SECTIO II.

SECTIO II.

De obligatione Regularium soluendi dedecimasdecimas. Vbi de Indijs præsertim.
Section
187
*NOn leui calamo de hoc à nobis in
Thesauro disceptatum Tomo 1. Tit. 2. n. 44. 56. & seqq. & Tomo 2. Tit. 12. n. 447. & seqq. Sed post scripta illa, solicitudo omnium Ecclesiarum Indicarum sententiam sibi fauorabilem à Regio Indiarum Consilio obtenta est, cuius & executio per annos aliquot retardata, tandem imperata est Proregibus, Præsidibus, Auditoribus Cancellariarum, Gubernatoribus Prouinciarum, & inferioribus magistratibus iuxta munerum qualitatem nominatis. Ne autem illa locum haberet, vt aduersantes contendebant, ipsius sententiæ verba in caussa fuerunt: vnde elapso iam à transmissione Regiæ Executoriæ biennio, in sua Religionis possessione perdurant (licet contra Quitenses, vt audio seuerius actum, an verius nescio, vt hoc iudici omnium æternæ relinquam veritati) postacrem controuersiam, & allegationes hinc inde magno elaboratas studio, in quibus & Iura, & Theologia suas symbolas contulerunt: ex quibus hoc loco aliquid exhibendum, quod futuris etiam possit prodesse temporibus, quamuis caussa præsens ante huius operis editionem, vt creditur, sic erit terminanda.
188
*Et posse quidem Religiones se opponere executioni ex regia curia scriptum, ob non leues difficultates in illa, viris ita sat doctis attestatis. Vbi & supplicatio interposita in tertia instantia cum mille quingentis duplis, vt vocant, quæ non obstat executioni, in cuius prosecutione non perfunctoriè agitur, magnanimo Serenissimæ Gubernatricis spiritu mouente rotas iudicum animatas, vt non debeat fortunatus exitus desperari. Et quidem dicta in controuersia atque allegationibus multa pro ea occurrunt, quæ indiuiduali velut litigio sunt propria, breui, vt creditur, finiendo, quæ hoc loco non videntur accommoda, vbi communibus instructionibus iuuare multos ingenua ambitione contendimus, vnde illa discutiemus solùm, dubiorum aliquot resolutione subiuncta.
189
*Fundamentum contradictionis pro parte Religionum ex ipsius Executoriæ tenore desumitur, cùm in ea dicatur vt soluantur decimæ ex quibusuis prædijs, (hoc enim significatur verbo Heredades) & quibusuis ac fructibus decimalibus, qui aut iure, aut iuxta Regia rescripta (Cedulas) aut quauis alia de caussa, aut sunt, aut fuerint, quęquequæque habuerunt, habent, aut habuerint dictæ Religiones & Conuentus. Cùm enim circa ea, ex quibus de iure decimæ à Religiosis debentur, ipso fauente iure, Religiosi priuilegiati in multis inueniantur, meritò inde patrocinium sibi adsciscere possunt, vt non debeat sententia dicta cum ea generalitate intelligi, quam ipsius verba præseferunt. Quod tamen non admittunt Ecclesiæ, & Regius Fiscalis acerrima impugnatione cōnititurconnititur, negans circa hoc posse Proreges, Præsides, Auditores, multòque minùs inferiores iudices, quibus est executio commissa, vllatenus arbitrari.
DVBIVM PRIMVM.

DVBIVM PRIMVM.

An ex Noualibus in Indijs decimæ à Religiosis debeantur.
190
*MAnifesta est circa Noualis significatio
Concessio pro Noualibus.
nem, quatenus ad præsentem caussam pertinere potest, Apostolicæ Sedis sententia in Cap. quid per nouale, de verborum significatione, in quo sic Innocentius Tertius post adductas alias
Cap. Quid per nouale.
huius vocis acceptiones: Nos autem inquisitioni tuæ taliter respondemus, quòd eam credimus prædecessorum nostrorum intentionem esse, cùm pijs locis indulgentiam de noualibus concesserunt, vt nouale intellexerint agrum de nouo ad cultum redactum, de quo non extat memoria quòd aliquandò cultus fuisset. Sic ille: qui statim de priuilegio circa illa limitationem quamdam adiungit. Ex prædecessoribus autem, qui indulgentiam talem concesserant, Alexander Tertius fuit, qui in Cap. Ex parte 1. de decimis mentionem inducens concessionis prædecessoris alterius, Adriani scilicet, huius nominis secundi, quem tamen alij quartum dicunt, & mihi est verosimilius, sic habet: Sed prædecessor noster A
Cap. Ex parte.
drianus Solis Fratribus Cisterciensis Ordinis, & Templarijs, & Hospitalarijs, decimas laborum suorum, quos proprijs manibus, vel sumptibus excolunt & de nutrimentia animalium suorum & de hortis suis decimas non persoluant, quem sumus super his imitati. Quare hi, quibus hoc indultum est, hac occasione decimas de alijs rebus Ecclesiasticis non possunt subtrahere, vel sibi aliquid vlteriùs vindicare. Sic Alexander: ex quibus & Adriani concessione videtur apertum Religiosos ad noualium decimas non teneri.
191
*Sed videtur Innocentius verbis illis, Qui
bus hoc indultum est. Concessionem ad eos tantum adstringere, quibus priuilegium pro huiusmodi fuerit exemptione concessum; alias verba prædicta essent superflua, quod nulla est ratione admittendum. Si autem priuilegium pro ea necessarium est: ergo nihil Alexander concedit, cùm manifestum sit eo posito exceptionem futuram, ita tamen vt sine illo esse non possit, & ita ad vsum priuilegij necessarium esse aliud priuilegium. Sed certè licet textus difficultatis aliquid videatur præ se ferre, ea prorsus cessat expeditissima intelligentia. Exemptionem circa noualia concesserat Adrianus, quam Innocentius imitatur. Iuxta quæ ait eos, quibus hoc indultum est, ab Adriano scilicet, quem imitatus ipse, intra limites se concessionis debere penitus continere. Non ergo nouum priuilegium requirit, sed vsum moderatum indulti præscribit. Illud igitur Indultum est, nihil de nouo designat indulto ad vsum necessario, sed prædecessoris concessionem indicat, cui addita confirmatio.
192
*Et ita Religiosos sine noua concessione
præfato indulto gaudere tenent Communiter Doctores, & nihil de iure communi immutatum post Concilium Lateranense, vt videri potest apud P. Suarium Tomo 1. de Religione Lib. 1. Cap. 18. nu. 5. P. Fagundez circa Quintum Ecclesiæ præceptum Lib. 2. Cap. 3. nu. 10. Dom. Solorzanum Tomo 2. Lib. 3. Cap. 21. n. 23. qui citatum Caput Ex parte adducit. Emmanuelem Rodericum Tomo 2. 99. regular. q. 45. arti. 4. §. de noualibus qui §. antecedenti ait priuilegium hoc sublatum per Cap. Nuper, quod nullatenus admittendum, cùm potiùs per illud fuerit comprobatum, dum in eo dicitur: De
Cap. Nuper
creuimus vt de alienis terris, & amodò acquirendis, etiamsi eas proprijs manibus aut sumptibus excolunt decimas persoluant Ecclesijs, quibus ante à soluebantur. Sic Pontifex cum Concilio. Vbi cùm dicitur soluendas decimas de terris, ex quibus anteà soluebantur, manifestè innuitur esse aliquas terras, ex quibus non est soluendi obligatio; nouales scilicet, & alias, de quibus in citato Capite ex parte. Et habet prætereà contra se citatus Pater id quod citato, §. de noualibus asserit, Religiones scilicet non debere ex noualibus decimas secundùm pręsentempræsentem statum, pro quo citat Cap. Commissum, eodem Titulo, in quo id innuitur verbis illis: De
Cap. Commissum.
terris cultis, in quibus olim domus constructæ fuerant &c. Est autem Decretalis illa Adriani Innocentio antiquioris. Non ergo ab Innocentio quod ad noualia attinet est derogatum. Citat etiam Cap. quid
Cap. Quid per nouale.
per nouale, quod quidem eiusdem Innocentij est, cuius verba dedimus n. 190. vbi cùm concessiones circa noualia prædecessorum approbet, & quomodo sint intelligendæ declaret, nimis quàm apertè mentem suam explicat, vt de reuocatione illarum minimè pertractarit. Viget ergo Cap. Ex parte, id quod Bonacina vt certum proponit Tomo
Bonacina.
2. Disput. vltima de Præceptis Ecclesiæ Quæst. 5. Puncto 3. n. 7. & alij quamplures P. Suarium secuti, vt videri potest apud P. Vincentium Tancredi Tract. 1. de Religione Lib. 2. Disput. 7. Quæst. 1. P. Quintanamd. Tomo 2. Tract. 10. Resol. 6. nu. 6. P. Layman Lib. 4. Tract. 4. Cap. 3. n. 4. P. Palaum Parte 2. Tract. 10. Disput. vnica Puncto 12. nu. 2. Lezanam verb. Decima quoad Regulares n. 11. & Tomo 3. in Mari magno PP. Prædicatorum n. 77. apud quem Hieronymus Rodriguez, Tamburinus, Barbosa, & Rota Romana, & Barbosa quidem eumdem Lezanam citans idem tenet Tomo 2. de iure Ecclesiastico Lib. 3. Cap. 26. §. 3. n. 17.
193
*Et hoc in regnis Hispaniæ vtpotè Cano
Pro Hispania lex Partita.
nico iure conforme statuit Rex Alfonsus l. 4. tit. 2. part. 1. vbi cùm iuxta dispositionem. Cap. Nuper decernat, limitationem subiungit verbis illis: Fueras yFuera de aquellas, que comenzaroncomenzaren a labrar nueuamente, derompiendo montes, è arracandolosarrancandolos, è metiendolos inen labor. Sic ibi. Quam determinationem adducit Ioannes Gutierrez Lib. 1. Canonicar.
Ioannes Gutierrez.
qq. Cap. 21. nu. 134. & laudato pro eo Gregorio Lopez in eiusdem legis exornatione. Licèt autem videatur limitatio Cap. Nuper, ideò est, quia noualium concessio non ita ibidem videtur expressa; cùm tamen in eo contentam iam remaneat à nobis demonstratum.
194
*Quo non obstante Regius Aduocatus
Regij Fiscalis contradictio.
contendit Religiones Indiarum non esse à noualium decimis eximendas, quia generaliter decimæ concessæ sunt nostris Regibus sine vlla limitatione cum onere dotandarum Ecclesiarum, licet eas ipsi Ecclesijs redonauerint. Sed iure semper suo circa easdem reseruato; quod in caussa fuit vt Regium Indiarum Consilium huius negotij ad se cognitionem aduocarit. Cuius executorialis sententia cùm generalis sit, nihilque excipiat, eidem standum. PręterquamPræterquam quod si hoc subterfugium noualium admittatur, vix erit mo|menti alicuius sententia dicta: Religiones enim sua prædia noualia esse contendent, & probabunt, cùm post detectum nouum hunc mundum sint disposita, & ad cultum illi sint agri ipsorum labore redacti, de quibus non extat memoria quòd aliquando culti fuerint.
195
*Dico Primò. Religiones Indiarum im
Stat concessio pro Indijs.
munes sunt, secluso quocumque priuilegio, ex vi iuris communis, à præstatione decimarum ex noualibus. Id probo.
Primò ex dictis. Quia cùm ius Canonicum id concedat, non est cur Religiones Indiarum de illarum adeò bene meritæ conuersione, vt historiæ, & rerum ipsarum experientia clamant, ab eo communi debeant beneficio remoueri. Durissimum sanè negotium, vt qui peculiaribus est beneficijs dignus, à communibus, nihil tale meritus, arceatur. Quod de Regum nostrorum pijssimo ac rèligiosissimo genio absit eorum Vassallis fidelissimis suspicari.
196
*Secundò. Si propter aliquam rationem
essent debitæ, maximè propter eam, quæ à Regio adducitur Aduocato, de omnimoda concessione, iuxta quam etiam executorialis sententia procedit, cum eo, quod additur: Atqui id non obstat: ergo non debentur. Maior constat, & Minor ostenditur: Nam in ipsa sententia exceptio continetur: ergo ex ea parte nihil est quod obstet. Antecedens patet ex adductis n. 189. Aut iure, aut
Sententiæ verba.
iuxta Regias schedulas, aut quauis alia de caussa. Et, de iure non debitæ, vt constat: Regiæ schedulæ de hoc nullæ; neque alia est caussa pro huiusmodi obligatione: ergo nihil obstat. Iam quod de sententia ferè inutili futura dicebatur, nullius est momenti. Aut enim verè noualia sunt, prædia dicta, & sic contra ius non est credendum pro latam fuisse sententiam. Aut non sunt tales: & sic ex alio est capite contra illas litigandum. Demus autem sententiam fore inutilem. Quid inde? satisfactum est Ecclesiarum importunissimæ contentioni. Si in caussæ conclusione inuentæ sunt minùs habentes, Regium quidem Consilium suo est functum munere: viderint ipsæ quid tandem essent suo molimine obtenturæ. Sic vidimus non semel post longa & strepitu plena litigia, lemurum euasisse diuitias, vt dici meritò posset: & non est substantia.
197
*Tertiò, Etiamsi in Executoriali senten
tia non esset exceptio præfata, sed simpliciter statueretur deberi decimas, non ideò essent debitæ: ergo talis sententia non vrget. Assumptum probo: Nam per concessionem priuilegiariam non derogatur priuilegio alterius, nisi de illo fiat mentio: Atqui Religiosi habent priuilegium præfatum: ergo concessione illi non derogatur. Maior quoad priuilegia non inserta in iure est constantissima Doctorum resolutio iuri omnino conformis.
l. Decurionibus Cod. de silentiarijs lib. 12. Cap. 1. de Constitution. in 6. pro quo videri potest P. Suarez Lib. 8. de legibus Cap. 15. nu. 8. vbi & Doctores adducit, quibus addendi Rodericus Suarez Allegat. 28. n. 9. & D. Ioannes del Castillo de Tertijs Regijs Cap. 38. Tomo 7. nu. 24. Quoad inserta etiam in Corpore iuris, de quibus est quæstio præsens, est
expressa sententia Panormitani in Cap. 1. de Rescriptis. Et licet sint qui contra sentiant, cùm de priuilegijs huiusmodi eadem sit ratio, quæ de iure ipso, cui derogatur, nulla etiam de eo facta mentione: sic tamen id accipiendum censent, vt si priuilegium possit effectum vel vtilitatem habere sine derogatione iuris communis, non habeat vim ad derogandum illi, nisi hanc extensionem expressè ac formaliter contineat. Hoc iuxta men
P. Suarez.
tem omnium probat P. Suarez supra n. 4. ex Cap. In his Cap. Patentibus. Cap. vt priuilegia, de priuilegijs. Quod intelligendum ait de effectu & vtilitate sufficientibus ad explendam proprietatem verborum priuilegij, quia hæc semper attendenda est & seruanda, ex obuijs Textibus eodem Titulo.
Exemplum adhibet in priuilegio ad commutanda vota, quod intelligitur inæquale, neque extendi ad inæquale potest, quia talis commutatio est iuri contraria. Idem ergo de priuilegio iuri inserto dicendum, quia eadem illius ac iuris ipsius ratio est. Ex quo pro caussa nostra euidens ducitur argumentum. Nam seruata proprietate verborum in priuilegio Regibus nostris concesso leuandi decimas, est in eo sufficiens vtilitas, & effectus eisdem verbis correspondens, cùm possint ratione illius eas leuare ab omnibus laicis & Clericis prædia habentibus minimè priuilegiata absque eo quòd circa Religiosorum noualia exactionem iure interdictam exerceant: ergo dum mentio de tali priuilegio in concessione non extat (& non extare est manifestum) ad illas nullatenus se extendit.
198
*Confirmari potest ex receptissima alia
Regula inrisiuris.
doctrina apud P. Suarium supra Cap. 29. n. 17. vbi circa regulam illam, priuilegium, scilicet fauorabile simpliciter, extendendum esse subdit, id procedere contra concedentem: nam respectu aliorum restringenda sunt verba, vt præiudicium aliorum caueatur: quod & textibus & Auctoribus exornat Ioannes Gutierrez citato Cap. 21. nu. 121. & de decimis agentes alij, quibus cum Lezana verb. Decima quoad Regulares nu. 6. Cuius ratio esse potest: nam quatenus præiudicium aliorum concernit est odiosum, vt ex terminis ipsis constat: est namque præiudicium, seu grauamen inducens. Vbi clara est pro casu disceptationis præsentis applicatio. Nam vt demus fauorabile esse priuilegium Regibus concessum, quia pro amplificatione Christianæ Religionis; si tamen priuilegia Religiosorum neutiquàm expressa perrumpit, præiudiciale esse incipit & odiosum, pro quo videndus P. Suarez Lib. 1. de Religione Cap. 18. n. 6. nec cauetur quod regula dicta præscribit: cum tamen caueri iure optimo possit, salua verborum proprietate.
199
*Tandem arguo ex Textu non obuio
apud Auctores recentes de hac materia tractantes, qui habetur in Cap. Consultationi. De priuilegijs, vbi sic Gregorius Nonus: Consultationi vestræ breuiter respondèmus quòd terra, de qua non extat memoria quòd aliquando culta fuisset, redacta per Religiosos viros nouiter ad culturam, perpetuo debet quoad immunitatem de non soluendis decimis noualium iure censeri. Cùm aliàs nonnumquàm contingeret indulgentiam de noualibus plus eis dispendij quàm vtilitatis afferre. Sic ille, vbi aliqua obseruanda. Primum. Religiosos, quorum opera redacta est ad culturam, de fructu sui laboris fuisse solicitos, an scilicet priuilegio noualium semper esset fruitura: si enim non ita contingeret, ab huiusmodi labore | satiùs ducerent temperare. Ideò Pontificem consuluerunt, qui de perpetua immunitate securos eos, aliosque pariter laborantes reddidit. Debet ergo stare talis immunitas, dum expressè non aboletur; aliàs non stabit quæ pro Religiosorum bono, & communi vtilitate, in quam semper religiosorum prædiorum cultura resultat, promissa securitas. Secundum, valde durum Religiosis futurum, si id quod spe immunitatis elaboratum ab ipsis, magnis curis, sudoribus, & expensis, minus vtile, sublata immunitate reddatur. Quod quidem attendens Pontifex, immunitatem perpetuam pollicetur. Hoc ergo, quod adeò durum est, quomodo credibile fuerit non attendisse Pontifices, cùm priuilegium decimale nostris Regibus indulserunt. Vbi maximè attendendum est, ob necessitatem maiorem in terris nouis ad sustentationem, & nauatam strenuè operam conuersioni. Tertium, rationem illam à Pontifice redditam singulari esse consideratione dignissimam. Cum aliàs nonnumquàm contingeret indulgentiam de noualibus plus dispendij, quàm vtilitatis afferre. Circa quæ Glossa. Puta per ma
Glossa.
gnas expensas, quas facerent in reducendo terram illam inutilem ad culturam, spe scilicet perpetuæ indulgentiæ. Non equidem sic semper accideret, sed quia aliquando accidere poterat, immunitatem perpetuam fore decernit Pontifex. Adeò enim piè & benignè erga Religiosos agendum putat, vt vel rarum grauamen auertendum velit indulgentia continuata. Non ergo aliter de Alexandro VI. existimandum. Tandem, iuxta Glossam, hæc videbatur fortè dubitatio, si post longa tempora, quæ sufficerent ad præscriptionem Canonicam debet talis terra dici nouale, vt posteà censeretur iure communi cum alijs, vt decimæ posteà soluerentur: quod hîc determinatur. Iuxta quæ iuuat etiam vrgere. Si enim præscriptio, quæ tanti ponderis est, vt contra ius, decimandi præualeat, de quo Doctores apud citatum Ioannem GutierezGutierrez Capite illo 21. nu. 59. non potest noualis prærogatiuam obruere: ergo neque generalis concessio, quæ optimè stare cum prædicta immunitatis prærogatiua potest. Si enim in fauorem præscriptionis nequit Pontificis voluntas allegari, cur non & in generali concessione, quæ limitationes solet habere complures, similiter faciendum?
200
*Dico Secundo. Attentis priuilegijs Re
ligionum, certo certius est Religiones Indiarum ex noualibus decimas non debere: Priuilegia quidem omnium amplissima Societatis sunt. An aliæ Religiones eisdem gaudeant beneficio communi cationis à Sede Apostolica concessæ incertum est, asserente id Lezana supra n. 8. & P. Pellizario Tract. 8. Cap. 7. n. 170. Sed contrarium sæpiùs iudicante Rota, & negantibus alijs, quibuscum P. Vincentius Tancredi citata Disput. 7. n. 7. Diana cum alijs Parte 10. Tract. 12. Resolut. 49. & Barbosa de officio Parochi Cap. 28. §. 3. nu. 41. alios adducens, & Tomo 6. circa Cap. Nuper. Vbi & plures congerit: de quo à nobis dictum alibi. Et affirmatiua quidem sententia quoad forum interius iuuare poterit; cùm de fauore in externo spes satis lubrica tantùm esse possit. Etenim quæ ad decimas Religiosorum spectant parùm benignis oculis in tribunalibus inspiciuntur, sua tamen sit laus DD. Sacræ Rotæ Auditoribus, qui pro Societate benignissimè, sed æquissimè semper pronuntiarunt, vt videri potest in Decisionibus apud Dianam Parte 6. & 9. & apud P. Pellizarium citato Cap. 8. n. 7. 55. & 170. & apud P. Tancredi citato n. 7. aliesque.
201
*Dico Tertiò. Terræ, quæ numquàm de
cimales fuerunt, quia à Gentilibus possessæ, etiamsi iam pridem cultæ, in Religionum dominium aduocatæ iure legitimo, Regia scilicet donatione, aut compositione, pro noualibus habendæ. Colligitur ex P. Suario citato lib. 1. de Religio
P. Suarez.
ne, Cap. 19. nu. 2. Quod probo ex Cap. Nuper cuius verba dedi n. 192. Clarissima illa: Decimas soluant
Cap. Nuper.
Ecclesijs, quibus ante à soluebantur. Ex quibus illatio manifesta deducitur. Ergo non sunt soluendæ Ecclesijs, quibus numquàm sunt solutæ. Constat etiam ex ratione decidendi ibi: Ne occasione priuilegiorum suorum Ecclesiæ vlteriùs prægrauentur. Euidens enim est ex hoc non grauandas Ecclesias, quibus nihil ademptum; immò subleuandas: tum quia Religiosi congruam sustentationem habentes minùs erunt fidelibus onerosi, vnde plus habebunt, quo possint Ecclesijs subuenire. Tum etiam quia abundabunt fructus, & sic minori pretio stabunt, quod in bonum redundat Ecclesiarum, siue in ijs, quæ ad ipsarum vsum necessaria sunt, siue etiam ministrorum. Tum denique quia Religiosi minùs circa alimenta distracti, ad iuuandos Ecclesiæ Pastores expeditiùs attendent, præsertim Mendicantes, eum assecuti finem, propter quem instituti, & ab Apostolica Sede singularibus priuilegijs decorati.
202
*Potest tamen contra præcipuam resolu
tionem obijci. Nam licet communis sententia sit priuilegium laicis concessum non extendi ad noualia, ex Cap. Tua §. finali, de decimis, vbi inquit Textus, quòd in talibus licentia non est extendenda, sed potiùs restringenda, quod & statuit lex Regia 33. Tit. 20. Dentita 1. vers. Mas no valdria. Quod allegato Gregorio Lopez, & Hostiensi tra
Lex Regni.
dit Ioannes Gutierrez suprà nu. 27. Hoc tamen limitatur iuxta eumdem cum Antonio de Butrio, Abbate, & Decano, quando concessum est ius decimandi in vniuerso aliquo territorio, vel in aliqua villa. Item quando præter decimam etiam ius decimandi concessum reperitur. Ex quo argui potest: Nam Regibus nostris concessum est ius decimandi in vniuerso Indico territorio; nec tantùm decima, sed ius etiam decimandi reperitur concessum: ergo ad noualia se extendit.
203
*Verùm hoc non vrget, & in primis sen
Sed habere ostenditur.
tentia communis decisioni iuris innixa pro nobis facit, quatenus concessio decimarum laicis est facta Principibus. Limitationes autem dictæ non procedunt de noualibus Religiosorum à iure priuilegiatis. Sed de alijs, vt demus illis non solùm decimas, sed & ius decimandi concessum. Stat enim stabilita doctrina de necessaria mentione vt priuilegio derogatum debeat reputari. Et hæc sententia est Panormitani, vt vidimus nu. 197. vnde cùm à Ioanne Gutierrez adducitur pro dicta limitatione communi nomine Abbatis, non est credendus sibi contrarius, sicut neque alia, sed iuxta datam explicationem conformanda doctrina. Neque limitationes illæ adeò firmum fundamentum habent, vt non possint improbari, vnde | citati alij Doctores eas non adducunt. Addo id quod de territorio dicitur, ineptè ad totum Indi
Quid Territorium,
cum orbem extendi, cùm mens sic loquentium valde diuersa sit, vt constat ex eò quòd territorium Villæ coniungitur: vndè tantùm indicatur Parochiale spatium, quod territorium dici solet, vt videri potest apud P. Suarium supra Cap. 21. n.
P. Suarez.
4. Vt prædia omnia seu terræ sitæ in Territorio vniuscuiusvniuscuisque Parochialis Ecclesiæ illi applicarentur, vt illi soluerentur decimæ ex omnibus illis terris, &c. Vt territorium videatur complexio terrarum vni alicui subiacentium cum peculiari ab alijs distinctione. A quo non abit Pomponius, iuxta quem
Pomponius.
territorium est vniuersitas agrorum intra fines cuiusque ciuitatis. Alij aliter originationem nominis deducunt, sed omnes in id reipsa conueniunt, quod est à nobis declaratum. Et quod de concessione iuris decimandi ab Auctoribus illis dicitur prout à concessione nuda decimæ diuersum affirmant, cum eo est, quod de territorio asserunt, componendum: vt scilicet ius sit in territorio aliquo, pago, fundo, villa &c. Cuius ratio esse potest, quia plus aliquid videtur concessio talis iuris importare, vnde ad noualia debet extendi. Quantum autem discrimen istud ita explicatum habeat fundamentum, facilè poterit eruditus quisque dispicere: cùm facilis sit discriminis talis ratio sine huiusmodi extensione: concessio enim iuris alios parit effectus, pro quibus videri potest P. Suarez supra Cap. 26. & 27. Vbi cum multis Auctoribus, & Canonici iuris Decisionibus probat ius proprium decimandi non posse laicis concedi, quidquid de fructibus decimalibus sit: pro quo & Bonacina, Disput. citata Quæst. 5. Puncto 5. n. 6.
204
*Erit etiam fortè qui obijciat citatum Cap.
Quid per nouale, in quo post adducta verba resolutioni nostræ fauentia ita subditur: sed nec de quolibet tali nouali credimus eis indulgentiam fore concessam, nisi de illo dumtaxat, cuius decimam religiosos potest conuentus absque graui detrimento Parochialis Ecclesiæ detinere: cùm talis sit sæpè locus incultus, de quo Parochialis Ecclesia magnos percipit decimarum ratione prouentus. Sic ibi. Vbi difficilis apparet intellectus Pontificiæ decisionis: quòd scilicet nouale aliquid sit, & nihilominùs Ecclesia ex illo magnos potuerit percipere decimarum ratione prouentus. Ex inculto enim decimæ solui non poterant, vel si soluebantur, quomodo nouale? Si dicas siluam esse potuisse, in qua arbores fructuum ignobiliorum, vt glandium, similiumque, ex quibus decima debet solui, quibus & abscissis, ac proscissa terra, ager sit redditus nobiliorum fructuum ferax; occurritur ex communi sententia, iuxta quam decimæ talium frugum ad cumdem spectent, ad quem priores illæ: pro quo videri potest Ioannes Gutierrez citato Cap. 21. n. 92. & seqq. & est textus irrefragabilis in Cap. Com
Cap. Commissum.
missum, de decimis, vbi sic habetur: & sicut etiam de pascuis olim decimæ persoluebantur, ita nunc de eisdem ad frugum fertilitatem translatis decimas vo
Quid Nouale.
lumus absque diminutione persolui. Ita Adrianus secundus: vbi Glossa verb. Pascuis sic ait: Illa di
Glossa.
cuntur noualia, quorum non extat memoria quòd culta fuissent, & quæ priùs erant quasi inutilia, vt montana, paludes; vnde Paræcialis Ecclesia nihil ante percipiebat, vel ità modicum, quòd sine læsione poterat amittere illud: & ita ista pascua non erant priùs inutilia, vel area, siue domus, vnde non deberent dici noualia, per Cap. Quid per nouale. Hæc Glossa. Quidquid autem de hoc sit, id videtur extra dubium, non esse locum priuilegio noualium, quando ex eo Ecclesiæ prægrauantur: quæ quidem iuratissima Ecclesiarum querela est in negotio generaliter decimarum: vnde videtur priuilegio non futurus locus, si earum voces armatæ iuribus & Doctoribus inualescant.
205
*Ad hæc respondeo locum incultum esse
posse, & nihilominùs decimalem, talemque, qualis in Textu describitur: & adducta efficaciter euincunt genus huiusmodi noualium non esse à Religiosis sine onere decimarum assumendum: quod & apertè habetur in Cap. Dudum de deci
Cap. Dudum.
mis, & videri pro eo potest P. Suarez Cap. 19. n. 3. In Indijs autem nulla sunt talia, si de ijs agamus, quæ cùm omninò indecimabiles sub Gentilitate essent, Religiosorum sumptibus aut labore cœperunt talis fieri conditionis. Si verò terræ aliquæ iam in Hispanorum potestate constitutæ, & ad cultum non redactæ, tales inueniantur, vt magnos inde Ecclesiæ recipiant decimarum ratione prouentus, decisio præfata eisdem suffragabitur, si fuerint ad culturam religiosa industria redactæ. Sed neque huius generis aliqua sunt, si de siluis agamus aut montibus, ex ijs enim nihil solui solitum. In campestribus autem fortè aliquid, quod vrgere videatur, occurret, sed rarissimum, & circa illud obseruandum: non quoslibet Ecclesiæ prouentus priuilegio obstare, sed magnos. Et difficile erit in talibus euentibus deprehendere præiudicij qualitatem, quia ij qui emolumento priuantur aliquo, proni sunt ad querelas, & præiudicium supra rei veritatem exaggerant. Vnde vt priuilegio locus negandus sit, iudex est incorruptissimus adeundus, qui de læsionis enormitate pronuntiet: & generaliter recurrendum esse ad Pontificem bene obseruat P. Suarez supra Cap.
P Suarez. P. Palaus.
24. n. 2. cum Panormitano. P. Palaus citata Disp. Puncto 13. n. 1. & alij, tamquàm ad priuilegij auctorem. Sed quid in Indijs, vbi hîc negatus recursus, & tota decimarum caussa per ministros Regios agitatur? Succumbendum necessitati, & orandus Deus, vt cum spiritu sapientiæ & consilij, à quo ipsis nomen, dicuntur enim Consiliarij, spiritum pariter conferat pietatis.

DVBIVM SECVNDVM.

De hortis, & nutrimentis animalium, an eadem quæ de noualibus ratio apud Indicos Regulares.
206
*SAtis id videtur perspicuum ex citato Cap.
Cap. Ex parte.
Ex parte 1. nu. 190. & de nutrimentis animalium suorum, & de hortis suis decimas non persol
uant. Cùm enim eôdem tenore verborum ab eôdem Pontifice sit orta concessio, non videtur circa illam posse dubitari. Pro quo & extat alia Paschalis Quarti 16. q. 1. vbi sic ait: Ceterùm à Mo
Paschalis Pontifex.
nachis, siue Clericis communiter viuentibus nulla ratio sinit vt milites, aut Episcopi, aut personæ quælibet decimas de laboribus seu nutrimentis suis proprijs extorquere debeant. Vnde Beatus Gregorius sic ait: | (lib. 2. Epist. 31. seu Cap. 31.) Communi vita viuentibus iam de faciendis portiònibus, vel exhibenda hospitalitate, vel adimplenda misericordia nobis quid erit loquendum, cùm omne quod superest, in caußis pijs ac religiosis erogandum sit, dicente Domino: Quod superest, date eleemosynam, & ecce omnia munda sunt vobis? Lucæ 11. Sic Pontifex. Vbi illud De laboribus iuxta Glossam accipiendum de prædijs, quæ suis
Glossa.
sumptibus excolant. In quo. Si ad huc vigeat concessio, magna est, & dignissima sanè Pontificiæ indulgentia largitatis, iuncta ratione ex Diui Gregorij subtili ac prouida consideratione. Si enim Religiosorum labores in id tendunt, vt necessaria fustentationi prouideant, sine quibus actum de obseruantia fuerit: & si quid supersit, in eleemosynas expendendum; non sunt equidem ad contributiones aliorum perurgendi, vt extorqueatur id, quod in aliorum manus veniens, in similes debet pios vsus impendi? Salua tamen futura semper Pontificia dispositio, vt eidem deferre Religiosi debeant, etiam si cogantur penuria incommodante ieiunare; nam iuxta vulgare proloquium, satis ieiunat qui malè comedit.
207
*Ft quod Glossa de prædijs affirmat, tenent
Cap. Ex parte.
etiam Turrecremata & alij, quod & satis probabile iudicat P. Suarez Cap. 18. n. 3. Nam illud de nutrimentis suis proprijs, videtur ad prædiales extendi:
non enim est verbum prioris synonimum, sed ampliat illud ad omnes labores, qui ad nutrimentum proprium ordinantur: huiusmodi autem sunt, animalium, quibus nutrimur, educatio, proprij agri & horti cultura. Sed certè vt de nutrimentis, & hortis sit certum fauere Textum, de prædijs adducta probabilitas parùm potest esse proficua, cùm de restrictione circa dicta ex Cap. Nuper constare videatur: immò & ante illud ex Cap. Ex parte 1. ibi enim Alexander Tertius sic
Alexander Tertius.
ait: Sanè nolumus latere quòd prædecessores nostri ferè omnibus Religiosis decimas laborum suorum concesserunt &c. Hos autem fuisse Paschalem & Gregorium, de quibus in citato Cap. decimas, obseruat Glossa. Præfatam autem concessionem restringit Alexander decisione subiuncta, de qua nu. 190. Iuxta tenorem autem restrictionis huiusmodi habemus vt quod Paschalis de nutrimentis suis proprijs dixit, de animalium nutrimentis debeat intelligi, & de hortis, quos ad proprium etiam nutrimentum soliti sunt excolere Religiosi. Vnde quod Alensis, Syluester, & Angelus dixerunt, & alij apud P. Suarium supra, dictum scilicet Cap. Decimas intelligendum de personalibus, ex laboribus scilicet, dum in sudore vultus sui vescantur pane suo, probabile quidem est, sed minùs verosimile, vnde licebit illis ea se opinione tueri.
Cap. Cùm dicat.
208
*Simile priuilegium concessum est leprosis in communi viuentibus, vt habetur in Cap. Cùm dicat 2. de Ecclesijs ædificandis, ibi: Statuimus etiam vt de hortis, & nutrimentis animalium
suorum decimas tribuere non cogantur. Hoc autem multò magis intelligi concessum Monachis & Clericis in communi, religiosè inquam viuentibus, affirmat P. Suarez suprà nu. 4. Quod quidem
P. Suarez.
difficultate aliqua non caret, si aliunde Religiosi simile priuilegium non haberent, cùm priuilegiũpriuilegium non extendatur de persona ad personāpersonam, & in leprosis esse ratio specialis potuit pro concessione præfata, eorum scilicet miseranda conditio. Vnde illud, Quod illis ex pietate conceditur. Et est simile in Hospitalibus, quæ ad decimas non teneri boni scriptores asserunt, ex quibus P. Fagundez lib. 2.
P. Fagundez.
Cap. 3. nu. 12. impugnatus licet à P. Vincentio Tancredi Disput. 7. nu. 4. vbi & alios adducit. Et quidem pro Indorum Hospitalibus posset meritò
opinio talis admitti, quibus fauendis & fouendis per vias licitas, eorum magna necessitas animos debet fidelium permouere. Estque pro eo peculiaris alia ratio. Nam Reges nostri Hospitalibus dictis nouenorum ex decimali grossa ipsis debitorum, portionem satis pro aliquibus copiosam assignarunt. Cùm ergo decimæ in eorum Hospitalia refundendæ veniant, æquissimum sanè videtur, vt Hospitalia ipsa à decimali onere debeant exempta censeri. Hoc autem quod de Hospitalibus, & alijs pijs locis, iuxta opinionem dictam verum habet, in Religionibus secus accidit grauatis in Cap. Nuper, vt simile aliquid in casu, de quo est sermo nequeat affirmari. Nihilominùs assertio P. Suarij potest iuridico fundamento probari ex Cap. in
Cap. Ex parte el. 3.
quam ex parte el. 3. de decimis, in quo concessa exemptione de laboribus terræ, concessa pariter censenda noualia Innocentius Tertius pronuntiat verbis illis: Cùm tibi quod maius est sit concessum &c. Quia vbi maius conceditur, minus concessum esse videtur. Cùm ergo Religiosis multò maiora concessa sint, de minori illa leprosis facta concessione nequit verosimiliter dubitari. Et licet in casu, de quo est sermo, sit extensio de persona ad personam, qualis non est in casu, de quo in Cap. Ex parte dudum citato, id non vrget; nam & extensio fieri de persona ad personam potest, quando ratio ab auctore priuilegij reddita extensionem admittit, quia est vniuersalis, & aliunde etiam in fauorem religionis, vt hîc contingit: Priuilegium enim dictum Abbati S. ColumbęColumbæ Senonensi concessum est; & cùm in exordio dictum fuisset, Cùm tibi quod maius est, &c. cōclusioconclusio vniuersalem rationem habet, Quia vbi maius conceditur &c.
209
*Quid autem nomine hortorum veniat,
non magna scribentium diuersitate contenditur, cùm de huius nominis significatione videatur constare. Etenim hortus (siue Ortus, vt alij volunt, idque etymologiæ conformius) locus est arboribus & oleribus consitus, in quo scilicet arborum fructiferarum fructus, sicut & plantarum aliarum, ac florum pariter varietates oriuntur: siue hoc sit intra vrbes, siue extra illas. Sic sponsus Cant. 4. v. 12. & seqq. Sponsam allocutus: Hor
Cap. 4. v. 12.
tus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Emißiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus, Cypri cum nardo, nardus & crocus, fistula & cinnamomum cum vniuersis lignis Libani, myrrha & aloe cum omnibus primis vnguentis. Quòd autem extra vrbem esse possint, vt experientia deficeret, testatur Salomon citato in Cantico Cap. 5. v. 1. & cap. 6. v. 1. & 10. in quo
Cap. 6. v. 10
sic habet: Descendi in hortum meum, vt viderem poma conuallium, & inspicerem si floruisset vinea, & germinassent mala punica. In horto ergo esse & vinea potest, vel saltim ille adeò capax, vt vinea in eo plantari possit. Hinc petitio illa Achab multiplicium origo tragædiarum Naboth allocuti: Da
Reg. 3. v. 2.
mihi vineam tuam, vt faciam mihi hortum olerum. Reg. 3. v. 2.
210
*Iuxta quæ videtur locum habere posse
Lezana.
id quod habet Lezana in Mari magno PP. Prædicatorum nu. 75. & 76. de priuilegio loquens eisdem Patribus concesso vt de virgultis & hortis decimas non soluant: ait hortorum nomine intelligi etiam vineas, oliueta, & similia. Quod videtur intelligendum de vineis & oliuetis intra hortorum conclusis circuitum: sicut enim hortus vineæ capax esse potest, ita & oliueti, & sic passim in hoc pago Limensi videmus. Et idem de virgultis dicendum, si ita esse contingat in hortis, & verum sit, vt ipse ex Calepino docet virgulta esse multitudinem virgarum.
Quid virgulta.
Sed certè eo nomine aliquid magis speciale, & ad hortos non pertinens, necessariò intelligendum; si enim ad hortos spectaret, non erat opus illud expressisse: & aliquid certè momenti alicuius, vt dignum fuerit Pontificia concessione. Videtur ergo virgultorum nomine designari syluam aliquam cæduam virgarum maiuscularum, ex quibus aliqui possint haberi prouentus. Pro quo est locus opportunus Machab. 1.
Machab. 1. 4. v. 38.
Cap. 4. v. 38. & viderunt sanctificationem desertam, & altare profanatum, & portas exustas, & in atrijs virgulta nata sicut in saltu, vel in montibus. Quod venerabilis Pater Gaspar Sancius sua
P. Gaspar Sancius.
sic solita elegantia, & opportunè in caussam præsentem, exornauit: Ex hac hominum solitudine, sacrique ministerij sublata frequentia, Ortum est vt atria agresti frutice efferata syluescerent. Et inferius? Vt syluam putes, & pecudum pascua, non religionis domicilium &c. Iuxta hæc priuilegium prædictum poterit esse proficuum, licet locus incultus, iuxta id, quod ex Cap. Quid nouale, dictum n. 205.
211
*Iam circa nutrimenta animalium ali
Quid nutrimenta animalium.
quod inter Scriptores discrimen occurrit. Nonnulli enim de pascuis eorum intelligunt: Sed communis sententia de animalibus ipsis, id quod in priuilegijs est PP. Carmelitarum expressum, vt videri potest in Lezana num. 106. & in Iure nostro Hispano l. 4. tit. 20. part. 1. E otrosi no
Lex regni.
deben dar diezmo de las guardas, que huuieren, ni de los ganados que criaren.
Pro quo & Pater Quintanad. Tomo 2. Tractat. 10. singulari 6. num. 6. adducit Petrum Gregorium, Butrium, Rebuffum, Monetam, & Rotam Romanam in
Rota Romana.
vna Conchensi, decimarum 23. Iunij 1624. coràm Manzanedo, vbi concluditur dispositionem Cap. Nuper solùm procedere de decimis prædialibus, & non gregum. Videndus etiam Barbosa de Officio Parochi Cap. 28. §. 3. num. 46. vbi & alios congerit. Quod autem Rebuffus & Moneta dixerunt oportere ad vsum priuilegij animalia vespere ad Monasteria reduci, solido fundamento caret, vnde nullatenus admittendum, & ita lex Regia de eo nihil, sicut nec priuilegium ipsum. Idem colligitur ex P. Suario citato Cap. 18. num. 4. P. Fagundez supra num. 9. Tenet etiam Leander à Sacramento Parte 3. Tractat. 6. Disputat. 6. Quæst. 32. quamplures allegans, P. Escobar de Mendoza Tractat. 46. num. 194. Emmanuel Rodericus Tomo 2. qq. regular. q. 45. arti. 4. vers. Quartum tempus, vbi adducit Glossam in Clement. 1. de decimis verb. Animalibus. Fauet etiam Clementina ipsa ibi: seu qui de animalibus familiarium & pastorum suo
Clementina 1. de decimis.
rum, vel aliorum etiam animalia ipsa eorum gregibus immiscentium &c. Vbi animalia propria supponuntur exempta: sic enim adaptantur fraudes, de quibus ibidem, vt Glossa obseruat. iuxta præfata autem.
212
*Dico Primò. De hortis non deben
De Hortis non debita.
tur decimæ à Religiosis ex dispositione iuris communis, siue intra Monasteria, siue extra illa habeantur; siue vnus sit, siue plures. Constat ex dictis, & est pro eo l. 4. tit. 20. part. 1.
Dico Secundò. Ex ijs, quæ in hortis haben
Ampliatio etiam si magni.
tur, etiamsi amplissimi illi sint, ex quibus tamen deberentur decimæ, si extra illos haberentur, illæ non debentur. Probatio desumenda ex dictis num. 209. & 210. Adde etiam si vendant aliqua: quod esse licitum probat P. Escobar supra num. 211. & 212. post Leandrum supra Quæst. 50. Et alios ab eodem adductos.
Dico Tertiò. Ex animalium gregibus, quæ
Religiosi pro nutrimento proprio nutriunt, non debentur decimæ. Patet ex dictis num. præcedenti. Ex eo autem quod iuxta Clementinam greges dieuntur, non obscurè apparet plura esse dicta animalia posse, nec ad paucas oues aut capras arctandam concessionem. Certè cùm esse Monasteria aut Collegia sat numerosa possint, iuxta eorum necessitates gregum est copia regulanda: sunt enim in Indijs aliqua, quibus opus sit plusquam duobus arietum millibus, & valde plus, etiam si ordinaria fercula sint satis moderata.
313
*Dico Quartò. Si greges ita numerosi
Secus, si vltra nutrimentum.
sint, vt emolumenta inde non exigua Religiosi percipiant vltra proprium nutrimentum; ex illis iuxta ius commune, decimæ persoluendæ. Id constat, quia ex gregibus iuxta ius commune debentur decimæ, vt patet ex Cap. Non est, de de
Cap. Non est.
cimis. Et ex Clementina citata. Ergo sine speciali priuilegio nullus ab obligatione tali est eximendus: Atqui priuilegium circa hoc concessum solummodò de animalibus ad proprium Religiosorum vsum disponit: ergo quod excedit decimali oneri subiacebit.
Dixi, vt emolumenta inde momenti non exigui
Si magna indcinde emolumenta.
Religiosi habeant, ad scrupulos submouendos. Cùm enim numerus pro sustentatione necessarius nequeat ad vnguem definiri, magnæ esset molestiæ id solicitiùs accurare: vnde non est credendum voluisse Pontifices cum eo onere gratiam concessionis exhibere. Si ergo supersit aliquid, & vendatur, aut permutatur, pro soluenda mercede pastoribus, nullum inde conscientiæ grauamen. Sicut de negotiatione Ecclesiasticis prohibita graues Scriptores sentiunt, vt scilicet quæ ex ordinaria prouisione supersunt, sine fraude priùs empta, vendi etiam immutata possint, de quibus in Thesauro Tomo 1. Tit. 8. n. 152. & 174. & in Additionibus n. 130. Fauet etiam Cap. Quid per nouale citatum, iuxta quod paruum detrimentum Ecclesiæ pro nullo reputatur, solo graui attento, ex magnis prouentibus, pro quo benè id arguit Glossa verb. Magnas. Iuxta quod etiam in Summario Capitis. Leander tamen sine limitatione licitam asserit | venditionem §. Nec obstat. Et prædicta omnia admittenda in Indijs nulla est quæ impediat ratio, in quibus & est peculiaris illa, quòd consuetudine est introductum, vt ex hortis neque laici decimas soluere teneantur: quamuis ex oliuetis, vbi illa sunt magna, secus id habeat.
DVBIVM TERTIVM.

DVBIVM TERTIVM.

Quid de prædijs dotalibus, & fundamentalibus, iuxta commune ius, & Indiarum.

214
*CIirca hoc grauior habita concertatio,
præsertim ex parte Societatis, quia eius Collegia fundamentalibus sunt dotata prædijs, siue dotalibus fundata, id quod in Religionibus alijs non ita euenit: cùm enim ex altario viuere possint, quia & altario deseruiunt, non ita prædialibus dotibus videntur indigere: quamuis reuera decursu temporum excrescente Religiosorum numero, minimè illis altaris subsidia sufficiant. Et Regius quidem fisci Patronus validè obsistit cuicumque priuilegio pro parte Religionum allegabili: tum quia exauctorialis sententia excludit omnia, tum etiam quia nulla esse talia in Iure contendit, cui fauent Couarrubias variarum Lib. 1. Cap. 17. num. 8. vers. Secundò, P. Azor
Qui pro eo auctores.
Tomo 1. Lib. 7. Cap. 24. Quæs. 5. P. Reginaldus Lib. 19. n. 88. Bellitus Disquisitionum Clericalium Parte 1. Titulo de Clerico debitore §. 12. nu. 36. Rebuffus de decimis. Quæst. 5. n. 19. & 20. Moneta de decimis Cap. 5. n. 7. P. Lessius Lib. 2. Cap. 39. n. 23. Barbosa in Collectaneis Lib. 3. Tit. 30. Cap. 2. n. 4. & ante eos Panormitanus in Cap. Nuper n. 6. & ille quidem magis in terminis quæstionis præsentis est locutus, de dote scilicet pro Monasterio fundando, cùm alij de Ecclesia & Clericis in eadem beneficiatis ferè loquantur.
215
*Sed sunt qui secus sentiant graues etiam
Scriptores, quorum agmen ducit D. Thomas 2. 2. q. 87. arti. 4. vbi Cardinalis Caietanus, Glossa in Cap. Nouum genus, de decimis, verb. A decimis, & in Cap. Nuper, eodem tit. circa verba illa: Nisi fortè pro Monasterijs nouiter fundandis. vers. Nouiter, vbi, sic ait: & ita in casu isto obtinet priuilegium adhuc antiquum. Quæ verba vrgentiora sunt, cùm in maximè proprijs terminis quæstionis, determinent, cum in priori loco de dote Ecclesiæ fuerit prolocuta, & Clericis in ea seruientibus, sic enim ibi: Hoc intellige de dote Ecclesiæ, de quo Clerici non de
bent dare decimas. Sed certè pro Societate allegari illa meritò potest, quæ est Religio Clericorum, Dominicus Sotus Lib. 9. de iustitia Quæst. 4. Arti. 4. Barbosa' Lib. 3. de iure Ecclesiastico, Cap. 26. §. 3.
Barbosa.
n. 8. vbi contra PP. Lessium & Reginaldum tenet, de dotalibus Ecclesiæ prædijs expressè locutus. Et vberiùs, §. secundus est, vbi plures adducens addit sic intelligendos omnes ferè Theologos. Et de Officio Parochi Cap. 28. §. 3. n. 11. cum Trullench in Decalogum Cap. 3. Libri 3. Dub. 10. Ioannes Gutierrez Consilio 5. quod militat solum Societati: sed quo etiam se possunt Religiosæ aliæ familiæ contutari. Illustrissimus Arauxo in Selectis
Arauxo.
moralibus Tract. 3. Quæst. 32. nu. 46. & 47. vbi ait sententiam D. Thomæ præferendam esse sententiæ Innocentij & Panormitani, insinuans Innocentium cum Panormitano sentire, quia eum pa
P. Azor.
riter citat P. Azor supra. Sed certè P. Azor vniuersim eum locutum ait, ex quo non sequitur circa dotalia prædia cum Panormitano sensisse. Citat etiam eumdem P. Azorium suprà Quæs. 1. vbi nihil quod faueat inuenitur, sed tantùm laicos & Clericos etiam ad decimas teneri iuxta Cap. Nouum genus, quod est secundum de decimis.
Syluester.
Syluestrum item. verb. Decima Quæs. 7. vbi reuera affirmat cum Alexandro Clericos ex patrimonialibus debere decimam, non ex bonis Ecclesiæ, cui deseruiunt, & decimas recipit. Sed hoc parùm caussam præsentem promouere potest. Quid enim si Clerici recipientes decimas titulo ministerij in Ecclesia, cui ipsæ debentur, ad decimas minimè teneantur? Aliud certè est quod intenditur, dum de dotalibus prædijs illas non deberi iuxta dictum Caput sententia hæc priori opposita pergit demonstrare. Quamquàm non desint alij quidam eamdem explicationem amplexi, quos reijcit Barbosa citato dudum loco de Iure Ecclesiastico.
216
*Possunt etiam pro illa citari quamplures
Ex Beneficiariis arguitur.
Scriptores, qui Clericos beneficiarios omnino immunes ab onere decimarum arbitrantur, quos adducit & sequitur Leander supra Quæst. 17. 19. & 20. quamuis ad eas ex patrimonialibus prædijs
Leander à SS. Sacramento.
adigantur, de quo Quæst. 21. idque non solùm ex consuetudine, sed etiam ex vi iuris communis, quod pro certo statuit, sicut & P. Escobar de Mendoza suprà nu. 181. post illius allegationem, & n. 184. post allegatos alios. Nam ita sentientes necessariò debent fateri de dotalibus Ecclesiæ decimas non esse soluendas. Quidam enim dotis nomine intelligunt quidquid ad Ecclesiam spectat, aut eiusdem fundationi, aut fabricæ ordinarijs sumptibus, aut ministrorum sacrorum sustẽtationesustentatione collatum. Si ergo ex nullo horum decimas tenentur soluere: ergo neque ex prędijsprædijis dotalibus, vt est euidens, quatenus illa fundationi respondent. Si autèm ex ijs non tenentur, benè tamen ex alijs, id profectò est, quod caussæ præsenti apertè suffragatur. Iuxta quæ
217
*Dico Primò. Attento iure communi
Religiosi ex dotalibus prædijs decimas non debent. Sic citati pro secunda sententia, cui & fauent ex citatis pro prima Barbosa, vt vidimus, Rebuffus de decimis Quæst. 5. n. 6. de Ecclesiarum dote locutus, sicut & multi alij absolutè de Clericis negantes, qui prædia possident titulo spi
Couarrubias.
rituali, & non vt laici. Couarrubias citato loco sic scribit: Consuetudine tamen aut præscriptione obtineri poterit libertas ab hac decimarum solutione; & ita plerisque in regionibus obtentum est, nec immeritò; cum iuxta iuris Canonici sanctiones decimas istas minimè deberi scripserint Glossa singularis in dicto Cap. Nouum genus, D. Thomas dicto Arti. 4. & ibi Caietanus Balb. dicta Quæst. 1. (scilicet de præscriptionibus Parte 5. principio) Regia lex 2. dicto Tit. 21. (Partita 1.) & dicta l. 2. Tit. 5. (Lib. 1. Ordina.) hodie Lib. 2. Tit. 5. Lib. 1. Recopilat. Sic llle. P. Azor non est apertè contrarius, sed rem esse dicit dubiæ quæstionis, & pro vtrâque parte Auctores adducit.
218
*Probatur Primò ex citato Cap. Nouum | genus, in quo sic habetur: Nouum genus exactionu est, vt Clerici à Clericis decimas exigant, cùm nusquam in lege Domini hoc legamus: non enim Leuitæ à Leuitis decimas accepisse leguntur. Illi profecto Clerici, qui à Clericis spiritualium ministeriorum labores accipiunt, decimas eis debent. Sic ibi, circa quod Glossam dedimus n. 219. & est illa Bernardi Parmensis pro Religiosis Textum facere, & pro Societate maximè, vt iam vidimus, eo quòd Religio Clericorum sit, & ita illam sicut & alias Clericales, non esse in citatis Capitibus comprehensas, in quibus decimarum solutio Regularibus imperatur, quia in illis fit tantùm mentio Monachorum, & Religiosorum, non autem Clericorum, tenet Barbosa citato Cap. 28. §. 3. nu. 35. Pro illa inquam & alijs facere Textum, ex eo ostenditur, quia nulla est ferè Religio, quæ non habeat plures habentes Ordinem Clericalem, & quia de dote Ecclesiæ agitur: Religiosi autem Ecclesias habent, quorum & domus Ecclesiastica immunitate Ecclesiarum more potiuntur, sicut & ipsi priuilegio fori & Canonis, & à Clericis spiritualia ministeria non accipiunt, quorum labori aliqua sit debita retributio: non ergo Ecclesiæ tales esse indotatæ debent, & ita ex dotalibus fundis nihil sæcularibus Clericis refundendum. Si qua ergo inter Ecclesias inuenitur diuersitas, in eo est quòd Religiosi in statu maioris perfectionis sunt; id autem in caussa esse non debet, vt minùs eis Ecclesia faueat, sed potiùs vt maioribus fauoribus honorentur. Et quidem Religiosi ita semper sunt experti, vt ex amplissimis priuilegijs eisdem concessis apparet: quorum nihil tale in Clericis sæcularibus. Ex quo validum in præsenti negotio emicat argumentum, vt in citato Cap. Nouum genus eorum Ecclesiæ debeant præcipua quadam ratione comprehensæ censori, ac valde à ratione alienum debere reputari, si quis velit eos à gratia illa Pontificia exclusos, qua digniores esse comperiuntur. Videatur Barbosa Lib. 1. votorum decisiuorum &c. voto 41.
219
*Secundò ex Cap. Nuper etiam adducto,
Cap. Nuper.
circa quod id habet Glossa, quod vidimus n. 215. Et modò ex eôdem vrgendum, sic enim ibi: Si tales posseßiones eis fuerint pro fidelium deuotione collatæ, aut emptæ pro Monasterijs de nouo fundandis, committantur alijs excolendæ, à quibus Ecclesijs decimæ persoluantur. Quam quidem dispositionem ita Glossa intelligendam admonet, vt com
Glossa.
mittantur antequàm ædificentur Ecclesiæ, vt illi coloni soluant decimas de illis terris. Id autem ex eo sic statutum videtur, vt fraudibus iretur obuiam: possent enim prædia retinere futuræ fundationis intuitu, ad quam tamen serò deuenirent. Ex prædicta ergo diuersitate arguendum. Nam prædia dotalia solùm dicuntur ad decimas grauata quamdiu Monasteria non ædificantur: ergo iam ædificata ab eo sunt grauamine penitus immunes.
230
*Dices Primò Glossam post adducta verba sic addere: Idem esset, si ijdem colerent eas. Infra. Eodem Cap. Sed hoc non vrget, nam ita reuera est, vt si ipsi Monachi colerent, decimas deberent, dum Monasterium non ædificaretur. Citatio autem plus videtur habere momenti: nam infra in eodem Capite habetur, vt de alienis terris, &
Glossæ conciliatio.
amodò acquirendis, etiamsi eas proprijs manibus aut sumptibus excolant decimas persoluant Ecclesijs, quibus ratione prædiorum anteà soluebantur: quod ad omnes extenditur Regulares. Siue ergo committant, siue non committant, siue ædificetur, aut non ædificetur Monasterium, onus decimandi Regulares vrgebit, iuxta Glossæ expositionem. Sed certè Glossa non potuitstatim sibi esse contraria, & ita dicendum decisionem Capitis sic applicandam, vt verissimè stet Monachos per se colentes terras ædificationi destinatas, dum ædificatio non succedit, decimali oneri subiacere: quod quidem decisio subiuncta conuincit, cùm iuxta illius tenorem, iunctis clausulis præcedentibus, deficiat ratio, propter quam immunes à prædicto onere possent reputari. Itaque illud, Etiamsi eas suis manibus, aut sumptibus excolant, modum excolendi præmissum inuoluit, vt debeat intelligi Modo dicto. Non enim esse absolutè necessarium vt terræ huiusmodi alijs colendæ committantur, cum multis, quos adducit, tradit Dom. Solorz anus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 21. n. 27.
231
*Dices Secundò ex Panormitano Glossæ
intellectum posse sic saluari, si antequàm ædificetur Monasterium, possessio, in qua est illud fundandum, sit onerata decimis; eo autem fundato cesset obligatio, quia non est iam ex quo soluantur, fundo in ædificium commutato. Sed hæc explicatio à viris doctis indigna visa est viro tanto iudicata, & meritò, quia omni est prorsus fundamento destituta. Et, vt alia omittam, ex quibus conuelli posset, vnum illud satis eiusdem falsitatem ostendit, quod ex verbis Glossæ eiusdem occurrit, dum ait: & ita in casu isto obtinet priuilegium antiquum. Sed ædificato Monasterio non est iam materia circa quam priuilegio, cùm non sit ex quo decimæ reddi possint: ergo explicatio dicta contra mentem est Glossæ manifestè. Frustra quærimus decimas, cùm ibi nihil recolligatur. Verba Panormitani sunt. Quibus adde: Ergo & frustrà est antiquum priuilegium, quod dicitur obtinere.
232
*Dices Tertiò decisionem Cap. Nuper incipere ab illis verbis: Decernimus: præcedentia autem, Ne occafione priuilegiorum suorum Ecclesiæ vlteriùs prægrauentur, Iuxta Hostiensem esse sta
Hostiensis non melior.
tuti Cisterciensium: vnde & illa, & ea, supra quæ cadunt, ius non faciunt, sed quæ à Pontifice caussam decidente proferuntur. Vnde quidquid Glossa dixerit, solido caret fundamento. Sed neque hoc premit. Tum quia totam illam dispositionem amplexum fuisse PonrificemPontificem, communis est sensus Scriptorum. Videatur Dom. Solorzanus n. 22. & seqq. Pro quo & facit id quod Pontifex in illius
Cap. Nuper.
habet exordio, dum ait: Nuper Abbates Cisterciensis Ordinis in Generali Concilio congregati ad commonitionem nostrānostram prouidè statuerunt &c. Fuit ergo Pontifex suo id Decreto complexus quod sua ipsius fuerat commonitione dispositum: aliàs quid erat opus mentionem de statuto illo ad negotium præsens prorsus inutili ipsum intulisse? Tum etiam quia in iudicando huiusmodi intellectum sacra Tribunalia quasi indubitatum supponunt. Id quod constat ex Decisione Rotæ 1380. nu. 3. apud
Decisio Rotæ.
Seraphinum, quem adducit Dom. Solorzanus suprà n. 26. circa quoddam priuilegium PP. Præmonstratensibus à Ioanne XXII. concessum: Sic enim inter alia ibi: Neque etiam posse iuuari alle|gatione priuilegij Ioannis XXII. quia in illo non continetur expressè quòd Fratres emere possent de nouo prædia post generale Concilium &c. Atqui id quod ad emptionem spectat, ante verbum Decernimus extat, & ad prouidum Cisterciensium statutum spectat: habet ergo illud Conciliarem vim.
233
*Tertio probatur ratione. Quia id quod
Ex ratione dotis arguitur.
pro dote datur Ecclesiæ, non debet esse peioris conditionis quàm dos pro coniugijs carnalibus attributa, vt videtur per se constans, cùm ad vnionem superioris excellentiæ dirigatur, vt habetur Cap. Inter corporalia, de translatione Episcopi. At
Cap. Inter corporalia.
qui doti illi magna sunt per leges ciuiles & sacras priuilegia concessa vt illa integra conseruetur, & vt ciuiles, quæ multæ sunt, faciamus missas, de sacris loquentes habemus Cap. Ex parte, de con
Dotis priuilegia.
suetudine. Cap. Ex litteris, de pignoribus. Cap. 1. 2. 3. & 7. de donationibus inter virum & vxorem. Ciuiles dixi faciendas missas, quia sunt multiplices. De iure dotium specialis est in Digestis tractatio, sicut & D. Soluto matrimonio. Cod. de rei vxor. actione, & Cod. de iure dotium, alibique, ex quibus circa citata Capita multa habentur in Glossis. Vnde valida resultat illatio, dotem scilicet Ecclesiæ, & Regularis, nihil profectò minùs meritæ priuilegiatam esse quoad suam integritatem, & ita eximiam ab onere decimali. Neque enim dici potest priuilegiatam quidem esse, quia nequit alienari, nam priuilegium tale rebus, quibuslibet immobilibus, & pretiosis mobilibus est commune, & ita aliquid magis speciale pro illa debere assignari, idque esse quod ex citatis iuribus remanet comprobatum.
234
*Dico Secundò. Eodem priuilegio, quo
Substitutorum priuilegia.
dotalia prædia gaudent pro ipsis subrogata, quando scilicet aut venduntur cum euidenti necessitate aut vtilitate, & ex pretio alia emuntur, aut aliter permutantur. Hoc doctè ostendit Ioannes Gutierrez citato Consilio 5. n. 19. & sapientissimus D. Didacus de Leon Pinellus, Togatus
P. Didacus de Leon laudatus.
Indorum Protector & Fiscalis in Regia Limana Cancellaria, sacrorum Canonum Primarius Professor, dignissimus sanè primorum subselliorum ob egregias sapientiæ dotes, & singularem morum probitatem in Allegatione pro Societate typis excussa. Pro quo & multa Dom. Præses Valenzuela Velasquez Consilio 160. per totum. & præcipuè à nu. 8. Addo Marium Antoninum Lib. 1. va
Marius Antoninus.
riarum Resolutionum Resolut. 111. n. 28. Vbi Doctores adducit, & de priuilegio agit, quo fruuntur Coloni, qui in locum sunt seruorum Ecclesiæ substituti: & axioma receptissimum apud Iuris consultos est subrogatum sapere naturam eius, in cuius locum subrogatur.
235
*Obijcies Primò. Cap. Nouum genus non
Cap Nouum genus obiectum.
potest de Religiosis intelligi: ergo non debet in caussam præsentem aduocari. Assumptum probatur. Nam Religiones, aliæ sunt Clericorum, aliæ non ita, vt constat ex earum varietate: ergo licet in istis ordo Clericalis inueniatur, non veniunt nomine Clericorum, aliàs omnes debeberentdeberent Clericales appellari. Tunc vltra. Quæ Clericales sunt non habent maiorem priuilegiorum amplitudinem quàm aliæ, ergo omnes eodem iure censendæ sunt.
Respondeo negando Assumptum, & ad pro
Explicatur.
bationem dico ita quidem esse quod de differentia dicitur, vnde absolutè loquendo neque Monachales Religiones, neque Mendicantes, præter vnam Societatem, dici possunt Clericales: quia Clericalis Religio proptereà aliqua dicitur, quia & habitu, & instituto iuuandi proximos per ministeria Clericis propria eosdem imitatur. Nihilominus in fauorabilibus nomine Clericorum, veniunt, quia verè habent Ordinem Clericalem, & in negotio, de quo agitur, nihil obstat discrimen aliarum, cum in illis militet eadem, immò & potior, vt vidimus, ratio respectu Clericorum sæcucularium. Nequit autem dubitari Societati decisionem prædictam summa cum proprietate conuenire, vnde à Sede Apostolica singularibus est priuilegijs honestata.
236
*Obijcies Secundò. Pontifices conceden
tes priuilegia circa decimas, omnia ea enumerant, in quibus necessariò dotalia prædia includuntur, vt videri potest in Bullis pro Societate Pauli Tertij, Pij Quarti, & Gregorij XIII. & in Mari magno Lezanæ, & apud Barbosam §. 3. citato à num. 18. Ex quo videtur non obscurè deduci illa à decimali obligatione exempta non haberi.
Respondeo rationem prædictam nihil euince
Quæ dicuntur.
re, conceduntur enim multa aliàs licita, ad dubia penitus submouenda. Vnde licet ius concedat exemptionem à decimis in hortis & pascuis animalium, in multis id priuilegijs exprimitur: & quod ad hortos spectat, in Bulla Licet debitum Pauli Tertij pro Societate, sicut & de PP. Prædicatoribus vidimus nu. 210. Habet etiam citata Pauli Tertij Bulla multa alia, circa quæ constans est Doctorum sententia cessare obligationem; vt ex hoc nequeat argumentum considerabilis efficacitatis desumi, & quidem idem Pontifex citata in Bulla de dote etiam expressam inserit mentionem verbis illis: At bona quæcumque pro Colle
Paulus Tertius.
giorum dote &c. ad quod similiter respondendum.
237
*Obijcies Tertiò. Ecclesiæ Indicæ, in
caussa decimarum non solùm pro adquisitis prædijs vltra dotem, sed pro dotalibus etiam decertarunt, vt ex actis processus constat, in quibus petitiones generaliter loquuntur, vnde & post sententiam pro eôdem instant, nec de compositione tractatum admittunt ijs exclusis, quo satis intentionem suam manifestant, quam probasse earum partem in sententia declaratur: ergo quidquid de illis hucusque dictum est non probat Religionum intentum, & ita ad soluendum ex ijs decimas manebunt obligatæ.
Respondeo intentionem Ecclesiarum vix posse
constanter explorari: & initio quidem litis pro acquisitis post fundationem certarunt, quia videbant prædia aliquot supra dotalia accrescere, non videntes, aut videre nolentes cum illis pariter obligationes augeri, & rerum pretia in multis ad excessum notabilem increuisse. Deinde quidam plus, quidam minùs ex collitigantibus exoptabant, & fuere qui de dotalibus nihil sibi post victoriam promittebant. Labente tempore, & Prælatorum quorumdam animos addente constantia, ad omnia extensa prætensio ad vnum procuratorem delata, sed eo mercatorum axiomate vsurpato, Iniustum petas, vt iustum feras. Et quidem cùm sententia de exquisitis loquatur: ibi, | Que han adquirido, y adelante adquirieren: visum
est doctis Iurisconsultis eam ad dotalia non extendi, quia acquisitio cadit supra iam fundata Monasteria, aut Collegia; quando enim fundantur non dicuntur acquirere, sed esse incipere, ad quorum constitutionem dos est penitus necessaria. Et iuxta Latinam proprietatem, vt eruditi in
ea facultate affirmant, acquirere est augeri, seu augmentum accipere. Id quod & in Scriptura sacra non semel occurrit. Eccles. 3. v. 6. Tempus acquirendi. Quod de mercatoribus exponit D. Gregorius Thaumaturgus, & alij, augentibus lucra, & quandoque perdentibus Sapient. 13. v, 19. & de
Sap. 13. v. 19
acquirendo, & de operando, & de omnium rerum euentu petit, ab eo, qui omnibus est inutilis: Idolum scilicet. Vbi iuxta Græca, De quæstu. & Cap. 14.
Et Cap. 14. v. 2.
v. 2. Illud enim (nauigium scilicet) cupiditas acquirendi excogitauit. Id est lucri, vt ibi Interpretes, quod & habent Græca. Et verò cùm in sententijs interpretatio benignior, quæ scilicet minùs reum grauet, adhibenda sit, vt habet vulgaris Regula iuris in 6. Cap. Cùm sunt: quòd scilicet reo fauen
Cap. Cùm sunt. Glossa.
dum est potiùs quam actori: id quod Glossa non solùm de sententia ferenda, sed etiam de lata intelligendum tradit: & intelligentia sententiæ, de qua agimus, circa verbum acquirere fauorabilior Religionibus sit, contra quas Ecclesiæ actoris personam sustinent, debet profectò præferri, vel si ambigua significatio est, ad auctorem sententiæ deuolui, de quo inferiùs.
238
*Quidquid ergo de intentione actorum
Sententiæ tenor.
fuerit, eidem standum non est, sed sententiæ tenori, non obstante vulgari illa clausula: Declaramos por bien probada la demanda puesta por el Fiscal de su Magestad. Similis enim in sententia primus, seu de vista, apposita verbis illis: Hallamos que la parte del Fiscal de su Magestad y dichas Iglesias, probaron su intencion, como probarles conuino. In qua etiam condemnata Religionum pars vt decimas omnes à contestatione litis obtentas Ecclesijs redhiberent, quod erat sanè grauamen immensum, cùm litis contestatio ab annis ferè quadraginta successerit. Et hoc quidem in consequentiam benè probatæ intentionis, vt ibidem dicitur, En consequencia de lo qual condenamos &c. Nihilominus in sententia de Reuista grauamen illud sublatum, & a pronuntiatione illius tantummodò exequendam solutionem Regium Consilium iudicauit. Est ergo & Regij Fiscalis, & Ecclesiarum intentio, licet benè probata affirmatur, iuxta æquitatis regulas, vt Dominis tunc est visum, temperata. Eorum igitur sententiæ tenori hærendum, quidquid in præcedentibus actorum postulationibus habeatur. Et cùm in illa tantùm de ijs, quæ de iure debentur, sermo iudicialis sit, quæ non debentur iuxta ipsum, neque etiam vi sententiæ debebuntur. Non deberi autem ex dotalibus prædijs iam vidimus: quod licet non ita euidens sit, est tamen eximia probabilitate subnixum, & Regium Consilium tales amplecti sententias solet, in ijs præsertim quæ Rege dignam concernunt pietatem, & ciuili magis iudicantur iuri conformia, vt in caussa nostra, in qua ius vtrumquedoti fauere nouit quantum comperitur.

Illatio vrgentissima ex dictis circa sententiæ Regij Indiarum Consilij pro soluendis à Religionibus decimis suspendendam executionem, si eius non placeat hærere tenori.

239
*VIdimus neque ex noualibus, neque ex
Conclusio pro Indiis.
hortis, & animalibus pro Religiosorum sustentatione educatis, neque item ex dotalibus prædijs decimas à Religiosis iure communi deberi: ergo neque in Indijs. Illatio est clara: quia si deberentur in illis, maximè per Consilij Regij executorialem sententiam: Atqui Consilium illas excipit verbis dictis n. 189. Que confirmeconforme à de
recho, Cedulas Reales, d'otrade otra qualquier manera &c.
ergo non debentur. Vbi quòd ad schedulas Regias attinet, nihil difficultatis potest ingerere, quia illæ nihil contra ius commune disponunt, sunt enim Regum maximè Catholicorum: & generaliter in Indijs quoad hoc maxima cum moderatione proceditur, licet in exactoribus non illa semper eluceat, præsertim erga Indos, quæ Christianam decet pietatem. Circa id autem quod additur de debitis quocumque alio modo, nihil etiam est quod obstet, quia si aliquid, maximè consuetudo, quæ circa Religiones nequit allegari, cùm nihil hucusque ab illis sit, nisi fortè litium vitendarum caussa, persolutum. Solæ ergo decimæ ex iure communi debitæ relinquuntur, pro quibus illatio dicta concludit.
240
*Sed Regij Fisci Patronus, & pars Eccle
siarum adhuc validissima oppositione resistit, executionem vrgendo. Quod certè non apparet quomodo possit salua æquitate fundari. Est enim momenti non parui quod à nobis remanet in superioribus demonstratum, & vt minimùm rem valde ambiguam esse conuincit, sic arbitrantibus multis ex ipsis etiam Regijs Auditoribus, immo & maiori eorum parte pro dotalibus iudicante, quorum sententia per vota consultiua, viuente, & præsidente Excellentissimo Prorege Comite de SartisteuanSantisteuan iam vita eximiè Christiana perfuncto, mandata executioni fuisset, nisi dictus Dom. Fiscalis acriùs institisset contendens DD. Auditorum vota debere esse consultiua, & rem altiùs inspiciendam, in qua inspectione post menses multos existunt, cuius maturum partum expectamus. Debet ergo dubio stante ab auctore sententiæ genuinus eiusdem intellectus postulari. Sic factum constat ab Episcopo Xantonensi, & Capitulo, pro interpretatione verbi Moderantes, quo vsus fuerat Gregorius IX. vt videre est in
Cap. Transmissæ.
Cap. Transmissæ de verbor. significat. & ita semper faciendum admonent Doctores, & est in iure Castellæ dispositum l. 2. tit. 1. partit. 2. ibi: Otro
Leges Regni.
si poder, si fuere obscuro de lo esclarescer. & l. 2. tit. 18. part. 3. ibi: Non lo debe Iuzgar ninguno, sino el mismo. Pro quo & alia in Allegatione citata.
241
*Quibus addo insignem Sacræ Rotæ decisionem apud Dianam Tomo 9. in caussa decimarum die 26. Iunij 1647. collitigantibus Venerabili Capitulo Hispalensis Ecclesiæ, & Collegijs Societatis Prouinciæ Beticæ, in qua sic circa finem: Postremò non obstat quòd agatur de executione | Litterarum Apostolicarum, quæ ob exceptiones requi
rentes altiorem indaginem retardari non debet. Quia procedit obiectio, quando Litteræ Apostolicæ sunt vndique claræ, nullamque requirunt interpretationem, vel liquidationem, prout in casu proposito requiritur, in quo cùm S. M. Leo præmissa expositione priuilegiorum particularium Societatis tantùm, ac litium eorum occasione vertentium, iusserit decimam ac vigesimam respectiuè solui omnium rerum, quæ de iure, vel consuetudine decimari solent Ecclesijs, quibus alioquin, circumscriptis dictis priuilegijs, decima persolui deberet &c. Hæc vtivtique ipsa earumdem verba eiusmodi discußionem præseferunt, vt constet de quibus rebus quibusquibusque Ecclesijs, circumscriptis priuilegijs prædictis, de iure, vel consuetudine decimæ erant soluendæ. Quibusque de priuilegijs ac consuetudinibus fuerit ibidem derogatum. Quorum sanè congrua determinatio necessariam facti probationem præcedere postulat, vt certior inde resultet iuris decisio. Iuxta l. si ex plagis.
§. in Cliuo, ibi: Respondi in caussa Ius esse positum. Vbi Glossa in verbo, In caussa ff. ad legem Aquiliam. Dicta l. Iudices, Cod. de iudicibus l. 1. in principio, ibique Glossa in verbo, Probatis his. Cod. Quæ sit longa consuetudo, dicto Cap. finali 30. q. 5. Ideoque omnino admitti debet, etiamsi longiorem dilationem exposcat, cùm oriatur & prodeat ex ventre ipsarum Litterarum iux. theor. Bartholi in dicta l. 1. §. & parui refert, sub n. 5. vers. Aut aliæ exceptiones descendunt. ff. Quod vi aut clam. Rota penes Cardin. Seraphinum Decisione 980. sub. n. 12. vers. Non obstat quod dicitur, & seqq. Vbi quòd aliàs pars grauatur, & Burat. decisione 122. n. 2. vers. & ista exceptio, ac seqq. in recentib. decis. 728. nu. 2. & vers. & ista exceptio parte 2. & 348. sub. nu. 2. vers. facit quòd ista exceptio parte 3, Hæc sacra Rota, quibus nihil pro caussa præsenti potuit opportunius inueniri.
242
*His addo, negata sententiæ suspensione
quoad illius executionem, cùm iuxta Litteræ tenorem illa denegetur, necessariò instituendam quæstionem circa id, quod Religiones debent, aut non debent in negotio decimali, vbi quidem non iam de facto agitur, sed de iure decimandi, quod quidem ad laica nequit tribunalia pertinere: & tale iudicium vsurpare casus est in Bulla Cœnæ notissimus. Pro quo videri potest Leander
Leander à Sacram.
Disputat. 6. citata Quæst. 29. vbi citatis multis id tamquàm certum statuit. Et quidem adeò certum est, vt debeat fidei dogma censeri: vt tale enim in Bulla citata proponitur, & est 14. licet non sub his terminis, sed vt pertinens ad generale illud de immunitate Ecclesiastica in personis & rebus ad illam spectantibus. Pro quo videndus P. Suarius
P. Suarius.
Lib. 4. contra Regem Angliæ Cap. 2. nu. 2. & 8. Vbi se refert quantùm ad res spirituales exemptas ad Lib. 4. de Legibus, ex quo legendum Caput. 11. præsertim n. 7. Benè autem Bonacina de Censu
Bonacina.
ris Disput. 1. Quæst. 15. Puncto 1. nu. 10. exponit quando de iure, & non de facto tantùm agatur, breui illa quæstione: An hîc ad solutionem decimarum teneatur? Est autem quæstio eadem in præfenti: An Religiones ad decimas noualium, hortorum, animalium pro sustentatione educatorum, ac prædiorum dotalium, teneantur? & hanc videtur intendere Regius fisci Patronus agitari, dum pro affirmatiua parte textus, & rationes, de quibus est dictum, adducit, Religionesq;Religionesque iuxta suum placitum cōdemnaricondemnari. Atqui pro caussa huiusmodi non extant iudices competentes, cùm tales esse nequeant Gubernatores supremi, neque Auditores Regij, aut alij, ad quos executoria dirigitur: ergo velle illos competentes facere, est ipsos magno conscientiæ implicari grauamine, id quod valde alienum debet credi à Christiano pectore, quale in præfato Regio Ministro recognoscimus, vt meritò debeat ab impetitione adeò feruida temperare.
243
*Nec dici potest eo ipso quòd Regium
Indiarum Consilium verbo & opere declarauit cognitionem caussarum decimalium ad se spectare, iam Indica Tribunalia in partem solicitudinis venientia circa illas iudicialem posse censuram exercere. Nam licet demus ita esse quod de supremis Tribunalibus dicitur, tenente id Barbosa cum Couarrubia, Gutierrez, Cabedo, Calisto, Ramirez, Barbosa seniore, Fontanella, Francisco Leone, Anastasio Germonio, Stephano Gratiano, Anguiano, Castillo, Feliciano à Vega, Didaco de Brito, & Dom. Solorzano, vt videri potest Tomo 6. circa Cap. 24. A nobis Lib. 3. Decretalium
Barbosa.
nu. 4. id certè non est ad inferioris subsellia deriuandum, quæ esset non concessi iuris, & in re adeò supra eorum iurisdictionis sphæram sublimis, damnabilis vsurpatio. Præterquàm quòd sola est executio, non iudicialis disquisitio, demandata.
244
*Si dicas sequi ex hoc, non posse eos, ad quos executio dirigitur, eamdem obire, Religionibus id concedendo, quod illæ contendunt, exemptionem scilicet in prædictis omnibus, quia idipsum, quod probauimus, ad examen aduocandum est, vt appareat quid iuxta dispositionem Canonici iuris debeant, aut non debeant: neque enim sine inuestigatione solerti, Religionum est postulationibus annuendum. Respondeo ita quidem esse vt examen aliquod præmitti debeat, sed extra iudiciale, sufficiente tamen, ita vt doctis Iurisperitis, & Theologis inuestigatio committatur, & iuxta eam fiat executlo, suum ius partibus reseruando, vt à supremo Consilio id tandem expectent quod ipsi visum fuerit expedire. In quo quidem periculum est nullum, sed vtilis parti vtrique dilatio: ei quidem, quæ non soluit, dum præsenti liberatur onere, & ei, cui non soluitur, ne fortè posteà ad reddendum, quod acceperit, compellatur.
245
*Est & alia ratio pro non mandanda exe
cutioni sententia dicta cum eo rigore, quem pars aduersa contendit, quam breuiter proposuimus n. 195. quòd scilicet incredibile sit Reges nostros pijssimos, & erga res Indicas singulari obnoxios affectione, in caussa decimarum velle Religiones omni prorsus priuilegio priuare. Cùm enim à Sede Apostolica decimæ ipsis concessæ sint, in earum administratione iuxta eiusdem Sedis spiritum debent procedere, & id de facto contingere minimè dubitandum. Atqui Sedes Apostolica Religiones semper est specialibus priuilegijs prosecuta, vt ex Canonici iuris dispositionibus liquet, & concessiones extra illud magis peculiares manifestant: ergo & Reges nostri eodem ducti spiritu simile aliquid sunt credendi & velle modò, & anteà voluisse. Id quod existentibus in Indijs potiùs asserendum, quarum eisdem debetur | conuersio, & pro qua vrgenda, ac Christiana in
illis religione fundanda, non dubitant Reges Catholici sumptus non modicos facere, Religiosorum Missiones ad Procuratorum instantiam concedentes. Id quod Societas nostra passim experitur, nuper aperta porta ab ipsa Indiarum detectione præclusa, ne extranearum nationum Religiosi in ipsas aduentarent. Cùm enim Hispaniæ Prouinciæ difficilibus hisce temporibus vix eos habeant, quos necessarios exigunt pro ministerijs proprijs adimplendis, opitulari Indijs nequeunt: vnde Regiæ Maiestati placuit peculiari indulto, limitatione tamen quadam adhibita, transitum huiusmodi stabilire. De hoc ergo Regibus nostris communi genio quid non liceat in re tanta bene meritis expectare? Quia fructuosus debet esse labor publicus, vt meritò ad hæc Regium dictamẽdictamen accedat, sic addente Theodorico: vt quamuis obsequia nobis gratuita iure debeantur seruitia tamen per moderata compendia prouocemus. Cassiodorus Lib. 3.
Cassiodorus.
19. vbi & illud Magni huius Scriptoris opportune subdendum: Dulce est aliquid sic mereri, vt nulla poßit anxietate turbari. Lib. 6. 12. & quas non turbas dabit pręfatapræfata sententia, si eo cum rigore, quem partes moliuntur aduersæ, ad executionem deueniatur? Sed meliora Deus, & meliora alij fortè in huius caussæ patrocinium cumulabunt, quæ ipso fauente, benignis oblata auribus, fructum sint aliquem benedictionis ad Dei gloriam habitura. Quia vero Allegationes, de quibus facta mentio, dignissimæ sunt, quæ ad multorum notitiam, nihil tamen huiusmodi eorum Auctore curante deueniant, in fine huius operis natiuo suo decore immutato, si nihil post illum adeptum obstiterit, adijcientur.
Loading...