SECTIO XIV.

SECTIO XIV.

Quinam Confessarij in Indijs possint aperire & executioni mandare Litteras sacræ Pœnitentiariæ.
229
*GRegorius XIII. gloriosissimæ recor
dationis Pontifex in speciali Bulla nihil aliud continente die 3. Aprilis. An. 1582. cuius initium est, Exponi nobis, Societati concessit vt eius Sacerdotes designati per Præpositum Generalem, aut de eius licentia per alios Superiores Societatis, & à locorum Ordinarijs approbati, vel approbandi, etiamsi nullo gradu sint insigniti, aperire Litteras Sacræ Pœnitentiariæ, destinatas Magistris in Theologia, vel in Iure Canonico Doctoribus, & auditis Confeßionibus recurrentium ad ipsos, imposita illis pœnitentia in Litteris expressa, vel de Iure infligenda, eos absoluere, ac in foro conscientiæ, quascumque sibi verbo vel scripto commissas absolutiones, dispensationes, & pœnitentiarum iniunctiones, excipere, & exequi possint. Sic in Compendio communi. Verb. Priuilegium §. 3. Pro quo Adnotatio sequens: Ad hanc facultatem aperiendi
Adnotatio priuilegij.
dictas Litteras designantur omnes superiores aliàs approbati, iuxta hanc concessionem, & omnes alij Confessorij, quos ipsi ad id deputauerint. Sic ibi. Quod priuilegium cùm adeò generale sit, sufficiens visum est Societati pro toto orbe, vnde pro Nouo nihil speciale circa functionem prædictam à Sede Apostolica postulauit; supponens vti certissimum illud non personale fuisse, sed Societati concessum concessione ad R. P. Generalem directa, iuxta morem ipsius Societatis, in quo quidem Lezana immeritò aliter sibi videri pronuntiauit.
in Summa Regularium verb. Litteræ Apostolicæ n. 16. Tenor enim ipse manifestissimam reddit Pontificis voluntatem, quandoquidem ratio ab eo adducta generalis est ad personas Generalium & tempora, vt legenti constabit. Et ita vti res extra omnem dubitationem posita semper in Societate recepta fuit, & tale priuilegium Auctores etiam externi communiter recognoscunt. Quia verò in illo aliquid peculiare occurrere potest, id modo disquirendum: in hoc inquam Nouo mundo, quem incolimus, omissis multis, de quibus Doctores, quos adducit prolixè rem versans P. Pel
P. Pellizar.
lizarius Tomo 2. Tract. 8. Cap. 3. n. 188. & seqq.
230
*Dico Primò. Dicti priuilegij commu
nicationem habent Religiones generali circa hoc concessione gaudentes, si in illis similis ratio occurrat ei, quam Gregorius in ipso priuilegij tenore proponit. Quod constat, quia ea stante nihil est quod communicationi possit obstare, vt si Religio litteras profiteatur, nec Doctores aut Magistros habeat, vt videre est in ordine Minorum. De Religionibus verò, in quibus Doctores & Magistri sunt, non est ita certum, propter rationem à Pontifice redditam, quam benè expendit Lezana citato n. 16. videtur tamen non improbabile.
231
*Dico Secundò. Prædicta communicatio
competit seruata concessionis qualitate, scilicet quòd facultas concedenda sit à Generali, vel deputatis. Ita pro certo statuit Pasqualigus Decisione 414. n. 3. quia hoc totum fiat ex priuilegio, non potest ampliûs extendi quam extendatur priuilegium. Ante quem id tenuerunt Emmanuel Rodericius Tomo 1. qq. regular. q. 63. arti. 8. in fine. & P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrimonio. Disp. 34. n. 11.
232
*Dices sententiam esse multorum priui
legia Societatis, in quibus aliquid conceditur, sed communicandum à Generali, alijs Religionibus competere sine huiusmodi restrictione, quia in Societate locum habet ob summam subordinationem respectu illius, à quo & omnis descendit iurisdictio superiorum, quod secus accidit in alijs Religionibus, vt citatis P. Suario & Miranda, tenet post alios Bruno Chassaing de Priuilegijs Regularium Tract. 1. Cap. 3. Proposit. 8. & Fr. Antonius à Spiritu sancto in Directorio Regularium. Tract. 1. Disput. 1. n. 50. vbi præter citatos Emmanuelem & Mirandam adducit Portel, Dianam, & Bordonum. Ex quo videtur ferè idem in casu, de quo agimus, esse dicendum. Sed quidem hoc non vrget, tum quia valde id est difficile, & quod multi magno cum fundamento negant, quia inverosimile prorsus apparet plus habere de priuilegio eos, qui in illo communicant, quàm habeant ij, quibus primariò est facta concessio. Et cùm rectus gubernationis modus id exigat in Societate, aut Religione alia, quod ad priuilegij vsum à Pontifice postulatur, alijs sit commodo futurus subordinationis sanctæ defectus. Et ita ego in Thesauro id ex professo probaui Tomo 2. Tit. 12. n. 155. & seqq. Sed quidquid de hoc sit, in præ
senti casu non habet locum modus ille dicendi, quia in eo non attenditur subordinatio in Societate seruanda, sed peculiaris necessitas sufficientiæ requisitæ ad functionem prædictam. Et quemadmodum si in aliqua Religione priuilegium extaret, vt sine approbatione Ordinarij possent eius Religiosi Confessiones audire; nihilominùs aperire Litteras, de quibus agimus, non possent, quia in priuilegio exprimitur Confessarium debere esse ab Ordinario loci approbatum. Et similiter si pro Graduatis concedatur aliquid, non possunt Religiosi aliarum Religionum, in quibus Graduatio non est in vsu, concessione tali communicationis virtute gaudere, quia est qualitas specialiter requisita; ita pariter in casu nostro asserendum, vnde meritò Pasqualigus id tamquàm certùm & irrefragabile videtur posuisse.
233
*Dico Tertiò, id quod ex nuper dictis vi
detur certum, superiores inquam non posse Confessarijs quibusuis indifferenter facultatem ad functionem dictam indulgere. Sic citatus Auctor ex fundamento adducto; quòd scilicet ad apertionem & executionem peculiaris doctrinæ qualitas requiratur, quam non omnes Confessarij comparârunt. Et quidem Litteræ dictæ ad illos solent dirigi, qui Gradum Magisterij in Theologia, vel Doctoratus in sacris Canonibus sint adepti, ob rationem dictam: ergo in Religiosis, quibus priuilegium est pro earum apertione & executione concessum, simile aliquid habere debent ad eumdem effectum; aliàs negotium tale indebitè peragetur.
234
*Dico Quartò. In Confessarijs, quibus
est dicta facultas tribuenda, non est alia doctrinæ | excellentia requisita, quàm ea quæ sufficiat ad conuenientem executionem, quæ stare potest, etiamsi Gradum in Theologia aut sacris Canonibus maiorem non sit aliquis aptus comparare. Id ex eo ostenditur, quia in priuilegio illo non exigitur, sed approbatio Ordinarij, & superioris, & certè multi ad Gradus præfatos inepti, in rebus moralibus plures superant Magistros & Doctores in facultatibus præfatis, quia de Theologicis subtilitatibus pro scholis & publico Magisterio plausibilibus, minùs habent. Quod suo modo est de Canonica iuris prudentia dicendum. Potest ergo in talibus totus ille reperiri Catalogus, de quo citatus scriptor n. 5. Vt videlicet sciat non solùm modum executionis, pœnitentias imponere, & taxare, quomodo vota commutari debeant, sitque instructus circa casus reseruatos, censuras, & irregularitates, materiam votorum, & circa omnia, pro quibus accurri solet ad Pœnitentiariam. Ex quo id sequitur, pro quo
234
*Dico Quinto, omnibus, qui in Societate
finitis studijs ad Professionem quatuor votorum approbantur, potest securè committi facultas, de qua agimus. Quod ex eo patet, quia omnes tales, si in sæculo essent, Gradus maiores in vniuersitatibus non infimi nominis obtinerent; quandoquidem in eorum approbatione iurant Examinatores tantùm habere doctrinæ, vt possint Philosophiam & Theologiam cum satisfactione prælegere. Et additum in Congregat. 8. Decre
to 37. §. 2. intelligendum esse in ijs locis, in quibus est idoneorum auditorum ac disputantium concursus.
235
*Dico Sextò. Etiam sacerdotibus, qui
Professi quatuor votorum non sunt, nec erunt, quia approbatione dicta carent, potest facultas præfata concedi, si habeant quod est Assertione 4. declaratum; vt habent reuera plurimi, quos cùm Pontifex non excluserit, non est cur nos, quod in odium certè eorum status cederet, excludamus. Quod & potiori est ratione dicendum de Professis trium votorum.
236
*Dico Septimò. Si superiores aliqui non
polleant sufficientia, quæ ad effectum explicatũexplicatum requiritur, possunt id præstare quod alij. Id probo. Quia superioribus omnibus in Adnotatione conceditur, & esset non parum ipsis indecorum, si quod subditis concedere possunt, ipsis denegetur. In eo ergo casu doctiores consulant, si ij, quorum res agitur, velint pro speciali sua consolatione illos præ alijs adire.
237
*Dico Octauò. Superiores Residentia
rum, qui non sunt superioribus alijs localibus subiecti, & in omnibus se vt Rectores Collegiorum gerunt, dicta gaudent facultate, quia Ordinariam iurisdictionem habent, quales sunt superiores Iuliensis & S. Crucis ad Montana. Iuxta quæ Religiones aliæ suam possunt licentiam moderari, si stylum circa hoc velint Societatis amplecti. Vnde
& possunt licentiam dare alijs, qui ob defectum dictum minùs apti sunt, vt per se ipsos Litterarum præscriptum exequantur: sicut Vicarij Episcoporum illam dare valent ad plures actus sacerdotalis Ordinis exercendos, quos ipsi nequeunt quando sacerdotes non sunt; & Capitulum Sede vacante illum etiam Episcopo largiri potest exercendi Pontificalia.
238
*Dico Nonò. Rectores seminariorum
sæcularium non veniunt quoad hoc nomine superiorum. Probatur, quia iuxta stylum Societatis non censentur tales, vnde non ordinaria iurisdictione, sed delegata petuntur. Quod de seminario S. Martini ciuitatis huius Limanæ satis in Peruuio celebri declarauit R. P. Generalis Ioannes Paulus Oliua. Id quod etiam constat ex Compendio communi priuilegiorum, in cuius Præfatione habetur quinam censeantur nomine superiorum, cùm de priuilegijs agitur, nec de seminariorum Doctoribus mentio vlla, addita pro Residentiarum Superioribus explicatione verbis illis: Nam reliquis Residentiarum, & Mißionum
Superioribus, eorum superiores à quibus mittuntur, vel sub quorum cura & directione viuunt, eas ex sibi concessis facultates iuxta Constitutiones communicare poterunt, quas pro ratione locorum, temporum, & personarum, communicadas iudicabunt. Hæc ille. Ex quibus vniuersim colligitur illos, qui sub aliorum cura viuunt, non intelligi nomine superiorum, licet superiores aliàs sint, vt sunt Ministri: qui tamen in ordine ad ista minimè veniunt nomine superiorum, & illis P. Generalis Rectores Diui Martini assimilat. Licet autem quoad fauorabilia quædam nomine Rectorum veniant,
vt circa benedictionem ornamentorum, de quo dixi aliàs, non tamen in ordine ad effectum, de quo est quæstio, quia non est idem Rectorem esse ac superiorem in ordine ad priuilegia, iuxta mentem Societatis; Rectoris enim nomen etiam sæcularibus præfectis est commune, non ita superioris, iuxta stylum Religionum, immo & Pontificum ita etiam loquentium.
239
*Dico Decimò. Commissio dicta facta
non penitus apto potest sine peccato mortali constare. Circa hoc P. Pasqualigus videtur aduersari, quatenus generaliter asserit esse mortale, tenerique Generalem, & qui deputati sunt adhibere debitam diligentiam ne concedant inhabili hanc facultatem, quando aliôquin illius sufficientiam non habent notam; sin minùs transcurabunt munus suum in graui negotio, & peccabunt mortaliter. Sed certè, si non penitus habili committatur cum obligatione consulendi peritiores, quod facilè exequi potest admonito pœnitente, dicens rem esse grauem, & expedire circa illam cum maiori consilio se gerere. Sic enim in concessione priuilegiorum fieri solet, cùm amplior illa est honoris caussa, quàm sufficientia aliquorum secundùm præsens tempus patiatur: additur enim vt in rebus grauioribus & difficilioribus doctiores consulant. Quòd si in litteris concessionis id non semper exprimatur, verbotenus id significari potest, vt sic honori licentiarij consulatur. Si autem licentia desit, aut inhabili sine dicta admonitione concedatur, graue peccatum vtrobîque erit, quia in re graui, & in qua animæ periculum imminet, manifestè deficitur, fitque actus nullus, cùm deficiant à sacra Pœnitentiaria requisitæ qualitates, in eo qui commutationem aut dispensationem votorum, vel quid piam aliud est mandaturus executioni: cùm constat ad sacræ Pœnitentiariæ Tribunal non nisi in rebus momenti magni ad conscientiæ securitatem spectantibus, recursum haberi.
240
*Dico Vltimò. Qui Gradum Magisterij
Assertio Vltima.
| aut Doctoratus in Academijs assecuti sunt sine
substantialibus requisitis, vt non semel videmus accidere, nequeunt Litteras dictas aperire. Id videtur compertum, licet P. Sancius suprà n. 17. contrarium tueatur quia Gradus dicti sunt titulus sine re, & res est quæ hic quæritur & exigitur, sufficientia inquam, non titulus. Si dicas esse saltim titulum coloratum, qui cum errore communi
sufficere ad actum validum potest, iuxta receptam, de qua & nos suprà. Contra est, quia modò non loquimur nisi de aperiente, de cuius peccato procedit Assertio. Si autem is, in cuius commodum expeditæ sunt Litteræ bona fide accedat, & dispensatio, commutatio, aut aliud in eis contentum, conuenienter factum fuerit, vt contingere potest, quia aliquando ignorantes non errant,
Quod de casu aliquo.
tunc actus erit validus, sicut valida est absolutio eius qui bona fide accedentem absoluit, licet ignoranter se gesserit absoluens, nihil tamen de substantialibus omittens, iuxta probabiles dicendi modos.
240
*Vbi quæri potest, an si Litteræ apertæ
ab inepto fuerint, & actus fuerit nullus subsecutus, recurri cum illis ad alium possit, qui requisitas habeat qualitates. Et videtur id non posse nisi executio illarum ei committitur, qui est easdem aperturus, vnde cum ipsis ab vno apertis nequit ad alium recursus haberi. Et hic modus rem istam tractandi videtur quasi pro forma traditus, vnde eo non seruato valor actus non subsistit, iuxta receptissimam doctrinam. Et in eo quidem ratio peculiaris conuenientięconuenientiæ esse potest, quam sacrum illud Tribunal attenderit, quia cùm res agatur secretò, vt frequentiùs accidit, licet iurisdictio
Secretæ vt esse debeant.
illius ad forum etiam externum se extendat, pro quo Barbosa Lib. 1. de Iure Ecclesiastico Cap. 4. n. 98. non oportet per multas transire manus, & disrupto sigillo ad illas deuenire. Vnde negari nequit quin res hæc sic pro parte contraria valde dubia, & ita sunt qui affirment valore penitus destitutas, & ita præcipitandum non esse iudicium, vt contra stylum dictum veniatur, si præsertim malitiosè sit in apertione processum. Quia verò
in Indijs nimis videtur durum post longam & molestam expectationem effectum impetratæ gratiæ ex inconsideratione aliqua in eius vsu penitus impediri; dici potest non obstare in consideratam apertionem, neque accidens illud substantiam eius penitus demoliri; neque videri verosimilè in Tribunali illo, quod totum est Clementiæ ita rigidè cum beneficiatis ab eo agi, vt penè sit de remedio desperandum, si ob contingentias similes iterùm atque iterùm sit ad illud recurrendum, in quo plures annos fluere necessarium est, & vitam cum illis. Vbi opportunè quadrat id quod de effectibus distantiæ tradunt Doctores multi, præsertim quando est periculum in mora, vt videri potest apud Dom. Solozanum
Tomo 2. de Iure Indiarum Lib. 2. Cap. 4. n. 15. & Lib. 3. Cap. 5. n. 7. & Cap. 9. n. 33. alibique, quia hîc negotium maioris quàm aliàs momenti agitur, conscientiæ inquam, vbi & moræ periculum maiori constat præiudicio. Quod quidem ex
eo faciliùs admittendum, quia P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrimonio Disputat. citata. n. 18. & P. Pellizarius suprà. n. 216. ita generaliter asseuerant, & Lezana tamquàm verius tenet. n. 19. Naldus verb. Litteræ. n. 8. & alij.
Loading...