oraculum ad Regulares pertinens, pro quo non extet Bulla Pontificia, si vnum illud excipiamus priuilegium, quo conceditur vt Religiosi laici possint Sacra contingere: quod quidem ait à viro Regulari doctissimo obseruatum. Quod qui|dem si reuera ita esset, oportuisset sanè pro ijs, in quibus difficultas occurrit, & de quibus Doctores agunt, in quo & Cardinalis Lugo operam non leuem impendit, notas facere, & communis fecisse iuris, vt sic expeditior decureret vsus, & Religiosi magno hoc adiumento potirentur. Est tamen assertio talis creditu difficilis, si Religionum omnium priuilegia attendamus, quæ videri à viro illo doctissimo non potuerunt, cùm non omnia in publicum prodierint, vtpotè nec typis exposita: immò & hoc expressa modo, non ita euolant, vt ad omnium manus venire queant. Accedit circa Bullas, quæ dicuntur extare, non leues posse difficultates occurrere, vnde maius videtur requiri fundamentum ad securè procedendum in materia adeò graui, & scrupulis non contemnendis obnoxia. Quamquàm si constaret de hoc Oraculo virum doctissimum affirmare etiam esse bullatum, posset in foro conscientiæ id sufficere, saltim ad probabiliter procedendum.
149
*Pergit ille statuens omnia viuæ vocis
Oracula firma esse, vbi Constitutiones Gregorij XVI. & Vrbani VIII. non fuerunt debitè publicatæ, & Regularibus intimatæ, & aliqua exipsis etiam vbi fuerunt publicata. Quæ Assertiones absolutam aliam supponunt, licet non exprimant, quia & illam dictus Auctor probat, omnia scilicet Oracula esse firma absolutè loquendo. Primò, quia vt ex præcedentibus Propositionibus constat, à secunda videlicet vsque ad Sextam, constare ait omnia priuilegia subsistere: ergo & Oracula. Secundò, quia priuilegia multorum Ordi
num à multis Pontificibus ea specialiter innouantibus ex certa scientia confirmata sunt, & præcipuè à Pio V. Bulla, quæ incipit: & si Mendicantium, ibi: Etiam viuæ vocis Oraculo in genere, vel in specie &c. concessa, & perpetuò approbamus, & confirmamus. Quòd verò generalis hæc concessio sufficiat, & pro Bulla respectu singularum haberi
debeat, non probat; cùm tamen egeat probatione: quia non ignorabant Pontifices tales esse generales concessiones, quas si sufficientes iudicassent, & per illas eorum intentioni fieri satis, vix Constitutiones tales momenti alicuius fuissent, cùm Oracula pro Religiosis edita, ad quæ præcipuè Pontificum intentio ferebatur, illa haberent firma, nec per eorum Constitutiones à sua firmitate decidebant. Et quidem licet Pius V. Oraculorum non meminisset, dici poterant confirmata, iuxta citati discursum Auctoris, dum arguit, vt vidimus: Priuilegia confirmata sunt: ergo & illa, quæ viuæ vocis Oraculo sunt concessa. Quamuis negari nequeat aliquid expressionem illam operari in ordine ad maiorem firmitatem. Aliquid ergo magis speciale videntur Pontifices exegisse.
150
*Probat deinde partem aliam positionis.
Primò, quoniam Bulla Gregorij XV. illa excipit priuilegia, quæ sortita fuerint effectum, & alia Cardinalibus in fauorem Regularium & data, & ab eisdem propria manu firmata, nec non etiam illa, quæ ad instantiam Regum impertita repe
riebantur. Secundò. Quia Bulla Vrbani nullius Oraculi exceptionem facit, ponitque Clausulam reuocatoriam eamdem, quam Gregorius, cum clausula alia reuocatoria suæ regulæ de non tollendo iure quæsito &c. Vult tamen vt publicatio & intimatio huius suæ Constitutionis fiat per Generales Prouincialibus, & per Prouinciales Prælatis localibus, & per hos alijs. Quòd si facta non fuerit, non est curandum de contentis in hac Bulla, & idem dicendum de contentis in Bulla Gregorij, si publicata & intimata non fuerit. Hæc ille quoad secundam suæ Propositionis partem, quæ quidem in Titulo est prima. Et videtur consequenter ad Bullæ tenorem loqui. Sed non ita certò, vt non possit eius Assertio refelli. Quia
intimatio à Pontifice requisita post legis promulgationem, ideò exigitur, vt ad omnium, ad quos spectat, possit notitiam peruenire: cùm ergo sine gradatione dicta haberi illa possit, non est intimatio dicto modo necessaria. Id quod ex tenore Bullæ colligitur. Sic se habente: Prætereà vt præsentes litteræ omnibus & singulis, ad quos spectat, & pro tempore spectabit, quantocius innotes
Bulla Vrbani.
cant, & alijs quocumque nomine nuncupatis Superioribus quorumcumque Ordinum, Congregationum, Societatum, etiam Societatis IESV, & Institutorum, de eisdem præsentibus litteris certiores faciant, earumque præsentium exemplaria illis transmittant, qui quidem Prouinciales sub eisdem pœnis teneantur singulis Superioribus Monasteriorum, Conuentuum. Collegiorum, Domorum, ac locorum regularium vt easdem præsentes subditis suis, vt moris est, publicent. Sic Pontifex. Ex quibus apparet publicationem dictam per Superiores faciendam, eò dirigi vt notitia dictæ Constitutionis habeatur, & non vt formam præscribi ad inducendam obligationem. Vnde si per malitiam aut incuriam dicta intimatio non fieret, & notitia aliàs haberetur, obligatio ad eius executionem vrgeret, & ita in fine id expressius declaratum; sic enim ibi: Volumus autem quòd præsentium trasumptis etiam impreßis, manu alicuius Notarij publici subscriptis, & sigillo personæ in dignitate Ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus vbique fides adhibeatur, ac si forent exhibitæ vel ostensæ: quodque eædem præsentes litteræ, siue earum exemplaria, ad valuas Basilicarum prædictarum, & in acie Campi Floræ huiusmodi similiter affixæ, omnes quos concernunt perinde arctent ac afficiant, ac si vnicuique personaliter intimatæ fuissent. Sic Pontifex, vt non liceat de hoc rationabiliter dubitare. Et bona pro hoc exemplaria in reuocationibus priuilegiorum ex Pio V. Gregorio XIII. Sixto V. & Paulo V. adducit Iosephus Rocafull in Praxi Theologiæ 3. p. lib. 6. Cap.
Rocafull.
7. dub. 5.
151
*Iam quod ad postremam partem Propositionis attinet, aliqua scilicet Oracula non abrogata, facilè ostendit ex dictarum Bullarum tenore, in quo non est cur immoremur. Addit quòd vbi Bulla Vrbani non est publicata nec intimata, vt suprà possunt Regulares in foro conscientiæ vti omnibus priuilegijs per Tridentinum expressè reuocatis ex concessione Pij V. ad supplicatio
nem Generalis Ordinis Minorum facta coràm Cardinali Antonio de Monelia, quæ habetur Romæ in Conuentu Aracælitano, quam & referunt Collectores priuilegiorum verb. Concilium, & Ioannes de la Cruz in Speculo Coniugiorum, ad finem: ac sic in vi illius Oraculi proximè citati existimarunt, Castellinus. Peyrinis, Henriquez, Rodericus, Beia, Vega, Sanchez, & LLamas. Quod quidem additamentum non videbatur necessa|rium: nam si iuxta ipsum, omnia priuilegia sunt firma, non obstante Bulla prædicta: ergo siue publicetur, siue non publicetur, intimetur aut non intimetur, talis vsus erit in foro conscientiæ licitus. Deinde Auctores illi, qui de priuilegio illo concesso Patribus Minoribus à Pio V. loquun
tur, omnes ferè ante Constitutiones Gregorij & Vrbani scripserunt, vt est notorium: ergo non benè pro statu præsenti adducuntur, vt scilicet ijs non obstantibus dictus liceat vsus. Et quidem P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 5. Cap. 4. n. 16. vbi citatur, priuilegij dicti non meminit, sed alterius concessi Monialibus S. Dominici ab eodem Pontifice, vt non expleto Nouitiatu, si mors instet, possint emittere Professionem, cuius tenorem adducit P. Emmanuel Tomo 3. qq. regul. q. 15. arti. 6. cuius & meminit P. Henriquez Lib. 13. de Excommunicat. Cap. 40. in Commentario n. 2. Lit. R. qui etiam alterius mentionem facit ibidem Lit. B. de quo Auctor dictus addito nomine Generalis, scilicet, Aloysij, & prætereà obseruatas citari illud à P. Claudio in Compendio priuilegiorum Societatis IESV v. Concilium §. 3. Citat & speculum Coniugiorum, quod est Alfonsi à vera cruce, in quo lapsus dictus Auctor vocans eum Ioannem de la Cruz, qui est valde diuersus scriptor & tempore & Religione.
152
*Et in §. illo 3. à P. Henriquez citato sic
habetur: Posuimus vti in foro conscientiæ omnibus gratijs per Antecessores Pij V. Minoribus conceßis, etiam quoad illas ex eis, quæ sunt restrictæ seu derogatæ per Concilium Tridentinum, prout eisdem concessit ipse Pius V. viuæ vocis Oraculo die 31. Martij. An. 1566. & refertur in Manuscriptis fol. 79. pag. 2. Sic ibi. Circa quod ait Cardinalis Lugo in Adno
Cardinalis. Lugo.
tationibus ad Compendium dictum pro viuæ vocis Oraculis, quòd licet Gregorius XIII. reuocauerit concessiones à Pio V. factas Mendicantibus, prædicta tamen concessio non sit reuocatione dicta comprehensa, eo quòd tantùm Constitutiones reuocauerit. Id quod etiam absolutè concedit P. Suarez Tomo 4. de Religione. Tract. 10. Lib. 9. Cap. 4.
P. Suarez.
n. 12. vbi & ita scribit: Non dubito quin quatenus ad præsens attinet, illa priuilegia integra sint, etiam quoad illa, quæ non occultè, sed publicè fiunt, vt sunt ministerium Extremæ vnctionis, & Eucharistiæ in articulo mortis, vel etiam sepulturæ. Quia verò concessio Pij V. non est absoluta, sed solùm in foro conscientiæ, seu occulto; ideò si Parochi vellent sibi vendicare aliquod ius circa huiusmodi personas, & in exteriori foro illud postularent, non posset eis resisti virtute priuilegiorum, nisi quatenus per Concilium Tridentinum non sunt restricta: quamdiu autem ipsi non resistunt, tuta conscientia possumus vti priuilegijs iuxta concessionem Pij V. Sic ille, qui si post Constitutiones Gregorij & Vrbani fuisset locutus, magnum eius auctoritas momentum in negotio præsenti contineret; quia verò ante illas locutus, minoris profectò momenti est, & secundùm probabilitatem sententiæ, de qua agimus, regulandum, pro qua citatus scriptor nihil prætereà adducit, nisi quod ad regnum Galliæ spectat, in quo negat fuisse prædictas Bullas publicatas & intimatas, quia vt id legitimè fieret, debuerunt
priùs Regi præsentari, & per litteras patentes approbari ante publicationem, quod tamen non ita factum, & sic illarum cessat obligatio. Præterquam quòd Prælati, ad quos publicatio & intimatio spectat, id non præstiterunt, quod vidimus eisdem imperari, & ita quæuis alia notitia non inducit obligationem, tam respectu Regularium, quàm aliorum, ad quos potest reuocatio pertinere. Et circa hoc vltimum iam à nobis dictum quàm leue sit; aliud autem de præsentationis & Regiæ approbationis defectu, cum Regni illius iura specialia concernant, ipsi viderint, ad quos spectat, & Apostolica Sedes auctoritatem suam vt potuerit tueatur. Et hæc quidem ita à me scripta ante secundum Decretum SS. Alexandri VII. circa damnabiles Propositiones, in quo ista habetur, & est ordine 36. Regulares possunt in foro
Propositio damnata.
conscientiæ vti priuilegijs suis, quæ sunt expressè reuocata per Concilium Tridentinum. Per quod quidem videtur omnis circa hoc quæstio sublata. Iuxta quod etiam regulanda, quæ à Nobis dicta in Thesauro Indico. Tomo 2. Tit. 12. n. 348. & 349. licet non omnis videatur præclusa via ad doctrinam ibidem propositam defendendam, cùm priuilegij præfati specialitas non videatur penitus abrogata.
ADDITIO.

ADDITIO.

De eadem Oraculorum reuocatione. Vbi moderni Scriptoris Asserta discussa.
153
*ESt ille P. Fr. Antonius à Spiritu Sancto
Lusitanus Carmelita Discalciatus, qui in Directorio Regularium Tractatu 2. Dispensat. 1. n. 35. & seqq. firmitatem Oraculorum, non obstante Pontificum prædicta reuocatione propugnat dicens in primis omnia Oracula vsque ad tempus Gregorij XV. fuisse posteà per Bullas motu proprio & ex certa scientia confirmata. Quæ confirmatio vim habet nouæ concessionis ex Peyrinis Tomo 3. Priuilegiorum. Cap. 12. Constitut. 18. Vrbani 8. in Scholijs. n. 1. Cap. 12. & alijs. Quod quidem si ita esset, omnis cessaret quæstio. Sed quod Peyrinis ait non est ita peruium & planum, vt in eo non sit, in quo offendere sincere possit inueniendæ veritatis cupiditas. Et id
quidem Peyrinis ipse non videtur ignorasse, dum sic subdit: Saluo semper meliori iudicio, & stylo Curiæ Romanæ aliter interpretante & sentiente. Non ergo suo de sensu securus: & oportuisset sensum & stylum consulere, id quod erat ipsi perfacile antequàm sensum proprium mundo faceret manifestum. Nec contentus sua illa protestatione, sic tandem concludit: Sed ego his non me immisceo. Puto standum esse illi interpretationi, quam stylus Romanæ Curiæ admittit & seruat. Qui & n. 13. ita scribit: Noto 2. quòd per istam derogationem viuæ vocis Oraculorum, non derogatur viuæ vocis Oraculis, quibus Sanctitas sua, aut alij summi Pontifices priuilegia Religionibus concessa, aut Decreta summorum Pontificum, aut Sacros Canones & Decreta Tridentini, aut aliorum Conciliorum explicant, aut declarant; dummodò hæc viuæ vocis oracula non continent aliquam gratiam, priuilegium, aut indultum. Ita Lezana in summa Regularium. Cap. 3. n. 21. & probari Tomo 2. priuileg. regular. in Constitutione Pauli V. n. 1. Hæc ille, ex quibus manifestè habetur Oracula, quæ aliquam gratiam, priuilegium, aut indultum concedunt, dicta Constitu|tione reuocari. Quòd si hoc habent illa, quæ declarationem continent, in ijs, quæ talia non sunt, sed simplicem concessionem important, id potiori ratione dicendum: vnde Pontificia Constitutio ad omnia extenditur, in citato Auctore apertissimè sentiente.
154
*Pro quo & facit, stylum Curiæ, ad quem
Stylus Curiæ in contrarium.
se refert, ita habere, vnde Romæ scribentes nihil prædictæ interpretationi fauorabile scripsisse deprehenduntur. Ex quibus P. Pellizarius Tomo 2.
P. Pellizar.
Tract. 8. Cap. 1. n. 131. post adductam illam, & Auctore citato, sic subdit: Ita Peyrinis, quàm probabiliter (maximè quoad forum externum) viderit ipse, & iudicent alij; non enim libet in his immorari. Sic ille. Et ita quidem vt à citato Auctore dicitur sentit Lezana, vti styli Romanæ Curiæ scientissimus. Vnde non videtur quomodo ab aliquibus vti contrariæ positionis fautor allegetur. Qui & vt ampliùs suam mentem aperiat ita prosequitur: Solùm reuocantur & cassantur omnia & singula priuilegia, facultates, licentiæ, & gratiæ quæ cumque viuæ vocis Oraculo concessa. Hæc ille, de quo & n. sequenti. Diana Parte 9. Resolut. 61. Tract,. 7. contra stylum & praxim Romanæ Curiæ esse ait, cui & se submittit tandem apud ipsum Leander à Murcia post longum pro contraria positione discursum. Et Parte 10. Tractatu 14. Resol. 24. citato P. Quintanadueñas Tomo 1. Tract. 9. Singulari 3. n. 1. & seqq. Sic loquitur: Ita Quintanadueñas, & Ego: non enim suscitandæ sunt à
Diana.
nobis tragediæ in damnum Religionis, sed in his materijs calamum & ingenium coarctare debemus. Vide etiam Eminentißimum Dominum meum Cardinalem de Lugo in suis nouissimis & doctissimis Responsionibus moralibus Lib. 4. Dub. 33. n. 2. Hæc Auctor iste. Et citatus quidem ab eo Cardinalis
Cardinalis Lugo.
vti certum id statuit citato loco, & ita singularem lucubrationem molitus est, vt exploraret quæ viuæ vocis Oracula per Bullas essent peculiares concessa, vt liquidò constaret quæ essent pura Oracula: quem laborem pro Societatis priuilegijs in Compendio propositis illustrandis & explorandis voluit præsertim militare. Et in eam mentem Scriptores Societatis, sicut & Societas ipsa videtur consensisse.
155
*Progreditur Auctor ille, & ait non ob
stare sequi ex hoc frustratoriam fuisse illam generalem reuocationem. Vrbani, siquidem iuxta supradictam doctrinam omnia Oracula concessa vsque ad Gregorium XV. iam non erant Oracula, sed priuilegia bullata. Nam ipse hoc non dicit. Sed solùm affirmat & probat Oracula concessa vsque ad Gregorium per prædictam Constitutionem, esto fuisset authentica, non fuisse reuocata, & forsitan annullari Oracula concessa ab eôdem Vrbano, vel Oracula non confirmata à Pontificibus. Et instantia quidem hîc adducta Lezanæ est, qui verb. Oracula viuæ vocis n. 5. post adductos modos aliquos dicendi inuerosimiles sic loquitur: Sed licet hoc probabilitatis speciem præse
Lezana.
ferat, quia tamen Constitutiones Gregorij & Vrbani relatæ vniuersalissimè loquuntur, & ita, vt credo, iuxta praxim Curiæ intellectæ sunt; præsertim quia aliàs sequi videretur inutilem fermè esse reuocationem per ipsas factam; cùm omnia fermè viuæ vocis Oracula Religionibus aut Religiosis concessa concernant, saltem regulariter loquendo, forum conscientiæ, nec alijs præiudicium afferant, ideò oppositum dicendum; scilicet Oracula etiam reuocata, quæ continent gratiam omnino fauorabilem, & nulli præiudicialem, quod Bordono arriserat, Resolut. 31. n. 7. Quod cùm ita apertè tradiderit Auctor
iste, mirum est à citato P. Antonio pro sua positione citari, vbi & dictis stat, & ita scribit: Dubium tamen est an per dictas Constitutiones reuocata etiam sint viuæ vocis Oracula, quæ & si primitus verbo tenus concessa sunt, posteà tamen per Bullam, vel Breue fuerunt confirmata. Ad quod Bordonus suprà n. 4. & 5. affirmatiuè respondet. Probabiliùs tamen credo contrarium cum Peyrinis loco relato ex verb. Priuilegía Minimorum n. 1. Sic ille, qui ex eo quòd probabilius dicat id, quod vidimus, non aliam probabilitatem credendus est agnoscere, quàm eam, de qua n. 5. quòd scilicet probabilitatis speciem præseferat, non veram & solidam. Vellem autem vt Lezana Peyrinum citans eum
in casu, de quo erat quæstio, formaliùs loquentem induxisset: nam Tomo 1. verb. Priuilegia Minimorum in Constitut. 17. Iulij Secundi §. 1. n. 1. nihil ad rem habet & intentum. & n. 2. reuocationem proponit à Gregorio XV. factam cum exceptionibus in eius Constitutione contentis.
156
*Iam quod ad responsionem dicti Au
ctoris attinet, quis non videat esse friuolam? Nam licet reuocationem frustraneam futuram verbis non dicat expressis, in eius tamen assertione id quod obijcitur, continetur, cùm ex ea sequatur ferè inutilem reddi. Id autem quod additur de reuocatione Oraculorum ipsius Vrbani, de quibus satis est intelligi, & falsum est & absurdum, quia contra tenorem ipsius Constitutionis, in qua Bulla Gregorij ad litteram inseritur, & generaliter approbatur, reiectis nonnullis exceptionibus in eadem adhibitis: Atqui Constitutio Gregorij Oracula Vrbani non tangit, vt est euidens, quæ & generalior illa est, cùm & id contineat quod ipsa, & plura alia superaddat: erga expositio dicta & falsa & absurda est, sola Constitutionis ipsius lectione depellenda, & penitus disijcienda. Quòd autem dicitur de Oraculis non confirmatis vim argumenti non extenuat, quia illa non perpessa, si fortè sunt aliqua, stante communicatione priuilegiorum inter Religiones: in ijs enim, quæ referuntur, omnia confirmata sunt, & cum illis aliæ ferè omnes communicant. Et quidem si Religio aliqua sit, quæ communicatione sit destituta, non magni illa momenti in Ecclesia est, vnde pro tali neque Oraculum esse aliquod potest, quod oportuerit duobus grauissimis tantorum Pontificum Constitutionibus reuocari.
157
*Aliam deinde adhibet responsionem di
cens Vrbanum post generalem reuocationem factam à Gregorio, concessisse Societati Iesv sine exclusione communicantium omnia viuæ vocis Oracula, An. 1624. vt testatur Portel Tomo 1. fol. 909. & licet posteà idem reuocauerit omnia Oracula; hæc tamen reuocatio non fuit extensa ad Oracula concessa ad instantiam Regularium, sed vt patet ex tenore ipsius Bullæ, solùm reuocauit Oracula concessa ad instantiam Regum vel
Principum, vel auctoritate Cardinalium munita, relinquendo alia Oracula absque alia reuocatione quàm illa, quæ ex Gregorio veniebat. Vnde cùm hæc reuocatio Gregorij per Vrbanum sublata sit, | fit inde hæc Oracula non esse reuocata. Sic ille philosophatus contra apertum Constitutionis Vrbani tenorem, à quo vt stet reuocata à Gregorio Oracula fuisse concessa, postmodùm in Constitutione dicta reuocata esse nequit vllatenus inficiari. Omnia (inquit) & singula priuilegia, facul
Tenor Constitutionis.
tates, licentias, & gratias quascumque per Summos Pontifices prædecessores, ac per Nos viuæ vocis Oraculo, & S. R. E. prædictæ Cardinalium quorumcumque manu firmata, quibuscumque Generalibus, Prouincialibus, ceterisque Superioribus & personis cuiusuis Ordinis, Congregationis, Instituti, & Societatis, siue sæcularibus, vel etiam ipsis Ordinibus, Congregationibus, Institutis, & Societatibus, etiam Societati IESV, aut eius Clericis, & Presbyteris &c. tenore præsentium reuocamus, cassamus, tollimus, abrogamus, & annullamus &c. Quid euidentius, clarius, manifestius? Ad hæc certè hærere, in meridiano splendore caligare est. Videantur etiam sequentia, vbi iterùm de Societate sermo, & Bulla alia, de qua inferiùs n. 159. Vnde ipsa, ad quam hoc maximè spectare videbatur, reuocationem, reiectis huiusmodi illusorijs euasiunculis, pro se & alijs recognouit.
158
*Quia verò argui contra præfatam asser
tionem ex eo potest quòd Vrbanus Oracula concessa ad instantiam Regum &c. reuocauit, & ita reliqua omnia concessa alijs inferioris conditionis debeant reuocata censeri. Respondet reuocationem esse odiosam, & non habere locum nisi in casibus expressis: res namque odiosæ sunt stricti iuris, & in eis non fit extensio. Ita Leander vterque. Quæ doctrina admitti posset, nisi cum reuocatione dicta apertè esset reuocatio respectu aliorum coniuncta. Post adducta namque verba sic additur: Alijsque personis prædictis, quacumque de caussa, etiam de necessitate exprimenda, occasione, prætextu, vel colore, etiam intuitu, contemplatione, seu ad instantiam Imperatoris, Regum, & Principum &c. Vbi notanda dictio Etiam, quæ, vt Doctores tradunt apud Barbosam in Tractatu de Dictionibus. Dict. 112. exprimit casum magis dubitabilem, & implicat minùs dubitabilem. Deinde in Constitutione Gregorij sic habetur: Non tamen ad supplicationem Regum concessas. Voluit ergo in hoc Reges propter celsitudinem dignitatis alijs anteferre, quia indignum iudicauit eos alijs inferioris status exæquare. Quod quidem non attendendum Vrbanus censuit, sed æquandos iudicauit, in quidem suæ esse Regibus querelæ possunt: essent autem amariores, si non solùm non æquandi censerentur, sed etiam post habendi. Est ergo reuocatio stricti iuris, sed non vbi expressa est Principis voluntas, aut aliàs posset rationi minimè consona iudicari.
159
*Vrgere nititur deinde ex eo quòd Vrba
nus post generalem reuocationem factam An. 1631. die 21. Decembris. ad instantiam officialium & Notariorum Cameræ Apostolicæ die 15. Aprilis. An. 1636. declarauit prædictas Constitutiones non comprehendere Oracula manu propria signata alicuius Officialis ex illis, quibus ratione numerum suorum de summi Pontificis Oraculo fides haberi solebat, vt patet ex Bulla, quam refert Peyrinis in Formulario Prælatorum Cap. 3. Appendice 4. §. 3. lit. z. fol. illi. 539. Ergo cùm ferè omnia priuilegia concessa Regularibus signata sint manu alicuius Officialis Cameræ Apostolicæ, vt patet ex concessis Congregationi PP. Carmelitarum Discalciatorum, inde est quòd saltem hæc Oracula non sint reuocata. Addit tamen, quia inuenire non potuit an Oracula, de quibus est præsens dubium, sint signata manu alicuius officialis Cameræ, ad aliam recurrendum responsionem. Et benè quidem, quia res illa ad factum spectat, in qua non benè arguitur ex priuilegijs, quia cùm priuilegia per Bullas aut Breuia concedantur, in illis manus est officialis Cameræ Apostolicæ necessaria, quod secus accidit in Oraculis, quæ ordinariè aut interuentu Cardinalium, qui de concessione fidem ore tenus faciunt, aut ad Generalium supplicationem, fidem similiter facientium, aut particularibus personis ex ore Pontificis sine officialis interuentu, aut assistentia gratiam excipientibus concedi solent.
160
*Tandem ergo respondet, quòd licet talia Oracula non sint signata modo dicto, nec confirmata per Bullas, vt dicebat cum alijs Lezana, adhuc non sunt censenda reuocata. Ita Mercia, vbi suprà, (scilicet apud Dianam Parte 9. Tract. 7. Resolut. 71.) Vidal Titulo de iurisdictione Inquisitorum 4. n. 122. Quintanadueñas Tract. 3. Singul. 15. n. 3. Tum quia talis reuocatio non fuit
sufficienter intimata nec promulgata in omnibus diœcasibus & prouincijs, quod necessarium erat iuxta sententiam multorum, quos refert ipse Quintanadueñas. Et quod ad intimationem attinet, necessarium erat iuxta priuilegium Gregorij XIII. concessum Societati, modum ab eo præscriptum in ea seruari, vt cum Mercia notauit Vidal suprà n. 122. Tum quia de tali reuocatione nobis non constat authenticè, quod necessarium erat iuxta præscriptum Sacræ Congregationis, quod refert Lezana Tomo 3. verb. Sacra Congregatio n. 10. Sic se habet dicti Auctoris postrema responsio, in qua Lezanæ, & Patri Quintanæ, id imponit, quod est ab eorum mente penitus alienum, vt vidimus n. 154. & 155. Quod autem ad publicationem & intimationem spectat, iam est à nobis sufficienter improbatum n. 150. Et quidem circa necessitatem publicationis, & eius modum, diuersæ Auctorum sententiæ sunt, & specialiter de legibus loquentium Canonicis. Et P. Quintana pro ea sententia Auctores adducit, iuxta quam necessarium est vt publicatio fiat in omnibus diœcesibus & Prouincijs, addentibus
nonnullis id specialiùs requiri in legibus reuocatorijs priuilegiorum. Sed non loquuntur illi quando à Pontifice modus est specialis determinatus pro illa: tunc enim eidem standum: quod vti certum statuit P. Suarez Lib. 4. de legibus. Cap. 15. n. 4. sic scribens: Responderi tamen posset in illa lege (Ex Cap. Nouerit, de sententia excommunicat. Vbi duo menses assignantur) determinatum fuisse illum modum promulgationis, non verò fuisse latam legem, vt idem sufficiat in omnibus legibus. Certum est enim quoties lex Canonica præscribit modum promulgationis in ea seruandum, illum sufficere, vel esse necessarium, etiamsi ex iure communi, vel consuetudine, aliud requiratur. Sic ille. Licet autem ad faciendam fidem, vbi res non est facta notoria, ordinariè instrumentum authenticum requiratur, & ideò à Pontificibus super eo in Bullis aut Breuibus suis (quod & in præfatis factum videmus) | soleat prouideri: vbi tamen res notorietatem consecuta est, nihil est tale necessarium, quia cessat finis instrumenti dicti, vt in casu præsenti accidit: duæ enim Constitutiones reuocatoriæ Oraculorum apud Auctores extant, & in Bullarijs, & Scriptores omnes quasi de re notissima loquuntur.
161
*Quod autem ad intimationem spectat
ex peculiari priuilegio Societati concesso, negotium facessit nullum, quia quando Pontifices Societatem exprimunt, & suæ voluntatis esse significant, vt illa debeat comprehensa censeri, stylus Romani Tribunalis obtinet vt nulla alia intimatio requiratur, præsertim si Clausula illa addatur: Ac si eis personaliter fuissent intimatæ; quæ in Constitutione Vrbani extat, vt vidimus n. 150. & ita nostra obseruat Societas, stante etiam pro huiusmodi veritate Diana Parte 7. Tract. 10. Resolut. 29.
Diana.
& Parte 10. Tract. 13. Resolut. 22. & in particulari loquendo circa casum præsentem iam vidimus. n. 154. Scriptorum eius communem sensum suffragari. Nihil ergo citatus Auctor sua contradictione ad demoliendum receptissimum dogma apud sinceros veritatis amatores, præualere poterit, quos vtinam res istæ adeo graues, & in quibus errare adeò periculosum est, & turbis excitandis obnoxium, semper nanciscantur.
EXCVRSIO.

EXCVRSIO.

De viuæ vocis Oraculis pro Indijs.
162
*ACtum de illis in Thesauro Indico circa
particulares materias, ex quibus aliqua pro limitato tempore disponunt, sicut verb. Baptismus facultas baptizandi extra Ecclesiam, & sine consuetis ceremonijs, quando Nostri id ad maius Dei obsequium fore iudicabunt, propter paucitatem operariorum, & in commoditates, quæ se offerunt. Pij V. & Gregorij XIII. vsque ad An. 1589. Quæ quidem licet ex tenore concessionis limitata sit, ratione caussæ adductæ est perpetua: quod & circumstantiæ in In dijs manifestant.
163
*Verb. Bulla Cœnæ. Non incurri excom
municationem ab eo impositam propter commercium eum infidelibus, tam de alijs mercibus, quàm de armis, quando non esset in præiudicium Christianitatis, vt si hostem non notabiliter armarent. Pius V. vsque ad An. 1579. Quod quidem ad scrupulos eximendos videtur concessum, sicut & quod eodem §. subsequitur ex Gregorio XIII. vsque ad An. 1589. Vnde vnum pugionem aut gladium vendere sine probabili periculo, materia sufficiens excommuni cationis non est.
164
*Verb. Dispensatio §. 1. Facultas dispen
sandi in foro conscientiæ cum nouis & antiquis Christianis in ieiunijs ab Ecclesia statutis propter grauissimum æstum, & cibos debiliores, & quia homines isti nauigationibus & bellis gerendis sunt dediti. Pius V. vsque ad An. 1579. & Gregorius idem vsque ad An. 1589. Quæ etiam pro submouendis conducit scrupulis, nam stantibus prædictis caussis obligatio ieiunij ordinariè cessat. Vnde poterunt Nostri non virtute priuilegij, sed spiritualis directionis quodammodo cum illis dispensare; & ita facultas dicta est etiam virtute perpetua, quia directio idem operatur in ordine ad submouendam obligationem, præcepti illius moderationem declarando, & idem ferè est de contentis. §. 2. vbi ex eisdem Pontificibus, & pro eisdem annis, pro Neophytis conceditur facultas omnino dispensandi in ieiunijs, aut commutandi, idque in Brasilia, in qua grauissimus est æstus, & indigenæ magnis laboribus adstricti, suntque eorum cibi, valde debiles, & ordinaria illa Mandioca, quam qui solam haberet Europæus, & additamenta huiusmodi à nullo censeretur ad ieiunium obligatus. Cur ergo miselli isti?
165
*Verb. Interdictum. §. 1. 2. & 3. conceditur
Nostris vt possint etiam non præsentibus Scholasticis, sed alijs de Societate, tempore interdicti, & cessationis à diuinis, Missas celebrare. Ex Gregorio XIII. vsque ad An. 1603. vbi quod ad Sacerdotes attinet ex Iure habetur, & quoad Nostros etiam Clericali saltem Tonsura insignitos. Quoad illos autem & alios generalior concessio est Pauli Tertij, de quo in Compendio communi Verb. Interdictum. §. 1. vbi sic dicitur: Poterunt
Nostri in locis, in quibus degunt, & apud quos pro tempore versari contigerit, tempore Interdicti quauis, etiam Apostolica auctoritate, appositi, ianuis clausis, & excommunicatis ac interdictis exclusis, submissa voce Missas, & alia diuina officia celebrare, Sacramenta recipere, & alijs ministrare: dummodo ipsi caussam non dederint Interdicto, nec contingat id ipsis specialiter interdici. Cùm ergo recipere Sacramenta possint, pariter etiam & Missis interesse. Est etiam per Bullas speciales pro Indijs concessum, quæ licet perpetuæ non sint, vna tamen impleta, alia sine intermissione succedit, vbi & pro Scholasticis dicta gratia pariter indulgetur. Pro quo etiam in rigore (quod ad Nostros attinet) priuilegium necessarium non est, cùm & id Iure liceat ex Cap. Alma mater de verbor. significat. in 6. ibi: Singulis diebus in Ecclesijs ac Monasterijs Missæ celebrentur, & alia diuina sicut priùs: submissa tamen voce, ianuis clausis, excommunicatis & interdictis exclusis, & campanis etiam non pulsatis. Sic Bonifacius VIII. vbi cùm in Monasterijs Missæ vt ante Interdictum concedantur, præterea, quæ statim prohibentur, omnia alia sunt concessa. Et cùm etiam soli excommunicati & interdicti videantur excludi, de alijs non est locus dubitandi. Pro quo videri potest Lezana verb. Interdictum quoad Regulares n. 22. & 23. & hæc sunt Oracula aliquid cum limitatione temporis concedentia, & quæ rationem Indulgentiæ non habent, de quibus inferiùs. sunt prætereà alia, quæ perpetua dicuntur, eo quod limitatione temporis careant, videlicet.
166
*Verb. Bellum, vt Patres Societatis, qui
per varia Indiæ loca milites Lusitanos, qui cum Infidelibus quotidiana bella, committunt, & solent exhortari, ac nonnumquam etiam animare ad fortiter cum hostibus confligendum; absque vlla irregularitatis pœna aut nota id possint facere in foro conscientiæ: dummodo Patres ipsi haud ferant arma. Sic ad tempus concessionum prædictarum Pius V. Sed sine limitatione Gregorius XIII. Quod quidem ad conscientiarum est securitatem indultum: nam exhortatio & animatio
Id Religiosis licet.
in bello iusto licita est Religiosis, & sine periculo irregularitatis, vt est communis scriptorum sen|tentia, quam multis eorum adductis, & Iuris Canonici Textibus probat Lezana verb. Bellum n. 8.
Lezana.
Pro quo & Diana de Clericis loquens Parte 6. Tractat. 4. Resolut. 181. de quibus ratio est eadem, & ita Doctores de vtrisque communiter loquuntur.
167
*Verb. Gratiarum Communicatio. Omnia
priuilegia, facultates, & gratiæ, quæ Occidentali Indiæ & Orientali concessa sunt, & in posterum concedentur, ita inuicem communicentur, vt singuli earumdem Indiarum, & Nouæ Hispaniæ Societatis Religiosi illis omnibus æquè principaliter in omnibus, & per omnia gaudeant: illisque vti possint, perinde ac si ista omnia, vtriusque Indiæ & Nouæ Hispaniæ Religiosis prædictis specialiter ac nominatim concessa fuissent. Quod quidem Oraculum cùm non concessionem noui alicuius priuilegij sed declarationem contineat, non est reuocatione prædicta duorum Pontificum, vt communiter affirmant Scriptores, de quo num. 153. Deinde concessio prædicta habetur per Litteras Apostolicas Gregorij XIII. vt videri citato loco potest. Et id quod dictum de Oraculis declatatorijs, applicandum §. 2. eiusdem verbi vbi dicitur eumdem Gregorium indulsisse vt quidquid siue in Litteris Apostolicis, siue in viuæ vocis Oraculis eatenus concessum erat ijs, qui à Præposito
Generali mittuntur in Indias, vel in alias Infidelium partes, intelligatur esse concessum ijs omnibus de Societate, qui pro tempore erunt in illis partibus: etiam si à Præposito Generali missi non sint, & quidem Pontifices omnes post Gregorium in suis pro Indijs concessionibus omnimoda cum generalitate loquuntur, ita vt iam differentia illa virtute concessionum dictarum penitus cessare videatur.
168
*Verb. Horæ Canonicæ ex Gregorio XIII.
conceditur Nostris, Concionatoribus, Lectorictus, Confessarijs, & Superioribus, qui sunt aut erunt in Prouincijs Indiæ & Brasiliæ, vt possint toto anni tempore ante horam Cœnæ Ordinariam, etiam cùm per aliquot integras horas ante solis occasum cœnari solet, dicere Matutinum sequentis diei. Quod priuilegium iam nullius ferè momenti est, cùm iuxta probabiles Doctorum sententias, non id solum, sed plus multò liceat. Arguit autem antiquorum illorum Patrum laudabilem circa hoc curam, quia opiniones circa illud non fuerant adeò Doctorum auctoritate, & vsu piorum ac sapientium roboratæ. Vbi & erit qui dicat forsitan, cùm priuilegium aliquid debeat operarij speciale, vt habetur in Cap. Abbate, de verbor. significat.
ibi. Cùm priuilegium sit lex priuata: & non esset lex priuata, nisi aliquid specialiter indulgeret &c. ex eo fieri vt per concessionem dictam anticipare plus liceat Matutinum, quàm consuetudine, aut per probabiles opiniones liceat. Verùm circa hoc non est cur nouas laxitati vias aperiamus, cùm satis laxæ sint, quæ à nouioribus sunt scriptoribus demonstratæ.
169
*Verbo Indiæ habetur quòd in gratijs
Apostolicis concessis & concedendis Societati, nomine Indiæ Orientalis intelligantur omnes Regiones & Insulæ, quæ vltra Mauritaniam versus Austrum & Orientem ad Regem Portugalliæ spectant, siue iure dominij, siue conquistæ, siue commercij & nauigationis. Nomine autem Indiæ Occidentalis quidquid eôdem iure Occidentem versus vltra Insulas Fortunatas, & eas, quas Tartiarias appellant, siue ad Regem Catholicum, siue ad Regem Portugalliæ pertinent. Quod quidem cùm declarationis nomine ibidem proponatur, non debet censeri reuocatum, iuxta dicta num. 167. & id quidem expressiùs, quam in Oraculis alijs, cum reuera speciale nihil concedatur, sed mera sit iam concessorum authentica declaratio. Pro quo & alia succurrit ratio. Nam Oraculum tale iam suum est sortitum effectum: quæ autem talia sunt non reuocari ex ipsarum est Constitutionum littera manifestum.
170
*Verb. Iuramentum Possunt Prouincia
les Indiæ per se, vel per alios relaxare quodlibet iuramentum, quod non sit in tertij iustum præiudicium: eiusmodi est de soluendis vsuris, vel ijs, quæ in ludo illicito sunt obtenta. Quis id concesserit non indicatur. Sed certè id quod hîc conceditur, aliunde licet Societati: nam vt habetur verb. Dispensatio §. 10. in Compendio communi possunt nostri Confessores deputati dispensare in votis etiam Episcopo reseruatis per communicationem priuilegij Patrum Benedictinorum Vallisoleti: potestas autem ad dispensandum in votis, quæ est ad illa penitus relaxanda, extenditur ad iuramenta, quæ non sunt in tertij iustum præiudicium, vt probabi
Ledesma. Emmanuel.
liter tenent Bartholomæus de Ledesma in Summa Sacrament. Tractatu de Matrimonio Dubitat. 23. parte 3. Post. 3. Conclus. Emmanuel Rodericus 1. p. Summæ in 2. editione Cap. 231. num. 4. & Cap. 189. num. 9. & Cap. 244. num. 4. licet alij id negent, quos adducit & sequitur, Diana Parte 8. Tractatu 3. Resolut. 44. Esse autem probabile oppositum negari nequit, & ita tenet P. Palaus Tomo 3. Tractat. 14. Disputat. 3.
P. Palaus.
Puncto 4. num. 9. qui pro sua sententia adducit P. Sa. verb. Iuramentum num. 3. vbi reuera ita sentit cum Soto, & Viualdo quando non est præiudicium tertij: quod quidem de iusto est præiudicio accipiendum, vt videtur manifestum. Vterque autem citat Cardinalem Toletum Lib. 4. Cap. 23. num. 2. & 3. vbi nihil habet ad intentum. Citat etiam P. Sa Couarrubiam, præter Sotum, & Viualdum: & cùm sententia dicta probabilis sit, & securè quis illam possit amplecti, in casus occurrentia, talis recursus velut ad facultatem per Apostolicæ Sedis concessionem potest haberi, cùm in ordine ad effectum, securitatem scilicet conscientiæ, probabilitas ratione & auctoritate fundata suffragetur.
171
*Verb. Libri ita habetur: Prouinciales Indiæ,
& ij quos ipsi nominauerint in illis locis possunt, legere libros Infidelium, ad confutandos errores, qui in eorum sectis continentur. Concessit Cardinalis S. Angeli, cum Summus Pœnitentiarius esset, professus se ad id amplissimam auctoritatem à Sede Apostolica habere, vt habetur in viuæ. vocis Oraculis pag. 15. & 16. Sic ibi. Talia autem Oracula similiter reuocantur ab Vrbano Con|cessiones & gratias viuæ vocis Oraculo, etiam à S. R. E. Cardinalibus obtentas, & ipsorum manu firmatas, &c. quæ sunt illius verba. Sed quidem Oraculum dictum ad submouendos scrupulos videtur impetratum: in Bulla enim Cœnæ Excommunicat. 1. solùm libri hæreticorum prohibentur, non Infidelium, vt ex Vgolino, Portel, P. Thoma Sancio, & P. Fagun
dez tradit Lezana verb. Libri, num. 19. Sicut neque in Regulis Indicis, quæ post Concilium Tridentinum habentur. Et solùm circa Thalmud, & eius Glossas extat peculiaris damnatio Clementis VIII. pridie Kalendas Martij An.
1592. & antiquior prohibitio libri dicti Magazar. Ad tollendum autem radicitus scrupulum adest concessio Gregorij XIII. in Bulla, quæ incipit Exponi nobis die 8. Ianuarij. An. 1575. Vbi quidem circa lectionem librorum prohibitorum speciales facultates inueniuntur. Et post libros hæreticorum additur, Et alios prohibitos, ad oppugnandum. Vt ergo demus prædictos Infidelium libros esse aliquomodo vetitos, circa illos legendos iam exstat prohibitio, concessionis tenore seruato. Vnde licet circa hæreticorum libros reuocata sit, non ita circa alios, qui nihil ad hæreticos spectant directè aut indirectè continent. Stat quidem Bulla Gregorij XV. An. 1623. quæ incipit Apostolatus. Et alia Vrbani VIII. An. 1631. circa reuocationem licentiarum legendi libros prohibitos tam sæcularibus, quàm Regularibus. Sed dictam prohibitionem solùm de licentijs personis particularibus concessis procedere affirmat Laurentius de Peyrinis Tomo 2. Priuileg. Minimorum in Consti
Peyrinis.
tut. 9. Pauli V. cuius sententiam speculatiuè probabilem iudicat Lezana Tomo 1. Cap. 18. nu. 96.
Lezana.
qui in casu, de quo loquimur, plus aliquid præfatæ sententiæ detulit, vbi prohibitio est valde dubia, & conuenientia lectionis pro amplificatione fidei comperta, cessante ratione prohibitionis, periculo inquam infectionis: adeò enim à ratione aliena Ethnicorum dogmata sunt, & absurditatibus ac ineptijs scatentia, vt instar fabulæ haberi debeant, aut summorum delirantium capitum commenta. In Expurgatorio autem auctoritate Generalis Inquisitionis Hispaniæ edito nihil circa hoc habetur, quod possit resolutionem prædictam infirmare: quam & penitus inconcussam reddit concessio specialis Vrbani VIII. quæ incipit, Animarum saluti die 15. Septemb. An. 1629. quam & sequentes Pontifices approbarunt.
172
*Verb. Missa §. 3. sic dicitur: Possunt
Superiores in vtraque India dispensare in regula Missalis de communicandis laicis intra Missam: ita vt quando eis videbitur expediens, fieri id possit finita Missa. Gregorius XIII. in viuæ vocis Oraculis pag. 99. Quod quidem non video qua necessitate impetratum, cùm extet pro eo Pauli Tertij explorata concessio, in Bulla, quæ inci
Bulla Pauli Tertij.
pit. Cùm inter cunctas, ibi: & post, aut ante illarum celebrationem, aut aliàs: Christi fidelibus ipsis Eucharistiæ, & alia Ecclesiastica Sacramenta, sine alicuius præiudicio ministrandi &c. quod alibi adnotaui, & mirum est in Compendio Indico prætermissum verb. eodem, sicut & verb. Sacramenta, in quo Concessionis prædictæ mentio inducta, dum sic dicitur: Possunt Nostri Christi fidelibus Eucharistiam, & alia Sacramenta &c. Quod quidem vsu est receptissimo roboratum, & etiam sine priuilegio.
173
*Iuxta hæc, siue de Oraculis cum tem
poris limitatione, siue absque illa editis, loquamur, nihil videtur reuocatio Pontificum rebus Indicis obfuisse. Quod si de Indulgentijs agatur, valde est recepta sententia de illis reuocationem dictam non procedere, vt alibi citatis eius Auctoribus ostendi, scilicet in Thesauro Indico Tomo 2. Tit. 12. num. 484. & 493. Vbi
quæri potest, an stante probabilitate de non reuocatione illarum, si tamen reuera reuocatæ sunt, quia nomine gratiarum aut indultorum comprehensæ, fructuosæ tamen esse possint, patrocinante probabilitate, sicut boni Auctores censent de adhibentibus requisita ad earum obtentionem iuxta probabilem opinionem: cùm tamen sufficientia reuera non sint iuxta mentem concedentis. Ad quod negatiuè prorsus respondendum, quia doctrina illa, satis aliàs incerta, hîc nequit verosimiliter applicari. Cùm enim requi
sitæ actiones adhibentur, iuxta opinionem dictam, Indulgentia suo in vigore consistit, & ita actiones circa certam Indulgentiam versantur: in casu autem nostro vera Indulgentia non est, cùm reuera sit reuocata; vnde præsumi nequit concedentis voluntas, cui contraria est voluntas reuocantis, qui & ipse minimè vult fructuosas persistere quas censet penitus reuocandas. Itaque in hoc discrimen interuenit manifestum & obseruatione dignum.
174
*Quod autem ad speciales Indulgentias
spectat, quæ in verb. Ecclesia §. 2. & 3. rationem declarationis habent, & ita non censendæ reuocatæ, sunt enim circa explicationem Ecclesiæ, in qua Nostri & externi eas possunt lucrari: & declaratur ampliando significationem ad Ecclesias non proprias, & totum domus habitæ circuitum. Plenaria in mortis articulo, de qua verb. In
dulgentia §. 2. conceditur omnibus Religiosis à Paulo V. in reformatione IndulgentiarũIndulgentiarum, & prætereà pro Indijs est concessa ab eodem, & sequentibus Pontificibus in Bullis, de quibus nu. 165. Quæ & extat in Compendio Communi verb. eôdem §. 4. & 15. & à Paulo V. non reuocata, vt patet §. 4. extenditur concessio facta pro Ecclesijs distantibus per centum milliaria, ad non ita distantes. Quòd cùm circa modum concessionis tantùm versetur, ampliatio talis modum videtur declarationis habere. Quod §. 17. habetur, vt
possint Nostri morituris septem annorum, & totidem quadragenarum Indulgentiam impertiri, videtur non ita expeditum, quia non est Indulgentiæ concessio, sed facultas ad illam concedendam. Nihilominùs ex fine, pro quo facultas conceditur, regulanda est, & ita de illa similiter pronuntiandum. Quæ si reuocata est, habent Nostri morientibus assistentes vnde illāillam supplere queant, pro aliarum Indulgentiarum lucratione, quæ sunt sanè plurimæ, diligentiam adhibendo. In reformatione Pauli V. non est Indulgentia ista contenta, quia non est pro Religiosis ipsis, sed pro sæcularibus, vt benè Quintanadueñas Tomo 1. | in Appendice Tractatus 4. Dub. 2. præsertim n. 8. Concessio item quæ habetur §. 8. genus declara
tionis continet circa prorogationem temporis, in quo Indulgentia potest obtineri, & ita in §. dicto non proponitur vt nouum priuilegium, sed per modum animaduersionis, dum sic inchoatur: AduertendũAduertendum est Gregorium XIII. die 11. mensis Octobris An. Domini 1579 indulsisse &c. & ita tenet idem P. Quintanadueñas Tomo 2. Tract. 6. circa Compendium Indicum. verb. indulgentiæ §. Indulgentiæ aliæ
n. 6. Quod si hoc non placeat, propter id, quod ex Lezana dedimus n. 153. quia scilicet præter declarationem nouum est Indultum, & quidem valde singulare, scilicet Indulgentiam posse obtineri, etiam si tempus pro ea designatum non sine culpa pœnitentis fuerit elapsum; nullum inde inconueniens emergit, quia vsus probabilis opinionis relinquitur ex non reuocatis Indulgentijs, neque ex eo quòd in casu dicto, ratione etiam alicuius adiuncti declarationi, non reuocatum Oraculum dicamus, res in altiori gradu certitudinis constituitur, cùm intra terminos probabilitatis relinquatur: cùm etiam id, quod de simplici declaratione Auctores tradunt, probabile tantùm sit. Parùm ergo etiam circa Indulgentias Constitutiones reuocatoriæ rebus Indicis, si fortè aliquid, incommodi, aut verò etiam nihil intulerunt. Circa reuocationem autem à Paulo V.
factum obseruandum à SS. Alexandro damnatam Propositionem in Decreto posteriori, quæ est ordine 37. tenoris sequentis: Indulgentiæ concessæ Regularibus, & reuocatæ à Paulo V. hodie sunt reualidatæ. Cuius irrefragabili iudicio standum, quidquid nonnulli sine firmo aliquo fundamento pronuntiarint. Pro quibus hæc satis.
Loading...