SECTIO PRIMA.

SECTIO PRIMA.

De consecratione Indicorum Episcoporum.
Section
DIctum de illa in The
Num. 1.
sauro Titulo 13. Cap. 3. & in Additionibus
multa circa ipsam specialiùs disputata. post quæ inuenio Illustrissimum Arauxo in Decisionibus moralibus Tractatu 2. quæst. 22. contra Limenses Patres insurgere, qui consecrationem sine Litterarum Apostolicarum præsentatione peractam propugnandam assumit, parùm Limensium Patrum èex Societate nostra auctoritati deferens: qui profectò circa ius instructi satis, si qui alij, & circa factum multò ceteris instructiores. Sentit ille penitus cum Dom. Solorzano, sicut & senserat P. Diana Parte 11. Tractatu 4. Resol. 4. quem
Dianam carpit.
acriter carpit. nu. 12. eo quòd Resolutionem dictam typis Lugdunensibus expressam, in alijs impressionibus sustulerit, illius loco difficultate valde diuersa reposita, de ignorantia circa leges humanas. Parte 12. Tractatu 1. Resolut 58. & 59. contrariam sententiam amplexus, & omninò Limensibus Patribus adhærens, ex eo tantùm excusandus, quòd Relatoris potiùs in suis scriptis, quàm Doctoris munus gesserit, qui scilicet nihil de Suo confert, sed actis processus insistens, & tam pro reo quam pro actore agens, quandoque pro veritate, & pro falsitate quandoque etiam refert. Sic n. 12. qui n. 18. addit volentem argumenta Solorzani soluere & eneruare, agnita eorum vi, & suarum responsionum infirmitate succumbere oneri, sic dicendo: Vidistis quantùm laboramus in Charibdi &c. Et ad calcem sic concludere: Sed si hæ responsiones ad supradicta argumenta, amice Lector, tibi non arrident, meliores tu cogita, & nobis illas prome. Ad quæ sic ille: Qua pœna plectuntur, qui inconstantiæ vitio laborant.
2
*Verùm in eiusmodi sentiendi varietate
vitium inconstantiæ non extare, sed illud esse ab Auctore tanto propulsandum, scitè obseruat P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tractatu 4. n. 110. ab eodem D. Arauxo adductus: quod egregium testimonium, vti quod valde pro se faciat, cum alijs Auctorum quamplu|rium exhibet ipse P. Diana in Syllabo eorum Parti. 11. & auctiori alteri Parti. 12. præfixo: vbi & consimile aliud habetur ex Tomo 2. Tractatu 8. Disputat. 9. Dub. 2. nu. 88. Nec parùm equidem habenda illa, cùm eius Auctoris sint, qui nihil ad gratiāgratiam proferre soleat, nec parcere in re Theologica, cùm sic iudicat, delinquenti. Et verò Patris Diana modestia, vt reliqua magni scriptoris ornamenta deessent, & Vrbanus cum Auctoribus agendi modus, in eorum laudes non proni tantùm, sed effusi, omnem secum agendi acerbitatem debet cohibere. Pro quo & facit D. Hieronymus in Proæœmio ad librum 1. Commentariorum in Ieremiam, vbi ita scribit: Sic conabor notariorum
D. Hieron.
manu scribere paruipendens obtrectatorum rabiem, qui non solùm verba, sed syllabas quoque nostrorum verborum calumniantur; in eo se scire aliquid arbitrantes, si de alienis operibus detrahant, vt nuper indoctus calumniator erupit, qui Commentarios meos in Epistolam Pauli ad Ephesios reprehendendos putat, nec intelligit, nimia stertens vecordia, leges Commentariorum, quibus multæ diuersorum ponuntur opiniones, vel tacitis, vel expressis auctorum nominibus, vt Lectoris arbitrium sit, quid potissimùm eligere debeat, decernere; quamquàm & in primo eiusdem operis libro præfatus sim, vel me propria, vel aliena dicturum, & ipsos Commentarios tam veterum Scriptorum esse, quàm nostros. Hæc sanctus Doctor nos informans magisterio pariter & exemplo, vt diuersitatem opinionum sæpè in Scriptoribus occurrentem, circa quam lectorum indulgetur arbitrio, in magnis sciamus laudabilem esse Doctoribus; cauendumque maximè ne ex detractione eorum inconsulta, calumniatorum potiùs, quàm ex zelo secundùm scientiam censorum, notam subeamus. A quo quidem longè abest is, quocum agimus, quem Religio, sapientia, & dignitas sanctè admissa, & dimissa sanctiùs, in tuto collocarunt.
3
*Cuius bona cum venia fidenter dixerim
argumenta D. Solorzani non talia esse, quæ P. Dianam ad eas congustias redegerint, quibus inconstantiæ suæ pœnas dare sit coactus. Difficultas enim quæ illum vrgebat, ex Bulla Pij Quarti oriebatur, qui Episcopos aliquos Indiarum sine competenti Prælatorum numero consecratos, iterùm consecrari non iussit, sed à pœnis Ecclesiasticis absolutos in Episcopali officio pergere, cùm iuxta satis probabilem sententiam eorum esset incerta consecratio. Cuius argumẽtiargumenti, pro casu, de quo erat quęstioquæstio, D. Solorzanus non meminit. Non ergo inde P. Diana inter angustias deprehensus, vnde D. Solorzanus videbatur vrgere. Quantùm autem roboris eius discursus habeat vidimus citatis Thesauri locis, vbi & omnibus ab eo adductis plenissimè satisfactum.
4
*Pergit autem, & consecratum bona fide
sine Litteris Apostolicis non teneri consecrationem iterare, etiam sub conditione, ex eo probat, quòd tunc id fieri debet, quando est probabilis opinio, vel rationabilis dubietas de eius nullitate: in nostro autem casu deest opinio probabilis, & dubietas rationabilis. Præterquam quòd ex tali reiteratione ingentia damna sequerentur: vt quòd ordinati ab illo Episcopo, & confirmati, & Confessores instituti, & pœnitentes iam confessi, vellent hæc omnia Sacramenta reiterare. Ex quo tota diœcesis contremisceret, tot scrupulis vexata, quod neutiquàm est admittendum. Sic habet n. 22. & 23. Quod quidem non sine multorum iniuria videtur stare posse, qui aduersam partem tenuerunt.
5
*Et quidem doctus ille Magister in eis
dem Decisionibus Disput. 9. n. 1. & seqq. ex D. Thoma, & alijs probabilitatem opinionis ex eo dignoscendam statuit, quòd aut rationem habeat ex se inclinantem intellectum ad vnam partem, aut auctoritatem ad inclinationem eamdem sufficientem, eo quòd vnius sit Doctoris eximij, aut plurium, qui classici sint & insignes, ex quibus etiam vnus sufficit, si pauci contradicant. Tunc sic. Opinio, quam Patres Peruviani sunt secuti, rationi satis verosimili, nec vni illi, sed multiplici innititur, ad inclinandum intellectum validæ; & habet prætereà pro se luculentam auctoritatem: est ergo probabilis. Maior constat ex erudito discursu P. Francisci de Conteras, & ex effectu ipso: nam eo sunt plurimorum sapientium intellectus ad assensum inclinati, vt ex eorum
subscriptionibus patet. Ex quo & habetur eiusdem opinionis auctoritas: nam, vt Patrum Limensium, & in ijs citati P. Francisci de Conteras in hoc Regno pro Oraculo in rebus moralibus habiti Suffragia, & aliorum ex Prouincijs alijs, Missa faciamus, duo præclari, & (vt terminis præfatis vtamur) eximij, classici, & insignes scriptores pro eódem militarunt, Illustrissimus scilicet Augustinus Barbosa, & Doctissimus Diana: habet igitur quidquid est ad probabilitatem necessarium, & verò superabundanter.
6
*Iam quod ad inconuenientia prædicta
attinet, ad superiorem prouidentiam spectat eisdem obuiare: quod quidem non semel accidit, vt ex ijs constat, quæ P. Diana habet citata Resolut. 47. & tantùm abest quòd prædicta mouere ad dissimulandum debeant, vt ex ijs potius contraria debeat resolutio sustineri: ne scilicet sacri Ordines dubij, Confirmationes incertæ, Confessiones turbidæ, cum manifesto animarum periculoprogrediantur. Vnde & transactis occurrendum vt poterit, & futuris opportuniùs consulendum. Quòd si pergendum, ijs non obstantibus, Sedi Apostolicæ videatur, nihil circa consecrationem innouando, id reuerenter accipiendum, & sperandum piè ac religiosè Deum ita res dispositurum, vt nullus ea de caussa pereat. Circa quod ex professo philosophatus sum in Additionibus citatis, Breui SS. Alexandri VII. pro caussa præsenti notis vtilibus aliqualiter illustrato.
7
*Illud difficilius quod præfatus scriptor
pro firmanda sua sententia proponit: ait enim citato num. 23. sic tenendum, eo vel maximè, quòd in materia Sacramentorum quando quis operatur cum opinione probabili, licet in re sit falsa, Sacramenta sic administrata sunt valida, ita vt neque debeant sub conditione reiterari: quoniam in eo casu, Ecclesia, siue Pontifex Summus supplent defectum iurisdictionis, & | illam conferunt ministro cum tali opinione operanti, ex communi Theologorum & Iuristarum sententia, vt tradunt Sanchez Lib. 3. de Matrimonio Disput. 20. & in Summa Tomo 1. l. 1. Cap. 9. Henriquez Lib. 2. de Pœnitentia Cap. 14. Lessius de Iustitia & Iure Lib. 2. Cap. 29. Dub. 8. Villalobos in Summa Tomo 1. Tractatu 1. Difficultate 3. Malderus 2. p. q. 19. art. 5. & alij, quos plena manu congerit Diana 2. p. tract. 5. Resol. 2. ac per consequens quando consecrans Episcopum & consecratus procedunt cum opinione probabili, etiamsi reuera esset falsa, de expeditione Litterarum Apostolicarum, factum teneret, & valida esset talis Ordinatio ex tacita confirmatione Ecclesiæ, ac si fuisset expressa. Nam taciti & expressi eadem est natura, ex
Cap. cùm apud.
Cap. Cum apud de sponsalibus, iuxta communem Doctorum intelligentiam. Quæ sunt mera Auctoris verba, præter errantes apud eumdem citationes, & eamdem doctrinam plenius prosequitur Disput. 9. n. 22. & 23.
8
*Sed est illud, vt dixi difficilius, non solùm
quia oppositum est probabile, & defenditur inter Recentiores à Ioanne Sancio in Selectis Disput. 44. n. 29. pro se adducente Glossam, cuius auctoritatem magnifaciendam probat præfatus Scriptor citato Disput. 9. n. 14. & à Peregrino apud Dianam Parte. 4. Tract. 4. Resolut. 4. vbi non vult falsam dici. Et Ioannis Sancij senten
Ioannes Sancius.
tiam adducens Parte 8. Tract. 1. Resolut. 93. eamque impugnans, nihil habet, quo illius probabilitati præiudicet. Et Eligius Bassæus in Flori
Elisius Bassæus.
bus Theologiæ moralis Tomo 1. verb. Conscientia n. 10. §. Ceterùm sic ait: Quamuis verosimile sit Summum Pontificem conferre iurisdictionem vtenti opinione probabili, id tamen certum non est, cùm viri maximè sapientes oppositum censeant. Sic ille. Sed etiam quia Doctores communem illam doctrinādoctrimam amplexi de sententia probabili, in materia Episcopatus, & quæ illum proximè tangit, Sacerdotij inquam, non loquuntur vt videri apud eosdem potest; sed de opinionibus in Or
In Sacramento Ordinis certum.
dine ad forum pœnitentiale, absolutionem scilicet à peccatis & censuris, sicut in Ordine ad Matrimonium ob earum diuersitatem circa assistentiam Parochi: immò eorum aliqui specialem circa materiam dictam subiungunt exceptionem, vt videre licet in Cardinali Lugo
Card. Lugo.
Tomo de Pœnitentia Disput. 7. num. 273. & seqq. propter magna inconuenientia & damna, quæ ex inualiditate horum Sacramentorum sequerentur: quæ sunt illius verba, de Sacramento etiam Baptismi locuti. Pro quo & videri alij possunt apud Dianam citata Resol. 47. & Parte 5. Tract. 13. Resolut. 47. & Tract. 14. Resolut. 64. & Parte 10. Tract. 13. Resolut. 50.
9
*Prætereà, quia si ita certum est, Pontifi
cem, quando sic iuxta opinionem probabilem in consecratione proceditur, omnem supplere defectum: ergo iuxta illam operans nullam pœnam incurrit, quæ sine culpa non incurritur. Cap. sine culpa, de regulis iuris in 6. eo vel
Cap. sine culpa.
maximè quòd necessitas ad sic operandum pro legitima excusatione admittitur: in quo citatus Scriptor D. Solorzani ita sentientis discursum amplectitur. Atqui oppositum est manifestum ex Breui SS. Dom. Alexandri VII. de quo dictum: ergo signum est in generali illa Doctrina casum præsentem minimè contineri.
10
*Neque dici potest in eodem Breui con
secrationem ratam haberi quoad impressionem Characteris, & ita in Ordine ad illam interuenire defectus supplementum; aliàs inualida fuisset declarata. Nam licet hoc ita sit, nullus tamen defectus est suppletus, sed valor probabiliter toleratus, cum Episcopalis officij vsu. Pro quo iuuat Illustrissimum Caramuelem auscultasse,
Caramuel.
qui in citato Apologemate de Probabilitate pag. 84 ita scribit: Sed quàm est certum hunc Paraguazensis Annuntiatæ (Assumptæ, sicut & ipse præmiserat, & verissimè) esse verum Episcopum? Respondeo esse merè probabile. Sed liberè Brancatius ibidem (scilicet Tomo 3. Disput. 8. Arti. 4.) nu. 89. & tamen liber hic est Romæ impressus apud Mascardum Superiorum permissu hoc anno 1662. Attende. In huiusmodi, fateor (ait ille) standum esse decretis Romanorum Pontificum: ideoque retuli tantùm argumenta & responsiones, quæ pro & contra possunt adduci: Eis tamen adhærere non curo, neque pro Episcopo haberem sic ordinatum. Progredior. Si Brancatius non habet illum pro Episcopo: Ergo neque alios Episcopos, si quos ipse consecrauerit: Ergo nec habebit pro Sacerdotibus quotquot ille ordinauerit. Ergo neque pro veris Missis quotquot ipsi dixerint: Ergo neque pro SacramẽtalibusSacramentalibus Confessionibus quotquot ab his auditæ. Terribilia sunt hæc; & tamen deducta legitimè: quæ omnia sunt vera, si opinio, quam Pontifices sunt secuti, sit falsa. Sic ille: qui, dum statim infert in hoc minùs probabilem sententiam secutum fuisse Pontificem, stare quidem illius assertio potest, quia negotij illius status & circumstantięcircumnstantiæ ad id permouere prudentissimè potuerunt: quatenus verò id videtur ad sententiam extendere, quæ contendit tres Episcopos ita esse necessarios, vt circa eum numerum nequeat Pontifex dispensare, vt sit etiam illa minùs probabilis, minimè audiendus est: ita enim est certa, vt contraria sit improbabilis, quod à me in Additionibus citatis ostensum, & tenet Diana citata Resolut. 47. in fine.
11
*Eumdem certitudinis defectum, etiam
post præfatum Breue agnoscentes docti Prælati Ordinatos à sic consecrato Episcopo in gradu Sacerdotij ad suas venientes diæoeceses nolunt admittere ad Sacerdotij vsum, nisi priùs Ordinem Presbyteratus saltem sub conditione recipiant, quem ipsis occultè largiuntur. In ijs fuit
Illustrissimus Villaroel, cuius memoria in benedictione est, quia splendidum in panibus benedicent labia multorum: Vnde & quod sequitur satis congruit: & testimonium veritatis illius fi
Eccli. 31. v. 28.
dele, ad ipsius scripta, in quibus pietas cum elegantia & eruditione coniuncta, meritò referendum. Et quidem Prælati huiusmodi pleniorem facti notitiam, quàm Dom. Caramuel habuerunt; qui Breue præfatum non vidit, aut eius fidele transumptum: ex eo enim constat prædictum Dom. Episcopum cum aliquali dispensationis notitia fuisse consecratum, ex quo eius caussa meliùs habet: neque licentia à SS. Dom. Alexandro VII. vt ab vno Episcopo consecraretur ab illo postulata, quam & ipse | concesserit; sed antequàm ad eius peruenisset notitiam ab vno Episcopo, duobus assistentibus Canonicis, fuit consecratus: vt à Dom. Caramuele dicitur: sed post consecrationem dicto modo factam pro remedio est apud SS. Alexandrum ex parte vtriusque Episcopi interposita supplicatio, vt ex Breuis tenore constat.
12
*Benè autem Dom. Caramuel iuxta facti
notitiam minùs veram, quam est secutus, dicere potuit opinionem ex noua ratione minùs probabilem secutum fuisse Pontificem, videlicet consecrationem validam esse, etiam sine dispensatione Pontificis, quam quidem pauci sequuntur. Paludanus scilicet Libro de potestate Papæ apud P. Azorium Tomo 2. Lib. 3. Cap 30. Quæst. 3. §. Quærat item & §. Sed quid dicendum, adductus priùs à Syluestro verb. Consecratio n. 1. quod & videtur tenere ipse P. Azor citato §. sed quid dicendum. P. Martinum Tomo 5. Disput. 67. §. 21. eo adducto, quod habet in fine §. 22. P. Ægidius Coninck de Sacramentis Disput. 20. n. 92. dum ait non esse improbabile inualidam fore talem consecrationem, ex quo probabilitas maior oppositi videtur præsupponi. Eam, Solo pro ipsa adducto Paludano apud P. Azor impugnat Dom. Arauxo citata quæst. 21. n. 19. & 20. adducens pro se Patrem Vasquez Tomo 3. in 3. p. Disp. 243. nu. 68. contra Paludanum specialiter depugnantem: pro qua & sunt innumeri alij, tum Theologi, tum Canonum Professores, aut tres requirentes Episcopos, aut vnum saltem ex dispensatione. Licet autem ij, qui tres Episcopos de consecrationis dicunt esse substantia, in eo iuxta præsentem rerum statum improbabiliter loquantur, faciunt tamen pro minori probabilitate sententiæ, de qua loquimur, quam omnino falsam existimant, in qua improbabiliter non loquuntur, sed quatenus sententiæ alteri mediæ dispensationem admittenti penitus aduersantur. Videatur P. Gabriel de Henao in Historia de scientia me
P. Henao.
dia Parergo 11. ad Eventilationem 49. vbi circa casum præsentem locutus contra Thomam Hurtadum, illius lapsum inexcusabilem manifestans, & pro sententia Patrum Peruviensium adducens Illustrissimum DD. Nicolaum Rodriguez Formosinum celebrem scriptorem, & Episcopum Asturicensem, cuius ego in Thesauro luculentam intuli mentionem.

DIFFICVLTAS SPECIALIS.

An post Breue Alexandri VII. talis in Indijs occurrere necessitas possit, vt Episcopus valeat sine Litteris Apostolicis consecrari.
13
*ANte illud fieri id posse tenuit, vt vidimus, n. 1. P. Diana, stante, vt ille loquitur, magna necessitate, congratulatus sibi sapientissimum & amicissimum Patronum Dom. Solorzanum in Politica Lib. 4. Cap. 7. ad finem. Pro quo & Dom. Arauxo Quæst. 21. ci
Dom. Arauxo.
tato n. 21. quando aliàs iam constat de Litterarum expeditione iam facta per testes fide dignos, & grauis vrgeat necessitas. v., Verbi g.gratia, si illæ perdantur, vel ab aliquo inimico detineantur: si non sit facile Episcopos posthac ad consecrandum necessarios adesse vel congregari: si diæoecesis Vidua, ad quam est promotus Episcopus, valde indigeat eius præsentia ad conferenda Sacramenta Ordinis & Confirmationis, & ad pascendum rationales oues verbo & doctrina salutari. Tunc enim consecrans & consecratus ab omni culpa immunes erunt, bona fide procedentes. Sic ille loquitur. Potest autem vlteriùs quæri, an, licet prædicta sententia virtute dicti Breuis videatur reprobata, ad casum deveniri possit, in quo liceat sine Apostolicis Litteris consecratio. Pro quo
14
*Dico Primò. Necessitas iuxta termi
nos propositos non est fundamentum sufficiens ad iustificandam consecrationem sine Litteris Apostolicis. Hoc videtur constare ex dictis, quia Auctores prædicti talem videntur necessitatis gradum agnouisse in casu, de quo erat quæstio, & ideò conati sunt consecrantem & consecratum excusare: Atqui id non est visum sufficiens Pontifici, vt constat ex Breui pœnarum incursionem declarante: ergo talis necessitas non est sufficiens ad actus huiusmodi iustificationem.
15
*Dices, sicut Pontifex circa valorem
consecrationis probabilem est sententiam secutus, ita & pœnarum incursionem probabiliter declarasse, & alium fortè Pontificem oppositum decreturum. Sicut ergo non obstante declaratione dicta, ordinati per dictum Episcopum, iterùm ordinantur, vt vidimus n. 11. ita etiam de pœnis dici potest, vt scilicet probabiliter agendo, & ita bona fide, in foro conscientiæ non incurrantur, cum spe fauorabilis recursus procedendo pro exteriori foro, annuente, aut dissimulante Pontifice. Vbi nequit iam ad inconuenientia confugi, quæ ex incertitudine consecrationis talis oriri possunt, de quibus citato n. 11. quia sicut ijs non obstantibus Pontifex ratam habuit consecrationem, ita etiam absque eo quòd obstent, poterit consecratio assumi, vbi ad id videatur grauis necessitas perurgere.
16
*Sed contra hoc est. Nam inter valorem
Sacramenti, & Ecclesiasticas pœnas, hoc est discrimen: quòd circa primum non habet Pontifex absolutam potestatem, & ita solùm procedere potest, illum iuxta occurrentes casus declarando: At posterioris absolutus est auctor; & sicut ad illum spectat condere, ita & declarare, l. finali. Cod. de legibus. Ex quo fit, cùm
l. fin. Cod. de Legibus.
declarat, & mentem suam aperit, non probabiliter, Sed certò procedere: vnde nonnisi temerariè contra declarationem ageret, qui se eidem non debere conformare iudicaret. Neque cum spe fauorabilis recursus agere licet: tum quia vana esset talis spes, cùm Pontifices in suis decretis valde soleant esse conformes in ijs, quæ ad ius Canonicum spectant, & rarissima inuenietur in talibus discrepantia. Tum etiam quia interpretatio talis de probabilitate non potest non displicere Pontifici, cùm genus quoddam inobedientiæ sit circa Apostolicum mandatum; quod quidem si in decreto aliquo proprio suo deprehenderet, neutiquam impunitum vellet. | Ex quo habetur neque bonam fidem obtendi posse, quia contra manifestam superioris voluntatem fides talis esse nequit, & præsertim in Episcopis, qui in ijs, quæ ad ipsorum munus spectant, & præcipuè ea, quæ summi ponderis sunt, vti id de quo agimus, debent habere perspecta: ideò enim in illis eximium sapientiæ gradum ius Canonicum, Concilia, & Pontificum Decreta requirunt, quem & in Consecratione ipsa profitentur.
17
*Neque vero est simile quod de incon
uenientibus dicitur: aliud enim est post factum illa permitti, aliud ipsa facto ipso præcipiti deuorare. Et primum quidem in casu nostro videre licet, non secundum. Nec ex dispositione supremi in Ecclesia gubernatoris desumi argumentum potest pro consimili ab eo, qui in gradu consistit inferiori, cui meritò illud dici potest: Sta in gradu tuo. Daniel. 10. v. 11.
Dan. 10. v. 11.
Hinc est vt multa possit gubernator Reipublicæ in ea permittere, quæ paterfamilias sua in domo nequeat sine graui culpa, aut etiam frequentioris communitatis administrator. Sic videmus etiam Pontifices in regno Portugalliæ sua in rebellione perstanti viduas Pastoribus Ecclesias sua in viduitate relinquere, iustis quidem de caussis, quod in eorum quolibet inferiori Patrono minimè licuisset. Quod quidem
remotis in Prouincijs specialiùs obseruandum, in quibus Episcopales ex cessus Sedi sunt Apostolicæ grauiores, vt Diuus Leo Epist. 84. quæ est ad Anastasium Episcopum Thesallonicensem, aureis verbis, & spiritu super aurum pretioso demonstrat: cuius Epistolæ Caput. 1. ita
D. Leo Magnus.
clauditur: Per Spiritum charitatis & pacis omnis materia scandalorum de Ecclesiis domini (quas tibi commendauimus) auferatur: præeminente quidem in illis Prouincijs Episcopatus tui fastigio, sed amputato totius vsurpationis excessu. Sic ille.
18
*Contrariæ autem assertioni non est de
patrocinio P. Dianæ gloriandum, cùm ipse, expuncta illa, ad securiora castra transuolârit, nondum Breui Alexandri peruiso, cuius varietatis rationem hoc loco operæ pretium fuerit reddidisse. Casus illi ab Eminentissimo Tribulcio propositus sub ea forma, quem ipse proponit: An in aliquo singulari casu consecratio Episcopi possit fieri absque Bullis præsentibus ipsius confirmationis, si de illis moraliter constet iam expeditas fuisse? Respondit posse, quia nihil contrarium occurrerat sic rogato, quod posset assensum penitus retardere. At postquàm deprehendit in casu illo singulari tot esse egregios magistros, èex Societate præsertim, aduersantes, pedem retulit, eorum sententiæ libentiùs adhærendo. Id quod ex ipsius verbis est obuium coniectari. Sic enim scribit Resolut. 59. citata, postquàm Resolutione antecedenti integrum Dom. Solorzani discursum exhibuerat: Sed his non obstantibus contra dictam Consecrationem P. Franciscus Contreras edidit Scripturam Hispano idiomate compositam & impressam an. 1647. approbatam à sapientissimis Ripalda, Ouiedo, & alijs præstantissimis Sacræ Theologiæ Professoribus ex inclyta Societate IESV, quibus ego libenter adhæreo, &c. Ecce varietatis legitimam rationem, & ecce etiam pariter caussam, cur eruditissimum istum Patrem defendendum assumpsi. Cùm enim ille auctoritati nostrorum Patrum tantùm detulerit, vt expuncta priori sententia, & vt potuit, extirpata, contrariæ ab eisdem assertæ & approbatæ libenter adhæserit, sapientissimo & amicissimo, vt ipse loquitur, Dom. Ioanne Solorzano post longum eius propositum discursum, repudiato, ad sui defensionem non meam solummodò tenuem industriam, sed grauiorum Scriptorum exquisitam solertiam prouocauit.
19
*Vbi & non prætermittendum Dom.
Arauxo ita scribere vt vidimus n. 4. probabilitatem dictæ sententiæ derogando, quam P. Diana ita probabilem censuit, vt priori relicta, quam mundo reddiderat manifestam, auidè fuerit amplexatus, auctoritatem patronorum agnoscens, qui non poterant non maximè probabilem ipsam comprobare. Quî ergo stare possit vt sine præstantissimorum Theologorum iniuria sententiæ ab eisdem assertæ probabilitas abrogetur? An quia èex Societate? Et quis hoc sano dixerit capite? quam citatus scriptor inclytam proclamat, cuius & tot extant gloriosa præconia, ex quibus aliqua in Epithalamio dedimus, nec iuuat congerere plura multas paginas impletura, sed modestissimè tantùm in Domino gloriari. Ex citato tantùm Illustrissimo Caramuele in Apologemate illo eruditionis eximiæ (quidquid de nonnullis sit in eodem à supremis censoribus, vt inferiùs dicetur, improbatis) delibandum aliquid, dum sic alloquitur Eminentissimum Cardinalem Sfortiam Pallauicinum: Assumptus es ex Societate, contra
hæreticos malleo, contra Nouatores ariete, Christi sponsa candida & rubicunda, videlicet ob vitæ & doctrinæ puritatem & sinceritatem albicante; ob myriadas Martyrum, qui innocentissimo profuso sanguine propagarunt Ecclesiam ad vltimos mundi terminos, purpurascente. Sic ille.
20
*Dico Secundò. Nunquam ratione ne
cessitatis licebit consecratio Bullis non acceptis. Ratio est quia quoad valorem erit dubia, & inconuenientibus obnoxia, de quibus supra: quæ licet permitti possint, stante probabilitate, id non à quolibet, sed à supremo Ecclesiæ Hierarcha. Est enim in summa etiam necessitate dispensatio necessaria, quæ constare nisi dubijs coniecturis nequit, dum ritus ab Ecclesia institutus in negotio grauissimo non fuerit obseruatus. Cum ita exploratum sit etiam in casibus necessitatis Pontifices velle aliqua obseruari ad Sacramentorum valorem spectantia, licet non desint opiniones, iuxta quas possent aliter ordinare. Sic, licet probabilis sententia sit balsamum non esse materiam omninò necessariam pro Sacramento Confirmationis, & in eo Pon
tificem dispensare posse, vt videri potest apud Dianam Parte 8. Tract. 1. Resolut. 11. numquam tamen id Pontifices indulserunt. Et cùm similiter sit probabile Chrisma posse à Sacerdote simplici benedici, vt videri apud eumdem potest, ex simili concessione Resolut. 12. id numquam factum, sed facta Sacerdoti simplici Sacramenti talis conferendi copia, consecratio Chrismatis Episcopo reseruatur: cùm tamen concessio pro administratione Sacramenti gra|uem necessitatem importet. Vnde Eugenius Quartus in Concilio Florentino, Decreto de
Concilium Florentinum.
Sacramentis, cùm declarasset Ministrum Ordinarium Confirmationis esse Episcopum, addidit: Legitur autem aliquando per Apostolicæ Sedis dispensationem ex rationabili & vrgente admodum
caussa simplicem sacerdotem, Chrismate per Episcopum confecto, hoc administrasse Confirmationis Sacramentum. Sic ibi. Stante ergo ranionabilirationabili & vrgente admodum necessitate, non vult Ecclesia Confirmationem administrari, si Chrisma desit ab Episcopo benedictum; cùm tamen probabile sit posse illud à sacerdote simplici benedici; cui & administrationem eo suppetente committit. Quod & de Sacrificio Eucharistiæ sub vna specie, & alijs, potest similiter roborari, pro quibus multa apud Dianam citato Tractatu.
21
*Quoad pœnas verò similiter constare
videtur; quia cùm ex Breui Pontificio habeatur obtensam necessitatem, quæ non leuis videbatur, incursioni earum non obstetisse, difficile est aliquem gradum necessitatis talem reputari, qui ad eas euitandas certam possit fundare rationem. Nec pœnæ tales sunt, quibus ob spirituale aliorum bonum possit se quisquam deuouere: cùm eius generis sint, quæ officij sui exercitio obstent, censuræ scilicet, & irregularitas, si censuris ligatum contingat celebrare, & cùm illæ sine peccato non incurrantur, satis ex eo apparet vitandam actionem, quęquæ sine illo stare nequit, dum contra mentem Pontificis agitur satis apertam, de cuius diuerso sentiendi modo non possunt nisi valdè infirmæ haberi coniecturæ.
22
*Quod efficaciter vrgeo. Nam si ratione
Ex absurdis aliis sequelis.
magnæ necessitatis id licet, quod prætenditur; ergo & licebit Episcopo sine beneplacito Sedis Apostolicæ, aut illius dispensatione, Episcopum consecrare: probabile enim est, vt vidimus nu. 12. Item poterit Presbyter gradum Presbyteri tribuere, immò & consecrare Episcopum: quorum primum vt satis probabile cum alijs defendit Diana Tractatu citato Resol. 36. & posterius tenent aliqui apud eumdem Parte 12. Tract. 1. Resolut. 25. Licet autem ita sentientes beneplacitum Pontificis requirant; dici potest in casu summæ necessitatis illud posse verosimiliter præsumi, & ita probabiliter procedi. Quod tamen nemo; vt credo, audebit asserere, & quæ pro eo reddetur ratio, nostro erit casui pariformiter applicanda.
23
*Vbi addendum occasione specialis illius
necessitatis, inter alias, de quibus n. 13. scilicet si non sit facile Episcopos posthac necessarios ad consecrandum adesse vel congregari: quod etiam stante numero trium Episcoporum, cum difficultate prædicta, non licet consecratio, si Litteræ Apostolicæ non habeantur. Quia licet ibi non sit necessaria dispensatio circa numerum Episcoporum, adhuc dici potest desiderari mandatum Apostolicum, dum eo modo non innotescit, qui ab Apostolica Sede vt necessarius est in eius decretis promulgatus. Cùm autem Apostolicum beneplacitum omnino necessarium sit vt benè ostendit Dom. Arauxo citata quæst. 21. num. 19. & 20. nutat profectò consecrationis certitudo, licet non in eo incertitudinis gradu, qui contingit quando ab vno tantùm habetur consecratio; malum enim ex quocumque defectu, licet peius sit quod ex pluribus defectibus deprauatur.
24
*Idem etiam dicendum si Apostolicæ
Litteræ deperdantur, aut malitiosè supprimantur. Neque id mirum, cùm sic videamus frequenter accidere, quoties Regiæ Litteræ pro equestrium Ordinum habitu infortunio aliquo disperduntur: aliæ enim expectantur, nec fas est probatione expeditionis earum equestribus ornamentis inuestiri. Et quemadmodùm si Episcopus simili infortunio aut perijsset, aut captus fuisset ab hostibus, vel graui infirmitate detentus, Ecclesia Pastoralis absentiæ damna pateretur; ita & cùm impedimento dicto ab eius regimine prohibetur. Huiusmodi enim euentibus nequit ex integro humana prouidentia subueniri: maioraque damna timeri possent ex præcipiti consecratione, quàm ea sint, quæ ex dilata proponuntur; in Indijs præsertim, in quibus fraudes serius deteguntur, & falsi aliquando apparuerunt Episcopi, ex quibus ego vnum vidi grauis Ordinis Religiosum, qui ementita præsentatione ad Caracasensem Ecclesiam, omnibus ijs est potitus honoribus, qui solent præsentatis exhiberi, donec nocte concubia sibi consulens, nescio quò se proripuit, fabulæ finem imponens, & theatrum derelinquens. In eo minùs exitialis, quòd consecrationem non est, de qua hîc præsertim agimus, modis etiam exitialibus, consecutus.
APPENDIX.

APPENDIX.

Circa opinionem probabilem, & obligationem respectu illius iuxta gradum probabilitatis.
Section
25
*VIdimus in superioribus reiectam vt improbabilem sententiam, quam præstantissimi Theologi sunt amplexi. Et quia sic censens Scriptor, viam circa hoc non communem ingreditur, nonnullique Auctores circa hoc singularia diuerticula sunt secuti, qui nuper prodierunt; operæ pretium arbitror circa materiam eamdem laborem non inutilem applicare.
Habet ergo citatus scriptor integram Disputationem, nonam scilicet, in qua doctè discurrit circa opinionem eligendam in concursu earum, illos tangens & resolutoriè discutiens casus, qui à Doctoribus solent de opinionum probabilitate agentibus disputari, in quibus non immorandum, sed quod peculiare in aliquibus occurrerit, dispiciendum soluendumque quidquid receptis sententijs contigerit aduersari. In quo quidem scriptor alius magis speciali impugnatione refellendus occurrit, professus à com
muni se doctrina recedere, & omnino nouam proferre, omniaque ex proprio iudicio texere, profundissima consideratione. Is est Matthæus Homen Leitonius, Eborensis & Conimbricensis Apostolicus Inquisitor. Prodijt etiam Prosperi | Fagnani opus, in quo ex professo stabilire contendit ad securitatem conscientiæ non sufficere opinionem probabilem, stante obligatione amplectendi partem tutiorem. Contra quam Apologema citatum edidit Dom. Caramuel, cuius eruditum discursum quantum ad veritatem, quam defendit, de tuta minùs probabilis opinionis sequela, amplecti potiùs, venerari, & admirari promptum est, quàm nouis fundamentis additis promouere. Sed fortè erit aliquid, quo possit veritas illa (circumscriptis censuris) quam propugnat aliquantulùm ampliùs roborari.
§. I.

§. I.

Quæ sit opinio probabilis secundùm maximè propriam eius rationem.
26
*IVxta Aristotelem Lib. 1. de Demonstratio
Aristoteles.
ne cap. 26. Textu 44. Opinio est propositionis nullo certo argumento confirmatæ comprehensio non necessaria. Vbi nomine comprehensionis conceptus mentis designatur, seu iudicium de re incerta. Quod magis dilucidum ex D. Thoma 2. 2. q. 1. art. 4. in Corp. Vbi sic ait: Alio modo in
D. Thomas.
tellectus assentit alicui, non quia sufficienter moueatur ab obiecto proprio, sed per quamdam electionem voluntariè declinans in vnam partem magis quàm in aliam. Et si quidem hæc sit cum dubitatione & formidine alterius partis, erit opinio. Si autem sit cum certitudine absque tali formidine, erit fides. Sic ille. Quando ergo pro assensu tali non leue est motiuum, sed quod habeat pondus, iudicio eorum, qui possunt in materia, de qua agitur, iudicare, opinio erit probabilis. Ecce totum probabilis opinionis negotium, pro quo apud Scriptores tot quæstiones extant, & controuersiæ passim excitantur. Quod autem circa probabilitatem est dictum satis indicat quid sit de maiori probabilitate dicendum: quantò enim motiua ad assensum vnius partis fuerint validiora, tantò erit maior probabilitas, vt per se videtur notum, & qui de motiuis iudicare potest, vt probabilis opinio censeri debeat, de eorum maioritate pariter poterit iudicare sicut etiam de æqualitate, quod difficilius quidem est. Et quando id contingit, vt scilicet vel nullus, aut exigus excessus sit, communis Doctorum resolutio est vtramlibet contradictionis partem posse tutissimè apprehendi, nisi aliqua sit minùs tuta, in quo aliqui dissentiunt, de quo inferiùs.
27
*His positis contendit citatus Leitonius
sententias Doctorum non esse vocandas opiniones, quia nomen hoc tantùm significat specialem cuiusque assensum, qui est in materia conscientiæ principaliter attendendus: non enim quid alij sentiant, sed quid opinetur qui operaturus est, pro regula habetur. Abusiuè ergo & non propriè dicuntur opiniones. Sic Cap. 2. n. 5. & 35. Et multò magis cum ipsi sententias suas resolutiuè proponunt, formidinem circa aliam partem non exprimendo. In quo quidem cùm quæstio de nomine sit, non videtur circa illam obstinatius digladiandum. Nihilominùs cùm
Refellitur.
non sit peculiaris cuiusque iuris receptas vocum significationes immutare, & penitus abrogandas velle, vbi præsertim sapientiũsapientium receptissimus consensus vim iam inde ab antiquis temporibus contulit, quod in præsenti euenit; meritò est vsus talis retinendus, & nouantes refellendi. Deinde arguo. Nam Doctor suam sententiam proponens, id exprimit, quod sibi visum est verum, sed non certum, quia motiua ad assentiendum talia non sunt, vt certitudinem ex se inducant: Atqui sic assentiri, vt vidimus, opinari est: ex quo clarè infertur assensum talem exteriùs prolatum opinionem dici posse, quia opinio ex eo quòd manifestetur, non desinit esse talis; immò magis propriè id videtur habere: Sicut hæresis exteriùs prolata maximè est propriè talis.
28
*Verum quidem est Doctores multoties
assertiones suas ita proponere, vt formidinem circa partes contrarias non insinuent, immò vt certas sibi, ob fundamenta, quibus eorum intellectus conuictos profitentur. Sed nihilominùs assertiones huiusmodi, opiniones dici possunt, licet ex parte subiecti ita adhæreant, vt actualem formidinem excludant: id enim contra rationem opinionis non est, vt ex Doctoribus, quos citat, agnoscit præfatus scriptor. n. 4. Sicut ergo cùm quis ita assentitur, vt propter intellectus sui dispositionem formido actualis absit, opinio propriè est, etsi exteriùs proferatur, opinionis proprietatem retinebit; ita etiam de aliorum sententijs sentiendum, vt scilicet propriè dici opiniones possint. Quod potest luculenter comprobari auctoritate Innocentij Tertij in cap.
Cùm Marthæ, de celebrat. Missarum, vbi ad interrogationem sibi propositam circa aquam cum vino in Sacrificio Eucharistiæ adhiberi solitam, an scilicet in Christi Sanguinem conuertatur, sic habet: Super hoc autem opiniones apud
Cap. Cum Marthæ.
Scholasticos variantur. Et inferiùs. Verùm inter opiniones prædictas illa probabilior iudicatur. Et in Cap. Nouimus, de verbor. significat. ibi: Cum enim
Cap. Nouimus.
quidam antecessorum nostrorum super hoc consulti diuersa responderint, & quorumdam sit opinio à pluribus approbata &c. Quod etiam videre est in Cap. Litteras, de restitut. spoliat. & in Cap. Capellanus, de Ferijs, in quibus Pontifex nominibus sententiæ & opinionis promiscuè vtitur. Et tamen constat opiniones Scholasticorum circa quæstiones propositas non semper fuisse cum formidine prolatas.
29
*Addit n. 6. idem esse opinionem, & ve
ram probabilitatem, & quasi synonima, quomodo illis terminis vtuntur Sanchez Lib. 1. Operis moralis. Cap. 9. nu. 2. in principio, ibi: Quandocumque opinatur, & dicitur probabilis, seu opinio. Sayrus in Claui regia Lib. 1. Cap. 5. n. 2. ibi: Alicuius opinionis, seu conscientiæ probabilis. Et constat ex definitione, quæ ita competit probabilitati, sicut & opinioni; & communis vsus solet frequentius exprimere opinionem per terminum Probabiliter. v., Verbi g.gratia, hoc fuisse, vel esse, quo significat assensum cum formidine. Vnde quamuis de opinione quatenus quatenus est sententia Doctorum dici possit quòd est probabilis, de vera tamen opinione dici nequit sine superfluitate & ineptitudine: nam cùm sit assensus noster, non potest non esse probabilis; vel sine falsitate, si dicatur opinio improbabilis: quæ qualitates | sententijs tantùm Doctorum, siue eorum opinionibus, non nostræ & veræ, quæ hîc attenditur, competere possunt, nisi probabilitas sumatur abusiuè. Sic ille discurrit.
30
*Contra quem tamen est, quòd, vt ipse
Sed ineptè.
admittit, qualitas improbabilitatis potest conuenienter cadere super opiniones Doctorum: ergo & super opinionem propriam: ex quo fit non superfluè aut ineptè addi qualitatem probabilitatis, ad declarandum abesse inde contrariam qualitatem. Illationem probo. Nam opiniones Doctorum nihil aliud sunt, vt nuper dicebamus, quàm assensus omninò similes assensui, quem habet ille, qui hîc & nunc operatur: ergo similis qualitatis capax. Ponamus enim sic opinantem patefacere opinionem suam, aut scripto vulgare. Nonne qui illam audierit aut legerit, poterit de ipsa, sicut qui illam protulit; iudicare? Hoc certè videtur innegabile.
31
*Pergit, & n. 131. ait immeritò Docto
res, præcipuè recentiores, frequentissimè diuersas & contrarias sententias Doctorum dicere probabiles, & inter eas gradus probabilitatis assignare, quasi non esset præcisum alteram solùm veram, ceteras falsas esse, vel quasi contrariæ simul possint esse probabiles. Quod videtur ab scribentibus Theologiam moralem inuentum, vt sic liberum esset secundùm quàm libuisset opinari. Cùm tamen antiquiores, & etiam moderni aliarum materiarum scriptores vix aliquando vtramque contrariam partem sustineri posse dicant, & semper ferè aliam veram, aliam falsam esse asserant, quod necessario fieri debet, vt aliquid decidi dicatur: quod verè non agunt; immò rem sibi dubiam esse ostendunt qui vtramque partem probabilem dicunt, etiamsi alteram probabiliorem. Hinc ille infert, & constanter probat, in hoc dubio partem esse eligendam tutiorem, de quo inferiùs.
32
*In quo dicendi modo habet scriptor hîc
contra se vniuersam Rempublicam Theologicam, vnde eius circa hoc doctrina aliqua videtur digna censura. Et ea fortè de caussa opusculum illud approbatione caret, typis Parisiensibus excussum. Et est non leuis pro eo coniectura, quæ ex ipsius verbis desumitur, dum ita scribit in Præfatione ad Lectorem: Quod quidem in eo sum expertus: cùm enim Theologus quidam doctissimus
Matthæus Homen.
librum nostrum de Iure Lusitano legisset, in quo plures sententias singulares contra communes scripsimus, omnes probauit & laudauit: At legens ali
Et suspecta doctrina
quas earum de conscientia obseruationum, nullam admittere potuit. Sic ille. Contra quem in primis stat auctoritas Innocentij Tertij adducta nu. 28. dum enim opinionem vnam alijs probabiliorem dicit, manifestè declarat posse dari contrarias opiniones, vt aliàs docet. Deinde arguo. Nam assensus probabilis tunc dari potest, cùm motiua, non sunt ex se efficacia ad conuincendum intellectum, quem tamen cum formidine aduersæ partis inclinant: Atqui stare potest, vt pro contraria parte, circa quam formido est, motiua occurrant, quæ ad illam intellectum inclinent: ergo erunt duo contrarij assensus: non quidem respectu eiusdem, sed diuersorum, aut eiusdem pro diuersis statibus; respectu cuius stare simul potest assensus probabilitatis, vtriusque, in quo contrarietas nulla est, & cùm assensus probabilis, opinio sit, sicut duo dantur assensus probabiles contrarij, ita & contrariæ pariter probabiles opiniones, de quarum probabilitate poterit doctus legitimè pronuntiare.
33
*Id quod etiam manifestum habetur ex
Contra Canonicum Ius.
Cap. Capellanus citato. Vbi Gregorius IX. respondet quæstioni, quæ circa inuestigationem probabilioris opinionis versabatur, ibi: Quia er
Cap. Capellanus.
go consulti fuimus vtra istarum opinionum potior videatur nobis & fratribus nostris &c. Responsio autem iuxta maiorem probabilitatem, post adducta illius fundamenta procedit, sic dicente Pontifice: Posterior sententia meliori & subtiliori nititur ratione. Vbi quidem animaduersione dignum occurrit, non præferri sententiam, quæ pluribus placuit, sed quæ meliori, & subtiliùs introspecta. Quod quidem pro dicendis inferius
Cap. Nouimus.
oportet obseruari. Et pro quo id venit etiam expendendum, quod habetur in dicto Cap. Nouimus: ibi enim Innocentius ita loquitur: Et qucrumdam sit opinio à pluribus approbata, vt Clericus &c. tamquàm exutus priuilegio Clericali, sæculari foro per consequentiam applicetur. Sic ille: & tamen illorum plurium opinionem non est amplexus, vt exponit Glossa ibi verb. A pluribus,
Glossa.
sic dicens: Licet sit à pluribus approbata; tamen stabimus ei quod Papa id dicit, vt expressè tradatur, & non per consequentiam. Sic Glossa. Plures ergo mentem eiusdem Pontificis non fuerant assecuti in Decretali, quæ de hoc præcesserat, & extat Cap. Ad falsariorum, de crimine falsi, quam pauci videntur melius penetrasse.
34
*Neque vrget quod dicitur, ex duabus
opinionibus vnam esse falsam, si contrariæ sint. Si enim id aliquando obstaret, fieret ex eo neque assensum circa aliquid cum fundamentis sufficientibus ad inclinandum intellectum, licet cum formidine oppositi, posse dici probabilem. Nam fortè falsus est, etiamsi probabilis videatur. Quod cùm dici nequeat; videat sic arguens quomodo id stare queat, vt quod falsum est, probabile esse possit. Id quod explicari potest applicatione doctrinæ ex Aristotele & Diuo Thoma propositæ n. 26. Ita enim falsum proponi potest, vt prudenter quis possit circa illud firmare iudicium, aut assentiendo eidem, aut saltem iudicando posse iuxta id, quod apparet, prudenter operari. Si enim multoties ita res occurrunt, vt sine vlla formidine homines verum iudicent, quod re ipsa falsum est, quanto illud potiùs accidat respectu formidolosi assensus vel iudicij de ipsius verisimilitudine? Sic iudices duorum aut trium testificatione reum condemnant, nihil circa caussam formidantes, cùm tamen illi fidem tantùm probabilem fundare queant, vnde & accidere potest id esse falsum quod etiam cum iuramento affirmarunt, vt non pauca experimenta comprobarunt.
35
*Neque hoc est inuentum Theologo
rum, vt sic liberum sit illis secundùm opinionem, quæ libuerit, operari. Quod quidem non sine illorum iniuria dici potuit: quærere inquam non legitimas vias ad suas & aliorum laxandas conscientias. Quod quidem si de vno aliquo, aut vno pluribus contigisset dici, tolerabile forsitan fuisset: at pronuntiatum dictum | omnes tangit, & in ijs sapientissimos & sanctissimos, ac Theologiæ Principes. Non est ergo illorum inuentum ob prædictum finem, sed ob manifestandam veritatem ex solidissimis deductam fundamentis, & conscientiarum offendicula submouenda: cùm negari nequeat varietatem opinionum ad id conducere non parum; quod eruditè prosequitur Dom. Caramuel in citato Apologemate, & alij. Vnde & Pontifices multoties ea vtuntur pro grauissimarum caussarum decisione, vt vidimus n. 10. 28. & 33. Et iuxta eas responsa etiam in Iure Canonico extant, & præter adducta egregium specimen occurrit in Cap. Maiores de Baptismo, vbi de infu
Cap. Maiores.
sione habituum supernaturalium in Baptismo paruulorum.
36
*Simile præfatis paradoxum habet Cap. 2.
citato n. 34. & 181. scilicet perperàm formari ab scribentibus, quæstionem, an sequi liceat opinionem alienam probabilem; nam si aliena est opinio, non propria, qualiter sequi poterit, vel opinio probabilis dici, cùm ista sit assensus operantis? Sin autem propria sit per assensum alienæ parti præstitum, quare aliena dicitur? Sic ille contendit vtroque loco, aduerbio perperam parùm reuerenter vsurpato. Contra quem est, rationem probabilis in opinione non solùm sumi formaliter ab assensu in illam tendente, secundùm quòd actus intellectus est, sed etiam obiectiuè: nam antequàm quis assensum præstet obiecto sibi proposito, dici illud potest probabile, quatenus vim habet inclinandi intellectum modo dicto. Quemadmodùm res non dicitur vera solùm, aut verè talis, ab actu tendente in illam, sed ex se habet intellectum, ad verè assentiendum inclinare. Quamuis Spinula Tra
Spinula.
ctatu de electione agibilium pag. 65. contendat nihil ex se esse probabile, quia in se verum est, &
tantùm est natum inclinare intellectum ad sui veram cognitionem. Vnde ad summum id, quod diximus, erit verum respectu opinionis veræ, non tamen falsæ. Sed quidem cùm res obiectæ sint causa assensus probabilis falsi, quam vim non accipiunt ab ipso assensu; ita & probabiles dici possunt, dum ex aliquo accidenti impeditur genuinus ad veritatem influxus: & quemadmodùm plurium testium assertio probabilem in iudice elicit assensum circa Rei crimen: ita rerum multarum concursus pro testimonio est, & ita probabilitas in eis obiectiua resplendet. Licet ergo assensus in alterius intellectu existens, non sit proprius eius, qui contrarium tenet; motiua tamen non magis alterius, quàm sua sunt: & potest prudenter philosophari sic: Hæc quidem motiua me non conuincunt, vt assensum præstem: at qui conuincunt talis viri sapientis intellectum: potest ergo aliquid in illis subesse, quod ego non assequor, vnde & prudenter possum iuxta illius opinionem, operari. Et videmus non semper contrarium sentientem plus assequi propter quod ad assensum moueatur; dici tamen potest ob specialem intellectuũintellectuum dispositionem, quædam magis vni quàm alteri adæquari: vnde non solùm æquè sapiens, sed sapientior dicere potest alterius se opinionem sequi, quia non leuia motiua æstimari debent, quæ intellectui viri sapientis coaptantur. Sicut in auxilijs diuinis accidit: aliquod enim quandoque minoris virtutis physicæ mouebit quempiam; cùm tamen aliud maioris efficaciter non moueat alium, iuxta receptam doctrinam Societatis.
37
*Et quidem cùm opinio secum afferat
formidinem circa partem contrariam, prudenter quis ita secum ratiocinari potest: Ego quidem non licitum esse hunc contractum reor, sed forsitan fallor, & contrarium sentientes attingunt veritatem: non ergo perperàm fecero, si iuxta eorum contraham opinionem: volo igitur contrahere. Quod hic absonum? Possem equidem opinionem talem sequi, si contraria non essem imbutus, sed circa casum talem iudicium suspendissem, ex ea irrefragabili regula: Hoc sentiunt viri docti, & pij: ergo sequi licet. Quod stare potest sine assensu determinato circa illud, quo statuam ita esse vti à sapientibus affirmatur. Ex quo arguo. Ergo etiam si determinatum assensum habeam circa oppositum, similiter operari potero. Consequentia liquet: quia respectu talis operationis per accidens se habet huiusmodi determinatus assensus, cùm nullo modo influat. Quemadmodùm si quis habeat equum, quo iter facere possit, & amicus illi alium accommodet, valde per accidens se habet proprius, nec iuuans, nec impediens, alteri vsui reseruatus.
38
*In eiusdem Capitis n. 195. hanc regulam
tradit: Quòd si ab vno Doctore pio & docto accipiam aliquid fieri posse, & nihil in contrarium habeam: Ego quidem non solùm in opinionem, siue probabilitatem; sed in assensum sine formidine, id est, in certitudinem inducar, & rectè me inductum intelligam. Sin autem pro contraria parte videam esse plures pios & doctos, tunc illa pars mihi probabilis erit; & vna, quam solus vnus defendit, improbabilis: non tamen illam dicam falsam absolutè, quia illius Doctoris pij & docti, qui pro illa est, auctoritas, id impedit, & causat, vt cum formidine contrariam veram absolutè iudicem. Sin tandem pro & contra videam æquales, in dubium inducar circa veritatem quæstionis, de qua agitur, neque audebo iudicare qualisnam illarum sententiarum vera, qualis autem falsa sit: ac per consequens neque qualiter se habeat illud, de quo quæritur. Ex quo infert neque operari iuxta aliquam partem posse nisi more dubij, non opinionis, quod latè probat à n. 44. generaliter etiam contendens non posse duas partes contrarias esse probabiles.
39
*Quæ quidem regula non videtur admit
Et efficaciter improbant.
tenda. Nam in primis vnius Doctoris sententia, licet nihil mihi in contrarium occurrat, certitudinem non fundat, licet excludat actualem formidinem, iuxta dicta n. 28. pro quo Cardinalis
Cardin. Lugo.
Lugo Disputat. 2. de Fide num. 90. inde probans cum assensu fidei stare posse assensum opinatiuum: assensus namque probabilis secundùm
suam substantiam non est formido formalis, sed radicalis, scilicet talis assensus, ex quo nasci posset formido, si non impediretur. Quam radicalem formidinem Illustrissimus Caramuel nu. 83. vocat obiectiuam: quàm autem propriè non est seriò discutiendum. Talis ergo est assensus, de quo loquimur, qui ex dispositione subiecti formidine caret, quia nihil, quod eam excitare | possit, occurrit. Estque manifestum non posse habere certitudinem, quia non est vnde eam habere queat: si enim alicundè, maximè ex auctoritate Doctoris docti & pij; at inde nequit, quia ipse Doctor eam non habet, & nemo, quod non habet, dare potest. Quod est verum, etiamsi Doctor talis euidentem reputet suam sententiam, quod contingere posse tradit P. Arriaga
P. Arriaga.
Tomo 1. in 1. 2. Disput. 24. n. 1.
40
*Quod prætereà additur de amissione
probabilitatis, si vni Doctoris docto ac pio plures similiter qualificati contrarientur, non est vt statuitur admittendum: cùm item addatur illius sententiam iam esse improbabilem: vnius enim Doctoris docti & pij admitti tanquàm probabilis sententia potest in conflictu multorum, vt iam est communis scribentium sensus, quorum plurimos adducit Lezana in Summa verb. Opinio Regularibus tenenda, n. 3. Dom Solorzanus Tomo 2. de Iure Indiarum. Lib. 3. Cap. 1. in fine Thomas Hurtadus Tomo 2. Resolut. moral. Tract. 10. in Appendice nu. 33. Stephanus Spinula Tract. citato. pag. 162. Petrus à S. Ioseph in Idea Theologiæ moralis Lib. 1. Cap. 3. Resolut. 4. Quod & admittit Dom. Arauxo Disput. 9. n. 4. quando in Doctore non solùm spectatur auctoritas, vt spectari non debet, nisi efficaci ratione fulciatur eius sententia. Quod si verum esset illam esse improbabilem, bene posse vocari falsam sententiam potiùs quàm opinionem, affirmat dudum citatus Lezana n. 2.
41
*Notas autem improbabilis opinionis proponit Eligius Bassæus in Floribus Theologiæ mora
Eligius Bassæus.
lis, verb. Conscientia n. 8. vers. vt conscientia, dicens talem esse, quæ aut leui ratione confirmatur, aut contra Sacras Litteras, vel Ecclesiæ de
finitionem esse deprehenditur, aut scandali, alteriusve peccati mortalis periculum in praxi habere ostenditur. In quo quidem quod ad leuem rationem attinet, communis est Doctorum assertio; reliqua non ita absolutè prolata videntur admittenda: quia quod est contra sacras litteras, & Ecclesiæ definitionem, plusquàm improbabile est, vt constat. Et quod periculum peccati præbet, periculosum est, vnde & Theologicæ Censuræ subiectum. Sic ergo temperandum, vt locum habere possit, iuxta id, quod habet P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 1. Cap. 9. n.
P. Thomas Sancius.
11. vbi ait euenire solitum, vt aliqui scribentes non attenderint rationem aliquam, legem, aut Decretum, vim maximam contra eorum opinionem habere; at Neotericos ijs conuictos iam contrarium asserere: & tunc non debet censeri probabilis antiquorum Doctorum sententia. Sic ille loquitur. Vbi benè ostendit aliud esse contra apertam Scripturæ auctoritatem aut definitionem Ecclesiæ in assertione procedere, aliud ex Scriptura & lege aut Decreto magnum fundamentum haberi, quod alij non attenderint, cùm tamen non omnino apertè contra assertionem militent, & aliqualiter possint explicari. Et similiter quod de scandalo dicitur, acci piendum, vt quod non tale sit periculum, quin possit aliquali via saluari, ex ea parte non esse sententiam penitus improbandam. Vnde benè ait idem Pater, quòd si eo Decreto ac ratione perpensis aliqui Neoterici ea dissoluentes amplectuntur adhuc eam antiquorum sententiam, debet probabilis reputari, vt eam sequi liceat. Quod priùs tradiderat P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disput. 62.
P. Vasquez.
n. 17. & 18.
42
*Et id quidem in ea sententia videre est,
quam robustè propugnat Basilius Pontius de Sacramento Confirmationis parte 2. Cap. 4. per totum, scilicet non posse committere simplici Sacerdoti consecrationem Chrismatis, quia Decreta Pontificum videntur pro eo expressa, Ecclesiæ vsus perpetuus in contrarium, & consensus Patrum: vnde infert oppositam esse improbabilem, quia quamuis quatuor aut quinque Doctores eam asseruerint; at, si fundamentum attendas, penes quod opinionum probabilitas considerari debet, nullum est oppositæ sententiæ fundamentum idoneum. Sic ille scribit: quem tamen excessisse in censura affirmat Diana parte 8. Tract. 1. Resolut. 2.
A Diana impugnatur.
ex eo quòd, & solida nititur ratione, & Decreta Pontificum commodam habeant explicationem, sicut & Patrum; neque ex vsu irrefragabile possit argumentum efformari. Carpit autem idem Diana Patrem Baunij quòd opinionem Pontij falsam vocauerit Tomo 1. Tractat. 7. Quæst. 9. circa finem. Sed in primis hic Auctor quęstionemquæstionem hanc non disceptauit, nec Auctorem aliquem aduersantem aut suffragantem adduxit, sed breuissimè asseruit falsum esse potestatem faciendi Chrismatis non posse Sacerdoti à Papa concedi. Vnde nulla ex ea parte iniuria cuiquam taliter sentienti debet illata censeri. Deinde, vt in Thesauro ostendi tenens vnam
sententiam, quam eo ipso veram reputat, contrariam consequenter debet non veram reputare. At non verum quid aliud nisi falsum est,
cùm sint immediatè contraria? & ita in Auctoribus passim occurrit, quod post Thesauri scriptionem sæpiùs in eorum aliquibus, & quidem modestissimis deprehendi. Et in negotio, in quo sumus, asserere teneri nos ad sequendum id, quod est probabilius, aut omnino tutum, affirmat P. Suarez Tractatu 3. in 1. 2. Disp. 12. Sect. 6.
P. Suarez.
n. 9. esse apertè falsum. Et ipse Homen (vt vidi
Homen.
mus n. 31.) negat duas sententias oppositas esse posse probabiles, quia vna tantùm potest esse vera, & ita aliæ sunt necessariò falsæ. Vide etiam infra n. 69. circa opinionem Glossæ.
43
*Iam quod de paritate auctoritatis dice
bat citatus dudum scriptor, dubium tantùm ex illa, etiam si parùm aliquid vna excedat, resultare, nec posse vno pacto de veritate aut falsitate cuiusquam illarũillarum pronuntiari, tenet etiam P. Arriaga Disp. 24. citata n. 29. & 30. quando scilicet planè æquè intellectus vtramque partem iudicat probabilem: ad id enim nequit voluntatis imperio compelli, cùm voluntas vt sic imperet rationem, debeat habere aliquam, qua trahat intellectum vt vnum alteri præferat tamquàm verum, altero vt falfo reiecto: quemadmodum non potest ille ex simili imperio adigi vt iudicet stellas esse pares aut impares, quia pro neutra
parte ratio aliqua ad sic iudicandum occurrit.
44
*Sed potest argui ex receptissima sententia, iuxta quam ex duobus bonis æqualiter propositis potest voluntas vnum eligere, altero relicto. Verum ex hoc nequit sufficienter vrgeri: quia voluntas pro sua libertate potest quidem | bonum quodlibet ex propositis eligere; & nequit facere vt intellectus ea proponens, stante propositione talis iudicium mutet, & dictet vnum illorum esse eligendum, quia specialis ratio in eo extat, iam enim sibi contradiceret, & sine nouo motiuo in obiecto nouam reciperet mutationem. Quod quidem in casu nostro accideret: nam cùm duæ sententiæ omnino æquales occurrunt, intellectus iudicat vnam non esse altera probabiliorem, quia pro opposito iudicio deest motiuum sufficiens, vnde si illud haberet, sibi contradiceret: diceret enim esse simul veram & falsam, quia vtramque esse veram, aut vtramque falsam non est vnde possit affirmare. Ex qua certa, vt videtur, positione infert P. Ar
P. Arriaga.
riaga iudicem inter duos litigantes æquè probabilibus fundamentis non posse rem, pro qua
lis mouetur, vni adiudicare, sed inter eos diuidendam, si nullus possideat: quod quidem & alij tenent, quos adducit & sequitur P. Palaus Tomo 1. Tract. 1. Disput. 2. Puncto 10. n. 2. & 3. & Diana Parte 1. Tractat. 13. Resolut. 3. Sed Leitonius contra resolutionem dictam acerrimè præ
liatur, concludens n. 163. iudicem in eo casu debere à iudicando se abstinere; quod si compellatur, in fauorem Rei dicendam sententiam, nisi actor fauorabiliorem caussam prosequatur: est autem fauorabilior caussa matrimonij, dotis, libertatis, pupilli, peregrini, viduæ (circa quam, si diues sit, non ita certum, vt in Thesauro dixi. Tomo 2. in Additionibus nu. 139.) & generaliter quæ pia est, vbi religio locum habet superiorem. Pro quo hæc satis sint in præsenti, si addam Leitonij assertionem quoad abstinendum à sententia, numquàm locum habituram, sicut rarissimè P. Arriagæ quoad visionem, quia modus talis non est in vsu, licet soleant iudices in euentu simili compositionem partibus suadere, aut si iudex compromissarius sit, de quo & inferius.
§. II.

§. II.

Alia scitu digna circa materiam. eamdem.
45
*ILlud iuxta nuper dicta discutiendum ve
nit, an cum assensu circa vnam partem possit stare aliqualis assensus erga oppositam, quando scilicet inæqualiter sunt probabiles, ita vt quis possit iuxta illam, quam falsam reputat, inculpandus operari. Circa quod Leitonius suprà negatiuè respondit, pro quo & multiplices probationes. Et habet ille pro se P. Palaum Tomo
P. Palaus.
1. citato nuper loco. Puncto 2. num. 4. ex eo arguentem, quòd sequeretur similis contradictio in intellectu ei similis, de qua num. 43. Iudicat enim quis absolutè per assensum probabilem se esse obligatum ad restituendum: vt autem operetur secundùm contrariam opinionem, debet iudicare se non esse obligatum, in quo est contradictio. Vnde addit quòd cùm secundùm opi
nionem aliorum vult quis operari, iudicium probabile aut probabilius suspendere debet, vt potest, cùm non sit euidens & clarum, & ita non rapiens necessariò intellectum. Et ita docere ait
P. Thomas Sancius.
P. Thomam Sancium, sui immemorem Lib. 1. in Decalogum Cap. 9. n. 42. in Medico consulente contra propriam opinionem: vbi postquàm dixerat non esse licitum, subiungit: Quod intelligo retento eo dictamine: nam attendens doctiores contrarium asserere, posset prudenter id deponere, ac iam medicinam consulere. Et vrget ex eo quod iudicium de probabilitate non dirigit opus se solo, neque est iudicium probabile, sed euidens; cùm tamen probabile esse debeat secundùm mentem ipsius operantis, quo censeat se non esse obligatum hîc & nunc: nec enim sufficit, si alij iudicent non esse obligatum, quia conscientia proprio, non alieno dictamine dirigenda est.
46
*Sed prædicta non vrgent, vnde securissi
Contrarium statuitur.
mè dicendum etiam retento assensu probabili circa vnam partem, posse qui voluerit, & commodum sibi reputauerit, amplecti contrarium. Quod cum P. Vasquez: & P. Azor tenet P. Thomas Sancius suprà num. 12. & 15. P. Arriaga Disputat. 24. citata nu. 9. & hoc videntur sibi velle qui absolutè affirmant posse opinionem minùs probabilem eum, qui probabiliorem iudicat aliam, amplecti: qui enim sic iudicat, ordinariè ita esse sibi persuadet. Sunt autem illi quamplures apud Dianam parte 1. Tract. 13. Resolut. 1. Lezanam verb. Opinio. n. 4. Eligium Bassæum Tomo 1. Verb. Conscientia nu. 8. cum eisdem sentientes: ex quibus Bassæus etiam expressè de assensus retentione loquitur. Et est sanè res explicatu facillima, vt mirum sit P. Palaum hæsisse circa illam. Hi quidem actus, Ego iudico hoc mihi non esse licitum, iuxta propriam opinionem, & Ego iudico hoc mihi esse licitum, iuxta propriam opinionem, sibi non contradicunt: ergo simul esse possunt. Antecedens constat, quia vnus non affirmat quod negat absolutè alter, secũdùmsecundum eamdem rationem, vnde iuxta bonam DialecticāDialecticam contradictio esse nequit. Exemplo res clarescit. Enuntiationes istæ contradictoriæ non sunt iuxta sensum proferentis: In die festo non licent opera seruilia. In die festo licent opera seruilia. Nam prior est absoluta secundùm tenorem præcepti, & ita vera. Altera etiam vera est, quia in die festo licent opera scruilia in multis casibus, de quibus Doctores. Et quia non affirmat absolutè, sed secundum subintellectam limitationem. In materia etiam, de qua agimus hæ sunt veræ: Mihi non est licitum hoc facere: Mihi est licitum hoc facere. Non est quidem licitum iuxta opinionem, quam teneo: atqui possum eam deponere, & iuxta aliam operari, quod aduersarij admittunt. Cessat, ergo contradictio, ex ratione dicta, quia non sunt de eodem, & circa modum versantur, in quo sibi non repugnant.
47
*Neque vrget quod dicitur de iudicio
probabili necessario ad operationem, per quod reguletur conscientia, vel sit potiùs regula: nam reuera tale iudicium datur, quo affirmo hoc mihi esse licitum iuxta probabilem sententiam aliorum, aut ex principijs proprijs rei eiusdem, iuxtà sententiam multorum, qui contra P. Vasquez tenent posse quemuis sententiam probabilem amplecti, non solùm per principia extrinseca, auctoritatem scilicet eam sequentium, sed etiam per intrinseca, caussas scilicet aut effectus | &c. Quod quidem iudicium probabile est, & valde diuersum ab alio, quod euidens dicitur, & circa probabilitatem versatur. Sicut enim oppositam sententiam amplexus, probabiliter iudicat id sibi esse licitum; ita & iudicium, quo ego pariter mihi licere iudico, probabile est, & sic diuersum à reflexo illo supra probabilitatem cadente.
48
*Contradictio autem illa, quæ P. ThomęThomæ
P. Thom. Sancius explicatus.
Sancio obijcitur, non est in viro tanto credibilis, nec potest memoriæ defectui adscribi, in eadem quæstione versanti, vnde commoda explicatio requirenda. Ait ergo medico non licere consulere medicinam, quam putet noxiam futuram infirmo, quamuis nouerit doctiores sentire fore salutiferam. Et addit statim quod vidimus; per quod nihil vult aliud, nisi quòd non operans iuxta propriam mentem, possit aliorum sententiam consulere doctiorum. Cùm ergo dicitur quòd retento dictamine id fieri nequeat, sed prudenter deposito, sensus genuinus est id fieri posse non operando iuxta proprium dictamen: quod quidem deponi dicitur, quando iuxta illud non agitur, sed iuxta aliud; estque illud iuxta verbi proprietatem, iuxta quam dicitur quis deponere pallium, non quòd illud abijciat, eo ampliùs non vsurus, sed quia retento dominio, ab vsu abstinet. Sic de rege huma
no cum aliquo agente dicimus etiam sic agere maiestate deposita, quod de Christo etiam loquens D. Cyprianus de Cardinalibus Christi operibus Sermone 1. scilicet de Natiuitate, peregrini
D. Cyprianus.
titulo declarauit, vocans peregrinum à Maiestate. Et in idem fortè recidit, quod habet Angelus
Angelus Bossius.
Bossius parte 1. nu. 106. dicens locutum P. Sancium de dictamine practico, non de speculatiuo. Pro quo hæc satis.
49
*Contendit autem Leitonius suprà n. 51.
præfatum assertum demoliri sic arguens: si duæ partes contrariæ possent apud eumdem intellectum simul esse probabiles, vtique ambæ possent dici esse improbabiles, siue non probabiles: hoc asserere esset ridiculum: ergo & illud. Maior probatur. Nam potest Auctor contrariam suæ sententiæ improbabilem dicere, & per contrarium Auctor contrariæ de opposita similiter pronuntiare: ergo vtraque erit improbabilis. Antecedens constat, & consequentia ostenditur. Quia non magis eorum auctoritas & fundamenta concludunt suarum partium probabilitatem, quàm improbabilitatem ab eisdem contrarijs partibus assignatam. Ad hoc autem responsio est facilis distinguendo de improbabilitate absoluta & respectiua: prior
negatur, alia conceditur & est hæc, quæ secundùm quid talis est, quia vni alicui sic videtur auctori; cùm tamen absoluta ea sit, quæ communi Doctorum calculo talis iudi catur: Ex eo autem quòd in opinionis probabilitate accidit, quam vnus potest, iuxta dicta, Auctor conciliare, non benè arguitur pro improbabilitate: quia vir doctus potest rationem aliquam solidam inuenire, propter quam sibi persuadeat rem ita se habere, cui iuncta ipsius auctoritas, si aliæ concurrant qualitates, in caussa erit, vt habeat meritò illius sententia vnde debeat prudenter admitti. Ad improbabilitatem autem absolutam necessarium est vt nulla solida ratio pro ea sententia sit, & communis Auctorum sensus ita statuat: quod quidem nullus præstare potest respectu alicuius opinionis, quia ratio, quæ illi videtur leuis, alijs apparet non contemnenda; neque vnius alicuius auctoritas communem valet auctoritatem conquassare. Addo, etiam si admittamus duas sententias improbabiles cum ea generalitate, quam Auctor potest conferre sententiæ probabili, inde nihil contra statutam elici posse doctrinam, quod eidem officiat: potest enim quis opinionem à viro docto & pio improbabilem reputatam, ob illius auctoritatem, talem reputare, probabiliter tamen; vnde non obstante huiusmodi improbabilitate, potest eam complecti, quia etiam probabiliter est probabilis: idque maximè, cùm iuxta Doctores alios probabilis sit, & gradum habeat minimũminimum improbabilitatis, sicut regulariter loquendo, gradum minimum probabilitatis habet, quæ ab vno tantùm Doctore defenditur.
50
*Sed instat ampliùs, n. 55. ex eo arguens,
quòd si sententia, quam quis sequitur, est probabilis, contraria necessariò est improbabilis. Ex quo inferri potest non posse prudenter iuxta eamdem operari. Id probatur. Nam contrarium probabilis est improbabile, sicut contrarium vero est falsum, & bono malum. Sicut ergo quando dicimus, hoc est verum & bonum inter duo contraria, intelligimus & significamus contrarium esse malum, vel falsum: sic etiam quando hoc probabile sentimus aut dicimus, veluti rem esse nostram, vel contractum non esse vsurarium, contrarium improbabile sentimus & dicimus tacitè: scilicet improbabile esse rem esse alienam, vel contractum vsurarium. Huic argumento duas ab insigni Theologo datas responsiones adducit. Prior est negando quod existente in aliqua propositione vno contrariorum, debeat in propositione illi contraria aliud contrarium existere, quia manifestum est posse dari duas contrarias simul falsas. Quam respondendi rationem dignam Theologo, & consequenter Philosopho, non est mirum à Iurisperito non fuisse efficaciter impugnatam. Altera quòd licet probabile & improbabile opponantur contradictoriè, inde solùm sequi quod vnum eorum possit prędicariprædicari de quocumque subiecto, sed non sequi quòd altero eorum existente in aliquo subiecto, oportet alterum esse in subiecto opposito. Contra quod opponit, quod Theologus ille sapientissimus nulla ratione siue exemplo dicta probet. Sed exemplum potest esse in hac contradictione; Penetrabile, & Impenetrabile: ex quibus vnum necessariò rei cuilibet conuenit. Ex eo autem quòd calor sit contrarius frigori, sequitur quòd si vni aliqua ex dictis ratio competit, debeat contraria conuenire? Minimè quidem. Vnde vtraque qualitas & penetrabilis est cum proprio subiecto, & impenetrabilis cum alieno. Ex his ergo abundè est satis factum argumento, quod dictus Auctor validissimum arbitratur.
51
*Sed prætereà respondeo negando assumptum, & ad probationem dico probabile & improbabile non esse contraria philosophicè loquendo, sed contradictoria, vnde similia non | sunt verum & falsum, quæ contraria sunt, sicut bonum & malum, quamuis ex simultate eorum possit contradictio resultare. Sed quidquid de hoc sit, non sequitur quod intenditur: quia vt improbabilis esset opposita sententia respectu amplectentis contrariam, deberent concurrere quæ ad improbabilitatem necessaria sunt, quod tamen desideratur: non enim amplecti eam, non est improbabilem reddere, sed improbatam: sicut eligere aliquid præ alio, non est istud odio habere: neque quia hoc est amabile, illud est odibile, vt communiter explicatur doctrina Christi de odio propriæ vitæ, parentum, vxorum, & cognatorum, vbi odium minorem designat amorem. Contradictio ergo dicta exercetur respectu opinionis verè improbabilis: respectu autem amplectentis probabilem contradictio dicta probatæ & improbatæ. Quia verò cum verum aut bonum dicimus, in opposito inuenitur quod est falsi & mali proprium, inde diuersa ratio pro casu nostro videtur manifesta. Addo iuxta eumdem Auctorem, non semper cùm vnam sententiam veram dicimus, aliam necessario debere falsam compellari, vt vidimus n. 38. de opinione vnius Doctoris: datur ergo medium iuxta illum, sicut & dici potest de bono & malo, inter quæ datur indifferens. Omitto rationes alias facilem habentes solutionem.
52
*Impugnat etiam ille asserentes, stante
assensu circa vnam partem probabilem, posse dari etiam circa oppositam. In quo quidem alios habet similiter sentientes, ex quibus est Mag. Petrus Cornejo 1. 2. Tract. 8. circa Quæst. 19. Disput. 13. Dub. 1. Montesinus 1. 2. Disput. 29. Quæst. 5. nu. 153. Lorca ibidem Disput. 39. vers. Sed nihilominùs, cum citatis Patribus Vasquez, Azor, Sancio, Palao, Arriaga, qui ex eo arguunt quòd esset in intellectu contradictio, dum simul affirmat verum esse id, quod absolutè esse non potest, vt scilicet duo contradictoria vera sint. Neque enim iam hic dici potest non dari contradictionem, quia affirmatio aut negatio non sunt de inesse, sed de modo; nam reuera non cadit iam illa super modum aliquem, sed super substantiam obiecti, dum dicitur absolutè, & non tantùm in ordine ad operationem, vt suprà dicebamus, cùm quis operatur iuxta sententiam probabilem, Hic contractus est vsurarius, hic contractus non est vsurarius. Ad quod Theologus ille insignis, sapientissimus, & eximius, vt eum vocat citatus scriptor, sic respondebat, vt videri potest. nu. 65. non esse mirum approbari ab eodem vtramque partem sumptam practicè, non speculatiuè; neque per consequens esse inconueniens quòd nullam iudicet falsam vel veram speculatiuè, at practicè iudicare vtramque veram, quia iudicat secundùm vtramlibet posse operari sine temeritate, formata ritè conscientia practica iuxta illam, etiamsi iudicet veritatem speculatiuam esse in oppositum.
53
*Sed hæc responsio meritò non placuit
Vera pro eo ratio.
Leitonio, & ita contra illam aliquas instruit rationes. Inde profectò videtur efficacissimè conuelli quòd immutato obiecto impossibile est apud intellectum esse physicam & propriam mutationem: hoc autem in casu nostro contingit: intellectus enim iudicans talem contractum esse vsurarium, quod tamen opposita sententia negat, probabilis ab eodem iudicata, ex eo quod illam voluntas in ordine ad operandum iuxta ipsam velit amplecti, nihil habet ratione cuius aliter appareat: ex quo fit non posse contractum talem verè vt licitum acceptari, & talem proferri. Et licet sint Doctores asserentes ex eo quòd aliquid sit speculatiuè tale, non bene inferri idem censendum de practico; id certè est contrario modo philosophando; vt scilicet non quidquid est speculatiuè probabile, debeat practicè vt licitum usurpari. At quòd id, quod est speculatiuè illicitum, possit licitum esse practicè, peregrinum dogma est, & à mente Scriptorum alienum, de speculatiuo loquendo cum omnibus suis circumstantijs, quæ in praxi occurrere possunt, accepto. Vnde non potest argui ex eo quod hæc enuntiatio, Occidere hominẽhominem est peccatum mortale vera sit; & tamen in praxi tales possint occurrere circumstantiæ, vt vel tantùm veniale sit, deficiente plena aduertentia, vel nullum, si in defensionem propriam, aut innocentis, esse contingat: nam occisio cum talibus circumstantijs speculatiuè sumpta proponitur eodem modo, vt vel venialis, vel inculpata sit. Quod quidem in casu nostro euenit: nam licet quis iudicet contractum talem esse vsurarium; cùm oppositum repræsentatur eidem vt probabile, ex eo speculatiuum iudicium etiam habet, scilicet licere talem opinionem sequi stante iudicio de illius falsitate. Cumque aduocata huiusmodi sententia ad practicum exercitium, nihil nouum appareat in obiecto, nec circumstantiæ aliquæ possint in illo nouiter aduenientes considerari, nequit verum simpliciter pronuntiari.
54
*Potest autem doctrina prædicta ad sanum
sensum trahi, si dicatur non quidem esse in amplectente opinionem contrariam dictamen, quo veram esse pronuntiet, benè tamen æquiualenter, quatenus eo ipso quòd illam ad vsum adsciscit, perinde illam amplectitur ac si vera esset, cùm similiter à peccato excuset, ad quod non est necessarium vt aliquid nouum in obiecto appareat: nam hoc ipsum quod est veram esse æquiualenter, in statu quasi speculatiuo habet, iuxta quem est verum dicere opinionem talem, quandoquidem potest ad vsum trahi, in amplectente contrariam habere omne id, quod necessarium est, vt possit æquiualenter vera reputari. Sed quia illud tantùm habet in actu signato, potest dici status ille speculatiuus; vel, si aliter libeat loqui, non multùm circa illud altercandum, & quidem quoad negotium morale positio duorum dictaminum adeò inter se pugnantium minimè necessaria est, cùm iuxta dicta possit conuenienter expediri. Vt quid ergo id, quod planum & expeditum debet industria Theologorum reddi, grauibus ad Philosophiam spectantibus difficultatibus implicatur? Ergo ad alia.
§. III.

§. III.

Notatu digna circa probabilitatem ob vnius Doctoris auctoritatem. Ad dicta in Thesauro Tit 4. n. 51.
55
*DOctorum vnicum ritè qualificatum
opinionem reddere posse probabilem diximus n. 40. Qualitates autem ad duo capita reducuntur, ad sapientiam scilicet eximiam, & exploratam probitatem. Pro quo & Bassæus Tomo 1. verb. Conscientia nu. 8. §. Vt opinio, P. Arriaga Tomo 3. Disput. 24. num. 12. & 13. P. Tannerus Tomo 2. Disp. 2: Quæst. 4 nu. 29. Leander à Murcia in disquisitionibus moralibus Lib. 1. Resolut. 15. per totam, ac plures alij. Immo addit P. Arriaga non solùm probabilem esse posse,
P. AsriagaArriaga.
sed probabiliorem. Quod cùm & teneat doctus Pater Fr. Didacus à Præsentatione in Theo
P. Didacus. à Præsentatione.
logia morali Cap. 1. Dubio 2. Ita de eo scribit: Neque propterea negamus inueniri posse Doctorem ita scientia eminentem, prudentia, pietate præditum, quòd tutò eius opinionem sequi possemus, quamuis fundamenta eius non possemus penetrare. Sed quis est hîc, & laudabimus eum? qui faceret mirabilia in vita sua; qui de sua pietate & doctrina commendatus esset ab Ecclesia, vel qui in communi Doctorum assensu talis esset, qualis requiritur, vt dictum eius pro multis valeret? Hæc ille. Quæ cùm Religiosus Encomiastes pro censura designatus Decisionum moralium Illustrissimi Arauxo præmisisset, sic subdidit: Sed quamuis non diffi
Exorbitans adulatio.
tear procul & de vltimis finibus pretium tanti viri esse: & ad hæc vsque tempora, vix etiam adhibita Diogenis lucerna, inueniri potuisse; præ oculis tamen mihi obuium eum habere iudico, quando in lucem prodit Illustrissimus &c.
56
*In quibus profectò quod ad laudem viri
tanti spectat, vt vnus ex ijs Doctor sit, qui ob egregiam sapientiam, & eximiam religionem, singulari possit opinioni probabilitatem conciliare, non ægrè sustinendum: cetera autem, quæ non sine multorum graui iniuria effusa sunt, credo equidem, nec vana fides, si laudatus legit, nullatenus ipsi placuisse. Sicut nec placuit Eximio Doctori P. Francisco Suario ab Illustrissimo DD. Alfonso à Castelblanco Episcopo Conimbricensi in Encomiastica Anglicani libri censura vocari se communem huius ætatis Magistrum, & Angustinum alterum. Pro quo in eius vita sic additur: Dici non potest quantum ex ea re dolorem acceperit optimus Pater &c. Doctores sapientia & probitate insignes pro moralium rerum magisterio aptissimos tot habet Dei Ecclesia vt non procul, & de vltimis finibus eorum præ raritate sit pretium, & qui Diogenis sint lucerna conquirendi, cùm in copiosis bibliothecis etiam non quærentibus obuij passim habeantur. Et hæc est omnium eorum mens, qui de probabilitate agunt, & sententiam dictam admittunt ac docent, quam & tenet ipse Illustrissimus Arauxo, vt vidimus n. 5. Vnde quod in illius laudem prolatum est, eiusdem doctrinæ aduersum comprobatur. Aliàs inutilis esset sententia talis, cùm nequeat pro casibus occurrentibus adhiberi: quandoquidem nullus
est Doctor talis in mundo; vel si per miraculum veniat, non omnibus possit vsui esse, cùm vbique esse nequeat, nec se omnibus reddere manifestum. Quid si se non applicet ad scribendum, aut impeditus, aut nolens? sic enim sapientissimorum nobis & pietate insignium scripta in desiderio solũmodòsolummodo remanserunt, Lainij Dezæ, Michaelis Vasquij, & Marci, Roblesij, Masute, Menachi, aliorumque complurium èex Societate nostra, quibus externorum potest agmen splendidissimum accenseri.
57
*Stet ergo complures in Ecclesia scrip
tores extare, & Deo prouidente futuros, quorum auctoritas possit eorum sententias, etsi singulares, vti probabiles commendare, vel etiam non vulgantes opera sua (quæ circumstantia omninò per accidens se habet ad probabilitatis firmamentum, cùm multi non edentes scripta, sint ea edentibus doctiores: vt liceat aliquando Horatianum illud in Arte assumere: Scribimus indocti; doctique poemata passim. Nec eorum carpendum studium, & bene merendi de Republica Christiana conatus, numquam inutilis, cum ita scribat Diuus Hieronymus in Proæmio
D. Hieronymus.
Libri 12. Commentariorum in Isaiam: Nullus tam imperitus scriptor est, qui lectorem non inueniat similem sui.
58
*Magis profectò ingenuè philosophatus
& locutus Illustrissimus Caramuel in citato Apologemate, n. 94. vbi ita scribit: Valde esset mirum si vir pius & doctus ita hallucinaretur, vt singularem viam iniret, & ab omnibus exesse vellet sine fundamento grauißimo: & valde esset mirum, si vir, qui ita ingeniosus est, vt aliarum opinionum rationes feliciter semper libraret, in hac vnica, cui diligentiùs studuit, & quam accuratiùs discußit, cæcus iret, & rationem leuem, esse fortem & grauem iudicaret. Sed Cardinalis Lugo habet opinionem B, quæ singularis est: ergo opinio B, habet rationem grauem: ergo est probabilis. Sic ille: circa cuius genuinam ratiocinationem consequentia est clara contra viros illos, quibuscum decertamus.
59
*Sed pergit ille n. seq. sic scribens: In con
Eiusdem vrgens ratiocinatio.
trouersia tali nullus scripserat. Primus qui illam examinauit fuit P. Acacius March de Velasco, vir pijßimus, doctißimus, & ingeniosißimus. Resoluit pro parte affirmatiua. Eum errauisse non facilè crediturus sum: cùm nos non voluisse decipere, vt indubitatum suppono. Ergo habuit rationes graues vt pro affirmatiua resolueret: ergo affirmatiua est probabilis. Hæc doctissimus pariter, & pijssimus, nec non ingeniosissimus scriptor Dominicanæ familiæ alumnum, & Episcopum Oriolanum laude commerita muneratus. Vbi etiam habent prædicti Patres quo possint existimationem suam moderari, quos non est credibile tantorum virorum laudibus inuisuros.
60
*Nec dictis contentus Illustrissimus PręsulPræsul, ita consequenter loquitur n. 165. cùm num. præcedenti hæc D. Antonini de D. Thoma loquen
tis verba protulisset ex Parte 3. historiæ Tit. 23. Cap. 7. §. 5. Erat in legendo nouos articulos adinueniens, nouumque modum determinandi inueniens, & nouas producens in determinationibus rationes. Post hæc inquam sic concludit: Ergo quod post | Hieronymum, Augustinum, Gregorium, Ambrosium Diuo Thomæ; post D. Thomam Scoto, Ochamo, Durando, Caietano, & alijs licuit, etiam hodie post omnes hos Ioanni Sancio, Thomæ Sanchez, Suario, Vazquesio, Dianæ, Mascarennæ, &c. aut etiam Caramueli licebit. Tantùm ille.
61
*Pro quo & facit id quod Illustrissimus
Arauxus suffragatur.
Arauxo habet citata Disput. 9. n. 14. sic scribens: Quandoque enim contingit in practicis & moralibus, sicut in speculabilibus multoties, opinionem minùs communem & paucorum Neotericorum esse probabiliorem, propterea quòd efficacioribus fulciatur rationibus, quàm opinionem communem, & à pluribus Doctoribus etiam antiquis communiter receptam & probatam, eo quòd isti non ita accuratè inconuenientia aut argumenta in contrarium perpenderunt, sicut Iuniores, tum experientia ducti, tum etiam frequentia disputationum exercitati. Sic ille: cuius discursus probat vnius Iunioris posse sententiam communi antiquorum anteferri, in quo inueniri adductæ qualitates possunt, & quęabquæ ab hoc docto Magistro proponuntur. Iuxta quem pauci Iuniores probabilitatem (extrinsecam intelligo, nam de intrinseca iam dixi n. 36.) possunt sententiæ cuicumque conferre, vbi adest concursus prædictorum, sic cum Caramuele
arguens: Pone quatuor Auctores esse doctos vt octo, & Petrum esse doctum vt centum. An non in casu, qui poßibilis est, opinio vnius Petri aliorum quatuor opinionibus præponderabit? Addo ego: Si omnes dicti in eadem sententia conueniant, an non magis probabilem illam reddet vnius illius auctoritas, quàm quatuor aliorum? Id profectò planum. Atqui talis ex Neotericis esse potest, qui & experientia ductus, & frequentia disputationum exercitatus: ergo talis sententia erit probabilis. Et quidem minor excessus eo, quem Dom. Caramuel assignat, centum scilicet supra octo, sufficiens erit ad effectum, de quo agimus. Vbi vnius P. Suarij iuuet exemplum protulisse, de quo citatus Conimbricensis Episcopus auditus dicere Hominem à se visum nullum, in quo modestia cum doctrina ex æquo certauerit. Non est ergo cur Religiosus ille Pater cum Siracide clamet: Quis est hic, & laudabimus eum? Eccli. 31. & procul, & de vltimis finibus pretium cum Salomone Prouerb. 31. pro illo comparando conquirat; aut alius Diogenis lucernam admoueat, cùm dicere vèriùs possint quod aliàs Apostolus Act. 17. v. 27. Non longè est ab vnoquoque nostrûm, & pro eo conspiciendo ipsa solis face possint collustrari. Quod Illustrissimi Barbaræ iuuat verbis illustrassẽillustrassem, quæ non poterunt non præfatis omnibus perplacere. Sic enim scribit in votis decisiuis & consultiuis Lib. 2. voto 48. Præ
terea, quæ impressa circumferuntur, alia scripta reliquerunt Franciscus Suarez, & Ioannes Azorius eiusdem Societatis Professores Religiosißimi, doctissimi, & integerrimi, quorum dictis plurimùm deferendum sentiunt benè timorati & morati omnes: eo quòd isti ab omni ambitione liberi meram perquisiere veritatem: quos eadem animi sinceritate secutus est nouißimè doctißimus simul & Religiosißimus Pater Franciscus de Arauxo Sacræ Theologiæ Magister in sacro Ordine Prædicatorum, ac in Salmantina Academia Primariæ Cathedræ moderator optimus in 2. 2. D. Thomæ &c. Quid ad hæc? Discurrat lector, & videat etiam dicenda infra n. 634.
§. IV.

§. IV.

De probabiliore sententia & obligatione illam amplectendi.
62
*QVæ sit probabilior sententia dictum
iam; eam scilicet esse quæ plus de ratione & de auctoritate continet. Rem autem esse difficillimam probabilioritatis conceptum explicare affirmat Dom. Caramuel suprà n. 98.
Caramuel.
fassus non posse (idque absolutè & sincerè) quęstionemquæstionem explicare & dissoluere, eo vsus discursu, cuius nuper dedimus exordium, ex inæqualitate inquam graduum sapientiæ in Auctoribus (addere etiam posset probitatis) humanæ notitiæ inexplorabilis. Cui enim mortali concessum vt hîc & nunc sciat, an quatuor Auctores qui pro affirmatiua citantur, non præponderent de
Pro eo discursus.
cem Auctoribus, qui pro negatiua afferuntur? Æquales autem quis dicat, vt numero debeant vincere? Nam Augustinum, Bernardum, D. Thomam, Scotum, Ochamum, Molinam, Suarium, Vazquezium &c. meliore ingenio fuisse præditos, quàm multos, qui hodie audacter scribillant, & vt labores suos in lucem emittant, chartam prodigunt, vt puto, manifestum est. Verba illius sunt. Ex quo sic infert: Ergo non habemus media vt sciamus semper quænam opinio authenticè probabilior sit. Et quidem opiniones ab intrinseco probabiles illæ dicuntur, quæ seclusa auctoritate fundamenta solida habent, caussis & effectibus, alijsque ad rem ipsam spectantibus, attentè perpensis. Cùm ergo de euidentibus, aut lumine naturæ notis non agamus, sed de obscuris, quibus sine formidine adhiberi nequit assensus, non solùm difficile, sed impossibile apparet, etiam doctissimis, certò concludere vnius præ alia opinionis fundamenta esse solidiora, quamuis id possint probabiliter affirmare: & hoc ipsum, quod docti aliqui censebunt, erunt, qui probabiliter inficientur. Quod quidem non solùm in contrarięcontrariæ sententiæ assertoribus euenit; sed etiam in eiusdem: cùm videamus passim eas rationes, quæ aliquibus videntur solidæ, alijs esse leues, & diuersum modum probandi quærere, ac sæpius non inuento, cedere auctoritati contentis obiectorum solutione.
63
*Quo non obstante sunt qui censeant in
rebus ad mores spectantibus teneri omnes probabiliorem opinionem sequi, nisi opposita sit securior: ad quos quidem numerandos habere nos digitos sufficientes in manibus affirmat Dom. Caramuel suprà, in Nota de Probabilioritate 284. adducens P. Comitolum, P. Andream Blancum, aliàs Candidum Philalethum (Philotheum vocat ille, sed non bene) Philippum Fabrum, Thomam de Afflicto, Iulium Mercarium, subiungens se alios non vidisse. Quibus tamen adnumerari voluit Dom. Arauxo Disput.
Dom. Arauxo.
9. citata nu. 12. & seqq. sex notas probabiliores sententiæ proponens. 1. quòd habeat pro se legem aut consuetudinem Prouinciæ, moribus vtentium approbatam. 2. quòd plurium Aucto|rum, & maximè Glossæ auctoritate fulciatur. 3. quòd habeat pro se Rotam. 4. quòd habeat sibi fauentem auctoritatem alicuius insignis Collegij aut Academiæ subscribentium. 5. quòd sit Doctorum, qui ex professo rem tractarunt. 6. quòd sit communis, & communiter recepta. Illam ergo opinionem, in quam omnes, aut plures recensitæ notæ concurrunt, vti probabiliorem censet per se loquendo tenendam in praxi, quidquid per accidens sit ratione necessitatis. Pro quo plures adlegat quàm Dom. Caramuel, præter Patrem inquam Comitolum, circa quem vide inferiùs nu. 656. Conradum, Caietanum, Sotum, Salon, Antonium Perez Archiepiscopum Terraconensem, & Episcopum Abulensem secutos Gabrielem, & D. Antoninum. Quibus addi possunt Maior, Almainus, Adrianus, & Corduba apud P. Franciscum de Lugo de Conscientia Parte 1. Cap. 3. n. 20. & Peregrinus apud Dianam Parte 4. Tract. 4. Resolut. 4. Tenet idem Prosper Fagnanus, contra quem calamum stringit Dom. Caramuel Apologemate integro, de quo dictum: licet eius non ita sana impugnatori videatur mens, dum absolutè pronuntiat ad securitatem conscientiæ non sufficere opinionem probabilem, qui ad Iansenij damnatum dogma videtur inclinare, vt Deus aliquando impossibilia præcipiat. Circa quod latè & eruditè excurrit; pro quo tamen inferius pronuntiandum.
64
*Matthæus Homem licet non admittat
Matthæus Homem.
duas opiniones probabiles simul respectu eiusdem, vt vidimus, in eo tamen sensu, qui abusiuus ipsi est, & apud Doctores proprius, affirmat discurrendum circa illas sicut circa dubium occurrens inter duas partes contrarias, in quo id quod est tutius, eligendum, sed non semper; bene tamen cùm pręceptumpræceptum prohibitiuum exstat; tunc enim non licere facere contra illud stante dubio: secus cùm præceptum est de aliquo faciendo: admittens tamen in priori casu etiam cessare obligationem, si considerabile interesse oporteat attendere ex amplexu opinionis probabilioris & iustioris amittendum, aut non leue præiudicium subeundum sit. Dubitans ergo an dies festiua sit, & pro eo habens non leues rationes, non potest opera seruilia exercere, at non tenetur Missam audire. Sic ille Cap. 3. quod est de conscientia dubia n. 32. & seqq. adducens pro se quantùm ad distinctionẽdistinctionem dictam n. 39. Nicolaum Garciam de Beneficijs parte 7. Cap. 2. à n. 13 vbi adducens P. Suarium & P. Thomam Sancium dicentes in dubio meliorem esse caussam possidentis in omnibus materijs, addit illos non percepisse vim primæ regulæ ab ipso traditæ; id est malè putasse licere facere in dubio; bene tamen putasse licere omittere, & non teneri facere. Quam loquendi licentiam Emmanuel de Valle de Moura in Opusculo de Incantatione Sect. 2. Cap. 16. nu. 9. ægrè à se latam ostendit, dicens eum potiùs Canonistam non intellexisse vim suæ distinctionis, & minimum discipulum illorum Patrum eum arguere posse probando legis subditum non minùs possidere suam libertatem ad faciendum, quàm ad omittendum. Quibus prælibatis.
65
*Dico Primò. Non est obligatio absolutè loquendo sequendi probabiliorem sententiam.
Hanc iuxta aliquam illius partem communiter Doctores amplectuntur: nam & ij, quos pro sententia posteriore dedimus, affirmant non esse talem obligationem, quando minùs probabilis sententia est tutior, vt exprimit Caietanus Tomo 1. Opusculorum, Opusc. 31. Respons. 17. & in summa verb. Opinio Casu 2. Armilla, Paludanus, & Abbas apud P. Lugo, nu. 28. quia in operando iuxta illam est omnimoda securitas, cùm nec materialiter possit esse peccatum in illa: quod accidit quoties operaturquis contra sententiam ei oppositam, quæ aliquid esse illicitum statuit: licet enim probabilius sit ita esse, oppositum tamen est tutius, loquendo cum communi Doctorum: nam aliqui contendunt inter opiniones etiam inæqualiter probabiles, nullam esse tutiorem, sed vtramque æquè tutam, quia per illas receditur omnino à peccato, sine periculo incurrendi in ipsum. Sic Ioannes Sancius in Selectis Disput. 44. Eligius Bassæus verb. Conscientia n. 21. §. Respondet ad hoc. Et Diana Parte 4. Tract. 4. Resolut. 4. Exemplum est in attritione cognita sufficiente ad Confessionem, in vino non contrario ieiunio, in Matutino Officio præmittendo Missæ, in adhibenda contritione statim post mortale peccatum, & sic in alijs. Absolutè tamen illam tenent septemdecim Au
Agmen pro eo numerosissimum.
ctores, quos citat & sequitur P. Thomas Sancius Lib. 1. in Decalogum Lib. 1. Cap. 9. nu. 14. quibus Diana Parte 2. Tract. 13. Resolut. 5. quatuordecim adijcit & Parte 4. citata Resolut. 4. Merollam addit, eos secutus Eligius Bassæus supra n. 9. §. Voluntas. Præter aliquos ex citatis, quibuscum sentit, affert Syluium, & Caramuelem. Lezana verb. opinio n. 5. apud quem Cornexo, & Pasqualigus. Et Tomo 4. Consulto 46. Fr. Barnabas Gallego ex Prædicatorum familia in Tractatu de Conscientia Dubio 1. de Conscientia probabili, dicens esse communiorem ininter Thomistas, & allegans pro ea præter iam citatos P. Baldellum, P. Reginaldum, P. Ludouicum Turrianum, vtrumque Lugum, P. Granadum, Ludouicum à Cruce, Machadum, Montesinum Aragon, Marcum Serram, Vincentium Candidum, Bonacinam, & P. Becanum. Dom. Solorzanus Tomo 1. de Iure Indiarum Lib. 3. Cap. 2. n. 39. & Tomo 2. Lib. 3. Cap. 1. in fine, pro se laudans ex adductis aliquos, additis Soto maiore, Mancio, & Orellana. Angelus Bossius Parte 1. Tit. 1. n. 127. super additis Valero, P. Coninck, Trullenck, P. Fagundez P. Arriaga, P. Fragero, Bressero, & Verricelli. P. Martinon Tomo 4. Disp. 53. n. 190. P. Mendus in statera benignarum Opinionum Dissertat. 13. num. 197. Guilielmus Herincx Tomo 2. Tract. 2. Disput. 4. n. 22. P. Bauni Tomo 1. Tract. 1. Quæst. 17. Amadæus Guimenius Propositione 1. ex Tractatu de opinione probabili, vbi præter quosdam ex citatis profert Magistros Thomam Vilas, & Acacium de Velasco commilitij Dominicani. Et vt obuios alios circumscriptis citationibus cursim referam, sic tenent ex nostra Societate Cardinalis Sfortia Pallauicinus, Patres Escobar de Mendoza, Bardi, Bussembaum, Vincentius Tancredi, Gaspar Hurtadus, Thomas Tamburinus, Quintanadueñas, P. Ouiedus, | P. Rhodes, P. Mæratius, P. Bernal, P. Martinus Perez, P. Præpositus, P. Raynaudus, P. Poza, & quamplures alij: sicut & externi, Leander de Sacramento, Thomas Hurtadus, Leander à Murcia, Hieronymus Garcia, Moure, Remigius, Henriquez Augustinianus Ludouicus à S. Ioanne, Illustrissimus Villaroel, Ioannes à S. Thoma, Ioannes Pontius, Emmanuel Rodericus, Escobar del Corro, Peyrinis, Spinula, Thomas del Benè, Bordonus, cum multis alijs, ex quibus & Syllabus habetur infra n. 703. vbi plures ex omnibus Religiosis Ordinibus congeruntur. Quæ probari potest.
66
*Primò. Quia impossibile est cognosce
1. Ratio ab impossibilitate.
re quæ opinio probabilior sit, vt paulo superius videtur apertissimè comprobatum: ergo non est respectu illius obligatio.
Dices cum Dom. Arauxo id esse magis probabile, quod communiter vt tale receptum est.
Sed contra. Quia stante communi illa receptione, perstat absoluta incertitudo: potest enim stare vt pauciores oppositum tenentes doctores sint, vel quòd Deus illis circa quæstionem, de qua agitur, specialius lumen infuderit: ergo remanet incognita maior probabilitas.
Vrgeo. Nemo opinionem aliquam amplectitur, nisi quia probabiliorem existimat: amplectitur inquam quantùm ad iudicium circa ipsam, iudicando illam veram in contradictorio, vt dici solet, iudicio alterius. Tunc sic. Ergo plures tenentes communiter illam, eo ipso probabiliorem iudicant, à quibus solis iudicium maioris probabilitatis habetur. Tunc vltra. Ergo idem est dicere opinionem illam esse probabiliorem, ac dicere communiter eam sequi Doctores. Ex quo fit responsionem dictam de communi iudicio circa maiorem probabilitatem nihil addere præter verba, & quodammodò petitionem principij inuoluere. Rogamus enim vnde possit agnosci maior probabilitas? & respondetur, quia sic communiter circa talem opinionem Doctores sentiunt. Et sentire idem est quòd sequi illam. At hoc est quod inquirimus: vnde scilicet constet opinionem, quam communiter tenent Doctores, esse probabiliorem?
67
*Huius rationis vim ex eo infringi posse putat P. Arriaga Disput. 24. n. 3. quia aduersarij
P. Arriaga.
dicunt se non velle obligare homines ad talem cognitionem, & comparationes opinionum in
ter se; sed solùm ad hoc vt voluntas, stante ea opinione, non sequatur nisi tutiorem, quod potest facillimè præstare. Quæ responsio, si vim continet, Domini Caramuelis labor in suo Apologemate potuit ab eodem prætermitti, & eo pro euanido habito, Fagnanus, & alij dogmatis illius asseclæ victoriam conclamare. Sed non equidem, quia præfata ratio robustissima est, & maiorem importat efficaciam quàm prima facie habere videatur. Et arguo in primis ex eo quod idem P. Arriaga pro fundamẽtofundamento suæ & nostræ resolutionis assumit: posse scilicet quemuis sequi opinionem probabilem, quia prudenter operatur, cùm sententiam virorum sequatur prudentium, securum eum in eius prosecutione reddentium. Atqui dici potest contra eos, qui sic tenent, stare alios, qui videntur prudentiores, cùm id sentiant, & consulant, quod est tutum, & ita illorum potiùs tenendam esse sententiam. Quid ad hæc? Certè comparatio inter vtriusque sententiæ sectatores manifesta est; & difficillima, vel potiùs impossibilis exploratio in ea concertatione vincentium. Est ergo ad illam recurrendum, quia asserentium & negantium prudentia incognoscibilis est quoad gradus in materijs ad conscientiam spectantes necessarios.
68
*Prætereà, stat duplex contraria senten
Contra eamdem instantia.
tia, ex quibus vna stet pro obligatione ieiunij, quam alia neget. Ego quidem in hoc conflictu ieiunare nollem, si id sine peccato fieri posset. Quid tunc? Prementi necessariò sententiæ succumbam, & iugum Christi suave, ac onus leue non experiar? Durum equidem illud, & ideò eximenti me ab obligatione animum adijcio, si illa me possim consolari. Sed clamant oppositæ Auctores, dicentes: Ne feceris, quia grauiter peccas. Clamabunt aduersi: Fac, si velis, & si feceris, non peccabis. An non cùm animus eò inclinet, consequens est vt de qualitatibus, aut numero fauentium inquiram, & cum aduersantibus instituam collationem? & quid inde? Erit ne id possibile, si prudenter, & vt res exigit, debeat veritas explorari? Ergo vt cessent huiusmodi in operaturis angustiæ, obligatio talis, sequendi scilicet probabilius & tutius, ableganda est, & dicendum rationem propositam multùm habere momenti. Et hoc onus intolerabile tandem agnoscit dictus Auctor n. 4. vers. Forte etiam, si ratio dicta aliter proponatur. Sed certè propositio eius in idem redit, & quæ pro illa à nobis adducta satis vrgent.
69
*Secundò arguo ex notis adductis, n. 63.
probabilioris opinionis ex Dom. Arauxo dicente eam esse talem, in quam aut omnes, aut plures ex illis concurrunt. Atqui plures ex illis in nostram cadunt: ergo est probabilior. Assumptum ostendo. Nam Prima de lege, aut consuetudine, in contraria non est, pro qua nulla est specialis lex aut consuetudo, quęquæ vim habeat legis. Quòd si pro aliqua allegari consuetudo debeat, pro nostra ea stat, secundùm quam frequentiùs iudicatur, vtpotè benigniorem, & cui fideles magis adhærescunt. Secunda de plurium Doctorum auctoritate, euidentissima est, neque de Glossa quidquam in contraria, quæ vt faueret, eius auctoritas tot ac tantorum scriptorum pondere premeretur. Cùm sint etiam qui censeant
Glossæ quanta auctoritas.
Glossam vnius tantùm Doctoris auctoritatem habere. Vnde illam impugnatam frequenter à Doctoribus inuenimus, vt videri potest apud Couarrubiam Primo & Secundo Tomo in Indice,
Couarrubias.
vbi hæc habentur: Glossa reprobatur. Error Glossæ. Est falsa. Omnino falsa ostenditur. Et apud Dom. Solorzanum Tomo 2. Cap. 22. n. 14. vbi de Glossa Pontificiorum Decretorum sermo est. De Tertia loquendo, quæ ad Rotam attinet, nihil habet sententia opposita, quo se tueri possit. Et vbi de foro conscientiæ agitur, non est cur ad tribunalia recurramus: quamuis & ex resolutione circa præsentem quæstionem possint deduci regulæ pro tribunalibus, qualiter scilicet debeant se gerere in opinionum electione. Rota etiam modò vnam sententiam, modò aliam, secuta sæpiùs inuenitur, ex quo argui potiùs in | fauorem nostræ sententiæ potest, cùm non semper id, quod est probabilius sit amplexa, quandoquidem repugnat vtramque opinionem esse probabiliorem. Quarta nil iuuat, cùm nequeat opposita sententia auctoritatem alicuius insignis Collegij aut Academiæ subscribentium proferre: quod secus in nostra accidit, quæ potest grauissimos scriptores ex insignioribus Academijs subscribentes exhibere. Vt percurrendo citatos, potest facilè comprobari. Nulla enim certior, aut magis authentica subscriptio, quàm eius, qui opus in publicam lucem emittit. Quinta de Auctoribus rem ex professo tractantibus, maximè in sententiam nostram quadrat: nam vt demus aduersæ patronos ex professo tractasse, plures incomparabiliter sunt pro nobis, qui id præstiterint: pro quo ad eorum scripta recurrendum. Sexta quòd sit communis, & communiter recepta, apprimè congruit, quod ex dictis habetur manifestum.
70
*Tunc sic. Si esset obligatio sequendi sen
tentiam probabiliorem, sententia id asserens esset probabilior, & circa illam esset similis obligatio: Atqui probabilior non est, vt ex dictis constat: ergo neque probabilior est sententia de obligatione sequendi probabiliorem.
Dices, etsi numerus contrariam sententiam sequentium sit minor, incertum nobis esse quātaquanta polleant sapientia comparatione aduersariorum, iuxta doctrinam traditam discurrendo: ergo ex eo capite non potest firmum argumentum confici.
Sed contra, quia nos arguimus ad hominem, iuxta principia scilicet sententięsententiæ oppositæ. Cùm ergo illa manifestè appareant infirma, corruit quod superædificatum proponitur. Deinde. Nos qui sententiam fauorabilem amplectimur, non opus habemus comparatione illa delicata inter Auctores, sed habentes, vt cum Apostolo loquamur. Hebr. 12. v. 1. tantam impositam nubem testium, securissimè conscientiarum negotijs prouidemus. Item. Sententiæ nostræ patroni adeò sunt celebres moralis doctrinæ magisterio, sicut & Scholasticæ, omninò ad perfectionem illius necessariæ, vt non sine illorum iniuria dici possit ab ijs, qui contrariam sequuntur, superari. Sint ergo saltim æquales: ex quo fiet æqualem etiam futuram vtriusque sententiæ probabilitatem: quo euentu licebit quamcumque amplecti, vt aduersarij fatentur, & videri potest apud citatum Dom. Arauxo n. 12. citatæ Disp. 9.
71
*Dico Secundò. Aliquando obligatio
erit sequendi opinionem, quam quis probabiliorem reputat. Hanc tenent citati. Quia aut ex iustitia, aut ex charitate, aut ex religione, ob reuerentiam Sacramentorum, potest obligatio resultare. Non ergo id ratione maioris probabilitatis accidit, sed ex Capitibus alijs. Quod ex eo liquet. Nam etiamsi opinio sit minùs probabilis, obligatio subest sequendi illam: pro quo varia exempla adduci possunt. Nam probabilissimum est omnia verba consecrationis Calicis non esse de illius necessitate, & tamen sententia contraria prorsus in praxi tenenda. Item probabilius est verba illa, Qui pridie quàm pateretur non esse necessarium vt præcedant ad valorem consecrationis; & tamen adhibenda necessariò; aliàs graue committetur peccatum. Idem de vino congelato, de duobus simul eumdem baptizantibus, de forma absolutionis, cuius non omnia verba necessaria, secundùm receptam communiter sententiam, & sic alia: ex quibus constat non esse rationem obligationis maiorem probabilitatem. Sicut autem in Sacramentis exempla extant, ita & in materijs alijs possunt adhiberi: vnde Doctores nobiscum sentientes varias euentilant quæstiones circa Iudices, Aduocatos, subditos Regulares, Medicos, & alios, circa quos, quia communes difficultates sunt, & exactè à Doctoribus expeditæ, non est operæ, pretium distineri: cùm scopus laboris nostrisit, non paginas otiosè prodigere, sed specialia congerere, quæ aut disputata promouere aliquantulùm possint, aut immeritò impugnata defendere, quædámque in ritè statutis, quo minùs feliciter pergant, offendicula submouere.
72
*Dico Tertiò. Matthæi Homem distin
Homem profligata distinctio.
ctio circa positiua & negatiua præcepta non est admittenda. Sic Doctores pro Assertione præcedenti citati, qui vniuersaliter loquuntur. Et probatur
Primò ex Cap. Dominus, de secundis nuptijs
& ex Cap. Inquisitioni, de sent. excommunicat. in quibus statuitur coniugem dubium ex probabili & discreta credulitate de valore matrimonij, debere reddere, sed non petere. In quo euentu est lex non solùm prohibens, sed decernens aliquid faciendum, redditionem scilicet debiti: & tamen dubium probabile extat: ergo regula dicta statuens discrimen inter illa non est admittenda. Nec dicas hoc videri contra præcedentem Assertionem, dum probauimus, stante opinione probabili, non esse obligationem sequendi illam, etiam si probabilior sit. Nam hoc habet facilem solutionem ex dictis circa exceptiones in materia iustitiæ: cum enim possideat coniux non dubius, nequit ob dubium alterius sua possessione priuari. Neque obligatio reddendi debitum ex præcepto Pontificis oritur, cùm sit naturalis, & ex ipsa status coniugalis natura resultans. Si enim coniux propter alterius dubium vsu rei suæ, in cuius possessione est, priuandus veniret, maximæ inter coniuges discordiæ exurgerent, & possent multa confingi dubia ad defraudandos suo iure consortes, sicque occasiones quærendi vagos concubitus præberentur, aliaque damna, de quibus longa experientia, dum inter coniuges dissidia regnant, passim audirentur. Deinde, casus, de quo Lucius, & Innocentius Pontifices loquuntur, non est talis, vt credulitas probabilis oppositam sibi haberet credulitatem etiam probabilem. Verùm
Innocentius Tertius.
cùm conscientia pulsat animum ex credulitate probabili & discreta, quamuis non euidenti & manifesta, debitum quidem reddere potest, sed postulare non debet: ne in alterutro, vel contra legem coniugij, vel contra iudicium conscientiæ committat offensam. Sic Innocentius citato Cap. Inquisitioni. Vbi clarè apparet discretam illam & probabilem credulitatem non habuisse ex opposito quidquam per quod sopiri posset, & ita iudicium erat conscientiæ dictantis nullitatem matrimonij. Nil ergo ex eo habetur Assertioni priori contrarium.
73
*Respondet Leitonius. Primò n. 4. Pon
tificem Cap. Dominus, cùm ait, debitum non deneget: non ita accipiendum, vt velit quod teneatur reddere, sed quòd non teneatur denegare: quem sensum ait confirmari ex Cap. Inquisitioni citato in verbis illis: Debitum quidem reddere potest.
Sed contra. Nam coniux in eo casu, cui debitum reddi potest, habet ius petendi, & quidem iustitiæ: ergo non solum reddere potest dubitāsdubitans, sed debet. Assumptum est manifestum, & consequentia similiter. Nam petenti debitum iustitiæ non solùm reddi potest, sed debet. Et quidem nullus alius titulus excogitari potest in petente, nisi iustitiæ, ex quo expletio libidinis licita redditur, habitura aliàs malitiam fornicationis. Prætereà ex textu ipso Innocentij conuincitur verbis illis: Ne in altero, vel contra legem coniugij &c. committat offensam. Peccabit ergo non reddendo contra coniugij legem. Vnde cùm Pontifex ait: Reddens potest, in eo iustitiæ obligationem agnoscit: & ita si per verba prædicta veniunt explicanda verba Cap. Dominus, cùm ait Lucius, Debitum non deneget, obligationem apertè determinat, & non solam permissionem.
74
*Conatur autem præfatus scriptor expo
& malè fundata coniectura.
sitionem suam reddere verosimilem, & ait Textum in dicto Cap. Dominus agere de casu, quo coniuges matrimonio stare desiderabant, pro quibus terminis non erat competens quæstionis decisio, qua inquirebatur, An teneretur reddere, non aliter ac quando quæritur, an alicui liceat comedere carnes, vel non recitare horas Canonicas: si dicatur teneri ad comedendum, & ad recitandum: non enim illa quæ præsumuntur, & solent esse, licentiæ & priuilegia, & conformia voluntati, aptè deducuntur in quæstionem, an homo ad illa teneatur, neque de illis rectè dicitur teneri, sed licere. Cùm ergo reddere debitum soleat de illis esse, quæstio solet esse, an liceat reddere, non autem, an teneatur; nisi expressè ius exprimat coniugem repugnare redditioni, & quæstionem esse, an teneatur, & decidat teneri: quod tamen ex textu aliquo deduci nequit.
75
*Contra hoc tamen est in primis nullum
Quod demonstratur.
esse verbum, ex quo deduci possit prædictos consulentes desiderasse in coniugio permanere. Deinde negari non posse competentem fuisse quæstionem, an tenerentur reddere, vnde sine fundamento dicitur fuisse solùm, an liceret: nam cùm & licere, & teneri materia sint competentis quæstionis, & valde necessaria illius decisio, circa vtramque simile est omnino vero, pro illo consultos Pontifices: neque necessarium est in particulari propositam debere vtramque intelligi quæstionem, sed quid in casu tali fieri deberet? & ita videtur accidisse. Quamuis etiam, si de vno quæstio fuerit, conuenientissimè respondere Pontifices potuerint declarantes obligationem, vt circa petitionem debiti constat penitus declaratum, quod à se tamen nouerit nullatenus exigendum. Sic in Cap. Dominus. Sed postulare non debet. Ita in Cap. Inquisitioni. Et erat omnino necessarium in negotio tali, in quo & petitio & redditio correlatiua sunt, & notitia circa vtramque omnino necessaria. Neque in exemplis adductis inepta esset responsio, si diceretur non licere, sed teneri, cùm expressio taciti non noceat, vt est vulgare proloquium. Si enim non licet, sequitur teneri ad non comedendas carnes, & horas recitandas. Quod autem additur circa ea, quæ præsumuntur, & sunt voluntati conformia, non solere institui quæstionem, nescio quomodo aptè dici possit, quandoquidem iuxta talia potest esse dubitatio an sit respectu eorum obligatio, quia voluntates non solent æqualiter semper esse dispositæ: & in nostro casu experientia constat coniuges multoties inuitos reddere, & opus esse vt Confessarij eisdem negationem Confessis suam circa id obligationem inculcent. Denique, id, de quo non est quæstio, quia præsumitur, ideò erit quia licitum: de redditione non est quæstio, quia præsumitur: ergo erit licita. Discursus videtur euidens iuxta responsionem dictam: Atqui consequentia nequit admitti, quam vidimus negasse Pontifices: ergo responsio præfata nullatenùs debet admitti.
76
*Respondet Secundò, quod licet admitta
tur teneri reddere iuxta dispositionem Pontificiam, id ex eo contingit quia ex redditione post matrimonium consummatum non videtur considerabile onus imponi; & per contrarium ex denegatione resultat in petente præiudicium, cùm exponatur periculo explendæ libidinis modis indebitis. Quando autem ita euenit, vt ex facto, circa quod est præceptum, & de quo est dubium, parùm damni resultat, aut aliàs præiudicium tertij, idem circa præceptum positiuum & negatiuum est dicendum, partem scilicet eligendam tutiorem. Tunc sic. Ergo in dubio circa obligationem diei festi, non solùm illa dabitur abstinendi ab operibus seruilibus, sed etiam auditionis Missæ. Patet, quia ex Missæ auditione parùm damni temporalis resultare potest, vtilitate maxima spirituali abundè compensabilis, vt est perspicuum. Et quidem vxor multoties magis eliget plures audire Missas, quàm viro sibi molesto cōmiscericommisceri. Quod vrgetur. Nam auditio Missæ proptereà onerosa videri potest, quia homo est alijs ad vitæ commoditates spectantibus occupatus: Atqui in casu, de quo agimus, homo nequit operibus vacare seruilibus: vnde ex Missæ auditione nullum ipsi incommodum potest suboriri: ergo ad audiendam tenebitur, & doctrinæ pręfatæpræfatæ in consequentia constabit, de qua etiam inferius.
77
*Respondet Tertiò titulum & caussam
Non melior alia.
producentem obligationem ad reddendum debitum, certam esse, scilicet contractum matrimonij: excusationem verò ad non reddendum esse dubiam: & sic succedere à se dicta ante à n. 27. Vbi prædixit in dictis terminis tutius eligendum, quod in casu nostro est reddere. Vnde quamuis ita procedat & intelligatur Textus: ille tamen resolutioni suæ non obstat, cùm loquatur in terminis, in quibus illa limitatur nu. 27. ad quem se refert, id habet, quod in responsione 2. ex eodem dedimus, scilicet omnino sequendum tutius in dubio, sicut & in opinione probabili: iuxta dicta à se Cap. 2. n. 26. quando ex eo quòd hoc sequatur, nullum, vel mini|mum incommodum resultat operanti: non ita cùm aut sibi, aut tertio grauissimum damnum resultaret. Circa quod iam dictum. Addit vt certum, & extra quæstionem, certum de obligatione, dubitantem verò de satisfactione, tutius eligere debere, scilicet satisfacere, id quod bene
In dubio tutius sequendum.
docere ait P. Sancium supra Cap. 10. n. 12. nec defiteri P. Arriagam Disput. 26. n. 11. quod non tam procedere ait ex ratione facta ab hoc vel illo Auctore, quàm ex eo quòd tunc dubitans in satisfactione ostendenda vicem Actoris sustinet.
78
*Habetur ergo iam ex doctrina huius
Auctoris limitatio talis eiusdem, vt quoties in dubio est aliquid certum ex se obligationem inducens, & ex cusatio est dubia, etiamsi probabilis, tutior sit pars omnino sequenda. Tunc sic. Ergo si hodie sit dies festus, & probabile etiam dubium circa obligationem audiendi Missam, tenebitur quis eam audire, quia est certa obligatio respectu diei festi. Illatio est plana, & eam admittet, quia quod de excusatione aliàs dictũdictum, intelligitur quando est dubium circa factum ipsum. Tunc vltra. Obligatio prædictæ auditionis ideò admittitur, quia ex ea nullum graue incommodum aut præiudicium audienti, aut alteri cuiquam emergit: Ergo similiter erit obligatio in altero casu, quando quidem eadem est omnino ratio. Iam quod de ratione talis resolutionis dicitur, non esse inquam vllam ex eis, quas Auctores adducunt pro illa generali doctrina, sed inde sumendam, quòd dubitans vicem Actoris sustineat, cùm tamen præceptum
Singularis Homem discursus.
vicem sustineat Rei, ac recta ratio iudex sit, quod latiùs proponit n. 33. in dubio autem reo fauendum est potiùs quàm actori, ex notis iuribus. Quædam ergo lis agitur inter voluntatem & præceptum, siue legem diuinam, iudice recta ratione. Quando ergo voluntas aliquid agere vult, habet se vt actor, vnde probare debet licitum esse opus illud, vt iudex (scilicet recta ratio iudicet sibi concessum esse agere: quando autem id plenè non probat, siue ostendit, vel plenè probat rationibus, siue fundamentis, vel auctoritatibus: at præceptum, siue lex diuina, ex aduerso stans tamquàm reus, similiter contrarium ostendit, & sic resultat dubium; Iudex in dictis terminis pro reo iudicat, negando scilicet actori quod reo nocet, & sic lex diuina, siue præceptum, vincit. Sic ille discurrit, ex quo discursu arguo contra ipsum sequentem singularem illam sententiam de dubio circa præceptum affirmatiuum, seu positiuum, aut negatiuum, admisso & conuulso illius fundamento.
79
*Secundò ratione. Nam fundamentum
Apertè conuellitur.
singularis sententiæ præfatæ conuincit oppositum: ergo est nullius roboris. Assumptum ostendo. Nam fundamentum est explicata lis inter voluntatem & præceptum, in qua hoc vicem sustinet Rei, & ita pro eo sententia ferenda tamquam à iudice à recta ratione. Atqui hoc probat non solùm ita agendum quando dubium est circa præceptum negatiuum, sed etiam quando affirmatiuum: ergo conuincit oppositum. Consequentia est clara. Nam etiam in ea lite præceptum gerit vicem Dei: ergo in fauorem eius est ferenda sententia, & ita contra illud non faciendum. Discursus videtur euidens, ea supposita litis contestatione, & formato conscientiæ tribunali. Sed est equidem in caussa adeò Theologica valde leuis modus ille probationis, vnde ex eo arguo contra huius Auctoris sententiam, quatenus contendit tutius eligendum, stante negatiuo præcepto, & dubio circa illud. Nam subtilitas illa qua facilitate proponitur, negari potest, & dici ex ea potiùs sequi oppositum, maiori cum fundamento constituta, & dicendo præceptum esse actorem, voluntatem vero reum, & ita in fauorem illius esse iudicandum. Quod probari potest est D. Iacobo Cap. 1. v. 9. dicente sic: Si autem perso
Iacobi 3. v. 9.
nas accipitis, peccatum operamini, redarguti à lege quasi transgressores: Cùm ergo legi sit proprium redarguere, eius est & contra partem sibi contrariam agere: cui & idem Apostolus paulò post ius attribuit iudicandi v. 12. sic dicens: Sic loquimini, & sic facite, sicut per legem libertatis
v. 12.
incipientes iudicari. Quod non de lege mortua accipiendum in tabulis sacris extante, sed de legislatore ipso; vnde lex in homine non potest conuenienter & decenter vicem habere Rei, cùm velut Domina sit iuxta D. Paulum Rom.
Rom. 7. v, 1.
7. v. 1. Lex in homine dominatur. Nihil ergo solidum in modo illo philosophandi parùm Theologico in re maximè Theologica.
80
*Tertiò. Aliqua præcepta sunt simul af
firmatiua & negatiua, quatenus necessariò important aliquam actionem: ergo in illis stare poterit operatio illicita, & omissio licita iuxta præfatam doctrinam. Assumptum ostenditur in Præcepto 7. decalogi. Non furtum facies, quod manifestè negatiuum est, & pariter affirmatiuum ratione obligationis restituendi alienum. Tunc vltra. Ergo qui dubius an res sua sit, illam sustulit, non tenebitur ad restitutionem, quia restituere est facere, pro quo in dubio non datur obligatio.
Respondet Leitonius negando absolutè dari
posse præceptum, quod pariter sit affirmatiuum & negatiuum: sed cùm circa aliquam materiam recognoscitur obligatio faciendi & non faciendi, ibi esse duo præcepta, vt in præcepto adducto, pro quo alia adducit exempla. Sed inprimis quod ad exemplum à nobis propositum spectat negari nequit in ipsa prohibitione fu
randi inuolui obligationem restitutionis: quia sublato quocumque alio pręceptopræcepto, eo ipso quòd alienum vsurpatum fuit, oritur obligatio reparandi damnum illud, quod continuatur, dum non adhibetur commoda reparatio. Sed demus obligationem restitutionis esse à præcepto negatiuo, quod cum multis tenet Car
Cardinalis Lugo.
dinalis Lugo Disput. 8. de Iustitia n. 18. & seqq. At ipse Disput. 13. n. 49. docet quòd licet peccatum non restituendi sit saltem virtualiter contra præceptum negatiuum non furandi, & habeat formaliter eamdem malitiam iniustitiæ: adhuc præceptum illud quatenus præcipit restitutionem, videtur imitari præcepta positiua. quia licet formaliter in se habeat negationem vsurpandi alienum inuito Domino, præcipit tamen saltem materialiter aliquam actionem positiuam necessariam in talibus circumstantijs | &c. Iuxta hæc ergo, quæ non possunt non ab omnibus admitti, innegabile est præceptum furandi esse simul positiuum & negatiuum. Et quidem non ita per accidens, vt videtur dicto Cardinali, cùm sit maximè proprium obiectum dictæ prohibitionis, vt diximus.
81
*Sed sit ita vt vult Leitonius, contra quem
ex nuper dictis argui validè potest, ex eo sanè quod fatetur, scilicet duo esse præcepta, validius vrgetur. Sequitur enim in dubio circa restitutionem non esse eius obligationem, quod est furto ablatum, siquidem præceptum affirmatiuum est. Neque casus est impossibilis; vt scilicet post furtum superueniat dubium, an scilicet id, quod est ablatum, debeat restitui. Sed numquid hoc ille concedat? Non quidem, quia sic loquitur loco allegato: Quando dubito an res, quam bona fide poßideo, sit mea, an verò Titij, palàm agnosco quòd præceptum dubium, quod
Leitonius.
offendere timeo, est præceptum affirmatiuum, scilicet de restituendo, vnde mihi licet omittere restitutionem. Sic ille: per quod videtur bonam fidem in possidente requirere, quæ non adest in casu dicto. Non est ergo generaliter vera regula illa de præcepto positiuo, quando in tot casibus opponi illi potest, quod in præsenti; teneri scilicet in dubio, etiam cùm præceptum est affirmatiuum. Deinde, etiam cùm bona fides non est, idem debere fateri ex eo probatur, quia doctrina generalis est: licet autem in exemplo adducto bonębonæ fidei meminerit, non constat illud ad alia extendendum, cùm ratio præcepti positiui ad omnia videatur referri. Siue ergo concedat, siue neget, vtrimque defectus: affirmatio enim iuxta sanam doctrinam stare nequit, & negatio non est consequens ad singularem doctrinam quam conatur stabilire.
82
*Tandem probatur, quia sententia de se
quenda probabiliore opinione ex eo refellenda venit, quòd est de re moraliter, & verò etiam physicè impossibili, vt vidimus circa Assertionem primam. Atqui circa præsentem idem suo modo accidit: non ergo est admittenda. Maior constat, & Minor ostenditur: Quia difficillimum est in occasionibus occurrentibus deprehendere quod sit præceptum affirmatiuum, & quod negatiuum, quodve mixtum ex vtroque, non solùm in doctis, sed etiam peritioribus, vt apparet perspicuum. Ergo est moraliter impossibile. Si dicas cum citato Scriptore, succedente tali dubio circa duo pręceptapræcepta contrarium actum exigentia, attendendum quid tutius sit, & id faciendum, est illud iam in sententiam delabi, quæ affirmat generaliter ita esse faciendum: nam multotiès id est tutius, quod affirmatiuo præcepto respondet, vt in materia restitutionis, quæ frequenter occurrit, tutius est semper restituere; quod tamen negat ille, vt nuper vidimus.
§. V.

§. V.

Argumenta proposita, & soluta.
83
*PRimò arguit Dom. Arauxo pro suæ
sententiæ probatione ex D. Antonino. Nam in conflictu duarum opinionum, de quo agimus, ad idem tenenturscrupulosus & non scrupulosus: ille tenetur pro securitate conscientiæ probabiliorem eligere, saltim iuxta ipsius existimationem post adhibitam sufficientem inuestigationem: ergo & iste. Maior patet, quia illæ duæ regulęregulæ iuris Canonici, scilicet quòd in dubijs tutior pars est eligenda, ex Cap.
Cap. Iuuenis. Cap. si quis.
Iuuenis, de sponsalibus, & quòd certum teneatur, & incertum dimittatur, ex Cap. si quis, de Pœnitentia, ex D. Augustino desumpta, pariter omnes tangunt. Minor verò probatur: quia dum scrupulosus eligit quam minùs probabilem reputat, non remouet scrupulos, sed in scrupulosa conscientia remanet cogitans se egisse contra veritatem probabilioris sententiæ: & sic non solùm agit contra conscientiam scrupulosam, quod vt sic non esset illicitum, sed etiam contra veritatem à se existimatam: ergo tenetur pro securitate conscientiæ illam sequi.
Respondeo negando Maiorem, quæ contra
ria est communi doctrinæ Scriptorum, & magnorum in gubernandis conscientijs magistrorum affirmantium cum scrupulosis diuersimodè agendum ac cum alijs punctiones illas acutissimas, & mentis nebulorum turbinem nesciẽtibusnescientibus. Neque opportunum apparet medium illud eligendi, quod est probabilius, quia hoc est in nouas angustias redigi, & quodlibet videbitur probabilius, cùm reuerà non sit, existimareque poteris, quòd licet id sibi probabilius videatur, forsitan fallitur, & se teneri ad illud. Cumque regula in hoc receptissima sit, vt Confessarijs huiusmodi patientes obsequantur, quam & tradit prædictus Magister Casu 4. nu. 4. inde est vt Confessarij potius debeant scrupulosis iniungere vt operentur iuxta opinionem quamcumque probabilem. Id quod Scriptor ipse tandem fatetur citato casu. Vbi cùm proponat tres formidinis gradus, secundus iuxta ipsum est illius formidinis, quæ oritur ex leuibus caussis, & ita parùm vrgentibus vt alteram opinionem non efficiant improbabilem. Et inferiùs resoluit licitum esse agere contra illum. Ergo licet sequi opinionem quamlibet, dummodò ab scrupuloso non iudicetur improbabilis.
84
*Secundò. Ex duobus inæqualiter dignis
concurrentibus ad idem beneficium, qui minus est dignus, licet alias dignus sit, non censetur talis in conspectu dignioris, ac proinde contra distributiuam iustitiam fieret, si ipsi conferretur: ergo idem dicendum in concursu opinionum. Consequentia est legitima à paritate rationis, & pro ea vrgetur. Nam sicut dignitas minùs digni in conspectu dignioris non potest rectè iudicem ad electionem mouere, ita neque probabilitas opinionis minus probabilis in conspectu probabilioris habet vim mouendi eum, qui vtriusque probabilitatem cognoscit, ad assensum & praxim.
Respondeo dato Antecedenti, de quo multi
plex quæstio, negando consequentiam. Et ratio extat in eodem argumento, dum dicitur esse contra iustitiam distributiuam; immò & plus aliquid posset dici, stante concursu per oppositionem; in opinionibus autem nihil tale fingi potest. Et ad probationem similiter patet ex | eodem, quia electo agnoscitius vtriusque, & ita minùs dignus non mouet sua dignitate in negotio, in quo tantùm ius attenditur: at opinio minùs probabilis habet quo mouere possit, quia ex illius amplexu commodum speciale eam sequentibus accrescit, & hoc ipsum agnoscens intellectus, id voluntati vt securè operabile repræsentat.
85
*Tertiò probat ratione Caietani ad hanc
formam redacta. Operatio regulanda committitur opinioni tanquàm regulæ ambiguæ, quia omnis opinio ambigua est, vtpotè cum formidine alterius partis: ergo qui operatur secundùm opinionem minùs probabilem exponit se periculo peccandi mortaliter aut venialiter secundùm negotij qualitatem, ac proinde peccat; quia qui amat periculum, peribit in illo. Antecedens est notum, & consequentia probatur. Nam qui operatur sequens opinionem minùs probabilem, committit operationem fuam regulæ ambiguæ, & dubiæ, ac magis pendulæ ad casum peccati: ergo exponit se periculo peccandi. Si dicas idem esse inconueniens in operante iuxta opinionem magis probabilem, quia quamdiu non excedit limites opinionis probabilis, regula ambigua est. Contra hoc est, quòd dum quis operatur conformiter ad opinionem probabiliorem, sequitur regulam moraliter certam; quia operari iuxta illam est conforme rectæ rationi, ac prudentum æstimationi, cui proinde practicè non potest subesse falsum, licet possit speculatiuè. Quod non accidit in operante secundùm minùs probabilem, quia is contra rectam rationem, & prudentum æstimationem operatur, facit enim operationem scienter dubiam an sit peccatum mortale, & mauult implere voluntatem suam, etiamsi sit culpa mortalis, quàm abstinere ab illa, præferens ipsam diuinæ amicitiæ.
Respondeo concesso Antecedenti negando
consequentiam, & ad probationem nego Antecedens, & illius suppositum, quòd scilicet opinio etiam magis probabilis sit pendula ad casum peccati, quod significatur, cùm dicitur minùs probabilem esse magis pendulam, cùm sit certum sequentem opinionem talem non se exponere periculo peccandi. Nego insuper diuersam esse rationem in sequente minùs probabilem, quia non se committit regulæ dubiæ practicè. Secundùm quam rationem negari etiam poterat primum Antecedens, & dici opinionem non esse regulam ambiguam: licet enim sit dubia secundùm rationem obiectiuam, vt regula tamen est practicè certa, cùm illam sequendo habeat voluntatem minimè peccandi; & si sciret in eo futurum peccatum, etiam ratione proximi periculi, nihil tale faceret. Nec temerè in eo se gerit, cùm & ratione & auctoritate non contemnendis nitatur. Vbi quod reponitur de opinione probabili est satis ad rem, neque infringitur verbis multiplicatis, ad quæ satis esse potest data responsio, & repetendo nihilominùs etiam cùm quis sequitur opinionem minùs probabilem, sequi regulam moraliter certam, & conformem rectæ rationi, ac prudentium æstimationi, cui proinde practicè non potest subesse falsum. Pro quo est instantia euidens: Nam potest quis opinionem talem probabiliorem reputare: quo euentu regula est moraliter certa: ergo & in hoc illam amplectente talis esse potest, quia certitudo eius non variatur: & idem erit si hic illam æquè probabilem iudicaret, quod cùm accidit, admittunt aduersarij posse iuxta illam operari. Neque verum est operantem iuxta illam, contra rectam rationem ire, ac prudentum æstimationem, vt diximus, neque facere operationem scienter dubiam an sit peccatum mortale, & malle facere voluntatem suam, etiamsi culpa lethalis sit, eamque diuiuæ amicitiæ præferre, vt est compertum, tantumque habentur ex his verborum terriculamenta ad imperitos obruendos. Vbi addendum, quiaprudentium æstimatio tantoperè inculcatur, ex eo argumentum posse retorqueri: nam plures cum incomparabili excessu sententiæ fauorabili adstipulantur, vt vidimus circa priorem Assertionem: vnde ex ea parte magis quàm vrgeant contrariæ Auctores, vrgentur. Et hæc circa Scriptoris præfati fundamenta: videndum iam quid Leitonius superaddat.
86
*Obijcit ergo Primò. Quia illud Diui
Rom 14. v. 21.
Pauli, Omne quod ex fide non est, peccatum est, secundùm Sayrum Lib. 1. clauis regiæ Cap.
Sayrus.
13. n. 3. & alios significat necessarium esse ad licitè operandum scire actionem esse bonam,
Homem argumenta pro eodem.
& permissam, non autem sufficere malam esse nescire. Secundo. Quia voluntas subit vicem Actoris, ac per consequens ostendere debet actionem esse bonam: non sufficit autem ostendere non probari malam. Tertio. Quia dubium verum & proprium, de quo loquitur principium illud, In dubijs tutius est eligendum, non contingit quando pro utrâque parte rationes dantur, ac propter earum insufficientiam, vel propter vim contrariarum, assensum non cogunt vel assequuntur. Nemo enim sine ratione in dubium inducitur, & quando illa deficit, aut leuis est, vt in scrupulosis accidit, repellendum prorsus est: vt videri potest in Cap. Inquisitioni n. 72. citato, in quo id admonet Innocentius Tertius, immò & iubet. Cum ergo dantur rationes pro ea parte, quæ asserit aliquid esse prohibitum, vel antecedens se habere eo modo, quo sequitur esse actionem prohibitam, quando similes in contrarium dantur, cur istæ illis præferendæ, vt iuxta has, & non iuxta illas formetur conscientia? Cùm in dubio religioni sit fauendum, vt ait Iurisconsultus in l.
l. sunt personæ.
sunt personæ ff. de Religiosis &c. Quarto. Quia actio ex quocumque defectu fit mala, bona verò ex integra caussa, iuxta vulgare axioma. Cùm ergo operans considerat rationes suadentes malam siue prohibitam esse actionem, licet similes contrarium suadentes consideret, potiùs debet vt prohibitam & malam, quàm concessam & bonam illam actionem iudicare. Quinto. Quia non videtur dicendum non mihi minùs licere agere illud, de quo dubito an sit permissum, & sunt rationes æquales suadentes prohibitum, quàm illud, quod positiuè bonum & permissum iudico sine dubio. Sexto. Quia sicut quando volo omittere aliquid, allego quòd | non constat esse præceptum, quia dubium est an præceptum sit, & sic excusor: sic per contrarium, vt æqualitatis ratio seruetur, quando volo agere contra præceptum dubium, lex diuina allegat in dubio contra illam non esse agendum, & iure allegare vjdetur. Et in effectu hanc partem probant iura omnia, quæ in dubio tutius eligendum esse decernunt: nempè tex. in Cap. Ad audientiam. Et in Cap. significasti el. 2.
Iura pro elgendoelegendo tuto.
de homicidio. Et in Cap. Iuuenis, de sponsalibus. Adducit etiam citata Capita, Dominus, & Inquisitioni. Ex quibus sic infert: Si ergo dubitans iure vtitur sua libertate, & illius possessio ipsi prodest in dubio, vt agat quidquid non constat prohibitum, cur prohibetur debitum petere? Vltimò arguit ex doctrina P. Suarij 1. 2.
P. Suarez.
Tract. 3. Disput. 12. sect. 3. n. 5. in principio, vbi dicit ad malam operationem non requiri iudicium certum de malitia, sed satis esse quòd homo voluntariè operatur sine iudicio certo de honestate. Nam licet illud dictum possit intelligi de eo, qui ex conscientia practica, vt inquiunt, dubia operatur; tamen eadem prorsus ratio petit, vt stante dubio, an opus à parte rei sit prohibitum, dicatur non licere, quia non habetur iudicium certum de illius permissione. Hæc ille, quæ minimè vrgent. Et ita.
87
*Ad Primum dico ita esse, vt non sufficiat
Facilis eorum solutio.
ad licitè operandum nescire actionem esse malam, & ita in casu nostro dari moralem certitudinem bonitatis formalis, quidquid de materiali sit. Vbi euenire potest multoties actionem, quæ probabiliùs habetur illicita, reipsa licita sit, eò quòd non prohibita, & vrgendus præfatus Auctor rogando quomodo hoc seruetur quando præceptum est de faciendo, & dubium circa illud, in quo ipse obligationem operandi non agnoscit? Ad secundum, quod de Auctore dicitur; quàm leuis momenti sit, iam vidimus nu. 79. in quo & similiter percontandum. Ad tertium concedo posse dari verum dubium, etiam si pro vtrâque parte probabiles rationes occurrant, si quis nullam amplectatur; & nihilominus, quia veræ opiniones sunt, potest cui libuerit applicari: quo euentu iam non operatur vt dubius, sed opinatiuè iuxta aliorum opiniones, vnde & prudenter & securè in praxi, sicut & cùm probabiliori adhæret per assensum. Vbi cur vnius partis rationes potiùs quàm alterius sequatur, in promptu caussa est, quia ex ea, quam sequitur, reportat commodum, quod iuxta prudentium iudicium potest securissimè comparare. Lex autem citata de dubio loquitur non probabili, & de fauorabili caussa, in qua fauere debent ceteris paribus tribunalia. Vbi etiam vrgendus idem sicut in præcedentibus, ex affirmatiuis præceptis. Ad Quartum, in moralibus loquendo ita intelligendum axioma illud, vt malum ex quocumque defectu censendum sit, quando defectus est circa aliquid præceptum: si enim tale non sit, non est cur dicatur malum, licet
dici imperfectum possit, eo quòd non sit iuxta consilium de perfectiori operandi modo, quod ad summum concedi in casu nostro potest, nihil ad hoc obstante rationũrationum consideratione, de quibus argumentum. Ad Quintum, dico non ita esse permissum id, quod sub dubio fit, ac illud quod est sine dubio tale: quia hoc non indiget adminiculis vt admittatur, quibus tamen eget illud, ratione scilicet & auctoritate ad probabilitatem necessarijs, neque excludentibus formidinem speculatiuam, quæ in caussa sunt vt non ita quieta remaneat conscientia, licet cum securitate sufficienti euitati peccati.
88
*Iam quòd ad textus attinet, de quibus Sextum, respondeo ad eosdem debere eum, qui eos obijcit respondere, cùm post huiusmodi eo
Leironius.
rum obiectionem ita dicat: Quam tamen resolutionem sine distinctione non probo: nam non dubito licere omittere rem, vel actionem, de qua dubitatur an sit præcepta: sicut enim assero in dubio non licere agere, sic per contrarium dico in dubio omittere licere, vel, quod idem est, non teneri ad faciendum. Sic ille. Quomodo ergo stat tunc partem eligi tutiorem? Dico ergo vel axioma illud non continere præceptum, sed consilium, vt multi dicunt apud Dianam Parte 4. Tract. 3. Resolut. 3. & quamplures apud Angelum Bossium Parte 2. n. 1203. vel Pontifices locutos de dubio habente merum statum dubij; quando scilicet non est sufficiens fundamentum ad formandum probabile iudicium, quod possit operans secundùm prudentium æstimationem amplecti. Alij exponunt determinationes dictas de dubio practico, vt videri potest apud P. Thomam Sancium citata Disput. 41. nu. 9. cum quo nequit operari, dum scilicet conscientia est dubia circa operationem, an hîc & nunc sit licita, neque habet vnde formare dictamen certum possit, & necessarium, vt licita sit operatio. Addo in casibus quibusdam dubijs posse Pontifices aliquid certum statuere iuxta partem, quam ipsi iudicant tutiorem: ex quo non est deducendum resolutiones dictas debere generaliter extendi. Id autem quod de allegatione præcepti dicebatur, controposita allegatione volentis omittere quod non constat esse præceptum, admitto, & audiendam dico, sed iuxta illam non esse sententiam ferendam necessariò, quia pro contraria parte vrgentiores sunt probationes. Quod quidem fateri sic arguens debet, cùm præceptum est affirmatium. Ad illud item quod ex P. Suario adducitur, expositio ibidem adhibita est manifesta, iuxta ea, quæ habet n. 2. vbi statuit cum multis iudicium conscientiæ practicè certum, esse necessarium ad bonitatem operationis. Negatur autem esse eamdem rationem eius, ac illius de quo est quæstio: nam illud est proxima regula operationis, cùm sic dictamen conscientiæ, aliud de probabilitate non proximum, sed præcedens, sic statuente qui operatur: Hoc quod probabile iudico secundùm se, mihi esse licitum certo iudico híc & nunc; id non facturus, si illicitum iudicarem.
§. VI.

§. VI.

Circa audientem Confessiones quæ obligagatio in vsu probabilium opinionum. Vbi specialia quædam.
Section
89
*STante sententia, quam stabilitam præ
misimus de licito minùs probabilis opinionis amplexu, videtur consequens debere | Confessarium absoluere eum, qui iuxta illam fuerit operatus, cùm ipse contrariam teneat: & ita tenent eiusdem defensores, quorum ratio est: quia sic operans non peccat: ergo non ponit ex ea parte obicem absolutioni: siue ratione præcedentis operationis bona cum fide, siue futuræ, cuius vitandæ propositum non habeat, quia non tenetur habere propositum vitandi id, quod probabiliter iudicat non esse peccatum. Et hoc quidem à Confessario faciendum, cùm opinio, quam sequitur pœnitens est æquè, aut ferè penè probabilis, & non notoriè probabilior, docet Dom. Arauxo suprà. Casu 5. nu. 9. secutus Sotum, & adhibens cum illo exem
Sotus.
plum in iudice, qui complexus sententiam Scoti non vult condemnare Innocentem secundùm allegata & probata, quem scit priuatim esse talem. Et hunc (ait Sotus) tenetur Confessarius Thomista contra suam & D. Thomæ opinionem absoluere: neque enim hucusque constat quæ ex his sit probabilior opinio, sed vtraque est probabilis ferè in eodem gradu, & in praxi sequibilis, & iudices quandoque secundùm v
nam, quandoque secundùm alteram operantur. Immò opinio Scoti in praxi videtur eò probabilior (è contra alia in Scholis, & speculatiuè loquendo) quo est mitior, tutior, ac securior, si sine scandalo plebis, & sine læsione auctoritatis iudicis, executioni mandetur. Fauet etiam illi regulæ Hostiensis in Cap. si virum, de cognat.
Hostiensis.
spirit. videlicet. Quòd vbi sunt diuersæ opiniones, & diuersa iudicia, semper humanior præferenda & æquior: id est, benignior & mitior, quæ maximè habet locum in iudicijs fori externi, in quibus mitior est pars eligenda; sicut in interno tutior. Vnde cùm dubitatur sufficiente fundamento an Petrus propter homicidium, quod contigit in quadam nocturna armorum contentione manserit irregulares, & sunt pro vtrâque parte opiniones probabiles in foro externo, iudex tunc debet eum habere pro non irregulari, quia hæc est mitior sententia: sed in foro interno debet ei consuli vt habeat se pro irregulari, & dispensationem ad cautelam obtineat, quia hæc est sententia tutior. Hæc doctus ille Magister.
90
*Sed in exemplo adducto scrupulus se
ponendus, vt etiam in foro interno non se debeat quis existimare irregularem: quando ab externo non discordat. Si enim rationes pro externo adductæ probabiles sint, & nihil non verum in eis admixtum, cur pro foro interno aliter iudicandum? Externum enim in materia homicidij etiam tutiorem partem complecti debere, videtur sequi ex Cap. Ad audientiam, & ex Cap. significasti el. 2. de homicidio. Cumque eo non obstante, sententia lata sit in fauorem Rei, existimandum est nihil tutum ratione illius haberi. Quæ, si hoc non præstaret, ferè inutilis esset, cùm se vt irregularem debeat ille gerere etiam in foro externo; nisi fortè ratione scandali, quod est peraccidens. Quod autem iuxta sententiam illam, in qua D. Thomas & Scotus dissentiunt, à præfato Magistro dictum est, documento esse potest circa alias: & illud quidem si obseruatum fuisset iuxta alias, multæ satis vtiliter turbæ fuissent euitatæ.
91
*Iuxta suam verò locutus ille sententiam
de probabiliore opinione præferenda, notoriè tali, ait eam doctrinam debere Confessarium scire, ne claue scientiæ errante procedat, & pœnitentem scientem circa id, de quo agitur, diuersas esse sententias, & secundùm vnam illarum se operari, teneri diligentiam adhibere vt sciat quęquæ illarum sit probabilior. Et si id non faciat, imprudenter agere, & discrimini se committere: & ita si non sit paratus corrigi, de hoc peccato non debere absolui; nisi bona fide minùs probabilem fuisset secutus, putans sibi licere, & iuxta aliam etiam sæpiùs absolutus: tunc enim absoluendus, sed instruendus pariter pro modo vlteriùs procedendi. Quòd si paratum se ostendat correctioni, debet absolui; secus si imparatum: quia pœnitens in omnibus, quæ Sacerdos claue non errante iusserit, tenetur ei parere; eo quòd Sacerdotes sint à Domino iudices constituti ordinarij ad diffiniendas peccatorum culpas in foro pœnitentiæ per claues scientiæ & potestatis, vt pro constanti supponit Sotus in 4. Dist. 18. Quæst. 2. Arti. 5. ad 5. & colligitur ex Cap. quem pœnitet. de Pœnit. Dist. 1. Sed Sacerdos in eo casu potest ac debet pœnitentem instruere de probabiliore ac securiore opinione, & eum mouere, ac mouendo imperare vt eam deinceps certior de veritate factus in praxi sequatur: ergo pœnitens tenetur obedire, cùm imperans non erret, viam tutiorem ostendens, & à periculo eripiens, quod vitare pœnitens tenetur. Sic ille Soti doctrinæ Conformiter.
92
*Sed contra eum est Primò, vel ex hac
1. Arguitur contra illos.
ipsa doctrina meritò refellendam sententiam, cui innititur, cùm adeò graue onus pœnitentibus imponendum statuat. Secundò, Quia videtur inutilis, quandoquidem pœnitens contrariam se posse amplecti sententiam sciens, poterit non confiteri id, quod iuxta eam fuerit operatus, & ita non erit cur veniens posteà ab eo repellatur, absolutione negata. Tertiò. Quia contingere potest pœnitentem à Confessarijs alijs absolutum iuxta oppositam opinionem: vnde si neganda absolutio, id non sine iniuria illorum stabit, qui errante claue processisse dicendi sunt. Quòd si dicat doctos esse, sed se aliam opinionem amplecti; eo certè ipso minùs docti pronuntiantur, & occasio præbetur pœnitenti de ipsis minùs honorificè sentiendi. Quartò, Sententia à nobis stabilita saltim est æquè probabilis, vt ostendimus n. 79. ergo potest & debet Confessarius eidem conformari, iuxta ea, quæ ex Auctore citato dedimus n. 89. Quintò, pro quo & Casu 3. nu. 4. vbi id habet, quod præsenti instituto fauet, quod scilicet daretur bellum iustum ex vtraque parte. Sexto, quia pœnitens talis non absolutus potest ad alterius Confessarij tribunal prouocare, qui contrariam sententiam teneat, & iuxta ipsam eum absoluat. Et quid tunc? Rigidus sanè, & fortè etiam inscius, Confessarius prior à pœnitente reputabitur, quod non sine ipsius nominis nota, & Sacramenti ipsius accidet detrimento, ex quo tales in pœnitentibus angustiæ suboriuntur. Licet enim eo in euentu per secundum Confessarium leuamen sit, quod expetierat; | consecutus: at sibi non immeritò persuadere poterit inuenturũinuenturum se posthac Confessarios alios priori consimiles, graue onus ratus, si appellationibus sit vsurus, quando ex sententiæ, quam Confessarius tenendam docet, sequela commodum sibi considerabile constat obuenire. Sexto. Illa opinio est minus tuta, quæ difficilius reddit Sacramentum: quam positionem statuit præfatus Scriptor Disput.
9. cit. nu. 21. in fine: exemplum apponens in opinione ad validam & fructuosam Baptismi & Pœnitentiæ susceptionem non sufficere attritionem cognitam. Neque enim tutior dicenda est quia meliorem petit cum Sacramento dispositionem, scilicet contritionem: immò ex hoc minùs tuta videtur dicenda quòd difficiliorem exigat dispositionem, & efficaciam Sacramentorum nouæ legis eneruet, quibus vniuersa Theologorum Schola virtutem attribuit faciendi de attrito contritum, & scrupulos conscientijs fidelium ingerat, eos numquàm aut raro de Sacramentorum talium debita dispositione & susceptione tutos reddens. Sic illius habet discursus, ex quo pro casu nostro efficaciter ad hominem arguendum; cùm constet ex dictis difficultas in vsu Pœnitentiæ Sacramenti, & scrupulorum seminarium præbeatur.
93
*Tandem prætereundum non est id, quod
habet nu. 20. in fine: vbi ait quòd si pœnitens fidem non adhibeat Confessario, velitque in sua permanere opinione, ob rationabilia fundamenta, vel quia eam à viro magis, aut æquè docto audiuit, aut nullum, aut solius incredulitatis ei peccatum imputabitur in foro Dei: & ita Confessarius, licet teneatur instruere, non tamen poterit eum ad acceptandum eius sententiam obligare: ex quo sequitur eum debere absoluere. Ergo & absolutè. Constat. Quia si vnius viri docti auctoritas ad id sufficit, multò validior erit tot ac tantorum iudicantium pœnitentem procedere tunc securè, quorum & sunt non rationabilia solùm, sed rationabilissima fundamenta.
94
*Vbi & addendum quod citatus Matthæus
Homem Leitonius habet citato Cap. 3. n. 50. post feruidum adhibitum conatum ad sui dogmatis firmamentum, ita enim scribit: Illud hîc pro fine huius Capitis notando, quod si vera est doctrina dictans vtramque partem contrariam posse probabilem esse, eo ipso quod pro se habeat non parui momenti fundamenta, siue auctoritates, & illam licet minùs tutam sequi licerè, vanus ferè noster & aliorum labor fuit: nam pars illa, quæ asserit regulariter non esse tutius sequendum ex præcepto, sed tantùm ex consilio, & habeat pro se grauißimos Auctores, & in effectu tam doctrina defendens possessionem prodesse in materijs extra iustitiam, quàm contrarium defendens, probabilis sit secundùm Dianam Parte 4. Tract. 3. Resolut. 2. nihil ferè est, quod in dubio sequi non liceat. At hæc nos suprà latè impugnauimus. Sic ille. Sed cùm eius impugnationes eam habeant vim, quam vidimus, & contraria sententia adeò sit iam vsu sapientium & Scriptorum consensu, ac ferè omomnium vt ait P. Arriaga Tomo 8. Disput. 44. n. 2. radicata, non est cur in contraria adstruenda laboretur, ne vanus ferè labor sit, in declaranda & firmanda communi, & probabilissima, vt eam vocat P. Thomas Sancius, meliùs & vtilius collocandus.

Dubium speciale & nouum circa nuper dicta.

95
*DEbere Confessarium se accommodare
pœnitentis opinioni iam vidimus: quod tamen tunc tantùm videtur procedere quando pœnitens iure agit, & suam sequi opinionem vult, ac iuxta eam absolui. Sed quid cùm nihil de opinione discernenti, eidem negatur absolutio, iuxta opinionem, quam Confessarius tenet? Exemplis rem expedio: Multorum scribentium doctrina est negandam absolutionem relabenti frequentissimè in grauia peccata præsertim carnalia, & quæ complice non egent ad sui complementum, vt in mollitie accidit. Item habenti consuetudinem iurandi lethalè, multoque magis blasphemandi, & non vitanti occasionem, proponenti tamen iam sæpiùs; & sic de alijs. Illos afferunt Diana Parte 1. Tract. 7.
Resolut. 55. Parte 2. Tract. 16. Resolut. 45. Parte 4. Tract. 4. Resolut. 165. Parte 6. Tract. 6. Resolut. 30. & Tract. 7. Resolut. 49. & Parte 11. Tract. 8. Resolut. 30. P. Baunij Tomo 1. Tractatu 4. de Pœnitentia. Quæst. 15. Bassæus verb. Absolutio nu. 7. P. Palaus Tomo 3. Tract. 14. Disput. 1. Puncto 9. n. 6. Leander à Sacramento Tomo 1. Tract. 5. nu. 49. & 50. Thomas Hurtadus Tomo 1. Tract. 1. Cap. 6. Resolut. 21. & alij. Sunt autem apud eosdem contrariam sentientes, dicentesque absolutionem impertiendam quoties pœnitens cum vero dolore ac proposito accedit; quorum opinio est probabilis, quia & rationibus non leuibus nititur, & patronos habet non contemnendæ auctoritatis: tenent enim illam Viualdus in Candelabro, Titulo de Absolutione §. Casus reseruati Episcopo Beia 3 parte Responsionum Casu 3. Ioannes Sancius in selectis Disput. 9. & 10. num. 19. P. Dicastillus Tomo 2. de Sacramentis Tract. 8. Disput. 10. nu. 573. Baunij suprà Iosephus de Orta in speculo Parochorum Cap. 10. nu. 33. & alij ex Recentioribus. Et in rigore ita posse fieri affirmat P. Palaus cum alijs, in quibus sunt Leander suprà Bonacina Tomo 2. Disput. 4. Puncto 15. n. 2. Diana citata Resolut. 30. P. Fagundez Tomo 1. in Decalogum Lib. 2. Cap. 9. n. 20. & 21. P. Thomas Sanchez Lib. 1. in eumdem Cap. 32. n. 45. Cardinalis Lugo Disput. 14. de Pœnitentia n. 166. P. Martinon Tomo 5. Disputat. 53. n. 185. Et idem ante illos significauit P. Suarez Tomo 2. de Religione Tractatu 4. Lib. 3. Cap. 8. in sine dicens, quòd in his non est scrupulosè procedendum. Sed facta morali diligentia, illa cum proposito censeri debet sufficiens. Quia non oportet vt Confessor alium
P. Suarez.
non pejeraturum iudicet, sed satis est quòd iudicat illum in præsenti habere tale propositum, & facere quod moraliter potest vt efficax sit: nec huiusmodi humanæ infirmitates efficaciùs curari ab homine possunt. Sic ille.
96
*Ex quo videtur efficaciter elici talibus non
posse absolutionem negari, quia stante necessaria dispositione ex parte pœnitentis, iniuria ei infertur, si absolutio denegetur, quod ex vi institutionis eiusdem Sacramenti deduci affirmat idem Doctor Eximius Tomo 4. in 3. p. Disput. 52. sect. 5. n. 2. & licet cum eodem, alijsque citatis differri ex rationabili caussa queat, quam ille dicit fore grauissimam, & magna cum consideratione; cùm tamen in rigore conferri possit, ius habet pœnitens | ad illam exigendam, eo ipso quòd ex iustitia debeatur: sicut coniux reddere debitum debet quando reuera est aptus ad reddendum, licet fortè commodius esset petenti tunc non reddi: quod tamen in præsenti deficit, quia commodius est gratia Sacramenti contra pessimam consuetudinem obfirmari, & illius circa hoc debet practicari opinio, si iure agere velit. Si autem de opinionibus nihil sciat aut cogitet, idem videtur præstandum, quia ius, quod habet, pro ipso loquitur. Et ita tenet Ioannes Sancius Disput. 9. n. 11. P. Baunij Assertione vnica, & §. vera sententia: Et alij, qui nulla adhibita distinctione loquuntur.
97
*Dico Primò. Absolutio differri potest, non
obstantibus ijs, quæ in contrarium præmisimus. Probatur, quia ijdem ipsi Auctores, qui sentiunt Confessarium debere conformari pœnitentis opinioni, sic etiam affirmant, & P. Suarèz citata sect. 5. pro certo id proponit, sicut nonnulli alij: Ergo benè possunt Assertiones illæ conciliari. Et vt non appareat statim ratio vrgens, auctoritas certè tanta sufficere debet ad praxim illam doctrina & exemplo ipsorum roboratam.
98
*Deinde. Contra probabilem opinionem
pœnitentis licet operari cum illius consensu: ergo in nostro casu ita etiam fieri potest. Aut ergo quis circa hoc instructus, & discurrere valens, consentit, & sic procedit Assertio: aut reluctatur, & absolutionem sibi contendit impendi, durum reputans se inabsolutum dimitti: & sic alia est ratio, de qua statim. Aut de opinionibus sciens nihil. Atqui hinc non est cur sibi persuadeat Confessarius contendere cum eo velle, & iudicium suum iudicio sui iudicis, medici, & magistri præferre: ergo potest iuxta receptissimam sententiam cum eo agere, dum nihil speciale, quod existimationem talem obruere possit, occurrit.
99
*Prætereà, licet sententia pœnitentis pro
babilis sit, & Confessarius debeat eidem se conformare, id non tollit quin in aliquo casu possit iste illius vsum prohibere. Ergo in eo, de quo agimus, tale aliquid potest stare. Assumptum ostendo. Nam vsus alicuius opinionis potest commodum aliquod afferre pœnitenti, cuius priuatio erit molesta: ergo potest in satisfactionem peccatorum iniungi. Patet consequentia, quia non est vnde id repugnet: Sicut enim abstrahendo ab opinionibus potest priuatio talis præcipi: ita & cùm de opinione agitur, quia ratio, ob quam satisfactoria est, similiter procedit. Exemplo res fit manifestior. De obligatione restitutionis agitur circa talem, aut tantam quantitatem. Possem ego absolutè pœnitenti iniungere vt similem quantitatem satisfacturus pro confessis peccatis pauperibus erogaret cum Daniele dicens: Peccata tua
Daniel. 4. v. 24.
eleemosynis redime. Dan. 4. v. 24. Et sic tradit Montesinus ab Angelo Bossio allegatus Parte 1. Tit. 1. n. 233. & à Ioanne Sancio Disp. 33. nu. 54. quem vterque sequitur de restitutione loquentem 1. 2. q. 5. Disput. 29. nu. 198. Ergo similiter iubere potero vt restituat non vtens opinione, iuxta quam ad restitutionem non se existimat probabiliter obligatum: quo euentu & iustitiæ & religionis actus exercetur. Item. Iudicat probabiliter pœnitens se non teneri ratione sui officij ad ieiunandum. Et tamen Confessarius potest non vsum talis opinionis aliquando rationabiliter imperare. Et sic de alijs. Ex quo patet illationis euidentia in nostro casu, in quo quidquid disponitur est in fauorem pœnitentis, pro maximo scilicet animæ bono, & ex quo detrimentum nullum in temporalibus potest resultare.
100
*Dices. Ergo generaliter etiam dici po
Sed non semper.
test Confessarium sequentem probabiliorem opinionem posse pœnitenti iniungere vt opinione sua minùs probabili non vtatur: ex quo fit vt id habeatur ex hoc agendi modo, quod per viam aliāaliam contendunt contrarięcontrariæ illius opinionis asseclæ, debere scilicet pœnitentem opinioni Confessarij cōformariconformari. Sed hoc non vrget. Nam ex eo quòd in vno aut altero casu, vsus opinionis prohibeatur, non tollitur illius generalis facultas, neque iugum graue, & onus importabile conscientijs importatur. Vnde non licet generaliter vsum opinionum minùs probabilium pro satisfactione peccatorum imponere, quia inconueniens dictum sequeretur: neque semper talis vsus priuatio accommodata materia satisfactionis erit, aut illam Confessa peccata merebuntur. Item. Cùm varia sint operum genera, quibus satis fieri possit, aliquid erit multoties maioris vis ad satisfaciendum, quàm vsus opinionis probabilis prohibitio: ergo non debet generaliter ad prædictum effectum imperari.
101
*Dico Secundò. Si quis opinionum con
scius velit iure agere cum Confessario, & absolutionem extorquere, si nullum aliud damnum immineat, potest vrgeri à Confessario vt obediat, reipsa absolutionem, si expedire videat, denegando. Id probo: Quia Doctores conuenientiam dilationis admittentes generaliter loquuntur: ergo cùm illa respectu eius, de quo loquimur, locum habere possit, non est cur ex eo quòd sciolus sit, melioris debeat esse conditionis; immò aliquoties talium debet præsumptio castigari.
102
*Dico Tertiò. Si timeatur damnum ali
quod ex dilata absolutione, non est deneganda. Sic citati, ex quibus P. Thomas Sancius, & alij cum secuti excipiunt casum, quo licet pœnitens id ægrè ferat, nec speretur emendatio, timeantur scandala: tunc enim timor hic benè fundatus solatio est pœnitentis præferendus; & licet P. Dicastillus, Ioannes Sancius, & P. Baunij, expendant damna, quæ generaliter ex negata absolutione erumpere possunt, pro quo & experientia suffragatur; negari nequit quin experientia etiam in contrarium sit, quam & P. Suarius allegat. Nec de his plura hoc loco, & præsertim de occasionibus proximis vitandis; de quibus in Thesauro actum Tomo 2. Tit. 16. n. 55. & seqq. Circa quas & inferiùs num. 592.
DVBIVM ALIVD.

DVBIVM ALIVD.

Circa opinionem Pœnitentis à Confessario reputatam improbabilem. Vbi de Bulla Cruciatæ circa vsum Regularium pro reseruatis.
Section
103
*DE hac materia in Thesauro disserui Tomo
1. Tit. 5. n. 266. & seqq. Et opinionem asserentem posse Regulares vti Bulla pro absolutione à reseruatis improbabilem cum multis pronuntiaui: quod & modò statuo, quia nihil, quod | à præfato sensu me possit auertere, deprehendi. Et Leandrum quidem à Sacramento adduxi similiter sentientem, vt præmiserat; addentem tamen in contrarium esse, à Rege nostro supplicatum pro eo Pontificem, quod sibi à Mag. Arauxo nondum Episcopo, sed iam sublimis illius dignitatis emerito, fuerat affirmatum. Sed verò Illustrissimus Dominus, cùm de hoc in Decisionum suarum Tractatu 1. Quæst. 8. n. 21. & 22. agat, vbi & Leandri meminit, & fusiùs à nu. 27. in fine Quæstionis sic habet: His accedit quod ex parte Re
gis Hispani rogatus fuit Vrbanus VIII. ne in sua Bulla exprimeret dictam exceptionem Regularium. Sic ille. Vbi, vt omittam quæ circa hoc aliàs dicta sunt, quid hîc contra nos? Si Vrbanus expressè voluit Bullam Regularibus quoad prædictum effectum non prodesse, clausula exceptionis non opposita,
Sed nihil inde.
quid supplicatio Regia, si talis reuerà fuit, contra id prodesse poterat ex eo quod exceptio non exprimeretur? Nihil ergo inde pro suo habent aduersantes intento, nisi quòd Regulares aliqui opinionis suæ qualecumque fundamentum conati sunt medijs potentioribus retineri.
104
*Et quidem præter fundamentum præfa
tum, quod quanti sit ponderis liquidò apparet, non est aliud, quo possit positio ista sustineri, & per intrinseca principia probabilis demonstrari. Non enim vrget quod de possessione dicitur, in qua sunt Regulares, minimè per Bullæ clausulam reuocata. Nulla enim talis possessio, quæ pacifica dici possit, vnquam fuit, sed fortè apud quosdam aliqua turbida, & impugnata, reclamantibus Pontificibus, ac multarum Religionum exactam obseruantiam profitentium Prælatis. Quòd autem possessio talis minimè suffragetur, quis potest etiam ex imperitissimis ignorare? & legem quidem circa hoc in Corpore iuris insertam in Extrauagante scilicet Inter cunctas de Priuilegijs, qua sta
Extrauag. Inter cunctas.
tuitur vt Regulares, non confiteantur alijs, quàm deputatis à suis Prælatis per Bullam reuocatam. dicitur quidem, sed non probatur. Additur per clausulam Bullæ Cruciatæ solùm excipi à derogatione priuilegia concessa circa Indulgentias, non circa SacramentorũSacramentorum administrationem &c. ac proinde per illam non manet derogatum priuilegium eligendi Confessarium &c. quod argumentum ait præfatus Magister esse suo iudicio irrefragabile. Sed sit illud tale, vt in prædicta exceptione de solis Indulgentijs sermo habeatur, cuius oppositum efficaciter euincit Cardinalis Lugo Disput. 20. de Pœnitentian. 112. & seqq. Quid inde? An id obstare possit iteratis Pontificum declarationibus, quibus mentem suam circa exceptionem testatissimam reliquerunt? Hoc certè est quod debet, vt sententiæ probabilitas eluceat, eneruari. Vnde nec vim facimus in alijs Bullæ verbis, facultades, gracias, y priuilegios, quæ dicuntur debere intelligi iuxta subiectam materiam.
105
*Ad eneruandam ergo vim dictarum de
clarationum subditur illas mortuis Pontificibus expirasse. Quàm ergo ineptè additum ab illis, Tenore præsentium perpetuo declaramus, si dispositionum vis ijsdem erat morientibus moritura, & nouarum Bullarum concessione eo ipso à successoribus reuocanda! Non dubium quin potuerint reuocare. Sed vbinam reuocatio dicta? In Bulla ipsa exceptionem habente nullam. Atqui Vrbanus sua in Bulla (sicut Clemens & Paulus) de exceptione nihil; & tamen exceptionem iuxta eorum mentem faciendam est ex eorum verbis exploratum; non ergo admittenda illa, etiam si expressio videatur necessaria, quandoquidem sine expressione tali volunt Pontifices accipiendam; etiamsi successores nihil censuerint in verborum tenore variandum.
106
*Nec plus habet roboris quod dicitur,
Bullam scilicet sequenti anno promulgatam non censeri eamdem cum Bulla anni præcedentis, etiam eiusdem Pontificis, quia est priuilegium annuale, sicut legatum annuum censetur plura annua legata, ex l. Cùm in singulos ff. de annuis le
L Cùm in singulos.
gatis. Id enim damus. Sed cùm ad annuas omnes Bullas voluntas Pontificis extendatur, parùm refert quòd vna sint aut plures. Rogo enim an ita accidere possit, vt contendimus, Pontificem scilicet posse ita voluntatem suam declarare, vt ad suas & aliorum Bullas se protendat, dum ipsi nihil in contrarium inuenti fuerint declarasse? Id certè innegabile est, & ita communiter sentiunt Doctores circa absolutionem ab hæresi: quam sententiam Tribunalia S. Inquisitionis amplectuntur. Et vt demus potuisse in eo locum esse opinionibus, id certissimum quod in toto Canonico iure habemus, in quo responsa singularium Pontificum vim habent, vt iuxta eorum debeamus mentem procedere, dum successores contrarium aliquid non inuenti fuerint decreuisse. Atqui hoc videmus in casu nostro contingere, in quo successores circa vsum Bullæ, nihil speciale, nihil contrarium in eadem apponunt: ergo dicendum proculdubio est vsum, qui prætenditur, esse contra eorum testatissimātestatissimam voluntatem. Nec est cur afferatur Bulla Sixti V. circa abortum, aut tales, quæ non receptæ, aut per subsecutas Constitutiones immutatæ. Et insto ex eâdem Bulla. Quia extra dubium est peccatum reseruatum à Pontificia Sede, etiam mortuo Pontifice reseruatum manere, nisi à Successore aliter decernatur. Cur ergo abortus reseruatus à Sixto, iam reseruatus non est? Ideo certè quia Gregorius XIV. reseruationem sustulit. Ergo ex hoc non habent aduersantes vnde vrgeant, sed potius quo vrgeri efficaciter possint: quia stat exceptio pro Regularibus Pontificijs Bullis declarata, contra quam declarationem successorum nullus inuenitur aliquid protulisse.
107
*Quod verò superadditur, per huiusmodi facultatem Regularium obseruantiam non eneruari, sicut neque dispositione Concilij Tridentini
Concilium Trident.
Seßione 25. Cap. 1. de Regularibus, vt Monialibus extraordinarius detur Confessarius bis aut ter in anno: contra sic arguentes videtur potiùs militare. Nam Concilium censuit frequentiam extra
ordinarij Confessarij non esse consonam obseruantiæ regulari, & ideò solùm bis aut ter concedendum in anno constat esse præceptum. Quid ergo erit de Regulari qualiscumque sexus sentiendum Bullam accipiente, & iuxta eam toties quoties ad extraordinarium Confessarium recursum habente, qui possit à grauissimis excessibus Papalem absolutionem condonare? si præsertim accidat excessus tales ad sæculares personas deferri, & eos quandoque eligi, qui neque scientia, neque probitate sunt præditi, quam exigit Cle|mens VIII. in ijs; qui in Religionibus assignandi
Clemens VIII.
sunt, ad quos absolutio à reseruatis deferatur. Ijque sint docti, prudentes, & charitate præditi. Talia velle Pontifices, qui voluerit credat; ego certè numquam id mihi potero persuadere. Neque maiorem vim habet quod de Iubileis dicitur; id enim infrequens, vnde minimè ad comparationem nostri casus adducendum.
108
*Nec damnum dictum cum vtilitate ex
vsu facultatis dictæ proueniente compensatur, dum per illam maiora pericula & sacrilegia vitantur. Nam ad hæc pericula & sacrilegia euitanda via est securior, petitio scilicet facultatis à Prælato interuentu Confessarij, tacito pœnitentis nomine, aut per alium, qui ex assignatis non sit; quam dabit prudens Prælatus, quem hac in re non esse futurum difficilem citatus Pontifex statuit, sed standum iudicio Confessarij. Quod equidem Regulares Germani, Belgici, Gallici, Poloni, Hungari, Bohemi, Italorum plurimi, & alij beneficio Bullæ expertes sint facturi, quibus non est dicendum Pontifices ad euitanda pericula & sacrilegia minimè de remedijs competentibus providisse,
109
*Ex Bulla autem Vrbani VIII. Latina
Vrbanus VIII.
seu plumbea, quod affertur, scilicet vt omnes & singuli prædicti meliùs ad Deum preces fundare possint &c. quod ad Regulares videtur extenden
dum, tum quia Omnes nullum excludit: tum etiam quia quod ad preces attinet, ad eos præsertim videtur spectare: Facilem explicationem habet, quia non vtcumque dicuntur omnes, sed prædicti; & ita illi solùm accipiendi, qui iuxta mentem Pontificum Cruciata frui possunt quo ad totalem absolutionem, excludendo Regulares, quos ad fundendas preces supponunt Pontifices ea facturos conscientiæ puritate, quæ ad earum felicem est exitum requisita. Illa autem consequentia, quæ ex præfatis verbis elicitur, dum dicitur. Igitur potiùs in maiorem conscientiæ puritatem, quàm in detrimentum regularis disciplinæ tale priuilegium conducit: Non est legitima generaliter loquendo, sed iuxta subiectam materiam, quoad eos scilicet, quibus pro puritate dicta potest conducere, & sunt prædicti, secus Regulares, vt Pontifices ipsi apertissimè protestantur,

Circa Societatem IESV indecora, & acerba positio propulsata.

110
*ID verò quod Societatem concernens
prædictus Auctor obtrudit nu. 22. §. Sed puto ego, omittendum potiùs quàm discutiendum existimo, ratus nulli ei præiudicio futurum apud æquos rerum æstimatores, & illi propriarum conscios: habetque illa præstantissimos defensores, habituraque est, nobis etiam tacentibus; quos tamen non semper elingues esse, sed pro veritate loqui aliquoties oportebit. Dicam & ego, sed pauca vt liquidò eluceat an positio dicto loco non sine odiosa comparatione proposita possit æquanimiter sustineri.
Pius IV. in Bulla, quæ incipit, Etsi ex debito.
die 3. Aprilis, an. 1561. cum præmisisset conciliationem quamdam inter Societatem & Ordinem alium ex Mendicantibus, satisque religiosum Palentiæ habitam super fabrica intra cannas, ita prosecutus: Nos qui Inter seruos Christi pacem & tranquillitatem intimis desideramus affectibus, attendentes quantùm dicta vestra Societas in Ecclesia Dei hactenus fructum attulerit, (post annos tantum viginti & vnum à sua Confirmatione) & quantum in futurum, Deo dante, sit allatura: & proptereà vos præ cæteris alijs Religiosis, maioribus fauoribus & gratijs fore meritò prosequendos &c.
111
*Pius V. sublime illud Dominicani Or
Pij 5. aliud.
dinis ac totius Ecclesiæ decus, in Bulla, quæ incipit, Æquum reputamus, an. 1565. die 17. Ianuarij hæc habet: Nonnulli animi leuitate; vt credebatur, ducti, ac quietem labori, cui proculdubio Religiosi Secietatis huiusmodi pro excolenda & propaganda Christiana religione continuè erant expositi, ac priuatum commodum publicæ, tam dictæ Societatis, quàm Christianæ Reipublicæ vtilitati indiscretè præferentes, fucatisque coloribus asserentes se id facere ob frugem melioris vitæ, aut strictioris obseruantiæ &c.
112
*Gregorius XIII. in Bulla an. 1576. die
Præclara alia Gregorij 13.
16. Iulio incipiente. Quæ cumque sacrarum, ita ait: Nos igitur qui præfatos Presbyteros & Religiosos dictæ Societatis à studijs, lectionibus, prædicationibus, Confeßionibus audiendis, & alijs verbi Dei ministerijs, ac pietatis operibus, quibus continuè laudabiliter incubuerunt, & incumbere non desistunt, quauis ex caussa distrahi nolumus; considerantes in Ecclesia Dei non deesse alios Ordines Religionum, qui vel ex instituto, vel absque propriarum functionum impedimento, supplicationibus huiusmodi interesse &c.
113
*Idem in Bulla anni eiusdem die 30. Octobris, cuius est initium, Saluatoris Domini, ita loquitur: Sanè, vt accepimus, licet dilecti filij Presbyteri Venerabilis Societatis IESV in vinea Domini tamquàm fructiferi palmites, in toto ferè orbe tam in continendis in via mandatorum Christi fidelibus, infirmis in fide consolidandis, ægrotisque sanandis, confractis alligandis, & abiectis reducendis, ouibusque dispersis, & lupis vespertinis, leonumque famelicis catulis in deuorationem expositis, reclamandis, & defendendis: quàm etiam ijs, qui extra ouile Christi, sacrosanctique Imperij nostri tutelam, sub ignorantiæ iugo, in obscuris & tenebricosis locis ac desertis, per montuosas ac difficiles vias aberrant conuertendis; & ad nationes Catholica religione imbutas, & ad immanes barbarasque diuini cultus, politicique ornatus ignaras gentes, ferino potiùs quàm humano more viuentes, sese extendentes, optimum & vberrimum fructum attulerint, & in dies maiore cum solicitudine afferre, zizania extirpare, bonum semen renouare, plantare, terrasque incultas euangelico sulco, ac Ecclesiasticæ disciplinæ vomere eruderare non cessent. Ac dudùm propter ipsius Societatis tam vtiles, tamque necessarias functiones, quæ tum in Domibus per frequentem Pœnitentiæ, & Eucharistiæ Sacramentorum administrationem, & ad eorum frequentationem sectandam adhortationem, prædicationemque, & spiritualia exercitia, ac alia verbi Dei ministeria, tum in Collegijs per lectiones tam bonarum litterarum, quàm Philosophiæ etiam & Theologiæ, ad iuuentutem bonis moribus & litteris imbuendam, ex ipsius Societatis primæua instituti euectione, ac diuina vocatione, magno Dei beneficio, & Ecclesiæ stirituali emolumento exerceat &c.
114
*Idem in eiusdem anni Bulla die 18. Decembris, cuius exordium, Apostolicæ Sedis sic fatur: | Nos igitur, qui operarios in vinea Domini, præsertim pondus diei & æstus sustinentes, sincero prosequimur affectu &c.
Et in Bulla anni 1578. die 7. Maij, quæ exorditur, Quanta in vinea Domini, in hunc loquitur modum: Quanta in vinea Domini fructuosa opera Societas IESV quotidie verbo & exemplo in populo Christiano attulerit, continuosque labores, quos pro diuini nominis gloria, & exaltatione fidei Catholicæ Presbyteri dictæ Societatis supportent, cordi nostro prouenit satisfactio. Ac proptereà dignum censentes, vt ipsam Societatem, eiusque in odorem suauitatis Altißimo deseruientes specialibus fauoribus prosequamur, illaque sibi fauorabiliter concedamus, per quæ Societas ipsa ad animarum auxilium fideliter in Domino procedere valeat.
115
*Pergit adhuc, & in Bulla, quæ incipit Quantò fructuosiùs anni 1582. die 1. Februarij, cuius exordium satis Societati honorificum est, sicut & progressus, sic tandem subdit: Nos considerantes diuinæ sapientiæ atque prouidentiæ thesauros, pro temporum neceßitate varia, & inter se dißimilia, eademque salubria Ordinum instituta in Ecclesia sua produxisse, & nunc maximè (vt felicissimi toto orbe successus testantur) mirificos in agro Domini fructus hoc peculiari dictæ Societatis instituto proferri &c.
Tandem in celeberrima Bulla anni 1584. die 25. Maij, quæ sic orditur, Ascendente Domino; ita scribit: In quo cùm aliarum Religionum studia, tum Societatis IESV aßiduus pro Christi labor, necnon vsque ad finem perseuerantia, promptam se ostendit. Cumque prolem Catholicæ religioni valde proficuam, & ad omnia pericula pro vniuersali Ecclesia subeunda paratam procreauit, aliamque atque aliam à prima non degenerem, præstante gratia Dei, quotidie substituit, vt nobis eorum alumni per multiplices probationum gradus altiùs prouecti semper præsto sint, quos in rebus arduis suscipiendis fructuosos operarios asciscamus. Eos autem, vt firmiorem nobis opem ad prædicta nauare possint, ab omni non modò iniuria, sed etiam calumnia studemus intactos conseruare,
116
*Gregorius XIV. in Bulla anni 1571. die
28. Iunij, sic auspicatissimè auspicatur Ecclesiæ Catholicæ, cui, Deo auctore, præsumus, decor atque vtilitas postulat, vt cum in omnibus illius membris fouendis atque ornandis assiduè nobis laborandum sit: in illam tamen præcipuè vigilantiæ nostræ partem impendere debeamus, quæ non modò ipsa per se robur ac pulchritudinem corpori huic mystico afferunt, sed ceteras etiam eius partes, vel disruptas consolidare, vel integras custodire, vel fædatas eluere, atque etiam ornare valeant. Inter hæc autem quem locum obtineant Religiosi Ordines, præsertim verò qui proximorum vtilitati deseruiunt, cùm & superiora tempora & præsentia diligenter attendimus. In his verò Religio Societatis IESV, quam nouissimis hisce diebus diuina prouidentia excitauit, adeo strenuè laborauit, ac sine intermissione laborat, vt illius vel turbationem, vel infirmitatem, ad commune Ecclesiæ damnum; vel pacem atque integritatem, ad eiusdem vtilitatem maximè pertinere putetur.
117
*Paulus in Bulla anni 1606. die 4. Sep
Pauli V. luculentum aliud.
tembris sic orsus: Quantùm Religio Societatis IESV in Ecclesia ad fidei, pietatis, & religionis augmentum profecerit, & in dies magis proficiat: Nos ipsi scimus, & Christiana Respublica nouit vniuersa. Proptereà illam diuersimodè perturbare, ab incepto retardare, malis artibus humani generis hostis quotidie nititur: è contra verò illam & in suo laudabili proposito confouere, & ad Instituti sui puritatem & nitorem pristinum retinendum adiuuare in quo vno solo vis Religionis consistit, procurarunt Prædecessores nostri, & nos totis viribus contendimus. & inferiùs. Nos igitur certò scientes totum sanctæ huius, & numquàm satis laudatæ Religionis stabilimentum & profectum, in viridi Instituti ipsius &c.
118
*Iuxta hæc & alia, quæ longum esset re
censere, & satis notabilia sunt, vt liquet, resolutio illa vim accipit, quam Eximius Doctor P. Suarius exhibet solidis fundamentis roboratam Tomo 4. de Religione Tract. 10. de Societate Lib. 1. Cap. 7. à n. 3. vbi euidenter ostendit Societatem ex vi sui instituti perfectissimam esse, & in eo infimum gradum non tenere. Hoc vltimum ita explicat, vt per negationem potiùs, quàm per positiuam comparationem sibi visum fuerit statuendum, vt omnem inuidiam amoueret. Vbi inuidiæ nomen sic oportet accipiat lector, vt præter vulgarem significationem, aliam èex Grammaticis lexicis aduertat adsciscendam. Qua tamen opportunè vsus Eminentissimus Cardinalis Sfortia Pallauicinus
Cap. vltimo vindicationum Societatis vers. Age, sic scribens: Romani Pontifices miro consensu per innumera diplomata, quæ in omnium manu sunt, Societatem priuilegijs atque immunitatibus amplissimis vsque ad magnam inuidiam influxerunt. Sic ille. Vult ergo sapientissimus ac modestissimus iuxta Magister Societatem aliquibus saltim exæquandam ex ijs, quibus simile congruit institutum, quo in genere Mendicantes habentur, èex quarum illa numero, iuxta Pontificias Sanctiones, & quidem illi de suorum Ordinum perfectione contendunt, vt non facile appareat cui sit malum aureum tribuendum.
119
*Iam ex præfatis Positiones istas minimè negandas elicio.
Prima sit. Societas ob eximios in Ecclesia fructus præ ceteris alijs Religiosis Ordinibus maiores fauores & gratias apud Apostolicam Sedem promeruit. Sic Pius Quartus, qui de vitæ exemplo elogium grande præmiserat.
Secunda. Religiosi Societatis, qui ex instituto excolendæ & propagandæ fidei sunt expositi, & qui dicunt se ob frugem melioris vitæ, & strictioris obseruantiæ transitum velle, neutiquam credendi, proprium commodum Christianæ Reipublicæ vtilitati indiscrètè præferentes. Sic Pius Quintus.
Tertia. Multiplicia Societatis ministeria adeò Ecclesiæ proficua sunt, vt licet Religiosi alij ad publicas supplicationes adigi possint, ab huiusmodi occupatione veniat releuanda Societas, cuius alumni eisdem laudabiliter incubuerunt, vtpotè quæ maioris momenti sunt, & ita alijs præferenda. Sic Idem.
120
*Quarta. Societas maximè vtiles ac necessarias functiones, magno Dei beneficio, & Ecclesiæ spirituali emolumento exercet, cum admirabili varietate, & ingentium laborum impensis. Sic Gregorius XIII. prædicta in speciali recensens.
Quinta. Societatis Religiosi pondus diei & æstus sustinent, & quotidie verbo & exemplo, | magnisque laboribus pro Dei gloria supportatis, magno cùm fructu, digni sunt, quos specialibus fauoribus Sedes Apostolica prosequatur. Sic Idem.
Sexta, Societas Iesv èex thesauris diuinæ sapientiæ & prouidentiæ, temporibus maioris necessitatis exprompta, cum felicissimis successibus, & mirificis in agro Domini fructibus, ob peculiare illius Institutum. Iuxta eumdem.
Septima, Religiosi Societatis præ alijs sunt præstò Pontificibus, vti fructuosi Operarij ad res arduas suscipiendas. Et proles valde proficua, & ad omnia pericula pro Ecclesia Dei subeunda: vnde dignissimi eorumdem protectione, vt firmiorem opem nauare possint. Idem.
Octaua, Societas Iesv diuina prouidentia extremis temporibus excitata, adeò strenuè in Dei Ecclesia laborat, vt illius damnum totius Ecclesiæ damnum debeat æstimari, sicut & pacem & integritatem ipsius ad eiusdem Ecclesiæ vtilitatem maximè pertinere putatur. Sic Idem attestatur.
Nona, Apostolica Sedes, & Christiana Respublica vniuersa agnoscit fidei, pietatis, & religionis augmenta in Dei Ecclesia per Societatem accepta. Vnde illam in sui Instituti puritate conseruare Summi Pontifices totis viribus accurarunt, in quo laudes singulares admiscent, dum illam sanctam, & numquàm satis laudatam profitentur. Sic Paulus Quintus.
121
*Decima. Societas ex vi sui Instituti perfectissima est, neque in eo genere gradum infimum tenet, vnde aliquibus ex Mendicantibus exæquari potest. Cumque inter eas non sit exploratum quæ illa sit, cui supremus competat, nulla se potest irrefragabilibus fundamentis euincere perfectiorẽperfectiorem. Sic ex P. Suario, & vrgentissima ratione, pro quo & Cardinalis Sfortia Pallauicinus, dignitate non magis quàm eruditione eminens, cùm Eminentissimus in illa sit in vindicationibus citatis Cap. 5. modestissimè locutus, vt par
est, dum præeminentiam remouet, licet finem agnoscat & probet amplitudine & celsitate præstantissimum. De quo apud Illustrissimum Caramuelem in Apologemate de Probabilioritate luculenta mentio, dum eum vocat virum; quo doctiorem non cognoscit Europa, Consistorij Apostolici gloriam, ornamentum Italiæ, in quo eruditio & pietas de
Illustriss. Caramuel.
primatu concertant: quem dedit orbi Christiano Deus, vt ad eius exemplum Ecclesiastici Principes mores suos accuratiùs eliment. Sic in dedicatoria Epistola, qui in Apologematis Secunda ad illius similia habet, nisi quòd & se discipulum fateatur ipsius: vt coràm te, inquiens, sicut coràm suo magistro discipulus, exponam quod in hac materiomateria ex suis, & aliorum Illustrium Doctorum Operibus didicerim. Sic pro sua ille modestia, qui ingenij & eruditionis præstantia toto orbe percelebris, & iterato honorificentissimus Præsulatu.
122
*Iam ex præ iactis Positionibus vna illa
elicienda consequentia: Religiosi ergo Societatis de iure communi ad Religiones alias Mendicantes, vtpotè obseruantiores & perfectiores, transire non possunt. Perfectio ad finem referenda: obseruantia ad media, quibus ille proponitur obtinendus. Finem præstantissimum vidimus, neque potest ab vllo ratione prædito circa veritatem istam dubitari. Media accommodatissima, & fideliter obseruata sic Pontificibus reclamantibus. Primatum non ambimus, de æqualitate cum aliquibus licet affirmare: quod si & hoc non datur, liceat dubitatio, vt non sit planè earum excessus exploratus. Inter ipsas statuatur ille, conuenientibus illis in vnum: quod cùm sperari nequeat, vbi incerta omnia, neque transitus Societatis Religiosis communi iure concedi. Circa quod possem quidem sapientissimi Magistri Manæij dictum lepidè, suo more, in gymnasio Salmanticensi iactatum, & cum auditorum plausu exceptum recensere, quo assertionem præfatam Societati parùm honorificam conuellebat terminorum conuersione. Sed parcendum istis, & vtrimque vtinam, vt ad difficultatis propositæ enodationem tandem veniamus,

Dubium propositum enodatur.

123
*ESse quidem improbabilem sententiāsententiam, de
qua suprà, semel atq;atque iterùm pronũtiandumpronuntiandum. Et ex eadem emergentia incommoda circa regularem obseruantiam iam pridem perspexit Clemens VIII. & id vt manifestum proposuit in Bulla, quæ incipit Romanus Pontifex an. 1595. die 14. Iunij, sic dicens: Sanè cùm ratio doceat, & experientia compertum sit Religionibus valde perniciosum existere, vt earum Religiosis licitum sit Confessarium sibi eligere &c. Vbi de Cruciata sermo.
Quod tamen vt liceat sic arguit Dom. Arauxo: Nam quoties sub opinione versatur vtrum Confessarius habeat iurisdictionem, licitum est Confessario administrare Sacramentum Pœnitentiæ, & pœnitenti illud recipere sub opinione probabili, licet minus probabili, dummodò probabilis sit, quoniam in eo euentu Fcclesia confert iurisdictionem, sicut in errore communi, propter communem vtilitatem, & ingentia incommoda euitādaeuitanda, ex Bonacina, Sanchez, Lessio, Castro Palao, Maldero, & alijs, quos citat & sequitur Diana Tract. 2. de opinione probabili Resol. 2. Sic ille, nobis relinquens doctrinæ illius applicationem. In qua obseruandum contrariam esse illam, ex vero tamen dictamine deriuatam, ei, quam superiùs improbauimus, dum acriter ille contendit opinionem minùs probabilem non posse probabiliore relicta in praxi teneri, contra quam militant citati ab eodem Auctores. Quod si diceret malè quidem tunc agere Confessarium, Confessionem tamen validam esse, non esset in assertionibus compugnantia: atqui non solùm validum asserit, sed & licitum etiam Confessario & pœnitenti protestatur.
124
*Stante ergo improbabilitate dicta iuxta
Vrgetur difficultas.
Confessarij mentem insurgit difficultas, si accidat Religiosum confiteri non habenti iurisdictionem circa reseruata, & dicat velle se absolui ab aliquibus eius generis beneficio Cruciatæ. Et casus vrget quando est inchoata Confessio, & res non integra, vt dici solet: nam ante illam repelli potest, cùm non recognoscat in se audiendi obligationem. Quamuis & circa hoc aliqua esse difficultas queat, si videlicet Confessarius, quamuis facultatem dictam non habeat, sit tamen ex designatis: cùm enim tunc quasi Ordinarius sit, videtur teneri ad excipiendam Confessionem, & | ad se gerendum fauorabiliter cum pœnitente, eius se conformans opinioni: nam & Religiosi illas tutò sequi possunt, vt benè obseruat Lezana Verbo, Opinio probabilis pro Regularibus n. 5. licet n.
Lezana.
4. dicat illis quod est tutius consulendum, & quidem hîc non videtur habere locum modus dicendi aliquorum apud citatos, & præsertim apud
P. Lugo Parte 1. Quæst. 14. post P. Thomam Sancium Lib. 1. citato Cap. 9. n. 13. qui circa obligationem amplectendi opinionem pœnitentis illam statuunt differentiam, quod scilicet ordinarius Confessarius non possit, secus delegatus; quia in eo videntur fundari, quòd hic voluntariè audit, & potest pœnitentem ad proprium pastorem remittere: Ordinarius, autem ex necessitate: vnde cùm ad alium remittere nequeat, debet ius suæ oui reddere, habenti illud vt probabilem sequatur opinionem. Quem dicendi modum communiter Doctores reijciunt, vt videri apud citatos potest. Sed vt probabilem illum habeamus, in casu nostro non currit illius fundamentum, cùm Religiosus designatus Confessarius ex necessitate audiat, vnde & ex necessitate debet ius suum reddere pœnitenti, qui onus graue proculdubio subiret. Si, cùm possit à Confessario audiri, cogeretur adire Prælatum, bis peccata eadem confessurus,
125
*Difficultas ergo ex eo habetur quòd sen
tentia, de qua loquimur, censeatur improbabilis Confessario, cùm tamen non videatur talis pœnitenti, qui pro ea multos habet Auctores, vnde & meritò eam potest reputare probabilem, & suo iure vti in ordine ad absolutionem obtinendam. Si enim ex eo quòd à Confessario opinio pœnitentis non censeatur probabilis, sine absolutione dimittendus sit, passim id poterit euenire, iudicantibus Confessarijs opiniones esse improbabiles, quæ tamen à viris doctis probabiles iudicentur. Vnde inconueniens illud de graui pœnitentium onere non videtur euitari, quod Doctores communem tenentes sententiam meritò intolerabile profitentur. Vnde & ex illis multi, hoc quod absolutè affirmant de operando iuxta opinionem
pœnitentis, ad opinionem etiam extendunt, circa cuius probabilitatem varietas sententiarum sit, cùm sint qui illam affirment, & pariter qui eamdem inficientur. Sic P. Thomas Sancius suprà n.
P. Sancius.
30. vbi ad hoc vt Confessarius teneatur sequi opinionem pœnitentis satis esse ait illum à Doctoribus probatæ auctoritatis approbari vt talem, licet ipse falsam arbitretur. Angelus Bossius Parte
Bossius.
1. Tit. 1. nu. 173. vers. Ad vltimum iuxta mentem aliorum, de quibus n. 171. & etiam propriam: licet ij, quos adducit nu. 170. in sensu, de quo agimus non loquantur, sed quando quis probabilem reputat opinionem vnius Doctoris ob illius auctoritatem; cùm tamen ipse cum Doctoribus reliquis ex principijs intrinsecis eam reputet im
P. Arriaga.
probabilem. Sic enim tenet P. Arriaga ab eo citatus Tomo 1. in 1. 2. Disput. 24. n. 10. & P. Tannerus ab eodem conrracontra P. Vasquez allocutus, quidquid de Pasqualigo sit Decisione 23. qui tamen
Pasqualigus.
similiter videtur locutus. Pater autem Arriaga mentem suam circa difficultatem præsentem alibi aperuit, vt inferiùs videbimus. In terminis autem
Sunt & qui negent.
proprijs loquens, scilicet de Bulla Cruciata, videtur sentire similiter, cùm tantùm dicat num. 232. Confessarium opinantem priuilegium illius non prodesse Regularibus non teneri audire Confessionem tenentis sententiam oppositam: cùm tamen n. 231. absolutè teneat Confessarium teneri absolutionem impendere cùm potest, audita Confessione, etiamsi improbabilem sententiam existimet, dummodò non sit manifestè improbabilis; etiamsi opinio talis versetur circa iurisdictionem Confessarij, contra Cardinalem Lugo inferius adducendum. Sed his non obstantibus.
126
*Dico Primò. Confessarius existimans
opinionem pœnitentis esse improbabilem, potest illum absoluere, si circa probabilitatem sint qui faueant; aut vnius multorum instar, propter egregiam sapientiam, & qualitates alias auctoritatem dictis conciliantes, quando opinio versatur circa actiones pœnitentis, de quibus extra Sacramentum esse occasio potest. Sic Cardinalis Lugo Disput. 23. de Pœnitentia nu. 45. Germanus frater P. Franciscus de Lugo suprà nu. 108. P. Arriaga Tomo 8. Disput. 44. n. 4. Angelus Bossius suprà, & n. 174. P. Escobar de Mendoza Tomo 2. Problematum Lib. 16. n. 646. & alij plures, qui simul tenent duo illa, & ad probabilitatem vnum sufficere Doctorem, & Confessarium tenere obligatione iam dicta. Et ratio est clara: Quia licet Confessarius improbabilem opinionem pœnitentis iudicet, reuera tamen probabilis est aliorum iudicio: ergo potest se illi conformare.
127
*Dices posse Confessarium prudenter iu
dicare non obstare improbabilitati iudicium vnius Doctoris, & ita eo non obstante censere improbabilem, ac consequenter non posse eam amplecti, quia improbabilem iuxta communem sententiam Doctorum nullus amplecti licitè potest, cùm certum sit imprudentissimè agere: quod bene cum alijs, quos citat, aduertit P. Arriaga suprà n. 3. & responsio dicta roborari potest auctoritate P. Vasquez, qui Tomo 1. in 1. 2. Disput. 62. Cap. 3.
P. Vasquez.
affirmat quòd si opinio vnius tantùm Doctoris sit, qui contrariam putat veram, non potest illam amplecti, quia cum assensu circa veritatem non potest stare assensus circa probabilitatem oppositi.
Sed hoc non obstat: licet enim ita euenire possit, vt non obstante auctoritate pro sententia aliqua, censeatur improbabilis, & sic stante eo dictamine nequeat quis eamdem sequi, si nihil aliud accedat, quod vsum reddat licitum: potest tamen tale aliquid addi, dum scilicet quis iudicat opinionem talem probabiliter esse probabilem: quod euidenti discursu euincitur admissa sustinentia de sufficientia auctoritatis vnius Doctoris ad probabilitatem, sumendo illam pro Maiore, & addendo statim: Atqui sententia ista sic se habet (ostendendo illam experimento) igitur est probabiliter talis. Sententia autem P. Vazquez communiter non placet, & eam benè impugnat P. Arriaga citato num. 10. & Bossius citatus nu. 125.
128
*Dico Secundò. Vt liceat sequi opinio
nem, de qua nuper, non est necessarium vt illam censens improbabilem, simul etiam vt veram amplectatur, sed sufficit illius firmum de probabilitate iudicium. Sic Bossius suprà n. 87. contra Bresserum, qui saltem duos arbitratus est necessarios, vt opinioni, quam non sequuntur, probabilitatem | concilient, nec errante quidem discursu: ait enim maiorem auctoritatem opinioni conferre eum, qui eam veram existimat, quàm is, qui eam reijcit, licet probabilem arbitretur. Vt ergo sequi illam tutò quis possit, aliquid addendum, quo defectus ille suppleatur. Et hoc est Doctoris alterius testimonium de probabilitate pronuntiantis. Sed verò discursus talis non vrget, quia alienus à communi sententia, de qua dictum: qui enim ob vnius Doctoris auctoritatem sufficientiam probabilitatis haberi dicunt, absolutè loquuntur. Et ratio est, quia modo dicto operans non agit imprudenter, quod est fundamentum inconcussum in hac de probabilitate materia. Vnde cùm quærimus an agere aliquid nobis liceat à viro docto; & ille respondet annuens quæstioni, non est nobis necessaria iterata quæstio, vt sciamus an ipse talem opinionem veram existimet, an tantùm probabilem. Licet ergo minus videatur probabilitatis habere vnius Doctoris sententia circa probabilitatem solam, quod suppleri testimonio alterius possit; id quidem non tollit quo minùs ex priori sufficiens fundamentum ad securè operandum habeatur.
129
*His adde quod videtur valde notandum,
cùm Doctor aliquis sententiam quampiam profert; quæ videtur singularis, numquàm reuera esse talem: nam & antequàm proferatur in publicum typis mandata, & posteà, aliquos habuit, & habet sectatores. Quòd ante, ex eo ostenditur, quia cùm grauis Doctor sit, & vt talis habitus, ac velut oraculum; non solùm à discipulis, qui & ipsi citò euadunt magistri, sed ab alijs etiam cum honore & approbatione eius sententiæ sunt exceptæ, & hoc quidem etiamsi typis ad publicam lucem vsus non fuerit: quod cùm accidit, approbatio ReuisorũReuisorum accedit, quos non semper est credibile suo muneri defuisse. Quòd verò & posteà ex eo quod ex D. Hieronymo dedimus suprà nu.
D. Hieronymus.
57. nullum scilicet esse librum, qui non habeat lectorem similem fui. Item. Quia cùm rationes sint non leues, impossibile est moraliter vt illæ aliquorum mentibus non adaptentur. Vnde & passim euenit, & experimento quisque suo comprobare potest, si litteras superioris Ordinis seriò tractauerit, multa se offerri discursui circa quæstiones, de quibus agitur, neque lecta, neque audita, & cùm veluti proprij ingenij partus sic adnotando conscripserit, illa posthac in vno aut pluribus nondum visis Auctoribus deprehendit. Neque ex eo quòd in libris opinio singularis succurrat, ideò talis reputanda, nam & Doctores sunt, vt superiùs adnotatum, qui licet opera non ediderint sua, & fuerunt & sunt vulgatissimis sapientiores.
130
*Dico Tertiò. Etiam si pœnitens non cen
seat veram opinionem, sed vt probabilem amplectatur, potest Confessarius eidem conformari. Hoc probo ex multorum, immò ferè omnium sententia, de qua suprà, dicentium posse quemvis opinionem minùs probabilem sequi relicta probabiliore: quo euentu certum videtur non posse illum opinionem talem vt veram amplecti, sed tantùm vt probabilem, & insuper ostensum est Confessarium non solùm posse, sed debere sic accedenti conformari. Ex quo euincitur manifestè quòd in hoc negotio non attenditur quid pœnitens circa veritatem opinionis sentiat, sed circa probabilitatem, & ita in nostro casu pariter sentiendum, quando scilicet Confessarius improbabilem reputat sententiam talem, qua se pœnitens apud eumdem nititur adiuuari.
131
*Dico Quartò. Quando opinio, qua se
tueri conatur pœnitens, concernit valorem Sacramenti, non tenetur Confessarius eidem conformari. Sic Cardinalis Lugo suprà, & germanus frater P. Franciscus n. 106. P. Arriaga supra n. 4. P. Escobar de Mendoza supra. Ioannes Sancius Disput. 44. n. 10. vers. sed valde, & sequenti. Basilius Legionensis de Matrimonio Lib. 4. Cap. 25. num. 8. P. Palaus Tomo 3. Disput. 2. Puncto 4. n. 4. & alij. Ea autem ex quibus pendet valor Sacramenti sunt, iurisdictio in Confessario, & quæ ad dispositionem in pœnitente pertinent vt valida sit absolutio. Ratio est, quia cùm absoluere sit propria Confessarij actio, in hac ipse debet esse iudex, & regulare illam vt rectè fiat, ne aliàs inualidum reddatur Sacramentum.
Dices Primò nullum esse periculum inuali
dandi Sacramentum, cùm Ecclesia suppleat defectum quando Confessarius probabiliter iuxta dicta operatur.
Sed contra, quia tunc non accidit dicta suppletio, quando Confessarius operatur probabiliter, probabilitate se tenente ex parte actionum ad Sacramentum non spectantium, quia cùm illæ sint probabiliter licitæ, eas exercens non peccat, vnde ratione eorum non accedit ad Sacramentum indispositus, & ita debet absolui, si aliquid tale ad ConfessionomConfessionem adducatur, vnde & nihil est in eo casu, quod debeat ab Ecclesia suppleri. Si autem sit defectus aliquis ex parte dispositionis, licet probabile sit ex eo non inualidari Sacramentum; si tamen reipsa falsa sit talis opinio, non potest defectus talis ab Ecclesia suppleri: vt si dolor fuit talis aut talis, & Confessio etiam: quia cùm id concernat materiam Sacramenti, ad eam se iurisdictio illius non extendit. In quo cùm hîc & nunc sit iudex Confessarius, si ille iudicat defectum esse talem, & speculatiuè & practicè, non est cur debeat ad iudicandum iuxta pœnitentis voluntatem adigi, cùm sit insupplebilis defectus, quem ipse iudicat intercedere. Alius autem defectus est ex parte ipsius Confessarij, quia non est certa iurisdictio, licet sit probabilis: & tunc communis Doctorum sententia est defectum talem ab Ecclesia suppleri, quia cùm iurisdictio ab ea pendeat, ob grauia inconuenientia, quæ ex opposito sequerentur, ita se gerit; licet, vt superiùs diximus n. 8. hoc certum non sit, cùm pro parte aduersa non desint graues Scriptores, quod & Ioannes Sancius in posteriori editione robustiùs comprobauit. Disput. 44. citata n. 10. Atqui durissimum est, vt seclusa necessitate debeat obligari Confessarius, qui iudicat se carere iurisdictione, vt præter incertitudinem dictam, cum qua graue est operari, aliam addat, vel nouum illius caput, si contra sententiam sibi certam, quia contraria improbabilis, operetur: non ergo ad id tenetur.
132
*Dices Secundò pœnitentem in casu di
cto rectè dispositum accedere etiam respectu talis Confessarij, & ita quomodocumque admittatur probabilitas, aut explicatur Confessarij actio, | absolui posse, immò & debere, quia ratione Confessionis ius acquisiuit, ne graue sustineat onus bis eadem peccata confitendi.
Verùm hoc non vrget, & contra illud est ratio adducta: licet enim demus illum rectè dispositum, sed non respectu talis Confessarij de sua incerti iurisdictione, & qui solus est iudex suæ actionis, iudicatque penitus falsam opinionem, qua se pœnitens vult tueri, neque habet proximum fundamentum ad illam variandam. Quod verò ex negata absolutione illud onus iterandæ resultet Confessionis, sibi imputet pœnitens, qui Confessarium priùs non admonuit, si conscius rei fuit; sicut qui reseruata est confessus, à quibus nequit absolui. Si autem bona fide processit, idem, quod de reseruatis dicendum bona etiam fide Confessis: & id per accidens euenit, sicut sæpe alias ex confitentium ignorantia. Inconueniens autem illud, de quo n. 125. de facili in Confessarijs improbabilitatis censura, non est quidem frequens, cùm potius oppositum videamus, ad probabilia scilicet Confessariorum pia nimis iudicia declinare. Et cùm de probabilitate atque improbabilitate iudicare, doctiorum sit, & non turbæ semidoctorum, cùm tale accidit, magno id cum fundamento stat, vnde ex eo argui nequit, vt videatur difficilius reddi Pœnitentis Sacramentum.
133
*Dico Quintò. Id quod dictum est. Asser
tione præcedenti, in absolutione Regularium virtute Cruciatæ specialiùs practicandum. Sic citati dum in illa exemplum asserti sui statuunt. Et licet Cardinalis Lugo id non præstet citato loco, adnectendum tamen illi quod habet Disputat. 22. n. 193. Sicut & P. Escobar id, quod resolutoriè concludit Tomo 1. Lib. 7. nu. 559. Id autem proptereà specialiùs dictum, quia & maximè controuersum, & obuium magis: quin etiam, quia & sic iudicantium copia maior, in quibus grauissimi Scriptores, huius sæculi clariora lumina: cùm tamen negantibus sua etiam negari nequeat auctoritas, id ex eâdem habemus, vt nolentes ipsorum sententia vti, ad non vsum talem, præsidium in eâdem habeamus, dum & Legionensis & Sancius doctrinæ dudum stabilitæ Assertionis præcedentis suffragantur.
334
*Sed cùm probabilitatis notæ illam inter
præcipuas admittant, quæ ex Doctorum auctoritate desumitur, addendum hîc aliquid; ne videamur eidem infensi, dum adeò constanter reluctamur. In primis ergo sit ratio, quam Cardinalis Lugo reddit citato nu. 193. aduersantes scilicet re fortè non satis examinata, nec fundamentis contrarijs visis iudicasse. Et quidem fundamentum illud speciale apud eos non occurrit, Sedem videlicet Apostolicam irritas declarasse absolutiones virtute Bullæ impertitas Regularibus ante Motum proprium Vrbani Octaui die 29. Iunij an. 1630. quando scilicetres hæc minùs fuerat, licet satis, benè intelligere volentibus declarata. Ex quo arguo pro instituto præsenti sic: Ante Vrbani Motum proprium fuerant multi, qui Regulares beneficio Bullæ vti posse docuerunt, nec contemnendæ auctoritatis, propter quam tunc eodem modo arguebatur, quo nunc arguitur, ab auctoritate scilicet: neque voluntas Sedis Apostolicæ tantoperè declarata, vnde & rationi non ita locus videbatur occlusus: Atqui his non obstantibus declarauit Pontifex irritas fuisse Confessiones: ergo modò tales esse potiori est ratione dicecdum. Discursus videtur euidens.
135
*Prætereà arguo, & quidem non minus
efficaciter. Si liceret modò opinione dicta tamquàm probabili vti, eatenus esset quatenus communis doctrina statuit Ecclesiam, cùm vsus talis datur, si opinio re ipsa falsa sit, defectum supplere. Atqui si opinio dicta falsa reipsa est, defectus non suppletur: ergo non licet ea vti. Maiorem admittunt aduersarij, & Minor ostenditur ex dictis: Nam stante maiore fundamento, vt sibi persuadere possent sic sentientes defectus talis supplementum, apertè decepti sunt: ergo nequit contraria in Ecclesia, id est, Sede Apostolica, voluntas verosimili coniectura præsumi. Cùm igitur adeò irrefragabile sit nostræ sententiæ fundamentum, nequit eidem aliter sentientium auctoritas incommodare. Nos itaque nemini auctoritatis vnciam detrahimus, sed Pontificia Sedes, cui illa non potest non esse perspecta, nihil ea obstante, iudicium, cui refragari nequeat, interponit. Quemadmodùm stante quam plurium Doctorum auctoritate circa absentis absolutionem, ea non attenta scimus quid circa sententiam talem sit à Sede Apostolica pronuntiatum. Opinio etiam illa de duplicato stipendio pro applicatione fructus respondentis Sacerdoti, suos habebat Auctores, & pergebat illa plures proculdubio indies habitura: & tamen est Sedis eiusdem auctoritate proscripta. Nuper etiam SS. Dom. Alexander Septimus 28. sententias bonis authoratas patronis censorio perfrequit baculo, & alias nouiori Decreto, quibus quadragesimus quintus numerus integratur, vt de alijs taceam.
136
*Pro quo & est doctrina satis apud Scrip
tores obuia, quam & aduersantes magistrali auctoritate proponunt, illam scilicet opinionem à probabilitate deficere, quæ contra se habet Pontificium Decretum, licet tantùm indirectè, vt videri potest apud Dom. Arauxo Disp. 9. citata nu. 8. vbi
Dom. Arauxo.
sic ait: Opinio aduersans directè vel indirectè per bonam consequentiam alicui testimonio Sacræ Scripturæ, aut alicui Decreto Concilij Generalis, aut alicui Decreto Pontificio Iuris communis, aut Extrauaganti, aut contra sententiam rei iudicatæ non appellatam intra decennium, non potest sequi tuta conscientia in his, quæ pertinent ad fidem, aut bonos mores. Sic ille: pro quo & videnda quæ diximus num. 41. Cùm ergo opinio, de qua agimus, non solùm contra Decretum vnum Pontificium, sed contra plura esse comprobetur, quidquid de auctoritate sit, probabilitate practica debet destituta iu
P. Sancius.
dicari. Vbi quod ex P. Thoma Sancio dictum num. citato conuenienter adaptandum, vt aliqui scribentes non attenderint rationem aliquam, legem, seu Decretum &c. Non ergo eo in casu auctoritati eorum deferendum. Videndus etiam Angelus Bossius suprà nu. 85. cum multis alijs quos affert, similiter prolocutus.
DVBIVM TERTIVM.

DVBIVM TERTIVM.

Circa certitudinem doctrinæ in materia probabilitatis. Quam certum scilicet sit posse, quemuis iuxta opinionem probabilem, loquendo generaliter, operari.
Section
137
*PRopositionem hanc, In materia fidei &
morum ad conscientiæ securitatem non sufficit opinio probabilis, quæ est Prosperi Fagnani, Illustrissimus Caramuel in Apologemate de Probabilitate, censet hæreticam, & illi oppositam Christianæ religionis dogma receptum. Sic in totius operis argumento, & Epistola 1. nu. 19. 11. & 43. & magis specialiter Epistola 4. nu. 115. & n. 119. id ait esse certum, quod ita ostendit: quia imbibit intrinsecè fundamentales Wicleffi, Lutheri, Caluini, Baij, & Iansenij hæreses, clarissimèque illas quinque Propositiones, quas Innocentius X. & Alexander VII. hæreticas esse declararunt. Pro quo Catenam habet nu. 288. ad quam se refert. Item. Quia si Fagnani Doctrina vniuersaliter accepta esset vera, occurrerent milleni casus, in quibus homo necessariò peccaret, ex quibus vnum producit, in moribundo sensibus destituto, qui Christianè vixit, & nullo signo externo Confessionem petijt. Probabile est eum non posse absolui, & item debere sub mortali. Quidquid faciat tunc Sacerdos, opinione probabili in materia morum insistet, & stando Fagnani doctrinæ necessariò peccabit. Sic centenos casus se posse adiungere affirmat, Scriptorum auctoritate pro eodem allegata, quatenus dicunt aut Deum impossibilia iubere, aut probabilibus nostris rationibus debere esse contentum.
138
*Sic ille, alia deinde fundamenta prosecutus, scilicet omnia Tribunalia Ecclesiastica, sæcularia, Criminalia ex prædicta doctrina iniustè & iniquè procedere, dum probabilibus sententijs vtuntur. Item bella omnia esse iniusta. Medicorum item agendi rationem. Ecclesiasticam eneruari auctoritatem, quia neque Superiores probabiliter præcipere, neque subditi se defendere poterunt. Hominum perturbationem sequi, cum Christi iugum non suaue, sed grauissimum experiri necesse in omnibus sit. Resolutiones aut declarationes Cardinalium, nullius esse momenti, cùm iuxta probabiles sententias oriantur. Pontifices perperàm procedere, cùm iuxta illas etiam statuant, dispensationes, aut gratias alias concedentes. Bullam SS. Dom. Alexandri VII. pro immaculata Virginis Conceptione, non solùm nullam, sed sceleratam esse, quia illa circa opinionem versatur, certum cultum non certo mysterio decernens, cum periculo in rem cultu omni indignam reipsa impingendi, si fortè contraria sententia vera sit: quod tamen ex probabili assensu prudenter procedenti iustificatur: & Pontifex ergo iuxta probabilem opinionem procedit, dum cultum statuit, & similiter qui illius Decretum exequuntur. Vbi aduertendum id quod Pontifex èex Cathedra definitiuè declarat, Ecelesiam scilicet & colere & coluisse semper Conceptionis mysterium absque peccato in primo instanti animationis, de fide esse, non tamen cultum eidem deberi. Vnde stat Bullam esse de fide, & ex illa necessariò inferri hanc
vniuersalem, In materia fidei ac morum, quando duæ dantur opiniones probabiles, sine hæresi, sine peccato possumus alterutram probabiliorem aut minùs probabilem sequi, quamdiu hoc permittat Apostolica Sedes. Sic ille concludit n. 159.
139
*Catena autem ab eodem proposita id vi
detur euincere, vt stante præfata sententia, Deus impossibilia iubeat, quæ est hæresis manifesta, in prędictisprædictis eiusdem auctoribus ab Ecclesia condemnata. Ex qua aliæ in Iansenio dudum profligatæ facili consequentia deducuntur sic, Peccat homo in eo quod necessariò facit, & etiam in eo quod necessario omittit: ergo eodem modo de merito ac demerito philosophandum: Ergo ad merendum & demerendum in statu naturæ lapsæ non requiritur in homine libertas à necessitate, sed sufficit libertas à coactione. Ergo aliqua præcepta hominibus iustis volentibus & conantibus secundùm præsentes quas habent, vires, sunt impossibilia: deest quoque illis gratia, qua possibilia fiant. Sicut deficiente gratia est impossibile interdum adimplere præcepta, etiam præsente gratia est impossibile præcepta diuina violare: homo enim numquàm gratiæ resistit, non enim est talis gratia, vt ei homo resistere possit vel obtemperare; cum voluntate enim necessariò ad actionem concurrit. Ergo auxilia sufficientia non dantur: Christus igitur non est mortuus pro omnibus: quia si gratiæ sufficientes non dantur illis, qui efficaces non habent, nihil omnino illis est Christus promeritus. Ex hac damnabilium propositionum Catena id consequenter eliciendum. Ergo non excusatur apud Deum qui in praxi iuxta probabilem opinionem operatur. Id ostenditur: Quia excusatio habere locum posset, quatenus Deus videretur impossibilia præcipere: At hoc non excusat: & ita eo admisso aliæ constant illationes, & concatenatio assertionum damnatorum.
140
*Sic ingenio & eruditione magnus ille &
Magister & Præsul, qui nescio an ab omnibus secũdùmsecundum omnia dicta sit admittendus. Credendum quidem ipsi de se testanti Iansenismum in Iansenistis sibi pernotis faciliùs & acutius odorari; sed tamen dum id verba non indicant, ex verbis, iuxta Euangelium, damnandi aut iustificandi sunt, sicut lingua, ita & calamo adinstar scribæ, loquentes: & quidem quæ pro firmanda receptissima adducit, intentum euincunt; sed aliqua, in quibus vim præcipuam statuit, non videntur ad notam hæresis infligendam esse satis. Nam in primis, quod de obligatione ad impossibile dicitur omnino contra hæreticos repellenda, admittat qui non esse probabilem opinionem sufficientem contenderit, quia ex eo quòd tutum debeat quis amplecti, relicto dubio, nulla impossibilitas sequitur, sicut non sequitur ex obligatione id quod est tutum amplectendi iuxta communem sententiam, in casu dubij, cùm opinio dubium penitus non excludat, sicut neque excludit oppositæ partis formidinem. Illi autem, quos adducit, Doctores n. 13. & seqq. de impossibilitate pronuntiantes, de opinione loquuntur statuente obligationem amplectendi id quod est probabilius in opinionum conflictu. Et nihilominùs sententia illa non est grauiore nota digna, & vidimus nu. 67. à viro docto responsionem adhibitam, qua ratio | inde desumpta aliquomodo possit infringi, cùm tamen ipse illam tueatur.
Quod autem non sequatur necessariò peccatu
rum aliquoties, qui opinione nequeat probabili se munire, negabitur; non quidem ex eo quòd peccatum componi cum impossibilitate queat, sed stando principio illi firmissimo fidei contra hæreticos stabilito. Et cùm casus proponentur, in quibus id videatur, solutiones competentes adhibendæ, vt in casu illo, de quo nuper sacerdos tenebitur eligere quod tutius est, quia in dubio sic faciendum. Quid autem tutius tunc, ipse viderit, qui supponitur Doctorum circa hoc sententias non ignorare: articulus enim ille, cùm nihil omnino certum exhibeat, iuxta sic tenentium sententiam regulandus est: vt sicut tutum in conflictu non tuti eligendum, ita tutius in tuti contrapositione, ad cuius cognitionem potest ipsi Doctorum magisterium deseruire. Si dicat magisterium illud esse probabile tantùm, & ita iam in sententiam contrariam velit nolit delabi: dici potest opinionem aliorum non sequi, sed suam, de tutiore sequendo, quia non semper id quod est probabilius est etiam tutius, ad cuius cognitionem non est mirum Scriptorum doctrinas aliquid posse conducere. Quòd si hæc solutio non satisfacit, ar
gumentum profectò non est insolubile. Ex quo ad Catenam adductam etiam videtur sufficiens solutio adhibita. Et addo pro solutione nuper adducta id quod ex P. Gordono Lib. 1. Quæst. 9. nu. 28.
P. Gordorius.
& 30. adducit Angelus Bossius Parte 1. nu. 116. quòd quando non apparet quęquæ ex duabus opinionibus probabilibus sit tutior & securior pro damno proprio vel proximi vitando, licet operari ex vtraque opinione probabili: Nam is, cui non apparet certa operandi via, & interim sequitur opinionẽopinionem probabilem, operatur optimo modo, quo potest, ac proinde prudenter. Id quod potest casui præfato adaptari, vt liceat tunc, non apparente certa operandi via, iuxta prudens pro re nata dictamen operari.
142
*Addo sententiam Caietani in summa verb.
Opinio, non videri damnatam, dum ait neminem posse opinionem sequi cum formidine partis alterius, quæ formido sit de committendo peccato, quod, si contrariam teneat, penitus euitabit. Id
D. Thomas
quod videtur tradidisse D. Thomas Quodlib. 8. Arti. 13. vbi ait quòd si quis habet talem opinionem, vt putet se licitè habere posse simul plures præbendas, cum dubio tamen oppositæ partis, non licere ei plures retinere præbendas: Si tamen certus sit de hac sua opinione sine dubitatione de veritate alterius oppositæ, licitum esse ei plures habere præbendas. Sic ille. A quo dicendi modo non longè abeunt qui dicunt semper tutiorem partem esse sequendam, in qua scilicet peccatum esse non possit, de quibus nu. 63. nihil enim aliud videtur Auctor velle à Dom. Caramuele adeò acriter impugnatus, nisi vt semper in operando voluntas securè procedat, ne se peccandi periculo reddat obnoxiam, siue magis probabilis, siue minùs opinio sit. Neque enim Propositio illa, In materia fidei & morum ad conscientiæ securitatem non sufficit opinio probabilis, commodum alium sensum habere potest, vt scicet opinionem, in qua est omnimoda securitas, nequeat non operatus complecti, cùm id ipsum sit, quod tali sententia prætenditur, vt scilieet quis securè procedat, siue magis siue minùs probabilem sententiam amplectatur.
143
*Deinde grauis est controuersia inter Do
ctores, ac præcipuè inter Patres Suarium & Vasquium, an quando quis operatur cum opinione probabili requiratur iudicium certum, quod dictet honestam esse actionem, & nullum in ea peccatum: an verò sufficiat iudicium probabile de illo, supra quod nullum aliud cadat. Et primum quidem Doctor Eximius affirmat 1. 2. Tractat. 3.
P. Suarez.
Disput. 12. Sect. 4. aliud autem tenet P. Vasquez
Variant Scriptores.
Tomo 1. in 1. 2. Disput. 62. Cap. 5. quem sequitur P. Lugo. Parte 1. Cap. 3. Quæst. 1. & apud illum Patres Salas & Sancius, Angelus Bossius suprà nu.
P. Vasquez.
118. Diana Parte 4. Tract. 3. Resolut. 1. & alij. Sic autem arguit ille: Si aliquod esset iudicium certum, maximè illud, de quo dictum: Atqui illud tale non est: ergo nullum. Maior constat, & Minor ostenditur: Nam iudicium dictans hîc & nunc licitam esse operationem iuxta opinionem probabilem, non potest certum supponi nisi quatenus supponitur aliud dictans posse opinionem probabilem teneri in praxi, quod certum & euidens sit: Atqui illud tale non est, cùm sub lite sit, & tantùm probabile: ergo iudicium tale non est certum & euidens. Ad quod argumentum iuxta mentem P. Vasquez instructum respondet P. Ar
P. Arriaga. vt explicat.
riaga Disput. 23. n. 17. P. Suarij sententiam amplexus, se non supponere quod supponi dicitur, neque sic arguentes. Nam licet P. Vasquez id dicat, & inde conctur persuadere non requiri ad non peccandum vt homo sit certus se non peccare, quia adhuc, inquit, sub lite est an liceat sequi opinionem probabilem minùs tutam, se tamen id non approbare, & tantùm intendere, quidquid aliqui contrarium censeant, fieri posse argumentum euidens pro sua doctrina, quod sibi, & eam sequentibus tollat omnem omninò formidinem.
144
*Addit n. 19. In casu, quo quis iuxta opi
Exactior explicatio.
nionem minùs tutam operatur, reperiri tria iudicia: duo prima probabilia, vnum vltimum certum. Primum probabile est: Probabile est. v. g. accipere aliquid pro mutuo ratione lucri cessantis non esse vsuram. Secundum iudicium etiam probabile est licere sequi hanc priorem opinionem. Tertium certum est, qui (iudicando probabiliter sibi licere hîc & nunc) accipit aliquid pro mutuo, non exponit se periculo peccandi, seu non peccat. Est enim reflexum supra ipsam opinionem probabilem, non supra actionem, ergà quam illa versatur. Ex quo, & argumento, & illius solutione, manifestè apparet probabile esse non licere generaliter loquendo opinionem probabilem amplecti, quando iuxta contrariam illicita est actio, & in ea periculum peccati: quæ videtur esse sententia à Dom. Caramuele impugnata, & condemnata. Neque citati pro sententia P. Vasquez aliter circa præsentem difficultatem sentiunt, sicut neque P. Suarij sententiam amplexi, ex quibus Cardinalis Lugo Disput. 5. de Fide nu. 16. omnes enim sententiam illam sine censura refellunt, dum probabilem recognoscunt.
145
*Ex alijs autem fundamentis illud videtur
vrgere, quod ex Bulla SS. D. Alexandri VII. desumit, iuxta quam datur vsus, non solùm licitus, sed obligatorius probabilis opinionis. Vbi in primis neutiquam admittendam opinionem contra|riam puritati Conceptionis probabilem esse, quod ostendi Tomo 1. Theologicorum Problematum. Et hoc quidem ante præfatam Alexandri Bullam, in qua illæ tantum modò censuræ contra illam prohibentur, quòd scilicet sit hæretica, impia, aut peccatum mortale. Deinde per illam non videtur sententia, de qua agimus, penitus vt damnabilis reprobata: quia tali censura non stante, quidquid in ea disponitur locum habere potest. Opinio quidem ab Ecclesia est iam olim proposita, quando scilicet illa non adeò erat tot firmamentis, sicut decursu temporum, post Sixtum præsertim quartum, stabilita. Ex quo certissima consèquentia elucet; posse scilicet Sedem Apostolicam aliquid oolendum proponere, quod non omnino certum sit, sed piè credibile, & generaliter licitum esse vsum opinionis probabilis, quod qui negaret, dignus censura existeret, & præsertim in casu dicto de Conceptionis cultu, qui à Sixto IV. decretus, à Concilio Tridentino in Decreto de peccato originali est penitus approbatus. Sed eo non obstante dici potest Pontifices & Concilium opinionem tutiorem amplexos, quia tutius est Virginis Conceptionem coli, etiam si illa non omnino certa, quàm cultu eamdem priuare, & sic Christianam erga Dei, & misericordiæ Matrem pati frigescere pietatem, quæ magnis ad cultum fundamentis ducta debuit confoueri.
146
*Illud etiam circa vsum Sedis Apostolicæ,
ex quo grauis probatio sumitur, pariter dicendum, semper scilicet amplexam quod conuenientius apparuit secundùm occurrentes circumstantias: licet fortè aliqua secundùm absolutam considerationem minùs probabilia aut tuta videantur: tunc enim rationabilior, vt cum multis, quos citat, loquitur P. Baldellus Disp. 8. de Conscien
P. Baldellus.
tia nu. 4. Non enim aliud credibile est scientibus potestatem datam iuxta Apostolum 2. Cor. 13. v. 10. non ad destructionem, sed ad ædificationem: neque nostrum esse res extrinsecus spectantibus conuenientiam iuxta vsum talis potestatis, aut disconuenientiam, iudicare censoria libertate, quibus solùm congruit Pontificijs Decretis reuerentiam & obedientiam exhibere. Vbi enim maior lux, ibi & via securior. Vbi enim Petrus, ibi lumen refulsit in habitaculo: vnde & via secura
Act. 12.
ostensa, vt magisterio suo Ecclesiam, à quâ oratio sine intermissione ad Deum pro eo fiebat, èex carcere egressus illustraret. Actuum 12. vbi non est animus suum Theologis officium auferre, sed audaciam eorum retundere, qui eo abusi, ripas prætereunt, vnde & euenire passim videmus, quod à D. Ambrosio dictum alicubi, Citò sordes colligit
D. Ambros.
amnis exundans.
147
*Ne autem & hoc mihi accidat, dum Il
lustrissimi Caramuelis discursum videor infirmare, in magnum, vt præ se fert luculenta scriptio, Ecclesiæ bonum elaboratum, nolo iudicium proprium erga illum expromere, id indicasse contentus, ex quo videatur ille non plenè conuincere, vt nota illa omnium grauissima possit referiri. Cùm aliàs illius sententiæ propugnator vir Catholicus sit, & illi amicus, vnde & ait errare quidem ipsum, sed non formaliter, quod suspicari absit, vt Epistola 1. nu. 10. & 11. videre licet. Quod
Quis Fagnanus,
quidem ita iudicari oportuit de eo, qui Sacræ Congregationis Regularium Secretarius fuit, vt videri potest in Decreto de eiectis à Religionibus, de quo infra Parte 2. sect. 6. Item & Sacræ Card. Congregationis Concilij Tridentini interpretum, vt videri potest in DectetisDecretis Vrbani Octaui circa Missarum stipendium. Vtriusque etiam signaturæ Referendarius, vt modernus testatur scriptor, de quo inferius, & vt aliquid resolutoriè concludam.
148
*Dico Primo. Dogma Catholicis est, &
quod sine graui nequeat negari censura: vsum opinionum probabilium esse licitum, & posse cum securitate conscientiæ practicari. Sic Illustrissimus Caramuel. Voco autem dogma Catholicum, non quod sub his terminis definitum ab Ecclesia sit, vti ex diuina reuelatione descendens: sed quia à Sede Apostolica, & ab omnibus Ecclesiæ Doctoribus, ac communi Catholicorum consensu sit receptum. Vnde cùm adeò certum sit, non apparet verosimile à Catholico fuisse Doctore negatum, circa sacros Canones apprimè versato, vt eius scripta manifestant, quæ dum iuxta illos se continent, laudare se & admirari citatus Magister attestatur nu. 9. citatæ Epist. 1. Cùm & Caput ipsum Decretale, in cuius expositione sententiam illam interserit, absurdam huiusmodi existimationem videatur manifestè propulsare. Est
Cap. Ne innitaris.
enim celebre illud, Ne innitaris, de Constitut. vbi præmissis Salomonis verbis ex Prouerb. 3. v. 5. Ne
innitaris prudentiæ tuæ, ita subditur ex Diuo Hieronymo in locum illum: Ille prouidentiæ suæ innititur, qui ea quæ sibi agenda vel dicenda videntur. Patrum decretis præponit. Cùm ergo pro sententia, quam proponimus, omnium Doctorum assensus stet, & Summorum Pontificum, quos esse Patrum Patres Papæ nomen, iuxta multorum interpretationem, & diuina Oracula manifestant: quî stare possit vt contra eos præcipiti iudicio pronuntiarit? Antonius autem Merenda, quem idem Auctor cum aculeo profert, vti eiusdem caussæ de
Antonius Merenda.
fensorem, Primarius Iuris ciuilis Interpres Papiæ est, quem cum laude allegat Cæsar Carena de Officio S. Inquisitionis Titulo 12. n. 193.
149
*Dico Secundò. Hæc Propositio, Ad secu
ritatem conscientiæ in materia fidei ac morum non sufficit opinio probabilis, commodum sensum habere potest, & sic minimè in eius auctore damnari. Id explico. Nam sensus esse potest non quamlibet opinionem in materia fidei & morum ad securitatem conscientiæ sufficere. Quod quidem multorum Scriptorum sensus admittit. Primò in materia Sacramentorum. Secundò in amplectenda religione, seu secta, eo modo quo iuxta hoc opinio esse potest, de quo infra. Tertiò, in conflictu probabilioris, de quo dictum. Quartò, Quando vsus opinionis est superiore auctoritate prohibitus. Quintò, quando est minùs tuta, de quo supra. Sexto, quando præter assensum probabilem non datur certus alius, iuxta eorum sententiam, de qua n. 143. Tandem iuxta limitationes alias, quæ in Scriptoribus occurrunt. Licet enim videatur vniuersalis, piè exponenda est, vt inter terminos Opinio & Probabilis, Vox Quælibet interponatur: quod non est ab vsitato loquendi modo peregrinum: sic enim citatum Cap. Ne innitaris pruden
Cap. Ne innitaris explicatum.
tiæ tuæ intelligendum venit, vt non cuilibet prudentiæ suæ homo innitatur, cùm tamen certum sit esse homines prudentissimos, qui cum diuina | gratia, quam necessariam agnoscunt, inniti suæ prudentiæ possint, ac iuxta eam & se & alios gubernare: unde vetari solum diffidentiam, aut minorem fiduciam erga Deum, præ ingenij, sapientiæ, ac consilij proprij dotibus, graues aduertunt Interpretes. Videatur P. Cornelius à Lapide, & quidem iuxta Decretalis interpretationem ex D. Hieronymo desumptam id planè euincitur, cùm dicitur tunc quempiam inniti prudentiæ suæ, cùm Patrum decretis in suo se procedendi modo præponit. Non ergo quælibet prudentiæ confidentia, sed quæ dicto se præponit modo, ab Spiritu sancto remouetur. Sic etiam aliàs interponendam eamdem vocem ex Scriptura habemus, & Concilio etiam Tridentino: illa enim clamat hominem per fidem iustificari; vbi necessariò intelligendum, non quamlibet, sed charitate formatam, cuius est fundamentum, & radix iustificationis, vt exponit citatum Concilium Seßione 6. Cap. 8. Quod & Seßione 14. Cap. 4.
Concilium Trident.
determinat attritionem cum Sacramento ad illius gratiam disponere; quod tamen communis Doctorum sententia affirmat, non de qualibet, sed de supernaturali tantùm accipiendum. Quæ quidem & alia adminiculo esse possunt ad modum illum loquendi in citato Scriptore sustinendum, si aliàs ipse defensione dignus: neque enim ego apologiam pro eo Apologemati Dom. Caramuelis contrapositam conficere attento. Sed scripta, quæ non vidi, iudicio Ecclesiæ reseruo, & vt iam præmisi, iuxta verba scribentis iudicium profero, vt de quolibet alio Catholico Doctore pariter scribente præstarem.
150
*Illud autem in citato Magistro obseruan
dum occurrit, Auctorem eum, quem laudat & admiratur ob præstantem sapientiam sacrorum Canonum, & valde Catholicum recognoscit, vt vidimus, aliàs valde suspectum reddere, dum nu. 8. citatæ Epist. 1. affirmat sententiam suam probare magno verborũverborum apparatu, à quo abest Dialectica, ne sit impedimento RhetoricęRhetoricæ, & substruere fundamentis euidenter hæreticis èex Iansenismo emẽdicatisemendicatis: colorare dicterijs & scommatibus, immò iniurijs, contumelijsque: impetitione etiam opinionum, quas Theologi nusquam dixerunt, nusquàm somniarunt: vt vel sic, quam habiturum apud doctos se desperat, apud indoctos gloriam habeat. Quæ quidem si ita sunt, & ita esse vt credamus, tanti viri compellere videtur auctoritas, compertum satis apparet censoriæ sententiæ Apostolici culminis subiacere. Sed si euidenter hæretica fundamenta illa sunt èex Iansenismo desumpta, non obscurè conuincitur Iansenista, vnde distinctio illa de materiali & formali hæresi non videtur admittenda: sicut neque in Iansenistis eam Ecclesiæ iudicium admittit. Et quidem post duorum Pontificum adeò perspicuas declarationes, virum doctum, & in Scholis versatum, contra eorum tenorem scribere, non video quomodo à formali errore possit excusari. Aliunde autem non video in tanti Magistri discursu ex damnatis Propositionibus quidquam, & tantum impossibilitas illa in vsu sententiæ dictæ identidem proclamatur, neque admissam ab ipso; iam enim formalissimus Iansenista, & multò minùs obiectam: vnde inexploratum relinquitur quod de euidentia fundamentorum hæreticalium affirmatur: quæ quidem videri potuerunt talia iuxta mentem expugnantis positionem illam, cùm tamen reipsa à Iansenismo sit, eam qui sequitur alienus, vt credo.
151
*Dico Tertiò. Quoties quis secundùm
opinionem probabilem operatur iudicans hîc & nunc sibi esse licitum ita operari, etiamsi minùs probabilis aut tuta sit, ita securus manere potest, vt si de illius certitudine dubitatio subsit, non possit non magna perturbatio inter fideles, & conscientiarum fluctuatio implacabilis excitari. & est illa Dom. Caramuelis menti conformis, & omnium pariter Theologorum, iuxta explicationem, de qua statim. Illam probo. Nam hæc Propositio: In dubio an aliquid hîc & nũcnunc sit peccatum, non licet illud agere, certissima est. Vnde illud agens, licet reipsa peccatum non sit, nequit securus in conscientia manere. Tunc vltra. Iudicans probabiliter aliquid non esse peccatum, licet reipsa peccatum materialiter sit, non peccat: & vnde hæc differentia? Quia sic asserunt Doctores. Atqui illi non certa dicunt, sed cum opinionum formidine: ergo non est certum non peccare, iuxta eorum sententiam operantem, & ita conscientiæ securitas non suberit, cùm timeri possit ne coram Deo sit peccatum perpetratum, cùm potuerit via secura teneri. Quid ad hæc? Addentur rationes, quas adducunt Auctores vt liceat. Cùm tamen illæ non plenè conuincant, sed pro stabilienda probabilitate sint, conscientiæ angustiæ non cessant. Quærendum ergo aliquid, in quo illa penitus conquiescat: & est illud quod in Assertione proponitur, axioma scilicet in coneussum, licere sequi opinionem probabilem, & in eo nullum esse peccatum.
152
*Sed vnde illius firmitas, cum sententia
Vnde firmitas in opposito.
illorum damnata non sit, qui affirmant non licere cum opinione probabili operari, vbi de peccato agitur? Inde quidem, quia etiam ita sentientes, sententiam suam non vt certam, sed vt probabilem proponunt, vnde non damnant amplectentes oppositam, & censent eos, qui eam sequuntur, non peccare. Ergo quia in omnium Theologorum persuasione veritas illa ita defixa est, vt à nullo possit ritè sentiente negari. Itaque aliud est, Ego arbitror peccare eum, qui hoc facit, absolutè loquendo; ac illud, Ego arbitror peccare eum, qui hoc facit, oppositam meæ sententiam amplectentem. Vnde consulenti circa illud, ne id faceret, edicerem, sed facientemsecus, & in Confeßione suæ adfixum opinioni, non negabo absolutionem: vel certè (si cum Soto sentire libeat negante absoluere Confessarium posse contra propriam opinionem, de quo supra §. 6.) ab alio absoluendum dimittam opinionis contrariæ sectatorem.
153
*Ad hanc autem inuiolabilem persuasio
Ad traditionem reducendum.
nem magnis equidem fundamentis potuit Catholica Ecclesia perduci, de quibus Auctores, & nos cum illis suprà §. 5. quod & ad Traditionem referri potest, cùm id semper fuerit obseruatum, vt iuxta sapientium consilium operantes, etiam vbi de peccato vitando agitur, non sint censendi peccare; sicut neque sapientes ipsi, cum rationum momentis sine passione perpensis, prudenter operantur: qui enim sunt lux mundi, & sal terræ sicut alios illustrare & salire possunt, ita & sibi sufficientes esse valent, vt & lucis & salis in seipsis | beneficio perfruantur. Aliter enim non poterat commodè Ecclesia gubernari, sed ad omnia quæ agenda occurrerent euidentia veritatis argumenta essent requirenda. Sicut enim in humano conuictu illi prudenter agunt qui bona aut ratione aut auctoritate ducuntur, quamuis non semper de euentu certi; & plus aliquid in omnibus exigere, summam esset molestiam, & implicatissimum agendi modum, supra ordinariam hominum facultatem, importare: ita & in rebus ad conscientiam spectantibus philosophandum, cùm illęillae sint passim occurrentes, & quia momenti maioris, maioris etiam angoris & anxietatis: vnde in illis modum alium gubernationis requirere, tormentum esset crucis perpetuum velle imponere, quod nec filij nec patres eorum (vt aliàs locutus D. Petrus Act. 15. v. 10.) portare potuissent: vnde nec Deo dignus, de quo Psal. 24. v. 8. vates summus: Dulcis & rectus Dominus: propter hoc le
Psal. 24. v. 6.
gem dabit delinquentibus in via: quia scilicet infirmam hominum conditionem agnoscit, & in delicta pronam, legem dabit, rectam quidem, sed dulcedine temperatam.
154
*Opponi tamen contra prædicta potest,
quod si ita esset certum omnino axioma, operantem probabiliter non peccare, discursus Patris Vasquez, de quo nu. 143. videretur prorsus incongruus, sicut & ipsum sequentium, in eo fundatus quòd non detur principium certum, in quod possit fieri resolutio. Et P. Arriaga ibidem adductus idem generaliter loquendo videtur admittere, & tantùm pro amplectentibus suam opinionem euidens esse illud affirmat. Ex quo apparet, id quod de veritate axiomatis prædicti in omnium persuasione defixa diximus, non esse ita certum, cum sint graues Scriptores illud non agnoscentes, & verò etiam negantes; & est quidem non leuis obiectio, ex cuius enodatione plena stabiliti dogmatis intelligentia resultabit. Dico ergo etiamsi præfati Doctores ita videantur sentire, fateri tamen operantem iuxta opinionem probabilem absolutè non peccare. Ergo est aliquod fundamentum firmum, ex quo talis habeatur certitudo. Illatio est euidens. Explicent ergo illud vt libuerit, dum tamen constet tale esse. Si certitudini opinionis insistendum, sic arguere licet: Probabile est peccare sic facientem, & probabile est non peccare: ergo operans peccat non solum materialiter, sed formaliter, nam opinio docens eum peccare, de formali peccato procedit: ergo dum incertus agit se peccandi periculo exponens, eodem modo peccat ac ille qui dubius, de quo omnes admittunt. Cùm ergo non peccare dicatur, aliquid debent agnoscere, quo incertitudo penitus excludatur.
155
*Videtur autem ex eo penitus excludi,
quòd licet principium illud, licet sequi opinionem probabilem, omnino certum non appareat præfatis Auctoribus, ideò est quia circa illud vident Auctores alios dubitasse, immò & negasse: vnde aiunt sub lite esse: quòd si Auctores dictos, nec grauiores, nec plures, aliter censuisse comperissent, pro certo illud haberent. Atqui Auctores illi, vt vidimus, absolutè approbant vt licitum vsum contrariæ sententiæ: ergo quia innegabile prorsus est illum licere circa illam prudenter procedenti: vtriqui ergo veritatem consectantur; Priores dum dicunt omnino certum non peccare probabiliter operantem: alij dum negare nequeunt operantem contra ipsorum sententiam, quam vt probabilem tantùm proponunt, licitè operari. Quod si quis plus aliquid contendat, temerariè loquitur, penitus refellendus. Pro quo facit id quod P. Vasquez habet citata Disput. 62.
P. Vasquez
n. 13. vbi ait neminem dubitare posse quemlibet secundùm suam opinionem operari. Ex quo elicitur certum axioma, indubitabile scilicet esse, & ita omnino certum, posse quemlibet secundùm opinionem probabilem operari licitè & securè. Ergo & illi qui censent non posse tutò opinionem teneri probabilem, idem etiam fatentur. Datur ergo principium, in quod vti certum fieri possit resolutio, quando quis iuxta propriam operatur opinionem. Quòd si quis sit principium illud negans, ex quo videtur reddi incertum, id non debet obstare, vt diximus, quia non tollit moralem certitudinem, sicut de opinione pia circa Virginis Conceptionem dictum: tale namque assertum multitudine aliter sentientium obruitur, & qui sic sentit, aliquid concedit, ex quo conuincitur irrefragabilem esse dicti principij veritatem, de quo etiam inferiùs plura dicenda.
156
*Sed quid cùm operatur quis iuxta alio
rum opinionem, quod est probabile fieri non posse? In eo enim casu non videtur posse recurri ad principium indubitatum, cùm id ab omnibus non admittatur. Sed certè quando quis iudicans probabiliter se posse opinionem aliorum sequi, iuxta illam operatur, id certè præstat iuxta propriam opinionem, vnde eadem est ratio de huiusmodi operatione ac de alia quantùm ad conscientiæ securitatem. Nam rogo quare quis non peccet iuxta propriam operans opinionem? Ideo certè quia prudenter se gerit, ratione & auctoritate permotus. Atqui idem accidit quando iuxta alienam opinionem operatur: ergo eadem est vtrobique ratio quantùm ad conscientiæ securitatem. Vnde negantes licere iuxta alienam opinionem operari, non sunt censendi contrarij, cùm aliàs sic operantes probabiliter non damnent, & probabilitatem, iuxta quam operantur, recognoscant, sicut de alijs minùs verosimiliter opinantibus superiùs dicebamus n. 152,

Contra certitudinem assensus in operante probabiliter argumenta proposita & soluta.

157
*NOn omittendum occasione eius, quod
D. Franciscus de Lugo.
n. 155. dedimus ex P. Vasquez, P. Franciscum de Lugo citato Cap. 3. duo inter se pugnantia dicta proponere P. Suarij, & P. Vasquij.
P. Vasquez.
Hic enim post adducta ex Cap. 4. sic habet Cap. 5. n. 26. vt Constat ex sententia omnium, ad rectè operandum non est necessarius assensus euidens, sed suffi
P. Suarez.
cit probabilis. Ille autem citato loco sententiam requirentem iudicium practicum certum affirmat
ab omnibus teneri. Sed cum euidentem non requirat, sed moraliter certum, ex ea parte non videtur eius assertum cum P. Vasquij asserto pugnare. Deinde. Cùm non sit verosimile viros tantos adeò manifestè decepto, videtur dicendum P. Suarium ex vero locutum iuxta dicta Assertione | præcedenti de certitudine in operatione iuxta probabilem opinionem, quam & ipsi fatentur qui videntur esse contrarij, modo explicato. Id autem, quod affirmat P. Vasquez, in primis, vt dictum est, verum habet de assensu euidenti. Deinde etiam quoad ordinarium modum operandi: non enim requiritur expressa reflexio, sed sufficit persuasio illacommunis, per quam quis pro certo habet se posse omninò securè iuxta opinionem probabilem operari. Quemadmodùm quando quis elicit actum fidei diuinæ, non habet expressum assensum propter reuelationem diuinam; sed radicatus ille in animo conceptus tacitè influit. A quo dicendi modo non abhorret P. Arriaga supra nu. 23. dicens sufficere implicitam certitudinem. Prætereà dico nomine probabilis assensus intelligi posse eum, qui contraponitur euidenti, licet practicè secum afferat hîc & nunc moralem certitudinem, cui non possit subesse falsum: & ita Diana citatus n. 143. pro sententia P. Vasquez, &
Diana.
Resolutione illa 1. & item. 3. moralem certitudinem recognoscit. Quam & reipsa vix posse negari à P. Vasquio benè obseruat P. Arriaga n. 14.
P. Arriaga.
Item, ante P. Vasquium qui scripsere Doctores eo loquendi modo contenti, non ita rem hanc sanè difficillimam discusserunt, quam tamen sequentes enucleatiùs ventilarunt, vnde loqui cum illa generalitate potuit sic eos intelligendo vt suo placito viderentur communiter suffragari.
158
*Citatus autem P. Franciscus de Lugo
cum P. Vasquio sentiens sic arguit. Primò. Iudicium sufficiens ad prudenter agendum, sufficit etiam ad honestè operandum: sed prudens operario non requirit omnimodam certitudinem, cùm hæc vix sit possibilis intellectui nostro: ergo neque honesta actio, quæ sufficienter per conscientiam probabilem, tamquam per proximam regulam, etiam cum alterius partis formidine regulatur. Nam aliàs vix esset cui liceret operari, cùm res practicæ difficillimæ cognitu sint, & varijs opinionibus subiectæ.
Respondeo concessa Maiore negando MinorẽMinorem,
Sed refellitur.
& consequenter quod de proxima regula dicitur: non enim prudenter agit qui se exponit periculo peccandi, & formidinem cadendi non excludit: vera enim prudentia in vitandis animæ periculis exercetur. Ad id autem quod additur de summa difficultate dico, ex eo coargui sic arguentem: nam si tanta difficultas est, ergo datur certitudo moralis defectus obligationis sequendi sententiam ad tutum semper obligantem: nam vbi summa est difficultas, obligatio deest: vel si non deest, nihil vrget argumentum.
159
*Arguit Secundo confirmando prædicta.
Iudicium probabile sufficit ad mouendum voluntatem rationabiliter, quoniam ad honestè operandum humano modo sufficit quædam moralis diligentia, cùm non sit semper obligatio ad summam, quæ esse potest: Atqui habere certitudinem in singulis actionibus, vel excedit humanam diligentiam, vel summam requirit, quoniam humanæ sunt cogitationes, & incertæ sunt prouidentiæ nostræ: ergo sufficit opinio probabilis ad honestè operandum etiam cum formidine partis alterius, cùm hæc non impediat assensum.
Quod esse falsum ostenditur.
Respondeo negando quod assumitur: quia opinio probabilis non sufficit ad mouendam voluntatem pro honesta operatione, nisi quatenus subest certæ persuasioni de absentia peccati in operatione. Quòd autem ad cognoscendum ita se rem habere non sit summa diligentia necessaria, admittitur, & ex eo coarguitur sicut in obiectione præcedenti. Deinde, cùm proponitur opinio probabilis vt mouens, iam ad amplectendum illam non est summa necessaria diligentia, cùm stante probabilitate statim insurgat notitia de licito illius amplexu, quæ probabilis non est, sed certa, & ita excludens formidinem. Quamuis autem stante formidine dari queat assensus circa alteram partem; nihilominùs ille ad honestam operationem non sufficit, vt dictum supra, quia non vitatur sufficienter peccati periculum, nec peccatum ipsum secundùm formalem eius rationem: & cùm vrgetur ex impossibilitate inueniendi quod certum est, inde oritur ratio concludens certum esse posse opinionem probabilem teneri, vnde obiectio seipsam eneruat, infirmat, & destruit.
160
*Tandem obijcit, quia durissimum appa
ret omnes tam doctos quàm indoctos obligare, vt iudicium omnino certum eliciant de operationis honestate, priusquam licitè possint operari. Rarò siquidem homines, præsertim indocti, reflexiones faciunt supra suam cognitionem, vel opinionem, vel eius formidinem discernunt, vel ad certitudinem attendunt, aut reuocant: nec ideò tamen damnandi sunt peccati.
Respondeo non solùm non esse durissimum,
Quæ tamen mollitur.
sed neque durum, id quod sententia nostra contendit, vt patet ex dictis nu. 157. & quod ad indoctos attinet, certissimum est illos cum omni securitate operari quando doctorum consilia sequuntur, vnde & habent certum principium cordibus ipsorum inscriptum, quo certi redduntur se non peccare, dum à sapientibus in suis actionibus diriguntur, id quod est lumine naturæ notum, & tacitè influit in omnes eorum operationes: sicut suo etiam modo lumine naturæ notum apparet eum, qui prudenter operatur, opinionem verosimilem amplexus, immunem esse à peccato.
161
*Licet autem quæ diximus ita se habeant,
& certissimum debeat haberi principium, quo statuitur licere operari secundùm opinionem probabilem, non ideò sequitur debere nos amplexari censuram Illustrissimi Caramuelis propter rationes dictas, quia hoc quod à nobis est stabilitum, licet irrefragabile iudicemus, non ita tamen euidens, vt ad grauissimam omnium censuram oppositæ partis inducant: quamuis, vt verum fatear, mihi sit euidens, quod de certo principio circa probabilia præmisi: Signatum enim est super
Psal. 4. v. 7.
nos lumen vultus Dei circa hoc, vt dicebam nuper; sicut & circa ignorantiam, qua inculpatè stante, non est in operante contra Dei præcepta
peccatum: quod & hîc suo modo locum habet: qui enim probabiliter iudicat aliquid non esse peccatum, verè ignorat id, quod asserit: at non habet principia, quibus possit veritatem explorare. Si dicas, Amplectatur tutum, & sic ignorantia nil iuuabit: ibi quidem lumen diuini vultus affulget ostendens prudenter operari eum, qui ab affectu suo malitiam peccati repellens, cum ignoret an talis operatio illam habeat, bonisque fun|damentis ductus putet non habere, ad illam progreditur. Hac enim ratione Epikeia, est naturalis ipsius luminis beneficio recepta, iuxta quam legum obligatio in multis casibus cessat, quia aliàs leges ipsæ in commune bonum latæ, communi ipsi bono redderentur incommodæ. Quod & in caussa nostra apparet: leges enim tum humanæ, cum diuinæ, noxiæ euaderent, si iudicantibus iuxta solida fundamenta auctoritatis & rationis, eas non obligare, nihilominùs agere iuxta dictamen tale non liceret: sic enim transgressionum occasiones multiplicarentur, quod est grauissimum dubio procul incommodum: & quidem ad quid dictamen istud prudens ratione & auctoritate firmatum, Hoc potest licitè fieri, si numquàm eo vti licet? Esset sanè prorsus inutile, sicut inutilis esset Mercurius aliquis monstrans viam, si per eam non possent itinerantes ambulare. Et circa prædictum Apologema cum præmissa scripsissem,
deprehendi posteà nouorum libellorum aduentu esse illud auctoritate Sacræ Congregationis Iudicis Decreto proscriptum edito die 15. Ianuarij, an. 1664. & ritu solito die 16. mensis eiusdem publicato. Quod quidem ob censuram præfatam videtur factum, sicut propter similem rationem SS. Alexander VII. gloriosissimæ recordationis proscribendum censuit librum censuras Sorbonicas continentem in Amadæum Guimenium fulminatas, vbi & de libro alio præsumptuosè notato, de quo alibi.
EXCVRSIO.

EXCVRSIO.

Circa sententiam quamdam singularem.
162
*MAtthæus Homem Leitonius in sua
Matthæus Homen.
vera (iuxta ipsum) & singulari obseruatione, tenet quidem quod iam vidimus nu. 38. assensum scilicet probabilem, quo assentimus vni contradictionis parti, iuxta eum operaturi, vti certam regulam operationis, omnino esse certum, quia sine formidine. Id quod Cap. 1. latè prosequitur dicens conscientiam numquàm esse dubiam, neque probabilem, neque erroneam secundùm propriam suam rationem, quatenus scilicet est vltima regula operationis: & totum illud, quod communiter ipsi attribuitur, ad antecedentia pertinere, iuxta quæ formatur, vide n. 33. & 44. Ibi autem, sicut & n. 27. & Cap. 3. n. 44. singularem modum dicendi sequitur, operantem scilicet cum conscientia practicè dubia, quando videlicet iudicat circa peccatum, siue potiùs non
liquidè, sed quasi pro parte admonet de peccato, mortali scilicet, non peccare mortaliter. Quod & tradit de operante cum formidine, seu probabiliter, quia iuxta ipsum opiniones, quæ abusiuè dicuntur probabiles, statum dubium constituunt, cùm non sit alia vera probabilitas, nisi ratione assensus, vt ex eodem vidimus num. 27. vnde & operantes cum formidine peccant, iuxta illum, qui partem in dubio tutiorem necessariò amplectendāamplectendam arbitratur, de quo supra. Rationem autem afferti sui ex eo desumit, quòd conscientia non plenè admonet de peccato mortali: ergo nec plenè est tale, & ita tantùm veniale: sicut venialiter tantùm peccat, qui plenam non habuit aduertentiam vel deliberationem. Quod quidem ait benè agnouisse Sayrum in Claui regia lib. 1. Cap. 13. nu.
Sayrus.
3. in fine verbis illis, quæ id significant: Malus erit mortaliter vel venialiter, pro ratione dubitationis.
163
*Contra hunc tamen philosophandi mo
dum stat communis Theologorum, immò & Canonistarum sensus, agnoscentium grauitatem mortalis peccati, quando cum dubio circa illud quisquam operetur, vt videri potest apud omnes citatos agentes de conscientia dubia. Neque Sayrus contrarium sentit, sed potiùs est allegantis ipsum assertioni contrarius, cum tantùm velit dubitantem an aliquid sit peccatum, & sic operantem, peccare mortaliter, vel venialiter; mortaliter inquam quando de peccato mortali agitur, venialiter autem quando materia, de qua agitur, est venialis: id quod citatus Scriptor ita posse intelligi peruidit citato Cap. 3. n. 4. & eorum ratio est, quia sic operans exponit se periculo manifesto violandi legem sub mortali obligantem, & quidem quando quis ita operatur, vt eius animus sit illud facere, quidquid de peccato sit, quod dicere solemus Sease lo que se fuere, absque dubitatione vlla mortaliter peccat, vnde tantùm esse difficultas potest, quando nihil tale in animo retinens, simpliciter dubius an sit vel non sit mortale, in actionem prorumpit, & tunc, licet non habeat expressam voluntatem committendi mortale, habet tamen virtualem, æquiualentem, aut interpretatiuam. Si enim absolutè non vellet, adhiberet diligentiam aliquam ad explorandum an mortale esset. Quemadmodùm dubitans an si aliquis sit eius amicus vel inimicus, eum grauiter percutiat, amici percussionem vult, etiamsi reipsa tantùm sit percussus inimicus: vnde grauiter est violata amicitia; debuit enim inquisitio præcedere pro veritate comperienda, eâque non obtenta, ab operatione desisti, si nihil esset speciale, per quod talis obligatio cessaret, & ita præcipiunt sacri Canones, vt vidimus n. 72. coniugem dubium non posse debitum petere, quia peccaret contra conscientiam: vbi de graui peccato manifestum est esse sermonem, cuius & erat conscientia, & ita pro eo facta consultatio.
164
*Nec vim propositæ rationis elidit quod
dicitur de non plena admonitione conscientiæ; nam licet non sit adeò plena, ac esset quando est comperta malitia: est tamen omnino sufficiens, vt vidimus: sicut quando amatur peccatum in caussa, quo euentu non est ita plena admonitio ac est quando amatur in seipso. Deinde, est plena admonitio de periculo, cui se exponere, grauiter delinquere est. Neque enim dici potest ibi tantum esse periculum respectu peccati secundùm materiale eius; nam & hoc vitandi obligatio grauis est, vt patet de volente peccatum in caussa, cuius effectus cùm datur, materialis tantùm transgressio est, vt occisio, violatio ieiunij, omissio sacri officij &c. Præterquam quòd si materialiter tantùm peccatur, ergo nec veniale peccatum interuenit, vt videtur compertum.
165
*Potest autem dubium dupliciter accide
Duplex dubij genus.
re. Primò quando quis hæret non iudicans an aliquid sit licitum, nec ne, cùm vtrimque ratio|nes occurrant, nec reflectitur supra suam dubitationem dicens sibi ipsi: Dubium mihi est negotium hoc, an honestum, an prauum. Secundò quando talis reflexio datur, expressè iudicante se dubitare de bonitate operationis. Et Moderni quidem apud P. Vasquium Tomo 1. in 1. 2. Disput. 65. n. 5. affir
mant, vt operari quis dicatur cum iudicio practicè practico, secundum genus dubij esse necessarium. Quia cùm malitia talis operationis sumatur ex periculo peccandi, quod ex dubio resultat, nisi dubium expressè cognoscatur vt caussa tam periculi, quam malitiæ, non videtur deriuari malitia in operationem: & saltim vt dubius in fide committat peccatum hæresis, videtur talis requiri reflexio.
166
*Sed modum hunc dicendi reijciunt quot
quot de illo mentionem intulerunt, videndi apud P. Franciscum de Lugo. Cap. 2. Quæst. 1. nu. 7. & iure quidem optimo: nam qui priori modo dubitat, absolutè dubitat, & sic operatur: ergo vult peccatum volũtatevoluntate ad peccatum sufficienti. Item, exponit se periculo transgrediendi grauiter diuinum aut humanum pręceptumpræceptum sub mortali obligans: ergo grauiter peccat. Quòd autem dubium influat in malitiam, ex eisdem principijs constat, quia non est alia cognitio tunc occurrens, à qua possit deriuari. Supponi enim debet assensum tunc aliquem interuenire circa obiectum propositum, quo dubium esse iudicetur. Si enim merè negatiuè se habeat, ibi dubitatio rationabilis non est, sed inscitia, aut inscientia, vt superius diximus: homo enim prudens ad dubitandum non leuibus mouetur coniecturis, licet non semper tales sint, vt assensum probabilem eliciant, sed dubium, à quo influxus in malitiam & periculum operationis.
167
*Sed videtur perstare difficultas. Nam in
primo illo dubitationis modo non repræsentatur malitia operationis, vt patet ex illius explicatione: ergo nequit operatio inde malitiam attrahere, quia nil volitum quin præcognitum. Quæ quidem obiectio non est leuis, & ad illius enodationem dico in propositione duplicis illius modi secutum me Auctores ita illũillum proponentes; cùm tamen reuera dicendum sit, in priori non posse penitus rationem malitiæ præscindi, quæ tamen tacitè influit; cùm sit omnium mentibus principium illud infixum, neminem posse operari quod dubitat esse peccatum. Quod quidem de sapientibus negari nequit, & de indoctis est etiam perspicuum, cùm naturale id lumen ostendat, vt dubitans an aliqua operatio sit mala, ab ea abstinere debeat donec à sapientibus instruatur. Videantur dicta n. 157.
168
*Ad id autem quod de dubio in fide dice
batur, respondeo, quandoquidem per dubietatem in fide, illa amittitur, cùm vera dubitatio est à voluntate culpabili, suspensione actus imperata, aut ob motiua proposita sine culpa voluntatis, difficultates inquam credibilitatis, in quibus magno Cardinalis Lugo Disput. 17. de fide sect. 4. iu
Cardinalis Lugo.
dicio pariter & ingenio discurrit: quod & admittunt qui ad hæresim plus aliquid requirunt, vt videri potest apud Dianam Parte 2. Tract. 16. Resol.
Diana.
51. & Parte 11. Tract. 8. Resolut. 47. Cùm inquam amittatur fides, quæ non nisi culpabili contra illam lapsu contingere potest, ex eo habetur dubium in malitiam lapsus talis influere, quomodocumque illud admitti à dubitante contingat, & ita non esse necessariam reflexionem supra dubium ipsum. Vbi & accommodari potest doctrina nuper adhibita de principio illo hominum cordibus beneficio diuini luminis inhærenti; non esse licitum operari quando dubitatur an licita sit operatio Nam similiter etiam fidelium cordibus principium illud cum ipsa est fide consertum, vt non liceat de illa dubitare: qui ergo dubitat, iam contra fidem peccat, eo ipso quòd aut licere sibi dubitationem iudicat, aut cùm illicitam putet, nihilominùs præceps agitur, sicut in alijs contingit peccatis.
169
*Quod verò stante fidei amissione per dubium circa illam, nihilominùs non sit ita dubitans censendus hæreticus, ex eo probat P. Dica
P. Dicastillus.
stillus Tomo 2. de Sacramentis Tract. 8. Disput. 10. n. 57. quòd non detur in illo dissensus assensui fidei contrarius: hæresis enim definitur Error fidei contrarius. In quo est à dubio diuersa ratio, cùm error non sit, sed id ratione cuius animus manet anceps & pendulus. Id quod si in actum externum prorumpat, non est ad incurrendas hæreticorum pœnas sufficiens, excommunicationem inquam & alias; & licet hæreticus possit præsumi ab Inquisitoribus, non est eâdem cum illis pœna plectendus. Vnde in facti contingentia ab eisdem Dominis, & eorum Consultoribus attentè & maturè caussam talis Dei expendendam esse putat Diana in fine Resolut. 47. citatæ.
170
*Sed verò in facti cōtingentiacontingentia facillimè reus
talis hæreticus deprehendetur. Cùm enim dubitare se fateatur, vrgendus an licitum censeat de rebus fidei dubitare? Si dicat licitum esse, manifestè hæreticus est. Si licitum neget, & tamen dubitare se dicat, quia non potest vehementibus impulsibus resistere pro dubitatione subeuntibus, quod non videtur sic posse accidere impossibile. Tunc etiam hæreticus habendus, quia diuini præcepti adimpletionem sibi asserit impossibilem, contra Concilij Tridentini, Innocentij X. & Alexandri VII. manifestissimas definitiones. Si verò addat se non de absoluta impossibilitate loqui, sed de summa difficultate in adhibendo pleno assensu rebus fidei ab Ecclesia propositis. Cùm ab eo obtineri nequeat vt difficultates vincere conetur, sed se non posse reipsa significet, absolutam impossibilitatem credendus est allegare. Quòd si dicat conaturum se difficultates vincere, & sic dubitationem repellere, conatum tamen suum se credere fore frustraneum: in eâdem profectò hæret salebra absolutæ impossibilitatis. Si sperare se asserat, potuit ergo illas vincere antequàm in dubitationem inciderit: quod cùm non fecerit, ideò equidem fuit, quia res fidei dubitabiles credidit, licet asserat sibi aliàs indubitabiles. Si enim stare potest vt dubitatio reputata illicita cum credulitate absoluta de non licita dubitatione possit componi, simul etiam stare duo isti poterunt actus: Credo non esse licitum de rebus fidei dubitare, & Credo illas esse dubitabiles, per actum scilicet à me illicitum reputatum.
171
*Et quidem communis sententia Docto
rum sic dubium circa fidem hæreticum censet, quam erit æquissimum & valde conueniens rei istius grauitati Tribunal sanctum complectatur. | Quia verò ex definitione hæresis videtur desumi contrarij dicendi modi fundamentum, vt sit error fidei contrarius, in eo certè vis est exigua, quia & in dubitatione suus & error imbibitur, vt vidimus: nemo enim dubitat, nisi quia id, de quo dubitat, dubitabile sibi esse persuadet, aut expressè, aut tacitè; formaliter, aut virtualiter. Sicut nullus credit, nisi quod iudicat esse credibile; amat, nisi quod putat amabile; odio habet, nisi quod censet odibile. Sicut ergo cùm Diuus Augustinus peccatum dixit esse dictum, factum, vel concupitum contra legem Dei, sua illa definitione peccatum omissionis inclusit, quia licet in negatione consistat, illa voluntariè admittitur, vnde ad factum reducitur, vel concupitum, quia æquiualet positiuo actui: ita etiam in nostro est casu dicendum.
172
*Quod autem addit P. Dicastillus, aut nul
lam vim habet, aut est manifestè contra ipsum; ait enim verba dubitantis, etiamsi occasionem præbeant suspicandi animum hæreticum, illum tamen non significare, aut aliquid, quod esse sine hæretico animo nequeat: neq;neque enim necesse est, vt eo ipso quod quis dubitat de veritate aliqua fidei, quasi reflectatur supra suum actum dubitandi: cùm possit id non facere, quia de tali actu eliciendo non cogitat; siue quia, cùm subijt illius cogitatio, diuertit ad alia obiecta. Non inquam habet vim: nam talia verba hæreticum animum significant, iuxta dicta, quia & errorem circa credibilitatem. Si vero ex eo, quòd posita dubitatione non est necessaria reflexio, sed potest quis ad alia diuertere, id habetur, quod intenditur: ergo neque præsumptio hæresis est; quia si alicunde, inde profectò, quia verba illam significarent: Atqui illam non significant; igitur cessat præsumptio, quia hæc aut ex verborum significatione, aut ex factis desumitur.
173
*Est autem non leuis difficultas circa mo
dum, quo formatur dubium contrarium fidei: nam cùm non videatur ad illud actus aliquis erroneus necessarius, neque etiam videtur quomodo sola suspensio assensus ad illud sufficere possit. Sicut enim dudum ex P. Dicastillo dicebamus, qui dubius & pendulus est, non ideò necessarium est vt actum eliciat, quia de illo eliciendo non cogitat, aut ad alia diuertit: ita etiam videtur dicendum, non ex eo quòd aliquis assensum non eliciat circares fidei, actum alium deprauantem negationem illam assensus necessariò consequi, ob easdem rationes: si autem non consequitur, vnde malitia infidelitatis in illo? quæ difficultas quantùm ad negotium morale attinet, magni momenti non est, sed sine discussione aliqua non prætermittenda, fundamentis diuersimodè circa hoc sentientium cum aliquali auctario breuiter indicatis.
174
*P. Suarez Disput. 19. de Fide Sectio. 4. n. 13.
P. Suarez.
& 14. quem sequuntur Patres Petrus Hurtadus, & P. Ægidius adducti à Cardinali Lugo supra nu. 84. semper actum aliquem interuenire aiunt; (cùm non semper teneamur elicere actum fidei, & ad alia possimus attendere,) iudicium scilicet, quo affirmatur res fidei esse dubias, vel rationes contrarias esse tanti ponderis, vt suspendendus meritò sit assensus, quod totum est contra fidem, & assensus talis planè hæreticus. Cui dicendi modo se citatus Cardinalis opponit n. 66. & seqq.
Card Lugo doctus discursus.
pro se adducens P. Granadum, & ex eo arguens, quia ante suspensionem illam culpabilem præcedit semper iudicium erroneum, de quo quæritur an sit voluntarium? quod videtur innegabile, cùm constituat hominem hæreticum. Præcedit ergo voluntas imperans illud, de qua voluntate similiter inquiritur, an semper oriatur ex aliquo iudicio dictante insufficientiam motiuorum ad credendum? Quod quidem dici non potest, quia daretur processus in infinitum, cum de quolibet inquiri possit, an sit voluntarium: quare deueniendum est ad voluntatem primam culpabilem, quæ oriatur ex iudicio non culpabili, neque erroneo, sed vero, & per consequens quod non dictet insufficientiam motiuorum. Sicut ergo voluntas illa culpabilis prima contra fidem non præsupponit iudicium aliquod errans circa fidem, sic voluntas culpabilis suspendendi assensum & dissensum erga fidem oriri potest ex iudicio præcedenti non erroneo circa eamdem fidem.
175
*Qui ergo dubitat ante voluntatem pri
Illius prosecutio.
mam culpabilem contra fidem, habet ex parte intellectus eadem iudicia & motiua, quæ habet ille alius, qui in fide perseuerat. Et cùm hic non habeat iudicium erroneum, neque etiam ille. Si ergo absque tali iudicio erroneo potest homo velle negare fidem, quantò magis poterit absque eo velle suspensionem assensus, quod minus est. At quia suspensio assensus ex se mala non est, tunc incipit esse talis quando homo deterritus à difficultatibus, quæ in credendo obijciuntur, imperat sibi suspensionem assensus; nam eo ipso videtur approbare difficultates & rationes illas, eisque cedere, & in actu exercito saltim interpretatiuè significat esse periculum falsitatis, vnde & grauem contra fidem irreuerentiam committit. Sic Doctissimus ille Magister, qui eamdem doctrinam repetit, eam summatim proponens Disput. 20. nu. 15.
176
*Vbi tamen citati Doctores difficultatem
non leuem deprehendunt, P. Arriaga expeditissimam esse rem existimat Disput. 19. de Fide nu. 75. dicens dubitare esse iudicare rem aliquam non esse certam, quod directè repugnat certitudini fidei diuinæ: Vnde Canus, & alij, qui videntur alieni ab hac sententia, reipsa tales non sunt, sed malè vsurpant vocem illam Dubium pro suspensione actus: quo sensu sine dubio non constituit propriam hæresim: ideoque non est contra illum agendum multis rationibus, sed supponenda acceptio eius vocis Dubium, scilicet pro actu positiuo, quo iudicat quis non esse certum illud obiectum, quod, agendo de obiectis fidei, constat esse hæreticum, & ita à nullo potest negari.
177
*Quid ad hæc? Ingenuè dicam. Ratio
Commodior explicandi ratio.
Cardinalis Lugo commodam habet solutionem. Cùm enim ait iudicium illud erroneum imperari à voluntate, id nego, si de actu positiuo sit sermo: neque enim ex eo quòd voluntarium sit, actum imperij positiuum exigit, cùm sufficiat illius permissio, seu non impeditio, cùm impedire debuisset: vnde non proceditur in infinitum. Deinde assero duos illos Auctores fortè reipsa non esse contrarios: dum enim Cardinalis Lugo ob suspensionem illam assensus hæreticum dicit, quia eo ipso videtur approbare rationes illas & difficul|tates, atque in actu exercito saltim interpretatiuè significare esse periculum falsitatis: dum inquam hoc dicit, iudicium haberi interpretatiuum manifestè significat: Atqui hoc non negat P. Suarez, licet iudicium erroneum dicat ob insufficientiam motiuorum, quia & iudicium interpretatiuum, erroneũerroneum rectè dici potest. Et quidem P. Suarez de iudicio etiam positiuo & formali intelligi potest, quod ordinariè datur, quoties circa fidem dubitatur. Quòd autem in casu aliquo raro, & vix ab ipso dubitante discernibili, iudicium tantùm interpretatiuum sufficiat, cùm non neget, & verosimile sit, non debet contra illius esse mentem affirmari. Id quod P. Arriaga propter eamdem rationem non videtur negaturus, cui in significatione vocis Dubium, erunt qui contradicant putantes eam non importare iudicium, sed suspensionem animi hærentis inter rationes hinc & inde compugnantes: vnde non à nominis tantùm significatione, sed à grauioribus fundamentis oportuit instrui impugnationem. Et Cardinalis quidem n. 91. citatæ Disput. 17. ex significatione etiam eiusdem vocis arguit iuxta Auctores apud Calepinum: est enim Dubius idem quòd anceps & hærens inter duas vias, nesciens quam possit tutus ingredi, & tamen ibidem non agnoscit necessarium actum positiuum formalem, sed interpretatiuum & æquiualentem, & hæc pro difficultate præsenti, neque, vt arbitror, inutilia.
Circa opinionem probabilem, & dubium in Matrimonio vtilis disceptatio.
178
*CIrca materiam propositam diximus n.
72. & seqq. ex Cap. Dominus de secundis nuptijs & ex Cap. Inquisitioni, de sententia excommunicat. dubium coniugem de valore matrimonij debere reddere, non tamen posse debitum petere ante exactam diligentiam pro veritate comperienda. Circa hoc tamen P. Arriaga
Tomo 3. Disput. 25. n. 30. vers. suppono Tertiò singulari modo discurrit. Quidquid ergo sit de Cap. Dominus, vbi & ipse Pater, & alij censent locutum Pontificem in casu malæ fidei, & de casu Cap. Inquisitioni loquendo ait neminem videri obseruasse id, quod ipse vt obseruatione dignum proponit, scilicet in eo Pontificem nullatenus loqui de dubio, sed de conscientia probabili, vnde non tantùm Textus esse videtur pro quæstione de dubio, quàm ad probandum non licere sequi opinionem probabilem, cuius contrarium supponunt Patres Vasquez, & Sanchez, & quotquot hoc Textu vtuntur in casu præsenti. vnde aliter debent ei respondere. Probat autem in eo Capite nihil esse de dubio. Primo, quia nullum tale verbum est in eo, sed solùm habentur: An non sciat pro certo, sed credat impedimentum. Atqui non scire pro certo etiam conuenit quando iudicium est probabile. Secundò, Illud vt credat iam denotat assensum determinatum in eam partem, qui assensus non habetur quando datur verum dubium. Idem magis declarat Pontifex statim, dum ait: Si credulitas sit probabilis & discreta, quamuis non manifesta & euidens. Et sub ea definit non licere petere, sic verò reddere. Quis autem dubitet actum credendi probabilem & discretum non designare formale & proprium dubium, sed veram opinionem, quæ vt talis semper est non euidens, & non manifesta? Eo autem ipso quòd vna pars est sub opinione probabili, iam altera opposita probabilis est, vt per se patet. Alia verò verba, quæ denotent formale dubium, nulla sunt in eo Textu, vnde non benè pro caussa præsenti allegatur, cùm sit etiam contra opiniones probabiles.
179
*Propter hæc ait se credere Pontificem ibi nouum imponere præceptum, quod ex natura rei alioquin non obligaret: scilicet ne quis sequatur in ordine ad petendum debitum opinionem probabilem, sed solùm certam: quod haud dubiè potest Pontifex imperare. Sicut enim idem Pontifex in Cap. Ad audientiam de homicidio, & in Cap. significasti 1. & 2. eodem Tit. imponit præ
ceptum abstinendi ab altari ob dubium homicidium, quando scilicet constat ab aliquo inflictum vulnus, propter reuerentiam sacrificio altaris debitam, vt idem docuerat n. 19. cum Panormitano, & Patribus Suario ac Sancio: cùm tamen eo præcepto secluso, idem circa illud dubium, quod circa alia dicendum videretur: ita & in casu præsenti dicendum, stante opinione probabili, licet in alijs materijs licitum sit cam sequi. Ex eo tamen manifestè euincitur in dubio idem esse potiori ratione dicendum: vnde Textus est magis vniuersalis, quàm quæstio præsens. Sic dictus Pater.
180
*Qui tamen contra se habet Primo Do
Efficaciter impugnatus.
ctorum omnium sensum de dubio accipientium. Et eo stante debere reddi debitum, cum multis quos adducit Parte 2. n. 1928. esse communem, & indubitatam sententiam affirmat Angelus Bossius, ante factam scilicet, & post habitam diligentiam. Secundò pro singulari illa intelligentia nullum esse solidum fundamentum, vt constat diluendo obiecta, si prius verba Textus eiusdem expendamus, quibus apertè innuitur de dubio esse quæstionem, & ita solutionem præfatis obiectionibus requirendam. Ait ergo Pontifex: Verùm cùm conscientia pulsat animum ex credulitate
Innocentius Tertius.
probabili & discreta, quamuis non euidenti, debitum quidem reddere potest, sed postulare non debet: ne in alterutro, vel contra legem coniugij, vel contra iudicium conscientiæ committat offensam. Sic ille. Ex quo manifestum habemus coniugem petentem debitum contra iudicium conscientiæ committere offensam: non erat ergo assensus in eo probabilis, quia operans iuxta illum offensam non committit. Vbi non est intelligendum id contingere ratione noui præcepti, sed stante conscientia in eo statu, iuxta quem fuit proposita quæstio; quando scilicet non erat impositum præceptum, vnde & conscientia pulsabat ex credulitate leui & temeraria, aut probabili & discreta eum, de quo erat consultatio: posito enim iam præcepto cessat conscientiæ pulsatio, cùm sit certum eo posito non petendum debitum, nisi stante incertitudine nullitatis matrimonij. Vnde iubet Pontifex circa id adhiberi Pastoris consilium qualitatem conscientiæ exploraturi.
181
*Habet Tertiò modum loquendi Pontifi
Vrgetur amplius.
cis in ipso Decretalis exordio sic dicentis: Inquisitioni tuæ respondentes credimus distinguendum. Quæ verba declaratoria potiùs sunt, quàm noui iuris enuntiatoria. Qui enim credere se dicit, id certè credit, quod iam ex diuina ordinatione | coustabatconstabat, nec tamen erat omnibus exploratum. Quartò, Cùm esset probabile posse petere debitum, non erat ratio, cur Pontifex id prohiberet in casu, de quo agebatur, cùm valde esset periculosum sic statuere in materia adeò lubrica, vbi licebat reddere, immò & erat pro reddendo obligatio. Neque est eadem ratio de irregularitate, quia id potuit disponi ob reuerentiam sacrificij altaris, in quo non subest quotidianum & inseparabile periculum relabendi. Quinto, stante eo præcepto Pontificis, etiam facta diligentia, & non inuenta veritate, non erit licitum petere debitum, quia, vt dicitur, cum opinione probabili non potest peti. Atqui contrarium est valde probabile, & illud cum multis defendit P. Thomas Sancius Lib. 2. de Matrimonio Disput. 41. n. 46. & Bossius supra nu. 1943. quamplures adducens, & dicens esse probabilius, P. Escobar de Mendoza Tract. 7. nu. 82. Negat tamen illud P. Arriaga sectione & subsect. 4. consequenter, vt sibi videtur, ex eo arguens, quia si Pontifex voluisset, expressisset, & non, diminutè respondendo, occasionem scrupulis reliquisset, & conscientiæ laqueos imposuisset. Quod quidem contra illud suum nouum præceptum aptiùs militat, quo grauissimum onus imponi iam vidimus, & grauamina non sunt admittenda, nisi exprimantur, præsertim quando scrupulis & laqueis conscientiæ innodantur. Septimo. Porro illo præcepto iam sententia illa erit improbabilis, iuxta dicta supra n. 136. quod tamen erit qui admittat nullus, neque ipse, ex cuius hoc dicendi modò colligitur. Tandem, Pontifex ait, non reddere, futurum contra legem coniugij: ergo non erat opinio absolutè probabilis. Illationem probo: quia cum probabili opinione nullitatis matrimonij potest coniux non reddere, vt boni Doctores tenent apud Bossium nu. 1989. tunc enim tantùm est probabile posse alium coniugem petere, præsertim de fundamentis sufficienter instructum, de quo ipse Pater nu. 46. §. Illud, agens de dubio: quod cùm esse posset possibile iuxta ipsum, tunc locum habebit nostrum argumentum. Cumque probabilitati possit probabilitas obijci, non fecisset contra legem coniugij, qui sic petenti minimè reddidisset.
182
*Cùm ergo hoc non videatur certum,
Fit satis obiectis.
quidquid in contrarium adducitur facilem habet solutionem. Quòd enim Primò dicitur in eo Textu nullum de dubio verbum haberi, admittitur iuxta materialem vocis huiusmodi positionem, negatur autem de æquiualentibus, vt mox dicetur, & quamuis verum sit non scire pro certo etiam conuenire iudicio probabili, non ideò sequitur de illo esse sermonem, quia neque de eo præcesserat consultatio: coniux enim absolutè iudicans apud semetipsum, licet cum aliqua formidine, se non esse talem, poterat reddere, & non reddere, vt diximus: & poterat etiam petere, quia vtrumque probabile, & nulla erat Pontificia prohibitio, stabatque doctrina semper in Ecclesia recepta de vsu probabilium opinionum, & quidem si talis in coniuge consulente extaret assensus, sub ea debuisset forma proponi, quia multùm ex eo variari poterat resolutio. Cùm tamen nihil tale factum, vt est ex tenore capitis manifestum, vnde colligitur circa dubium institutam quæstionem?
183
*Quod Secundò additur, illud Credat de
notare assensum determinatum in vnam partem, quod non datur in vero dubio, eliditur clarè ex illis Pontificis verbis, vtrum habeat conscientiam huiusmodi ex credulitate leui & temeraria. Ecce credulitatem, & tamen sine probabilitate: ergo ex verbo Credat non benè arguitur. Iam quod ex probabili & discreta credulitate subijcitur, quæ assensum verè & propriè probabilem indicat inficiamur; in dubio enim potest id frequenter accidere vt omnes Doctores agnoscunt, dum de illo in diuersis materijs disserunt: dicunt enim illud esse posse cum inclinatione ad vnam partem magis quàm ad aliam, pro vt rationes ad talem inclinationem occurrunt, siue æquales, siue inæquales, quibus vtitur ipse Pater Disput. 26. §. Secundus ca
sus n. 15. & Bossius n. 1195. iuxta dictam distinctionem pluribus allegatis occurrentem determinans quæstionem. Addo ex eodem Patre Sect. 4. in principio id quod est pro præsenti causa minus quam tùm opportunum: ait enim ibi possessorem bonæ fidei, sed dubium an res sit sua, post factam diligentiam posse de illa disponere, & ita etiam vendere: subdit tamen ex P. Thoma Sancio teneri emptori dubium illud aperire; quæ monitio tunc præcisè (inquit P. Sancius) erit necessaria, quando est aliqua probabilitas cum tempore posse
De venditore dubio.
verum dominum reperiri, secus si esset desperata. Quam quidem doctrinam ille amplectitur: & in ea satis dilucidè apparet probabilitatem sumi pro
P. Sancius.
verosimili coniectura, quæ cum dubio stare potest, & in casu præsenti cùm datur, in caussa esse debet, vt possessor dictus de statu instruat, quem res habet, de qua distrahenda tractatur. Et quidem P. Sancij verba videtur hîc Auctor adducere, dum intra parenthesim apponit, Inquit, cùm tamen verba illa ipsius non sint, licet sit sententia: nec habet ille Probabilitas, sed Spes: vnde prius illud de suo reposuit, arbitratus, (& benè) posse vnum pro alio substitui: & ita iuxta ipsum probabilitas non dicit semper firmum assensum, sed verosimilem, vt dixi, coniecturam, quæ potest cum dubio componi. Spes alit agricolas, de futura tamen messe dubios, quia frequenter illud accidit Euangelici vatis, & subuertet grando spem mendacij. Isaiæ 6. v. 7. Pro quo & stat communis doctrina Scriptorum circa dubium, ex quibus aliquos adducit Bossius supra nu. 1760. & ex illis ait tunc
Bossius.
contingere quando homo probabiliter iudicat eo quòd habeat probabiles rationes pro vtraque parte, sed tamen insufficientes ad iudicium probabile pro altera.
184
*Circa id quod n. 181. diximus de grauamine ex præcepto resultante, iuuat rationem subijcere ex P. Sancio dicente durissimum fore
P. Sancius.
compellere culpæ immunes vt vitam cælibem ducerent. Quam tamen P. Arriaga Disput. 25: n. 35. iudicat non esse vllo modo efficacem, & ad illam respondet §. secundum etiam, dicens quòd si
dubium fuisset ante contractum matrimonium, non potuissent in omnium sententia contrahere: & tamen etiam tunc essent culpæ immunes, & obligarentur ad vitam cælibem quousque deponerent dubium. Cur ergo dici non idem poterit etiam post matrimonium contractum? Quæ responsio non videtur tanto ingenio digna, cùm in dicto casu sit manifesta diuersitas: neque enim | qui ante matrimonium dubitant, tenentur cælibes permanere, sed possunt cum alijs inire coniugia, & viris ac feminis plenus sit mundus.
185
*Accommodatior est responsio, quam al
teri adhibet eiusdem Patris rationi ex eo arguentis, quia qui adhibita sufficienti diligentia adhuc est dubius, habet ignorantiam inuincibilem, quæ iuxta omnes à peccato excusat. Respondet enim id intelligi de ignorantia, quæ deponi non potest, quia circa rem, de qua agitur, non est dubium excitatum, secus de alio stante cum excitato dubio, nec post factam diligentiam superabili, vt constat in exemplo adducto de matrimonio, cuius impedimenti potest esse ignorantia inuincibilis ante illud contractum: quia tamen etiam post adhibitam diligentiam sufficientem illa remanet, nequit celebrari. Sed certè responsio non est prorsus exacta, quia in casu, de quo est quæstio, est iam possessio pro matrimonio, non ita in alio, & ita est valde diuersa ratio in illo, iuxta communem Doctorum sententiam, & ipsius Patris, qui loquitur secluso præcepto, quod ipse conatur inducerè, licet non solus. Post diligentiam ergo ita formido ex dubio excitata sopitur, vt perinde sit, ac si minimè præcessisset: ad eum modum, quo credulitas leuis & temeraria repellenda est, iuxta id quod ab Innocentio vidimus imperatum.
186
*Tangit autem idem Pater Disputat. 25.
citata nu. 41. difficultatem ad Indos pertinentem occasione resolutionis ab ipso propositæ de neganda facultate petendi debitum etiam post adhibitam diligentiam, dum sibi obijcit definitionem Pij V. pro illis, vt dum conuertuntur ad fi
Pius V.
dem, si facta diligentia non inueniatur prima vxor, maneant cum vltima. Ex eo enim habetur post diligentiam adhibitam posse reddere & petere. Et respondet id esse iuxta dispositionem iuris Canonici in Cap. Gaudemus, de diuortijs, sta
Cap. Gaudemus.
tuente vt, si coniuge ad fidem conuerso, alius id renuat, possit in fauorem fidei matrimonium dissolui. Coniux autem in Indijs non comparens censetur nolle conuerti, vnde currit in eo casu dicta dispositio. De hoc dictum à nobis ex professo in Thesauro Tomo 2. Tit. 12. nu. 399. & solutio quidem non improbanda, pro qua & Bossius cum alijs suprà nu. 1942. Ex qua tamen non exhauritur argumenti difficultas: Si enim ob fauorem fidei facta diligentia soluitur coniugium, & coniux altera permittitur, à qua peti debitum queat, quod est quasi portentum in hoc genere: ergo credibile est stante coniugio, & dubio exorto, neque illius inuenta solutione, posse sic dubitantem debitum petere in fauorem mutuæ charitatis coniugalis, ipsius matrimonij, & ob vitanda scandala, quæ inde oriri possunt, cùm sit illud multò proculdubio minus. Pro quibus hæc sit adnotasse satis, vt ad alia transitum faciamus, satis circa Appendicem, sed non inutiliter, vt æstimo diuagati.
Loading...